Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

Clemens: euehiturque statim a morte huius Boppo Bauarus , qui nominatus est Damasus a. Hunc Romae habuisse milites Germanos, armisque eorum introductum vi, cum electus esset alius ab iis , qui id ius habent. Huius pontificatus non mense uno durauit , defunctus est enim vita ex morbo , qui veneni suspicionem medicinae peritis praebebat. Romani, cum ante mensem iam electionem irritam fuisse considerarent, Germanosque milites creasse Pontificem, miserunt legatos ad Imperatorem, oratum, ut Virum bonum. & sanctimonia vitae summo pontificatu dignum ecclesiae quaereret. Sperabant vero Romani Henricum responsurum, quod saepe alias alii Imperatores responderunt, nempe ut eligerent probatissimum ipsi, quibus esset penitior personarum cognitio, & iudicium melius spiritualium rerum exactius) imperator oblatam plenam eligendi potestatem contra Romanorum expectationem) arripit libenter, sineque mora nominat Brunonem

inculpatae vitae, aperti simplicisque ingenii hominem, episcopum Tulensem. Qui missus Romam papali habitu, in itinere abbas Cluniacensis, & Hildebrandus, quidam facundia insignis monachus, persuaserunt illi, ut deposuerit vestem pontificiam. Dixerunt enim, Henricum non habere ex iure neque diuino neque humano potestatem eligendi Pontificem ; iusseruntque eum cogitare , quid proximo Pontifici Germano accidisset , qui quoque per milites Germanos contra sancta sanctorum pontificum decreta sit Pontifex factus. Vix enim vixisse dies viginia sex in pontificatu. Breuiter homo simplex & non impius, est inductus, ut abiecto pontificali habitu, ingressus sit Romam vestitu priuati hominis, & ex ore esus auditum est, quod dixit, Se non quaerere ocium, & ut vitam in deliciis agat, neque t tillari se vana gloria mundi, quam inanem & nullam cognoscat, sed seruire Domino Deo suo dc Christo Seruatori suo, non alia causa Imperatoris autoritatem tam prompte secutum. Quare se paratum esse addidit, Gloria o gratiasit Deo meo cedere diuinae voluntati, cuius seruus cupiat esse, etiam quolibet periculo, qualibetque sui nominis ignominia, modo benedicatur & glorificetur ille, qui solus est laudandus , cuique soli debetur omnis honor & laus in sempiterna secula. Quae verba magnopere oblectarunt Hildebrandum monachum: quare apud abbatem sta-um primo, deinde apud episcopos aliquot, adiuuante abbate, de huius viri sanctimonia multa praedicat, emcitque per illos, quos induxerat in suam sententiam, vea clero populoque Rom. Vnanimiter electus sit ad pontificatus munus: vocatusque est Leo nonus. Hildebrandum ob morum &animi similitudinem adeo am uit . ut Romae retentum cardinalem crearit, nihilque sine eius consilio fecerit , planeque unus animus unaque sententia in duobus corporibus extitit. Hic Ponti sex post quintum papatus annum est mortuus. Non diu post haec, rex Ungarorum Aba, Austriam & Bauariam depopulatus est, occisis multis, magnam praedam, innumerabilemque multitudinem captiuorum abduxit. In Ungariam ubi reuersias est, munit loca, quibus fidebat, socios quaerit, delectum habet militum : nam

facile scire poterat, non sic laturum Imperatorem. tapropter Imperator, consensu St auxilio omnium imperii Principum contractis copiis, Ungariam petit. In-zer Ungaros magnae erant seditiones : multi enim regem clanculum odiebant remordebant ; veniente autem exercitu Germanorum , palam illi maledicere incipiebant : quamobrem erat magna ansa oblata Caesari Ungariam occupandi totam .

nisi alia grauioris momenti eum auocassent. Idcirco cum venissent illi fines Vn- garorum iam ingressis obuiain legati, & pacem peterent, facturos, quicquid iuberet, modo salua sua libertate & legibus, in quibus viverent, foedus qualecunque fecit , & magnis Germaniae ciuitatum & principum impensis itastra consumptis, reducit copias in Gallias, quae erant in armis. Porro Ungarorum tyrannus Aha,post Imperatoris discessum, incepit crudelissime saeuire in eos, qui aliquid vel dixerane Vel fecerant contra se. Quod quidam conspirantes aduersus Abam tyrannum, li

742쪽

reliqua scelera, quae perpetrauerat, hoc erat unum. Inuitauerat ex toto Vngariae regno viros circiter quinquaginta primae nobilitatis, & qui ab omnibus optime audiebant nomine prudentiae & iustitiae quales tyranni minime ferunt simulauitque

consilio eorum virum: ubi autem conuenerunt, Rissit Omnes obtruncari. Quibus rebus commotus Canar , cum magnis copiis proficiscitur in Ungariam: cui non minorem multitudinem Aba opponit. Dumque aliquod dies uterque captaret tempus locumque pugnae sibi commodiorem, tandem descenderunt in aequum campum , ubi primum diu aequo marte per equites, quos plurimos habuere

in utraque parte, pugnatum est: ubi Vero manus conserere inceperunt peditatus. ecce repentina tempestas exoritur , turboque vehementis venti pulverem pluriamum iniicit in garorum oculos, quae res fecit, ut Henricus victor vicerit. In eo

praelio periere viginti sex millia, ex quibus vix tria millia fuerunt ex exercitu Henrici. Aba rex ex praelio euasit hostium manus e sed in villa latitans, a suis, quos iniuriis maximis affecerat, Occiditur. Ungaria uniuersa confluit ad pedes Imperatoris , supplex implorat veniam, petitque pacem. Quibus Henricus modeste M perbenigne respondet, & summam aequitatem beneuolentiamque ostendit. Regem Petrum , quem Aba regno vi eiecerat, restituit, & simultates, quae erant inter Petrum regem & quosdam Ungariae proceres, tollit; regique praescribit vivendi &gubernandi leges . ita ut non magis rex, quam praefectus Imperatoris in Ungaria hic Petrus dici possit. Hic Petrus inhumanius Violentiusque in Ungaros quosdam , leues tantum ob suspiciones, animaduertit: quare accidit illi,quod plerisque solet euenire, qui imperant violentia nimia. Ungari enim, conspiratione facta , Contra regem sumunt arma, ducibus Andrea& Leuenta fratribus, ex nobili genere fortibus viris: quibus ducibus omnes episcopos totumque cierum occiderunt in Ungaria ,& professione Christiani nominis abiecta, in variis abominandis superstitionibus vixerunt. Regem Petrum in pugna fortiter dimicantem capiunt, & luminibus priuatum ducunt in Albam . ibi mortuus est ex dolore vulneris & animi angustia. Rege superato, dux Andreas coronatur ab Ungaris, appet laturque rex.

Henricus,magna comparata classe , nauigat in Ungariam, nauibus vehens omnem

helli apparatum & commeatum. Obsidens munitissimum castrum Pescha quoa ad Danubii ripam situm est, habetque sit bterraneum meatum ad fluuium) silente nocte, sub aqua natans quidam omnes Canaris naues perforavit . submersaeque sunt, & perit commeatus & belli apparatus , multitudoque militum non parua. Haec iactura tantum debilitauit Caesarem, ut soluere obsidionem, & in Germania am redire coactius sit. In patriam reuerso Caesare, decernitur synodus, dies & locus constituitur: sed eam quidam sibi mali conscii impedire conati sunt. Praev lent tandem boni, qui rebus ecclesiae consultum optabant. Habita igitur est Mo-guntiae. In ea fuit Papa Leo,de quo supra,& Imperator ipse. Quaedam de personis ecclesiasticis alendis, quales esse debeant, & de ecclesiae ritibus sunt in ea synodo instituta. Hac synodo finita, Henricus denuo conscribit exercitum, & in Ungaros ducit, ususque per omnia secunda fortuna, Victor disponit res Ungariae ex sua voluntate ,& consilio Leonis Pontificis, quem Vna cum Imperatore in eam eX- peditionem profectum, post Moguntinum concilium, accipimus. Post in Germania Pontifex cum Imperatore multa passim ordinauit in ecclesiis, privilegiaque uterque dedit ciuitatibus & ecclesiis multis. Eo anno natus est Henricus quartus. Pontifex, ex Germania discessurus, ormatiae rem sacram fecit in Caesaris praesentia,& magno Principum conuentu ; & benedictione apostolica valedixit Germaniae. Henricus csim Pontifice validam manum Germanorum selectissimorum militum misit Romam, quibus illic factiosorum inordinatos motus comprimeret. Vbi attigit Italiam, nunciatur Leoni Pontifici in itinere, Gisulphum, Norimannorum comitem, Beneuentum Vrbem vi expugnasse, suoque regno adiecisse : quam urbem Henricus secundus donauerat Pontifici Romano. Cum enim cuperet

743쪽

ecclesiam Babenbergensem in cathedralem prouehi . recusauit Pontifex Roma- onus, qui tum erat Benedictus octauus, nisi ecclesia Babenbergensis Pontifici Ro-inano daret quotannis centum argenti marcas, & equum feretratum album, quo tributum Romanus Pontifex remisit pro accepta Beneuento urbe. Hanc ergo urbem Romanae sedi. postquam audiuit captam , Leo celeri r nunciat Caesari: sed fidens Germanorum militum manu, quos secum habebat, non expectat Caesaris auxilium aut responsum, sed ducit suos quos tam bene armatos & alacres videns , putabat inuictos quantumuis hosti numero impares, aduersus Gisulphum , confisusque magis autoritate apostolica , pontificiisque benedictionibus, quam arte militari, ipse Leo Pontifex regit suas copias: igitur cum hoste imprudentius congreditur, & capitur a Gisilpho,Norimannorum comite, qui brevi iis post honorifice reuerenterque tractatum dimisit Pontificem , comitesque Romam usque dedit, timens nimirum Henricum. Magna illis temporibus fames Germaniam a1flixit, & alias finitimas nationes 3 quam sequente anno omnium rerum affluentia consecuta est ἔ eiusque anni autumno crudelis ciuisit pestis.

744쪽

LIBER XU.

LIBER DECIMUS- QN INTUS.

anno mortuus est Henricus, & regio more Spirae, praesentibus proceribus, sepultus est. Ante obitum vero filium suum Henricum regem appellauit, Romano Pontifice & omnibus Principibus

consentientibus. Ergo puer quinque annorum regnare coepit, nominatusque est Henricus quartus. Pater illi moriens commendauit matrem, mulierem prudentem, & timentem Deum, admonuitque,Vt consi- Iiis eius uteretur etiam in magnis imperii rebus. Primo pie obsecutus patris volumlati, usus est matris consiliis; dc bene successerunt omnia : sed breui per adulatores& malos nebulones seductus mollis puerilis animus, matrem contemnens secutus

est eos, qui suadebant,quicquid illi arridere videbant. Quidam igitur mali adulatores puerum in se conuerterunt, ita Vt ratum habuerit,quicquid statuerunt. Itaque sua facta & conatus sub pueri praetextu defenderunt; multisque honis deiectis,

malos evexerunt : multa de imperii iure rapuerunt, multa eonfirmarunt iniusta. Puer puerilia magis curans, Omnia maiora concedebat. Facilior erat ad dona dum magnas ciuitates, & remittenda tributa, quam ad amittendam quampiam coloribus variegatam sonoram aviculam. Omnia literis , dc sigillo, nomineque imperatorio corroborabantur. EMaenala licentia ubique erat in omni scelerum genere. Postquam Vero Imperator adoleuit, crevitque cum aetate iudicium, incepit odisse adulatores, per quos erat seductus : nam superstites quidam adhuc Orant. Μulta reuocauit, quae rerum imperitus confirmauerat. Nec impune abiissent, qui aetate eius abusi erant, nisi mors plerosque abripuisset, & reliqui, propter extremam senectutem, termino suo proximi sui sient. Diffluentem licentiam pessimorum morum compressit, leges bonas & iustitiam exulantem reuocaui quantum licuit. Porro aulici, licentia peccandi diuturna corrupti, dc malis moribus nobiles assueti, odisse Imperatorem incipiunt, cogitant de alio eligendo , conspurant, calumniis falsis traducunt Imperatorem. Saxones primi contra eum arma sumunt, ex improuiso eum opprimere conati: sed Deo, omnium gubernatori optimo,aliter visum est. Henricus enim eorum manus euadit, mira celeritate exercitum contrahit, congressus cum illis aequo campo, facile sibi mali conscios fugat,diripit regionem eorum autorum, arces ex rupibus altis deiicit, incendit castra & v hes. Pertinaces diu sic passi sunt grassari, neque petierunt gratiam, quanquam secernerent victos: quare omnes ex patria sua eiecti sunt, in exilio iussit Imperatoris capti sunt: tamen plerique breui liberati, rursum coniurant contra Henricum, statuuntque inter se prius mori, quam aut cedere ex sua patria, aut se dare Imperatori. Adiunguntur vero illis quidam ex Longobardis, de ex Sueuis, non pauci etiam ex Francis orientalibus, δc Bauari nonnulli, qui omnes non potuerunt accommodare vitam suam bonis legibus. Coniurant ergo, in Caesarem ducunt suas copias.Cum autem Vident eum instructum potenti animo , ad excipiendum hostem paratum,suis copiis non fidunt: quare mittunt Romam legatos ad Pontificem,Gregorium septimum, cum mandatis mendacibus, accusant eum grauissime, quicquid detestandorum nefandorumque scelerum fingi potest, illi obiiciunt. obtestantur igitur eum per omnia sacra, ut sua autoritate iuuet, quo alius Imperator eligatur,

qui sapientia bc grauitate diguus sit tanto imperio. Hunc esse dedecus dc maculam A a a a a 3 non

745쪽

non imperatorum modo, sed hominum omnium, propter abominanda scelera . quae ipii nominare non verebantur , nominibus suis appellare prohibet pudor. Pontifex excommunicat Imperatorem, imperat Principibus, ut nihil cum illo commercii habeant, ab luit Omnes Principes & imperio subiectos populos a iureiurando,nunciatque principibus imperii, Vt sint bono animo,se breui in Germania anil futurum, interim quiescant. Henricus Imperator,ubi haec cognouit, obseruauit in itinere Pontificem, obuiusique illi exponit, unde sint illae lachrymae, nempe quod homines nimia licentia perditi, recte monentem Malutares leges ferre non possint; suam innocentiam probat. Papa absoluit eum. Interea temporis Hectores imperii elegerant Sueuorum ducem Rudolphum in Imperatorem. Qui cum usurpasset nomen Imperatoris, mox armis ab Henrico petitus est. Rudolphus fugit in Saxoniam, ut illic vires colligeret omnium secum sentientium. Nec dubium est, electum hunc Rudolphum consentiente Pontifice Romano, quia in itinere Papaeum metu absoluisse dicitur: veniebat enim valida militum manu obuiam Pontifici , vi,si non verbis posset, armis extorqueret absolutionem. Henricus, fugiente Rudolpho, occupat omnia, quae erant in Sueuia&Bauaria hostium suorum. R dolphus collectis suae factionis uniuersis viribus, obsidet Herbipolin; Caesar cum suis copiis eodem contendit. Erant exercitus multitudine fere pares. Principes, qui erant ex factione Rudolphi, per insidias multos subornarant, qui ad Henricum se contulerunt, & militarunt cum eo. Vbi igitur ventum est ad pugnam . illi subintroducti quidam verterunt tergum, quidam Verterunt arma in proximum quemque, horum prodicorum periurorum multi erant in equitatu: idcirco equitatus prius,quam peditatus in fugam actus est. Nec diu confusi & perturbati pedites, consistere potuere. Henricus Imperator Vulneratus, euasit cum equitibus. Rudolphus potitur victoria dc urbe. Henricus animi constantis & infracti vir, reparatis copiis, repetit Herbipolin, eiectisque praesidiis, recipit eam. Recepta urbe, sine mora proficiscitur in Saxoniam, cui opponit se Rudolphus, non abiecti animi homo. Multis praeliis multoque Germanorum sanguine produmam est per totam aestatem bellum in Saxonia, postremo maiore reliquis praelio superauit Henricus. Amputata est Rudolpho pertinacius pugnanti in eo praelio manus dextera; quam ostendiste ferunt, ubi fuga elapsus est, episcopo suo, cuius impulsu rebellarat Caesari; & obiurgasse episcopum propter impium Sc malum consilium, & dixisse, haec est manus, qua ego periuraui Henrico domino meo; ex animoque poenituisse eum. Ex eo vulnere&animi dolore mortuus est Rudolphus. Porro, nea post mortem Rudolphi petiere Saxones pacem aut gratiam, sed pervicaces alium

eligunt, & nominant regem Romanorum, Hermannum nomine, armorum P

ritia δt robore animi simul & corporis praestantissimum virum, sed paulo post electionem e Saxonia expulerunt, cauta non sunt, quod sciam, proditae ab historiographis. Hic fugit ad Deuerensem episcopum, a quo exceptus est proptezmilitares virtutes. Exploraturus, quam animose quidam in arce vellent hostem repellere propugnando, cum opus esset, assumptis aliquot sociis, ceu expugnaturus accurrit ad castri portas, ibi ima lapidis, qui ex arce mimis est a muliere, perit. Saxones in proposito persistunt, donec ad extremam raritatem sunt redacti. Autores rebellionis, qui non fuga consuluerunt sibi, omnes occisi sunt. Pontifex Romanus multis viis palam & clamHenrici res impedire conatus est per aliquot hos annos, cipe eum excommunicauit, tape absoluit. Fama enim exierat de hoc Henrico, eum esse parum aequum sacerdotum generi,& factis multis contra ecclesiasticos testatus est. Qualis in eum Papa fuerit, haec verba Bullae,in Germaniam contra eum missiae, testantur abunde, quae sic habent: Henricus, qui eornua ct ca

cem contra ecclesiam Dei nimium serperia erexit, facta comuratione eum multis Romanaemia inimicis iis Italia, Gallia edi Germanias quifractus potius, quam ad nitatem reo λώ, a me incis pinam ruentem Aselutionem anathematissuppliciter quaesiuit, hunc

746쪽

oeo, quem adparnitentiam venissi credideram, ingratiam recepi. Huic tantummodo communionem reddissi, non tamen inregnum, ex quo eum in Romana modo merito depώυ-ram, resilui, nec vectigalibus regni, ut ad em redirent, concessi. Hoc ideo feci, it si redise ingratiam eum itimi uis, quossemper vexaverat, differret, redireque res cum ecclesiasticas, is per o exfrdere abnueret, cogi ad officium execrationibω est armis posset. Hac opportunitate adiuti quidam Germaniae e sivi se Principeν , ab hoc fera dis vexati, in De Henricisus agitiis e regno cadentis, ducem Rudolphum deligunt, qui regia morisia edi integritate v ks, statim nuncios adme misit, a quibus intestigere se tam ct regnigubernacia sipere, non esse tamen adeo regnandicupidum, ut non malit nobis, quam rex num pollicentibu obtemperare. Futurumst in Deipste tessemper ac nostra. Idque υt arbitraremur m acturum, fluos obsides pollicitus est. Stomachari tum Henri- II seus carpit, o nos primo quidem precari, ut rari hum ab occuratione regni execrationibus

prome remus. Dixi, me velle videre, cui μου competeret, est eo missurum nuncios , qui rem omnem rem rent. Vetuit minicus, quo minus res a legatis nostris decerneretar,

mulio sitie tu eculareτ, tum ecclesiasticos interfecit, ecclesias diripuit, ct prophanatiit, hane ob rem fidens in Dei iudicio se misericordia , fultin etiam autoritate nostra, ipse

Henricum eiusque fautorre vinculo anathematis colligo, atque iterum regiam ei potesatem adimo, interdicoque Chrsianis omnibus illo iuramento abselutis, quo Mo regibis durisset, ne Henrico ulla in re obtemperent, Ruri tam, quem Germaniae proceres delegerant,

seipiant, Sic. Paulo post in eadem bulla subiungit, Agite igitur Principes, est quod

dixi, vestra setoritate interposita confirmate, &c. Post pauca sequitur in Bulla, meam tem iudicium cito in Henricum exercete, ut intestigant omnes iniquitatis sui, non fortia tu, sed mestra eraeum regno cedere. Velim insiper, Vt a Domi gratiam consequatur, vestris monitis adpaenitentiam inductus. Actum Romae Noris Martiis. Fuerunt praeterea aliae discordiarum causae inter hunc Henricum & Pontificem Romanum. Nam Imperator beneficia & praelaturas ecclesiarum contulit, quibus placuit, non expectata apostolicae Roma autoritate. Quod permoleste tulit pontifex, aduersus iura ecclesiastica haec fieri dictitans. Saepe admonuit Henricum, ut ab illa ii toleranda ecclesiae praesumptione desisteret, ecclesiae suum ius relinqueret, non poneret manus in coelum. Cum vero pertinaciter Henricus in proposito pergeret, omnes apostolicas e Roma siue per literas, siue per legatos venientes admonitiones contemneret, cogit Papa Romae frequentissimam synodum episcoporum& reliquorum praelatorum ecclesiasticorum. In quo concilio multa de potestate Papae sunt statuta& confirmata, ut seruentur perpetuo, apud omnes Christianum nomen profitentes. Henricus denuo, ceu hostis persecutorque ecclesiae, excommunicatus est. Haec synodus anathematiZauit eas quoque ecclesiasticas personas, quae de manu alicuius secularis sic enim loquuntur personae acciperent, aut Vnquam accepturae essent inuestituram, ut est scriptum quaest. Ig. p. 7, quod incipit, Si quis deinceps. Quo loco paulo inserius scribitur, si quis Imperatorum, regum, ducum, marchionum, comitum vel quaelibet secularium personarum inuestituram episcopatuum,vel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare praesumpserit, eiusdem sententiae vinculo se esse obstrictum sciat, &c. Quae in bulla scribuntur. In hac quoque synodo excommunicati sunt simoniaci & fornicatores sacerdotes omnes,Bc prohibitum plebi, ne ad scortatorum sacra accedat, & uxores sacerdotibus ademptae. Hoe ita habere testatur breue apostolicum ad Constantiensem eccle. siam scriptum, quod ita ad verbum sonat: GREGORIVS episcopus.sertius sertiorum Dei, clericis est laicis maioribus atque minori u in Constant. Haces constitutis,salutem se benedictionem. M usfratri nostro, episeopo vesro Othoni, literas exhortatorias, per uri pro nostri necessitate Officii, aristolica autoritate iniunximus illi, ut Amoniacam haere

de ecclesias penitus excluderet, est castitatem clericorum L praedisandam seu peret: sed impus user neque beati Petri reuerentispraecepti, neque oscii βιi sellicitudine attractin, ut nobis relatum est, Pae paterne suaseramus, perficere curauit, eo ut non Flum inobedientiae, ierum etiam rebellionis offensam contraheret, quemadmodum accepi-

747쪽

744 GERMAN. CUR NI C.

mis ,palam clericis μὰ lusoni nostrae, imo verius beati Petri omnino emtraria permisit. ita, ut qui mulierculin habuerant, retinerent; se qui non habebant, illicita temeritate subintroducerent. Guod ut aradiuimus, molestiferenim alteram ei scri mus epistolam, .ndinationis nostra mot-sendentres quinetiam ipsivm adonodum Romanam adtioeau mus, ut rationes reddat, ct inobedientiae causeas, si rationabare fuerint, in audientia ratisseonuentus exponat. Haec ideo lis carissimi, vobis nota facimus,ut saluti vesra eonsulamus

Fen fronte Ferta epimpus vester repugnans se contumax se suduerit, indetnum es. Ut, M. Guapropter omnibus, sicut praediximus, Deo er beato Petro obedientibus

apostolica aut πιtate praecipimus, si in Adinationeseversipere voluerit, Milam ei obedientia reuerentiam exhibeatis, neque id animae vestra rniciem esse putetis. Nam Draeceptis a solicis voluerit esse contrarius, ab omni istius si Iectionis iugo dieati Petri avisoritate vos ab vimus, ita ut, si etiam sacramenti obligatione quilibet ei fuerit si rictis, quam diu II ' Deo ac Sed. s. rebellis extiterit, sella siti fidelitatis exhibitionesiat abnoxius. Sunt autores, qui dicunt, episcopum illum Constantiensem omnino infensos habuisse scortatores, patrocinatumque coniugio sacerdotum. Romam inuitatum, non venisse ad synodum, timuisse enim, ne sententia sua locum non habuisset. Suns Praeterea alia multa pontificum decreta contra fornicationem , pro castitate semuanda sacerdotibus. Et propter hanc causam congregata est synodus Ddfurdiae ab episcopo Moguntino, cuius sacerdotes abhorrebant ab hac pontificia constit tione splerique enim habebant uxores, aut senes iam aliquando habuerunt & contra afferebant ex euangelio & Paulo, naturalique Dei institutione. Et plane erat episcopus eiusdem sententiae: sed magis dissimulare metu pontificiae autoritatis Coactus est; nam idem, quod Constantiam, scripserat etiam Moguntinae ecclesiae Papa. In primo synodi consessu proponebatur breue apostolicum, quod imp rabat imperiosissime, Ut omnes sacerdotes aut coniugium, aut sacerdotium relinquerent, hocque sine omni tergiversatione facerent, sine mora: alioqui non χ-1um excommunicationis sententiam latam obstinate inobedientes expectarent, sed Qtiam animabus Satanae traditis, corpora suppliciis assicienda seculari potestati traditurum dominum Papam. Sacerdotes omnes uno consensu respondebant, in sua omnia subiicere iudicio ecclesiae, nec ab ea unquam dissensuros, modo non aperte contra Domini institutionem faciat. Coniugium, cui essent diuina instituesone fide que data obstricti, deserere aut abiurare non posse. Nec minus post fidem datam sacerdotio, se ministerio altaris abdicare pome. Et multa pro con iugio aduersus coaetiam coelibatum adducebant, &quo quisque vir melior, aut se cerdos sanctior, hoc pluribus vehementius repugnabat. Episcopus dicit, se cogi apostolica Romanae sedis auctoritate ad hanc exactionem. Nec quenquam sperare debere, quod argumenta supplicationesque aliquid hic mutare possint. Romae esse hoc decretum in sacrosancta Pontificis, cardinalium, & episcoporum synodo frequentissima. Post episcopi responsionem & excusationem, sacerdotes inter se consultauerunt. Inter varias sententias praeualebat illorum, qui censebant, Vt spacium consultandi peterent, quod si illud negaretur, nihilominus dOmum quisque rediret, nec responderent, uxoresne, an altaris ministerium deser re vellent. Episcopum sententiam execrabilem non promulgare ausurum, cum ipsi unanimes concordes sint, prius Romam argumenta sua missurum, saltem rem ita differri posse sine periculo. Episcopus, cum Videret omnes unius animi uniusque Vocis esse, non audet contra mutire, timet enim propius periculum magis quam remotum , quod a Pontifice expectandum erat; nam sacerdotes potuissent eum cathedra episcopali deturbare. Quare iubet, ut quieti sint, nihil in Vulgus spargant, aliquidue in Pontificem Romanum seditiose dicant: se cum aliis episcopis conaturum D. Papam ab huius sententiae austeritate abducere. Sic soluta est haec synodus. Anno Domini Io 4. Negocium ita dilatum est in annum

sequentem. Frequentes Bullae, frequentes nuncii e Roma veniebant eo anno,

quibus ira Pontificis in non obtemperantes sacerdotes significabatur, & minaban-

Diuiti

748쪽

tur episcopo & clero Moguntino anathemata&execrationes. Quare statim post annum synodus ecclesiae Moguntinensis dioecesis est congregata in urbe Moguntia. Adueniebant etiam alii ecclesiastici prietati, inter quos erat Curiensis epist pus, qui linguae facundia vir potens erat; veniebant autem , Ut cauerent schisma ecclesiae, quod praeuidebant futurum ex sacerdotum Moguntinae ecclesiae conte tione cum Romano Pontifice: aderat etiam apostolicus ex Roma legatus cum bullis pontificiis, quae continebant horrendas minas , nisi statim absque ulla disputatione & tergiversatione aut uxores repudiarent, aut se ministerio altaris abdic rent. Hoc cum episcopus Urgeret Moguntinus contra tamen suam voluntatem& conscientiam, quod non semel tantum fassus est) urgeret episcopus Curiensis, S alii,qui aderant, ut inducerent ad obedientiam clerum ecclesiae Moguntinensis, quidam audacioris spiritus quanquam prohibitum erat mandato domini Papa:, &viva voce legati apostolici Romam contra sententiam Romanae sedis, multis magna voce di flerebant: nonnulli, pauci tamen, vel timentes famem, si essent sace docta relinquenda, vel alioqui non amantes uxores, lihcnter uxores concubinis Commutantes, responderunt se ecclesiasticis constitutionibus sacrosanistae synodi Obtemperaturos. Horum quidam postea clam usi sunt uxoribus suis, retinuereque sic uxores & sacerdotia: ii vero, qui suas uxores non amabant, vel cum ancillis suis, vel cum adulteris mulieribus, quas multas ipsi fecerunt, vel cum vulgari

immunda meretricum turba consuetudinem habuerunt, loco uxorum. Ii autem, qui contra praestitam fidem uxoribus, & aduersus Dei constitutionem, putabant 1alua conscientia Dei praecepto despecto, hominum constitutionibus obsequi non licere, nihil aliud responderunt, quam sententias ex scriptura, & disputando molesti apostolico legato fuerunt, qui occluserat aures suas ad eorum argumcnta. Itaque mandatum est illis, ut relictis suis, quibus praeerant, ecclesiis. aliose conferrent, ne turbarent eos, qui in eorum locum essent mittendi: si quis aliter faceret, excommunicationem animae simul & corporis interitum praesentissimum expectaret. Sed iacerdotum illius ecclesiae maior pars nescio qua fiducia obdurata, domum reuersa apud plebem suam causam ex suggestu contra Pontificem Romanum egerunt, & quod diu alius 4b alio audierat de matrimonio ex bibliis, singuli plebem suam docebant, refellentes opinionem domini Papae, quam odiosissimis nominibus appellabant. Haxque praedicarant, quum primum V niebant domum, per aliquot dies, continuis quatuor aut quinque horis. Nam sciebant illis non diu locum fore concionandi, nisi populum pararent, ut nouam e Roma Venientem opinionem non admitterent. Nec pontificii non intelligebant periculum ; quare excommunicationibus fulminabant, publicantes latam sententiam ab apostolica sede profectam. Parochi autem Vbique occuparant sua doctrina animos vulgi, nihilque mouebantur bullis Rom. nihil minis, nihil execrationibus. Quod ubi animaduerterunt pontificii, aliquot praestantiores diuersae partis captos interfecerunt, hoc exemplo alios deterrere volentes: sed longe aliter accidit, quam ipsi opinabantur. Supplicio enim affectis , quos ipsi bonos& Deum timentes viros,veritatemque defendentes iudicabant, inceperunt omnem potestatem& autoritatem Romanae sedis contemnere, male de ea loqui, & quicquid Pontifici Romano intelligebant placere, illis suspectum erat, conspirabantque multi cum eis, etiam sub aliis episcopatibus, donec tanta multitudo non solum in Germania, sed etiam in Gallia in eam contra Romanum Pontificem sententiam adducta sit, Vt impune ubique & facerent & dicerent contra sedem apostolicam Romae: nam erant etiam Principes in ea factione. Henricus conniuebat ad haec, imo grata illi erant: quam minimam enim optabat tutoritatem Pontificis, a quo excommunicatus erat. Quae distensio Imperatorum & Pontificis in causa fuit. ut diutius & latius sparsum sit dogma illorum, qui distentire ausi sunt a Pontifice. Et synodo Romae rite congregata . ritus ecclesiarum mutabant, sacerdotes non Vxoratos obseruabant, deprehensos in scortatione sententiis ex bibliis dc Pontifi-

749쪽

cum constatutionibus confutabant, & accusabant palam coram populo, conferre iubebant scortatorem meretricis satanaeque membrum , dc marituiti caste viventem & liberos iuxta Dei institutionem educantem. Breuiter, erat magna illo tempore in ecclesia occidentali turbatio. coelum miscebatur terrie. Atque haec discordia fecit, ut multi Orientali ecclesiae accessierint. Dominus absque dubio iudicabit hypocritam & iustum, retribuetque unicuique iuxta opera sua: nostrae modestiae & angu sti captus est interim sententiam suspendere, & orare simplici humilique corde Dominum, ne caxitatem & errores immittat in populum suum,

propter peccata. Id quod ispe facti tame legimus. His temporibus multa in

Germania prodigia acciderunt. Constantiae peperit mulier puerum, bina capita, quatuor manus, cotidemque pedes habentem. Terrae motus in multis extitere locis, &C. Henricus igitur partibus Pontifici Romano aduersis fauebat, & arte & consilio aderat: Conradus vero exequebatur vi Pontificis placita. Henricus fluctuanti& perturbatae ecclesiae consulere volens, cogit concilium Brixiae, quae est Vrbs Norica, conuocat autem omnes episcopos & abbates secum sentientes, aduersus Gregorium Pontificem. In eo concilio absentem Gregorium a sede apostolica depellebant suis decretis, ut ecclesiae turbatorem & vesanum monachum nam monachus ante pontificatum fuerat in eius locum eligebant archiepiscopum Raumnatem, Guibertum nomine. Recensebo autem eius decreti verba, quae sic habent et suta Gregorium illum constat, non a Deo electum inedast ipso infraude G pecunia impudentissime erectum, quiecclesiasticumsubuertit orcnem, Pi Christiani imperii perturbat regnum, qui regi catholico acpacifico conporis se anima intentat mortem, qui periurum de fendit regem, qui inter conco seminat disicordiam, inter pacificos litre, inter fratres

fandala, inter coniuges ἀ-rtia loquitur hic desacerdotiam coniugio se quicquid qui

te inter pie viventesare videbatur, concussi, nos authore Deo congregati in unum, lega

es, ac literis freti epimporum decem se nouem, die sancto Pentecostes, Brixia confregatorum , contra eundem Gre orium procacissimum, sacrilegia ae incendia aedicantem, ' iuria homicidia defendentem, eatholicam a solica dem de corporeosanguine D mini in quaestionem ponentem, haeretici Berengarii antiquum Hscipulum, diuinationum ac somniorum cultorem manifestim, Meromanticum, A thoricos ritu laborantem, se idcirco a vera fide exorbitantem, iudicauimis eamnice deponendum se expellendum, nisi ab ipse sede, his auditis, dessenderit, in perpetuum condemnandum. Acta autem Funt hae eptimo Calend. Iulii, indictione tertia. Porro in eadem synodo mutarunt nouo Pontifici nomen, Ut mos est, & eum appellarunt Clementem erat enim inter Imperator. & Pontificem Gregorium magna inimicitia) Hoc decretum per nunciumRomam missum est, & sane incredibiliter terruit Gregorium totamque Romanam Curiam: erat spes tamen magna in Rudolpho. Statim post hoc concilium, bellum illud contra Rudolphum per Henricum est gestum, in quo vulneratus perit Ru-dolphus , ut iam ante dictum est. Hoc nuncium ergo breui secutum est Romam illud de decreto. Maior ergo pauor mentes Pontificis& Romanorum concussit. Et accessit aliud, quod non leuius animos pontificiorum affixit. Henricus enim, filius Imperatoris Henrici quarti, quem pater cum Germanorum copiis in Italiam miserat, ut amicos sociosve retineret in ossicio, & hostibus, sicubi opus emet, resisteret, & si vidcretur, etiam inuaderet, non paruo pranio vicit hostes, qui aere Pontificis merebant. Facile verbis consequi non est, quam post illa incommoda Pontifex omnes,qui senserant cum eo, aduersus Imperatorem animo deiecti fuerint: prospiciebant enim iamiam Henricum cum suo Papa adfuturum, & vlturum se. Paucis post diebus nunciabatur, Romae aduenire Henricum cum infinitae multitudinis copiis.Romani igitur munire portas, muros, convehere commeatum, delectum habere militum, solicitare& excitare , quoscunque potuerunt, in Caesarem. Ungaris multa promittere,ut invadant Germaniam,apudGallos nihil intentatu relinquere , &c. Henricus venit ad moenia Romana, eo die post annum, quo decret tum

750쪽

tum fuit illud Brixiae contra Gregorium, nempe die Pentecostes; obsidione igitur urbem conatur premere; sed videns omnia tam diligenter prouisa, ut a timidis fieri consueuit, ut nulla omnino spes capiendi eam esset in praesentiarum, cum suo Clemente Pontifice Rauennam profectus est. Anno proximo post, rursum venit ad Urbem inuadendam, paratior ad producendam obsidionem, qua diuturna ad ultimam famem eos adegit. Inceperant in Urbe, qui Imperatori Henrico fauebant, palam illius partes defendere, desciuerunt multi ad eum ex Urbe, & reliqua Italia, quae Papae erat. Discordantibus igitur intra moenia animis, paucisque fideliter suum locum defendentibus, Vi expugnauit. Populus Imperatori acclamauit, sese illi commendauit, in illius laudem & gloriam cecinit. Pontifex, videns se a populo desertum , rimam fugae nullam esse, cum cardinalibus in castrum sancti Angeli confugit. Castrum militibus ab omni parte circundatur, nullumque spacium egrediendi aut ingrediendi relinquitur. Cum vero Pontifex diutius sustinuisset obsidionem, Romanis committit Henricus, ut diligenter custodiant.& omnibus viribus ad deditionem nitantur eum adigere, ipse ad reliquas ciuitates pontificias in Italia expugnandum cum exercitu Roma discedit. Plerisque igitur ex sententia sua subiugatis quo m facile se dabant, postquam audierant, quo loco essent res sedis Romanae Romam redit, cum quibusdam suis Pontifex fuga elapsus est, conniventibus Romanis. Romani ergo dediderunt se Henrico, qui

cum suo Pontifice, episcopo Ravennate, magna pompa & fucata Romanorum laetitia intrauit Romam. Clamabat omnis populus ecclesiasticus & secularis: Benedictus, qui venitis nomise Domini, G. Statimque post gloriosissimum introitum, consecratus est ex more Pontifex, per cardinales & epi Opos, mox a Pontifice inthronizato uti enim liceat stylo Romanae curiae coronatus, & Imperator Augustissimus appellatus est Henricus quartus. Hoc loco dissenserunt authores, sed superstitiosius excutere nobis,opinor, non est necesse, cum ad Romanam sedem Drmagis, quam Germaniam pertineant. Haec dum Romae acta sunt, in Germania& Galliis discordia maxima fuit in ecclesia. Quare Caesare in Germaniam reue so . concilium Moguntiae habitum est, in quo Henricus multitudinem sequens, accessit eis. qui sacerdotum coniugium sublatum volebant. Quare resistentes ei opinioni condemnati sunt. In hac Moguntina synodo pax in Germania est constituta. Saxones quoque Volentes imperio obtemperaturos se, promiserunt, Caesaremque agnouerunt Henricum. Multi viri bene animati de expectantes salutem animarum suarum in his turbationibus & contentionibus, se e mundi vanitate eo tempore in monasteria contulerunt, in quibus fuerunt Principes quidam viri. Quamobrem monasteria quaedam tunc sunt fundata. Monasterium quoquc S. Georgii in Hercynia silua tunc est coeptum aedificari. Item monasterium ad duplicem aquam Germanice misellen, & alia. Loquimur autem de aetate annorum a natiuitate Domini Io 83, & io 84, &c. Circa idem tempus, Henricus 4 Io 83 Sueuiam inhumaniter afflixit, quod sibi elegerant regem, dum ipse abesset in Ita- Io 84lia; Augustam urbem vero praecipua clade affecit: cuius exemplo reliquae territae urbes, obtemperabant Imperatori; nec quisquam res moliri nouas audebat. Hoc tempore Friderico, duci Sueuiar, Imperator dedit uxorem filiam suam Hagnem, ex qua Henrico genuit duos nepotes, nominibus Fridericum, & Conradum, qui postea Imperator factus est.Haec Hagnes, mortuo primo marito Friderico, nupsit Marchioni Austrio Luipoldo, eumque parentem fecit quatuor filiis, & filiabus tri-bses. Peperit enim illifilios Luipoldum ducem Bauariae, Conradum archiepiscopum Salsoburgensem, di Henricum ducem Austriae. Henricum ferunt rursum cum Germanorum copiis Italiam ingressiam, & seditionum, quae plurimae Rempublic. imperii turbabant, autores puniuisse, & Saracenorum grassantium in maritimis locis Italiae ferociam compescuisse. Post reditum urbem Augustam, obsessam & amictam ante, nunc proditione capit. Anno eodem, qui fuit Io 89, Io 89 Rutenorum regis filiam duxit uxorem. Hoc tempore Pontifex Romanus in

SEARCH

MENU NAVIGATION