Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

synodo frequenti contra Henricum decernit multa nam Clemens,quem Henricus Pontificem fecerat, mortuus erat quae non laturus Imperator, Conscribit exerci tum : & in Galliis magni motus δc mortalibus multis exitiales. Qua discordia pri cipum fretus Turca, suum propagat imperium, Christianorum magnam multitudinem trucidat, & abducit in seruitutem , quolibet mortis genere duriorem.

Eodem tempore quoque misere ab hostibus fidei amicti sunt, qui Hierosolymiserant, Christiani. Pontifex igitur qui tum erat Vrbanus secundus studet in gratiam redire cum Imperatore, conciliatque alios Principes, docet periculorum a Turca magnitudinem & praesentiam. Decernitur igitur expeditio in Turcam, qualis antea nunquam fuerat. Aliae nationes aliis itineribus ibant. Germani, de quibus loquimur in praesenti opere, ducuntur per Gualterum Sueuiae ducem,descen dentes per Ungariam, in Bulgariam primo, deinde Constantinopolim veniunt. Constantinopoli statuit Gualterus expectare socios ex reliquis nationibus, qui erant ingens exercitus. Constantinopolitani omnem humanitatem ostendebant nostris militibus, ducibus munera dabant. Post paucos dies veniunt copiae ex Galliis. Hispaniis,& Italia. Coniunctis igitur omnibus una viribus, nauigant per Hellespontum in Bithyniam, quae in Asia est. Comaeatus abunde sequebatur a Constantinopoli , usique sunt ventis secundis. In Asia castrametati sunt, intellexerunt enim hostem non longe abesse, & primis quidem diebus cauti pabulatum &frumentatum a castris recesserunt non longe, paulatim longius abierunt & plures, minorique cura: cum sic per mensem totum nam commorati sunt eo in loco duos menses nullum viderent hostem, semperque impune praeda onusti venirent, ausi sunt tandem per decem miliaria sine metu pererrare regiones illas, armenta & greges ad exercitum agebant. Postremo, circiter tria millia Germanorum peditum,& duo millia equitum longius progressi, a duca carum Solimano, qui ita ex dolo hactenus grassari passiis fuerat, eos ut negligentes redderet) circumuenti & Ο-mnes ad unum trucidati sunt. Qua clade audita, vulgus in castris furere, arripere arma, magistratus monentes caute & prudenter, non temere agendum, furore nihil emci, ratione opus esse, non audire. Quare mena remittere duces coacti, instructa acie peditum viginti quinque millium, equitum quatuor millium adueri r 3 sus hostem contendunt. Soli manus infinita multitudine venientes excipit , pugnatur diu a nostris acerrime, sed nimia multitudine circumfusi, fere omnes occisi sunti occubuerunt multi nobiles in eo praelio , inter quos Gualterus , Sueuus dux, occisus est. Haec negligentiam & inobedientiam Naia consecuta sunt. Cir . haec tempora de alus, presbyteri tonicus,cum I S. millium copiis, Iudaeos per Germaniam passim cogebat profiteri Christum, aut occidebat. Incepit autem in Francia Orientali. Postea in Ungaria coeperunt Iudaeos quoque persequi, rexque Ungarorum persuasus pium opus hos facere, non restitit. Cum igitur illi Godestali milites onusti essent praeda , & superbirent in diuitiis, quas Iudaeis ra puerant, quotidie ebrii, & petulantes, nullumque modum tenentes, etiam iniuria cientes alios, non tantum Iudaeos, rapiebant enim maritis uxores per vim, stuprabant virgines ciuium. Quod cum rex videt, irastitur, cogit copias, illos c messando, potando, ludendoque occupatos trucidat fere omnes, & Iudaeorurn facultatibus potitus ipse. Hic finis fecit, ut Godestatus malus hypocrita iudicatus sit a plerisque. Quod huic sub praetextu religionis successerant rapinae, paulo post alii insurrexerunt eodem rapiendi proposito. Autor eius factionis erat Emicho, comes de Lyningen, homo factiosus, & rapinis assuetus. Primum quoque tantum Ludaeorum hostes volebant videri, sed quid in animo habuerint, postea est cognitum. Reliquias ergo Iudaeorum per Germaniam misere affixerunt: uni vero alfines peruenerunt Ungarorum, ad locum Zaborth, inuenerunt iter, quo transeundum fuit, clausum, idque imperante rege fuit factum. Emicho multitudine confisus a

752쪽

LI BIR XV.

fissis, ponte facto, pertransire flumen conatur vi, praesidia regia adoritur , munitiones oppugnat. In tantam fiduciam erant adducti, Vt inceperint tractare, quo modo vellent regnum inter se diuidere, quis in regem eligendus sit. Et dum ita inter se consultant, disputant,&contendunt, ecce Ungari ex improuiso crumpunt,& plurimos ex eis occidunt, quosdam capiunt, pauci fugae dehebant vitam. Ut autem redeam ad expeditionem contra Turcas susceptam. Vbi audiuit Constantinopolitanus Princeps nostrorum cladem, Soli mani vero prospcritatem, multa agere coepit contra nostros, illis,qui praecesserant, quos diximus in Asia castrametatos, & fere ro millia amisisse, praeripuit commeatum , sequentes impcdiebat, Hugonem fortem heroa, fratrem regis Franciat, per insidias & dolum captum in vincula coniecerat, Solimanum hoc modo sibi conciliare voluit. Sed fortissimi viri ex Galliis & Germania cum copiis secuti, ubi cognouerunt Hugonem ducem ex ercitus Gallorum captum, celerrime miserunt nuncios ad Imperatorem, qui peterent, ut quos sine omni iure in vinculis teneret, dimitteret. Id Imperatore negante , sine cunctatione omnem circa Constantinopolim regionem diripuerunt; ita

plebi, ut solet fieri, delicium Imperatoris sui deuorandum fuit. Tandem etiam sibi timere incipiens in urbe, dimisit Hugonem , & quos cum eo in custodia habe-hat. Nec dum hic Alexius hoc Imperatori nomen erat) cessauit moliri, quicquid

aduersus nostros facere putauit. Id non ferentes nostri, multas ciuitates ditioni eius subiectas occuparunt, iura, Icges, & incolas mutabant. Vbi Alexius nostrorum potentiam & alacritatem videt, & praesens suum discrimen, petit pacem , Opem suam contra hostes pollicetur , magna munera nostrorum ducibus mittit. Nostri utendum in praesentiarum homine hoc iudicabant, quanqualm non ignorabant , fraudulentum Sc versutum hominem esse, omnia ex falso animo facere, &c. Conuenerunt ergo in Bithynia omnes copiae, quae numeratae, inuenta sunt peditum millia sexcenta, equitum centum millia. Ii uniuersi primum urbem Niceam populi frequentia, opibus, munitionibusque incomparabilem, obsidione circumdederunt. Soli manus,Turcarum Princeps, coacto vix credibilis multitudinis exercitu, celeritate mira longis itineribus confectis, aduenit auxilium laturus urbi laboranti. Praelium est commissum, a matutino tempore usque in noctem est pugnatum , Turcae Verterunt tergum , in fuga occisi sunt plures quam in pranio, riui sanguine fluebant, ducenta millia desiderata eo praelio fuerunt, sed multo maior numerus Turcarum occisorum sint. Post pugnam urbs expugnata & direpta a nostris est. Solimani uxor & liberi in ea fuerunt, & periere. Soli manus vir fortis, ira succensus ob pulcherrimam urbem, Uxorem; liberosque amii Ios, videns se cotilectis illis ob virtutem eorum non esse parem, obseruat occasionem tempusue, quo diuisos aggrediatur. Nec eius consilium dc expectatio vana fuerunt. Nostri enim, post tantam stragem Soli manum non timentes, disiuncti per aliquot miliaria copias ducebant. Quosdam igitur,qui longius processerant a sociis , Solimanus aggressias inopinato fugat, interficitque multos. Quod ubi ad nostros peruenit, statim coniuncti in hostem feruntur, & vincunt. Solimanus fuga vix tutatus est vitam suam in eo praelio. Ex nostris maxime Germanis,periere multi acutis febribus.Progressi hinc in Pisidiam peruenerunt, omnia in itinere subiicientes. Postque longas itinerum maris & terrae ambages, Antiochiam peruenerunt, quam urbem obsederunt mensibus octo; quo tempore multa incommoda passi sunt, oppidani enim dolis & artibus multis instructissimi. pirima damna nostris intulerunt , saepe in tempesta nocte, facta eruptione, non sine multa nostrorum caede repulsi in urbem

sunt. Ex vicinia omnia ante nostrorum aduentum erant in urbem vecta : eoque hominesse contulerant eum suis facultatibus omnibus. Hinc factum est, ut noster

exercitus magna laborarit fame. Cumque iam de obsidione soluenda cogitas.sent, nulla spe capiendae urbis apparente , disceptatio inter exercitus Principes est

753쪽

Drta. aliis volentibus obsidionem producere, aliis,cum nullam spem viderent molentibus manere. Fuit in exercitu Boemundus,Tarentinorum Princeps, qui spem per proditionem expugnandae urbis fecit, idcirco manserunt, &ut Boemundus dixerat, tradita est a quodam proditore, qui in turrim nostros admisit silente nocte . vigilibusque occisis, ex illa in alias, proditore duce, sunt ducti. Tandemque peruerunt portam, totum intromiserunt exercitum , qui grassatus est sane nimium inhumaniter in omnes, non ut oportuit,habito respe hii sexus & aetatis. Omnes domus & plateae implebantur cadaueribus. Magna vis auri, argenti, preciosarumque aliarum rerum est inuenta, militum plerique sunt diuites facti ex praeda opulentissimae urbis. Porro non ignoro de hac re longe aliter Blondum & Platinam scribere. Nam illi scribunt, cum res essent in ancipiti discrimine, quendam in urbe primas tenentem, Pyrrhum nomine, plurimum apud omnes ciues gratia & autoritate pollentem, petiisse videre & alloqui Boemundum heroa, cuius gestorum fama ad illum Antiochenum ciuem peruenerat. Id, inquit Blondus , per inducias contigisse illi; conuenisse, per interpretes collocutos; tantopereque illum Pyrrhum raptum in amorem Boemundi. ob animi dotes, quas in verbis δc moribus eius perspexerat, ut promiserit, se effecturum, ut Antiocheni ciues tradant Vrbem Bocmundo , modo ille solus gubernare velit eam, & id velint reliqui exercitus principes concedere. Id relatum ad Principes, concessum esse, urbem ita ab illo Pyrrho traditam, scribunt. Edictoque cautum esse apud milites, ne cives Iaederent, in Turcas & Saracenos qui armati erant in urbe, ut propugnando defende renicam saeuitum est. Turcarum magna multitudo confugit in arcem, ubi Viderunt hostem in urbem inirpinisum. Quare statuerunt arcem expugnandam Omnibus modis esse, antequam discederent Antiochia, quamuis videretur ea arx humanis viribus inexpugnabilis: erat enim sita in altissimo monte rupibus, naturali saxo durissimo inacccsta. Hauc arcem temerario impetu expugnarenicundur, putant enim metu perculsos nihil animi habere, qui consuluerant. Dum igiturrem non possibilem conantur, multi cadunt lapidum telorumque iactu, & Boc- mundus ipse fortius nimiumque temere pugnans, vulneratur grauiter sagitta , Mex eo vulnere decubuit per aliquot dies. Dum ita in arce oppugnanda laboratur per aliquot dies, nunciatur nouus venire Turcarum exercitus, quibus praeerat Cor-hana, Princeps militiae regis Persarum. Nostri, nuncio hoc accepto , illis obuiam procedere communi concilio decernunt: sed antequam potuerit acies ordinari, ad moenia adsunt, cinguntque Urbem, in arcem admittuntur a sociis. Ex arce sperabant se expugnare urbem posse , quare ex arce eruptionem in urbem faciunt. Pugnatur ante arcem in urbe acriter, compelluntur Turcae fugere in arcem, multi utrinque occubuere in ea pugna, Post hanc subitam eruptionem, nostri muni- , . tionibus arcem clauserunt. Intercipiebatur ubique mari & terra commeatus, nihilque inferri in urbem poterat, erat enim circumfusa hostibus propterea tanta fames exorta est in urbe, Ut asinos, equos, anes & mures comedere coacti sint,pCritque magna multitudo inedi . Quibus difficultatibus moti, Omnes unanimiteTin urbe censebant egrediendum ex urbe, praelioque commisso experiri fortunam . satius esse fortiter pugnantes cum laude mori , quam fame tabeicere & consumi. Erumpunt. hostes acie instructa non instrenue excipiunt nostros, pugnatur dubi marte aliquandiu , tandem Turcae vertuntur in fugam. Centum millia Tur*III rum eo praelio occubuisse, concordantes scribunt autores. Hac potiti Victoria, in castri Sinuenerunt omnium rerum abundanuam, miraque annonae vilitas est eam Victoriam consecuta : nam vel ea sufficere poterant, quae inuenta sunt in castris homstiuin: sunt autem praeterea quoque omnes viae, quae ab h*stibus ocelusae erant, apertae, &, quemadmodum secundam λrtunam solent sequi amici, multi miserunt legatos toedus societatemque cum eis facere petentes. Post hoc praelium, in arcς quoque territi de deditione inceperussi cogitare. scis praefectuS sciens, Ge

754쪽

LIBER XV.

s Inullum locum post deditionem habiturum apud Turcam, & fortassis alioqui non

magnopere abhorruit a Christiano nomine , quare arcem nostris tradidit, ea lege, ut, qui recusarent nomen Christianum, cum luis facultatibus incolumes sinerent abire liberos, quo vellent; qui vero Christianam vellent profiteri religionem, concedereturius libere inter Christianos vivere, & eorum legibus uti non aliter, atque si essent ex Christianis parentibus orci. Hoc modo venit 6c arx in potestaterra Christianorum. Boemundus Princeps Antiochiae Constituitur , sed ita, ut exercitum cum suis copiis sequatur usque ad finem expeditionis susceptae. Venerunt Antiochiam legati a rege AEgyptiorum, foedus & pacem cum nostris ut facerent, contra Turcam auxilium pollicentur. Nam a Turcis AEgyptii multa erant passi. Foedere iuncti, mittuntur ad regem AEgyptiorum cum legatis Germani, proceritate staturae praestantissimi ex toto exercitu; qui cum Babyloniam venerunt ad regem . AEgyptii dc rex mirari non satis poterant hominum nostrorum staturam, corporis habidum, armaturam, incessum, Vultus, quae Omnia animos praestantissimos praese ferebant. Rex AEgyptiorum comparat copias, & illos Germanos secum accipiens, ad Hierusalem, quam Turca tenebat, duciL, Obsidet urbem, minatur totum exercitum, qui Antiochiam ceperit, foedere sibi iunctum, hos se adducturum, ostentat Germanorum prae stantia corpora , tales esse omnes in exercitu trecentorum millium, inquit. Hierosolymitani perterrefacti his minis nam fama ad eos peruenerat, quo modo Antiochiam occupassent illi ex Europa tradunt urbem re gi. Qua recepta eam circumuallauit, omnique genere munitionum firmauit, vceam nostri non expugnare possent. Ita nostros decepit rex ille, dc eos, qui habitabant Hierosolymis: nam illi stupefacti nostri exercitus famae magnitudine , non metu regis urbem dediderunt. Antiochiae, post illa in urbe δt extra urbem pra Ita , crudelissime saeuit pestis, quare quam primum eduxerunt exercitum, prius tamen rebus in urbe ad religionem Christianam coordinatis. Iter propositum prosequentes, versus Hierusalem copias ducunt, in via fere omnes Ciuitates tributarias faciunt. Interim rex AEgyptiorum arte, qua dixi, potitus Vrbe, parat se ad serendam obsidionem Sc oppugnationem. Eiicit ex urbe omnes Christianos &ipsum patriarcham, spoliatos omnibus facultatibus. Quare Iunio mense quinto anni io99, copiae nostrae ante urbem Hierosolymam peruenerunt. Quae, sicut 1oyy etiam ex sacris scripturis licet videre, in monte est aedificata inter valles & montes fila, qua re fit, ut hosti dissicillimus sit accessus. Accedit alia incommoditas obsidentium eam, quod scilicet intra moenia aquae satis habent, extra paucas modicae aquae profundas , quae ruricolis vix sussiciunt ad arcendam sitim. Amnis Siloeperexiguus ex monte Sion descendit in convallem Iosaphat; sed per urbem transit, antequam ad exercitum perueniat, quo fit, Vt cum lauet urbem tam populosam, pestifer reddatur , stercorandisque agris urbi subiectis aptior, quam animalium corporibus potu reficiendis, dc praeter sordium colluuiem,quae semper purgatur il- Io flumine, etiam oppidani, cum Vident hostes ea aqua opus habere, veneno inficiunt. Sunt quoque, qui dicunt torrentem esse, qui aestate saepe exiccetur. Nostri igitur in ea obsidione aquae penuria laborarunt maxima. Quare intelligentes, se in obsidione durare diu non posse , constituum maturare oppugnationem, id-

Circo,cum primum totus exercitus conuenit ad urbem, iusserunt unum atque alterum diem exercitum refocillare cibo & quiete corpora, interea Principes muros,

situm & reliqua perpendunt, quibusque partibus visa est exposita expugnationi,

magis in iis locis aggrediuntur uniuersi eodem tempore. Hierosolymitani acerrime defendunt muros. nostrosque repellunt, ita triginta dies quotidie oppugnando certant, non sine vulneribus 8c caede, die trigesimo primo variis tormentis, quibus Turbabant e muris propugnatores, variis machinarum generibus, quibus muros deiiciebant, de variis pontibus, quibus transibant fossas, Zc transcendebant moenia,

freti , occuparunt urbem per vim, in quam admissi militari furore omnia i is

755쪽

prosternebant, non muliebri sexui , non puerili aetati, non infantibus parcentes , trucidabant omnes. Feruntur supra decem millia, qui confugerant ad templi at tare,obtruncati. Post hanc horrendam caedem, sancta loca quaesiuerunt & visi tarunt. Hoc loco miracula multa recensent magni etiam autores,quae quanquam plerisque fabula: Videantur; tamen paucis attingere visum est. In ciuitate sancta scribunt multis apparuerunt multi, qui in itinere de Christianorum exercitu peria ierant. Et eo die, quo capta est Vrbs, episcopus quidam, qui Antiochiae m ortuus crat, fulgentibus aureo colore vestibus cum aureo baculo . super murum urbis stans apparuit, & laeta fronte nostros adhortatus fertur. Ita loca sancta etiam se pulti per vias, quibus luerunt, visitasse dicuntur. Hoc anno ter est Hierosolyma capta & vastata , prius enim Saraceni ceperant ex manu AEgyptiorum regis , qui qua fraude rursuin ceperit, dictum est. Nostri Gotfredum, Lotharingiae ducem, regem Hierosolymae faciunt: hic enim praestantibus factis meritus videbatur in ea expeditione , praeter alios, regnum. Instituitur praeterea patriarcha , instituuntur sacerdotum collegia ad ritum Romanae ecclesiae primo.

756쪽

DE GERMANIS

LIBER DECIMUS SEXTUS.

Εd redeundum in Germaniam, ne prorsus obliti videamur prouinciae susceptae. Henricus quartus his temporibus Ratisponae degit : ubi Iudaiis, qui erant ab illis, de quibus supra est dictum, ad baptismum coacti, iterum iudaizare permisit; & facultates, quas Iudaeis rapuerant sub specie religionis quidam, ab illis exegit, multique etiam suas facultates dare cogebantur. Nam inuidi, ut solet fieri, plura rapuisse dicebant. Accusabantur etiam per calumniam quidam ditiores, facileque calumniae credebantur, Zc condemnabantur a pecuniae inhiantibus. Sequenti anno Aquisgranum concessit, & sententiam voluntatemue suam, qua Conradum. maiorem natu filium, sibi voluit succedere in imperio, mutauit, & Henricum, filium minorem natu, regem pronunciauit. Conradus enim rebellarat, sed iustas ob causas, patri suo. Hanc erga se patris Voluntatem intelligens Conradus, excusauit se apud imperii Principes, causis redditis. cur a patre iuste dissenserit. Haec tamen omnia modestissime de patre dixit. Nomen regis nihilominus fere per decem annos, si recte tempora rebus gestis conferens colligo, obtinuit, & magnis Rerumpub. commodis in Italia imperauit. Nam vir est habitus timens Deum, omnia posthabuit publicae utilitati, clemens & comis erga omnes. Historiarum diligens lector, vehemens antiquitatis amator. Patrem iuxta praeceptum Dei honorauit, nec de patre male loquentes audiuit, quicquid statuerit in eum

Pater iratus, nominauit patrem Imperatorem, &se seruum eius. Propter hanc animi modestiam& pietatem, regno Italiae utilis & carus fuit. Immatura morte vero multorum magno dolore abreptus est. Veneno sublatum credunt quidam.

Tempestiuum est. vi reuertamur Hierosolymam, ut cognoscamus, quid illic Christiani, quorum potissima pars Germani fuerunt, egerint, quisque finis expeditionis fuerit. Gotfredus igitur. Hierosolymae rex consensu totius exercitus constitutus, regnare feliciter coepit, opera virtuteque exercitus omnia finitima sibi subiecit. Porro Babyloniae AEgyptiorumque rex, coactis & instructis magnis copiis, aduersus nostros Venit, Herosolymam recepturus; cui nostrorum copiae coli ctae in unum. Obviam in loca opportuna processerunt, in urbe relicto suffcienti praesidio. Rex AEgyptius, nomine Calipha, homo erat superbus & arrogans, &propterea non valde prudens, Vsque ad moenia Vrbis non putauit expectandum hostem, imo in hoc erat, quomodo possit elicere hostem extra moenia. Quamobrem sine ordinibus diuisim, si neque excubiis ducebat exercitum. Nostri, adhibita diligenti locorum & temporum ratione, & oratione ad omnipotentem, optime sapientissimeque cuncta gubernantem, habita, hostem oneribus pressum, ex itinere fatigatum, arma ad pugnam necessaria imposita iumentis habente, &ά- ia

hil tale expectantem adoriuntur, & fere sine omni suorum sanguine hostium occidunt circiter quinquaginta millia. Reliquos dissipatos in fugam agunt. Nostri igitur triumphantes, laetique potiti victoria, Deo dant gloriam, orantque, ut & in posterum a malo liberet populum suum, & nomen naum glorificet. Cumque post hoc praelium iterum maxima pugna, in qua hostium millia centum desiderata sunt, superassent, essentque late longeque in circuitu Hierusalem omnia subierim. II. C c c c c cta

757쪽

cta Gotfredo regi, maiori parti exercitus ex Galliis & Germania placuit domum red ire. Post quorum discessum Got Dedus, vir prudentis imus, non octo ignavo dedit se, sed indefesso studio, quicquid ad imperii robur & constantiam facere visum est, procurauit pervigil, aliis dormientibus, ipse consultavit de regno stabiliendo, meditatusque est legem Domini sedulo. Primam vero instituendae rite religionis rationem habuit, sitne qua nullum unquam imperium durabile fuit, aut erit. Constituit per ciuitates passim episcopos, qui populum docerent, Ec in sacris regerent. Quibus omnibus sapienter institutis, Golfredus obdormit in Domino. Post quem regni Hierosolymitani eligitur in regem, una omnium voce, Balduinus. frater Gotfredi, qui in ea expeditione fortiter factis, & animi modestia, & p dentia fratri per omnia comparari potuit. Qui rex a Pontifice Romano per i igatum apostolicuin unctus & coronatus est. Hic Balduinus studuit acceptum regnum dilatare: quare Astur &Caesaream expugnauit, non sine magna virtutis laude. Factus est breui omnibus hostibus terribilis, & mulci ad eum reges &ciuitates mittebant munera, amicitiam eius expetentes. Auo & matre Germani fuerunt ii duo reges. Cum domum redierunt illi, quos dixi, ex Hierusalem, & retulerunt mirabilia, quae cum illis Dominus fecerat, crescebatque per multorum Ora fama rei, sicut solent adfingi multa, innumerabilem multitudinem inuasit cuia piditas vilitandi loca sancta, dc contra infideles pugnandi: quare altera est decreta in Saracenos expeditio, in qua militum Germanorum viginti millia fuerunt. Huius expeditionis fortunas describere longius esset. Illis igitur relictis, ad propiora proposita redeamus. Henricus filius quarti, qui a patre Aquisgrani rex, & vivente patre, consors imperii est factus, quorundam Consiliis seductus, aduersus patrem molitur res nouas, & patrem impie infamat, haereticum nominans, & inimicum ecclesiae verae. Multi in imperio Principes ecclesiastici&seculares se illicon iunxerunt, breuique tempore potens est emectus. Alii aliis ex causis se illi iunxerunt, plurimi, quod iuuenem diutius durare posse iudicabant, quam senem, alterum iam pedem in sepulchro, Ut dicitur vulgo, habentem. Henricus iunior cogit synodum generalem in Northusem villa regia, ubi magna ex parte intellexit, qui illi essent audientes. In hac synodo multa in ecclesiasticis ceremoniis instituta &confirmata sunt; Simoniacam haerein condemnarunt. Est quoque in hoc patrum convcntia haeresis Nicolaitarum condemnata. Henricus quintus sic enim

est appellatus hic se, suum iudicium, & consilia sua omnia subiecit sedis pontificiae

dignitati. Nihilque aeque in patre desiderare . quam reuerentiam debitam Romanae sedi, testatus in concilio. Quare sane plurimum Causam suam iuuit aduersus patrem. Hac synodo finita, Henricus quintus episcopum Moguntinensem, ae patre expulium, conatur restituere; copiis igitur hostiliter Moguntiam, ubi erae pater filium hostem expectans, petit. Ad muros urbis ubi venit, multi Principes interposuerunt se, omnia tentantes, sed nulla, quibus componerent pacem, media potuerunt inuenire, filio nihil aliud petente sper simulationem, putant, quo scilicet pontificum dc omnium aliorum ecclesiasticorum fauorem sibi conciliaret quam ut pater obediret ecclesiae, & gloriam debitam Romanae sedi praeberet. Patre nihil minus facere volente; verum alia maiora pollicente, non haereditarium ius imperii confirmaturum, imperium cum filio diuisurum, potiores partes filio relicturum. Haec igitur cum filius recusasset, nihil est effectum. Cum autem videt, se in praesentia patris nihil ausurum, resistentibus omnibus Principibus,& impium iudicantibus ; nihil etiam potuille credo, patre praesidiis Vrbem tenente firmis. Quam ob causam recta illinc discedens, Herbipotensem episcopum,patris summum umicum, e sede episcopali deturbat, ex suis familiaribus alium substituit. Post hoc factum alio properat, suos praeficit in ecclesiasticis personis & seculari-hus, ut patrem debilitet, se ipsum potentiorem reddat. Venit ad Noricos, quia parte patris stabant, Noribergam obsedit, & vi expugnauit. Quidam, quod credo, putant proditione captam. Apud Noricos rebus ordinatis, Rai ponam

venit,

758쪽

venit, obsidionem parat, minatur illis exitium, nisi se sua sponte dedant. Patrem iisaeeusat odiosis nominibus, diuina iura perturbantem, ecclesiae reuerentiam commicantem, &c. Econtra se excusat, patrem illum relinquendum, odioque prosequendum propter Christum, iuxta euangelistas. Ratisponam scribit pater se adfuturum satis tempestive: refellit obiecta inobedientis filii. Simul iubet, ut in urbe armati expectent, ut, cum veniat δc cum hoste congrediatur, ipsi erumpant, praesentes forti animo adsint, nihil esse periculi, non debere eos respicere successius eius, hactenus se illi non restitisse. Pollicetur praeterea Ratisponensibus magna, si in fide perseuerauerint, ut uno verbo expediam hanc Ratisponae obsidionem. venit pater cum copiis, erumpunt contra expectationem Ratisponenses, fugatur cum suis filius, in urbem admittitur pater. Henricus filius, post illam fugam veritus nominis iacturam, iusto praelio cum patre decernere statuit, quare lacessit eum, quantum potuit; eras frequens inter eos duellum. Patris εc filii castra opposta paucis passibus distabant, multi ex gregariis militibus 8c nobilibus in duellis cad hane quotidie. Principes denuo de pace agebant, sed frustra. Multo maiores erant filii copiae, quam patris. Item plures socios di obtemperantes habuit, de sciverunt quoque a patre multi ex nobilitate prima, scientes, filium fore Imperatorem post mortem patris, utcunque res caderet, reconciliari ergo filio cupiebant. Pater ergo cum dies pugnae aduenisset, videns suorum animum a pugna

alienum, palam enim clamabant se nolle dimicare simulans se aetem instatere nam filius nihil aeque exoptauit, quam patrem captum habere, propterea obse Dauit eum multis modis & ita clanculum cum paucissimis se subduxit ex exercitu. Postquam pater sic copiis exutus fuit, filius Spiram properauit, nam illic erant thesauri magni patris, qui semper studiosior pecuniae fuit. Filius potitus pecunia paterna, omnia ubique sibi sine labore suhiicit, veniunt quotidie, qui se ex cusant, quod patris autoritatem secuti sint, fide enim illi fuisse obstrictos, nunquam durum patris animum probasse, cipe admonuisse, ut voluptatem ex prudentissimo & fortissimo filio capiat potius quam dolorem, &c. Porro paulo post conuenit, quod quidam boni Principes procurarant, inter Henricos patrem dc filium, Ut conuenirent Bingae, propter pacem componendam. Quo Vbi perum runt, Videt Pater episcoporunt, quorum autoritatem sequebatut filius, in se animum irritatum. Quare, quo differret rem, nihilque contra pIopositum cogerCtur facere inconstantiae notam enim bonus senex timuit petir,ut Mogumiae iterum

alio die conueniant, interim se deliberaturum. Quod facile est concessum meque enim suspicabatur quisquam aliquid doli. Antequam autem veniret conis stitutus dies, in quandam arcem se recepit, ibique latuit neque enim suam libertatem aut vitam fidei episcoporum committere.ὶ Sic enim scribunt quidam scriptores, quae Vera sint necne, declarabit patris epistola, quam mox subiiciemus, ici qua intelligemus, patrem a filio captum Moguntiat. Itaque filii perfidiam reticere quibusdam visum est. Veniunt Moguntiam multi, seculares quos vocant, Principes, plures eoclesiastici veniunt ad diem, quem petierat Henricus quartus, expectant patrem regis : tandem intellexerunt consilium eius, propterea scilicet petiisse alium diem, ut interim abscondere se posset, ne cogeretur reuocare suam sententiam de Romanae sedis potestate 3c iure. Quare in eo conuentu antea excommunicatus, iterum anathemati, quo efficacior reddatur ex

communicatio, subiicitur, & quicunque illi consentiunt, aut illum sub tectunt admittunt. Erant autem,qui consulebant seni, ut traderet imperium filio, quod volens iam ante secisset. Quare Imperator prodit, omnia imperii insignia filio tradit, commendat eum principibus. Quod ad haeresuri attinet, sic excusauit, sequieturum, vacaturum orationi, iussis Valere mundi curis, suis opinionibus nemini nociturum. Sed paulo post poenituit patrem, quod totum imperium in manus dederat filii, erant enim quidam sententiae eiusdem de religione, Et fortassis nimiam filii potentiam imminutam cupiebant: ii ergo Henricum quartum e.

. H. Cc ccc a citabant,

759쪽

7 16

citabant, qui quieti se dederat. Nec erat contemnenda potentia, quam pater iterum consecutus erat, Episcopus Leodiensis,Henricus dux Lotharingiae, & ciuitates quaedam Colonia, Iuliacum, Bunna, &c. Dux igitur Lotharingia ,copiis contractis, regia praesidia ad Mosam disposita trucidat & capit, dum Henricus quintus Aquisgraiani celebrat coenam Domini. Quare mox Henricus quintus ducem Loth ingiarin frequenti principum conuentu condemnat, maiestatis reum, hostem reipub. pronuncians. Decernitur communi omnium consensu contra eum bellum. Interea temporis Coloniae rebus ordinatis, &urbe munita, recepit se Leodium Henricus quartus, illinc literas ad verbum tales mittit filio & Principibus: HEMIO

Dei gratia Roman. Imperatis Mustistus, e sivis, ducibus, marchionisus, comitibus , criter isque regni princiribus, gratiam drauectionem dinantibuι eam recipere. ConqMνοσαο Omnipotenti, cydomin ani/ae Mariae, o beato Petra principi apostororum, patrono nostro, o vobis Prisci sus, omnibus, qtiae habemus, contra ἐώ -- ct humaniam ius aὰ infamiam se si perium regni expoliati simus, ita ut nihil penitus praeter solam vitari nobis retictumsit, ibi ciam ferme omnes essetis magAa ex par e contristati, proh dolor, ni hil nobis τὸfra renititit tristitia, qtii de iobis sibistis faceret, moiantas inimicorum nostro

ales primo accepta, fiducialiter o desideranser Moguntiam in praesentia legati Romani o Principiam tenderemus, ut eorum di sitione ageremus iam δε statu ecclesiae or honore regni, quam destate animae nostrae, ipse non es seritus in hae τοὶ tale se iliabentianos contra data dem capera, ct isque ad preiciatim morti erepertacere. Non a sumus ita nos illi credere, τι in iniis se contumetiis nos pro ΣHiantausi sicut prius, valeat tractare ; quapropter mAltum rogamus mos, ct obnixe precamiar, ut pro aisore Dei se honore regni, ac honestate vesba digneministidere, quomodo is iniuria in mansim vobis nobis lilata, per τοι μέμ- νreverare iusitIam. Nos qmqtie pro consibo vestro se aliον-, qtii nos odis non habent Aliosertim virorum, parati sumus tamfltis nostis,s in at

quo eum offenderimus, quam altivi in regno libenter emeniare. Praeterea, sciae domino

Papae in praesentia legati sui ct vestra oleiure paratifumus, ita se sene parari simus, ei

omnem debitam reuerentiam se obia entiamsincero corde se demtione exhibere , se tam UID vestra, quam spiri Aspatris nψ,4Hugonis Cuniacensis albatis , abortimae re- Isti rem mirarum, desu ecessae se statu regni, quantum in nobis es, iussisere. Cum igitis is hae omnia paratisimus, rogamus τυ , se unixe precamur, is o Deo, o h nore regni o Gestro, insanire moneatu Altam nostrum , cum secundam praefatam sententiam niata eia resim nos resta sit oceaseo, ammodo desipat nos o Melis nostraspes qui, se quiete ae pacifice viserepermittat, ut radiata etim tra Hebrate perficiansur. ad notareis, νogamus mos per autoritatem Romanae ecclesiae, cui nos commistimus ohonorem regni, ne siser nos o restiales nostros mentatis. quia manifestam est, eum non disinae letis risu, vel Roman. ecclesiae Hlectione ,sed cupidine rigni hoc incepse. Apud que intermeatis etesia aliam interuentis adpraesens non prodes poterit, a pestamus Romano Pontificem e nctam initio em Romanam sedem se ecclesam. Ex hac epistola liquet, ipsum non post Moguntinum conuentum secessisse metu, ut diximus quosdam scribere, qui Henrici quinti impietatem erga patrem dissimularunt, sed Contra fidem a filio captum patrem. Ad has patris querelas se respondit filius. quae tamen prius passim publieari fecit. Verha adscribam. Post intieteratam per annos circiter quadraginta dissensionem imperii Romani, qtiae tam diuinus quam humanas pene leges uoletiit, Erexe lis molibras omnimodis, serilegis, perliniis, rapinis se ince diis , ipsium regniam nostriam non tant misseti rinem , Ita etiam ad apos am catholica fidei, sue in ipsium pagani μα- prope redeme s νespieiente sanism m ecclesiam diuina clementia, nos eitisdem Chris sponsessii per Spisiis Actiam in mitis Eri Ganimori eam psem respuimus, ipsim incorrigibile suasiam ea t. Henrisum dictum Impremtorem telo Dei se an olieae et o Lentia abdis muri eriholiatim nobis, i cet ipsius de semine natum, re m elegimus s Gitis regni incipium stii finem esse conspiciens, etiam ipse

tanquam volantarius , sed ut iam eius fatentur titera, Umis i istis eat Eois, regalia

760쪽

νεώUit, Illii curam eum regno risi fidei lachrimando comm/sit, de reliquo. nulla e r gnipompam, sed animasiuae potius medelam ulterius assectaturum spopondur at nunc rece istinube reddens tergiuertationibu , praeiudiciumsepassium per orbem terrarum conqueritur, Gallorum, Anglorum, Danorum, caeterarumque itimarum gentium glisios coradibus nostris infigere messitatur,siler istatis etiam iniuriis recuperaresibi iustitiam precatur, eo Piis quoque nostris ammodo promptum obedire se 'ducetur; re autem vera setitis arguis mentis caina haec Domini dispergere, Christi exercitum exarmare conatur, est, ut inpropatulo es, vineam Domini, quae iam sero florescere carpit, tam per se Angriarem utique feram, denuo depascere, quamper lupos, Alos nimirum, quisibi adhaerent, pestilentes homines demoliri, ac persacrilegia sacerdotum Belial anathemati recidius reddere, quasi s madidi, neptas es) Christum iam iterum in ecclesia sua resurgentem in omnium cordibus rem erigere meditatur. suapropter placet tam regi, quam uniuersis regni Principibus, is senior idem, ne v asibi pateat aduersim nos iusta querela, quacunque vetitsecuritate, qua

cunque maluerissutione, coram praesentesenatu Mi ct populo causam syam agat, iustitiams cipiat, ct reddat, ut ab ortuschismatis, omnibusseditionum causis, aes nil inde fueris diffinitum, undique discussis, ta lis quam patri sua iustitia respondeat: ecclesiae mero regnique flatus non ut iise more sivo proponit, post longas in uria sed in praesentiarum his cmeroti si tibiatis, vacitare desinat. Cum his literis mois legatos episcopos, qui coram amguerent. Legati vix ab ira sinis liberatisiunt, adeo auiter haec tulit. Rescribit igitur

adhu Principibus de filiosi odiψῖ me, nempe esse hypocritam, nihil sudio religioni acere.sed iuuenilisulta ambitione, est rerum imperitia iam adhuc nihilvidere quid iustum, quiaque iniquumsit. Futurum ut idem velit se sensiusibus, quae iam pater quo postea euenit, quodiam audiemus) ipse filium persequuturum malos syos confisitores, adulatoreae talis, qui iamper deui educant eum. Rogat simul, siquisint cordatirem ex bona confriemeia libere iudicent, neminem timeant, quam eum, qui occultas iudicaturussit cogitati

neτr se satis sibi consitum, nusta causa tantopere resistere, quorundam sivi edi dominandi libidini, quam propter imperii dignitatem est commoda publicas & caetera in hanc sen-centiam rescripsit. Quibus respondet filius&alii Principes, Senem esse delirum

menteque captum , obcaecatum scilicet haeresi. Cur non de salute animae suae co-Sitet,cui iam moriendum sit; cur non poenitentiam agat, & redeat ad matrem sanctam ecclesiam ὶ Quam, docent, graue iudicium sit habiturus, qui toties Satana sit traditus, qui imperium ita conturbarit, religionem. honas leges, sanctorumque conciliorum decreta subuerterit, iura ecclesiae violarit. Huiusmodi multa Iiteris & legationibus ad eum mittuntur. Haec vero cum ad senem perlata sunt, Commouerunt eum Vehementissime. Nam cum sint senes moros,non aliter atque aegroti est enim senectus morbus etiam in iis, quae bono animo illis fiunt multa sinistre interpretantur, δc animi dolore torquentur. Senex ergo furere incepit in legatos, qui haec ad eum pertulerunt. & tanto dolore animi assemis est. vi aliquot diebus non comederit. Henricus quintus ducit exercitum in Lotharingiam, illamque belli iure sibi subiicit. Senis mors ob animi moerorem maturata est: obiicenim in his turbis Leodii, & sepultus est illic in monasterio. Post mortem senis filius Coloniam recipit,auxilio episcopi eius urbis. Recipit & reliqua quoque omnia in gratiam. Modienses noluit recipere, nisi effossum genitoris sui cadauer abiicerent in locum quempiam, ubi solent mortua pecora locari. Tanta erat non zgligio hominis, sed vel in patrem odium, vel simulatio, qua ecclesiasticis inseruire voluit videri. Leodienses, ut absoluerentur ab excommunicatione, excommunicatum cadauer effossum extra Vrbem ruri sepelierunt. Sed postea est rursus effossum cadauer, Spiram est translatum. Quidam scriptorum mirantur, hunc Henricum quartum tantopere odio prosecutum Romanos Pontifices, cum alioqui fuerit bonus Princeps, & Deum timuerit, quod testantur eius opera: multas enim eleemosynas dedit; fueritque insigniter prudens, & veritatis cognoscendae studiosissimus. Quae autem causa odii & excommunicationis pontificum in Henricum fuerit, si quis cognoscere petit, legat Carionem, qui causas rςddit. Ann Cc cc c 3 Domi-

SEARCH

MENU NAVIGATION