장음표시 사용
761쪽
3 Q3 Domini Dog, mortuo Henrico quarto, Henricus quintus Aqui rani infrequenti Principum conuentu appellatur Imperator , quanquam ante a patre his declaratus fuerit rex, &, ut dictum est, imperauerat. Post comitia illa Aquisgrani, iterum sequenti anno Francolardiae conueniunt Primcipes & Imperator, deliberantque de bello suscipiendo contra Polonos. qui tributum Imperatori debitam dare recusabant, regemque sibi eleg rant , ipsique coronam imposuerant. i tum Imperatoris erat summuscontemptus. Quare conscripto exercitu, in eos proficiscitur. Rex ante Imperatoris aduentum in castris est, pugnatur aliquoties multo virorumque sanguine, ad eo tremum vero vicit Imperator,milite Germano fretus, & potentia sua.Polonis igitur in fidem receptis, tributoque veteri aucto, propter belli expensas, reuertitur in patriam, comitia statim a reditu celebrat Ratisponae, ubi cum Principibus consere suum consilium de profectione suscipienda in Italiam. Approbantibus instit tum eius Principibus, comparat exercitum magnum. De peditatus multitudine ni-30 Q hil certi accipio, magnum fuisse scribitur; equitatus vero fuit millium 3 ocio. CT Germania, quibus ubi venit in Italiam, adiuncti sunt plures alii. In Italia omnesciuitates & proceres obuiam veniunt, reuerenter excipientes munera offerunt, Aretio excepto, nam illi primum insidiis & dolo circumuenire Imperatorem cona- . ti sunt: sed non successit. Deinde palam restitere, multis Italis clanculum adi uantibus. Quam rem propugnacula eorum expugnauit primum , deinde urbem cepit, & diripiendam dedit militibus, exemplum statuens, ne quae alia ciuitas talem rebellionem tentaret. Deinde prosectus est Sutrum , ubi legati pontificii obuii veniunt Caesari, excipiunt Caesarem, nomine Paschalis Pontificis, & apostoli cam benedictionem illi paratam esse, modo ecclesiae priuilegia vetera confirma ret , & exemplo praecesibrum suorum augeret. Et multa alia de iure Caesaris MPontificum sunt tractata. Henricus omnia iusta se facturum, nec latum unguem a patrum decretis discessurum, promittit: sed hoc etiam velle a pontificiis exigere, ut nihil amplius aliudue conentur, quam acceperint a maioribus. Se fore legum custodetri, id esse officium suum , non habiturum personarum respectum, nullum . qui a legibus institutionibusue maiorum discesserit, se passurum. Quae responso Henrici quinti terruit pontificios, nam patre uiuente, in omnibus se fore subditum Romanae sedi praedicarat saepe, proptereaque Cum patre hella gerere V luit videri, quod pater nimia libertate in exigendis officiis ecciesiasticorum Uter tur. Mirabantur igitur nouas voces, de oris libertatem insolitam. Multis autem Vtrinque commutatis, tandem conuenerunt conditionibus 8c legibus certis. His constitutis ,& literis iuramentisque confirmatis, proficiscitur Imperator Romam, cui omnes hominum Romae degentium ordines procedunt Ordine obuiam , cum reliquiis, cantu & gratulatione excipiunt Henricum, deducuntque eum Vsque in beati Petri Basilicam, ubi Papa missam celebrat. Postquam sumpsit Papa sacrame tum, vertit se ad Caesarem , ei quoque ministrat panem, corpus Domini, intesti monium foederis, factaeque pacis perpetuo seruandae. Dum Caesar sumit sacramentum de manu Papae, ecce ecelesiasticorum quidam Principes, quos male habebant Caesaris minae de conservandis patrum constitutionibus, in templo per armatos seditionem tumultumque excitant, corporis Henrici custodes suis locis deturbantes . eum capere nituntur. Caesar suis ipsius manibus vim repellens , vix euasit. Caesar ad exercitum ubi venit, colligit suos, succensus ita supra modum ad urbis portas properat, non clauduntur portae neque enim sperabant resisti tanto exercitui Germanorum posse. omnes excusabant se, inuitis magistratibus factum aiserebant, omnes, qui rei illius seditionis eissent, pollicentur se dignis suppliciis aia iacturos, vel Imperatori tradituros. Sed Henricus persuaderi non potuit, furit in
urbe in omnes, magnam ciuium & clericorum multitudinem trucidat, Papam captum tenet custoditum, extorquet ex eo confirmationem omnium, quae optauit.& extorquet coronam benedictionemque, quae conferri consueuerant Imperatori
762쪽
a Pontifice Rom. extorquet iuramenta, sigilla, bullas, & constitutiones. Postea liber factus Papa. coronam Romae imponit Henrico quinto. Sed ne iterum vulpes incideret in laqueum , custodes corporis plures, instructiores , diligentius obseruantes dominum, & propiores habuit. Praeterea ante templum equitatum iussit expectare. Ubi autem res finita est feliciter, Omnes cecinere, Gloria in excelsis Deo. Accepta corona & apostolica benedictione, Romae omnia composuit,ra tione, qua pocillimum fides & pax perdurare iudicauit, omnia iuramentis interpositis roborauit. Vbi Romae imperium satis pro virili confirmauit, ad reliquas I a iii ciuitates cum copiis profectus, similibus rationibus, quibus Romae, omnia disposuit. Cogebaturque Italia tota iurare , se neque conaturos aliquid contra Imperatorem , neque aliqui d molientibus re aut consiliis adfuturos, sed contra, -- perii dignitatem defensuros facultarum iactura & vitae , si opus sit, peri lo. Omnes, quod petiit, fecerunt. His hoc modo stabilitis, incolumis cum incolumi exercitu praeter paucos amissos in seditione Romae, de qua iam diximus , 8c quosdam ex morbis mortuosi in Germaniam venit. Porro vix Italia egressiis, & in Germaniam reuersus Caesar , excommunicatur a Pontifice & collegio episcoporum& cardinalium: neque enim arbitrabantur, se teneri iure per vim extorti iuramenti, neque inimicis ecclesiae fidem seruandam iudicabant. De qua re in vita Paschalis plura scribuntur. Haec contra Caesarem excommunicationis lata sententia, ecclesiasticos fere omnes, multosque seculares Principes alienavit ab Imperatore. Turbantur non mediocriter imperii res; plurimumque negotii est exhibitum Henrico. Multi conspirant aduersius eum. Quibus ex causis Moguntiam conuocat imperii Principes, ut se excuset, resipondeatque accusatoribus, dc sicubi erret, mutet sententiam. Sed Principum nulli veniebant, praeter unulti atque alterum episcopum, quibus quoque non conueniebat cum Romano Pontifice. Henricus Vehementer doluit, simul ira succensus, iterum ad omnes nuncios mittit, Vt Veniant, suam innocentiam cognoscant. Paratum , si quis ostendat se non recte sentire ,
mutare sententiam. Nihil aliud se quaerere, quam imperii constantem & felicem statum,&e. sed nihil efficit, nulli veniunt. Quod ubi intellexerunt Moguntini,
quos, adhuc Vivente patre, Vehementer amixerat, eorumque agrum, propcerea .
quod patris partes fouebant, vastarat, putabant sibi occasionem datam ulciscendia, quoniam videbanteum destitutum praesidiis, & Omnes imperii Principes inimicos habere: quare arma arripiunt, &'eum obsident inclusum in aula sua: cum penitus esset in manu Moguntinensium, minati sunt ei,nisi omnia, quae petant, largiatur, con dat. & confirmet, moriendum illi cum Omnibus suis eme. Itaque cogebatur facere, quicquid illi volebant. Inter reliqua postulabant episcopum
saum Adelbertum, quem iam in tertium annum captiuum tenebat, restitui in i cum suum. idque mox tacere coactus est. Postquam vero votis eorum satisfactum est,&iureiurando confirmata a Cauare sunt illis omnia, soluerunt obsidi nem. Caesar igitur hinc abiens, quocunque venerat, amicos nullos inueniebat. Conspirarant episcopi & Principes cum Paschali Poncifice. Anno Domini Iris. Omnes ecclesiastici de seculares maiores in imperio magistratus Conuenerunt C loniae , ut de Henrico quinto capiendo, aut saltem deponendo, deliberarent. Aderat quoque Romanae sedis legatus cum excommunicationum fulminibus in Henricum. Imperator suo nomine mittit ad Comitia Episcopum Herhipolensem, cum mandatis huiusmodi: Imperatorem paratum accusatoribus respondere. iudicibus Principibus, non decere causa non audita ullum condemnare, & Satanae
tradere. Libenter cessurum, si erret, & satisfacturum ex sententia imperii Principum. Iinperatorernhactenus' omnia fecisse, & a quibusdam dillensisse propter imperii Remp. Hoc genus cum episcopus, vir facundus, multa dixisset, & humilia ter petiisset, ut audiretur, etiamsi putent certum esse, quod iniustam causam haheat , propterea, quod imperitis & ignaris rerum suspectum esse possit, si audierine
inauditum praesertim cum pialpro se dicere , di rationem factorum reddere
763쪽
γε ocondemnatum, nihil emecit, imo ipse quoque in discrimen non solum famae, sed
etiam vitae venit. Serio enim cum mandata exposuisset , serio cum Imperatore sentire contra Romanam sedem est iudicatus. Nihilque aliud responderunt episcopo legati Canaris, quam, ipsum eodem loco habituros ,& excommunicaturos, nisi desinat haeretico impio, filio diaboli, Henrico, patrocinari. Discopus metu se excusat, bona fide ex Henrici, non sua dixisse sententia. Hoc ossicium legati milla. Promisitque eum vitaturum ceu haereticum, nec cum eo posthac quicquam commercii habiturum. Rediit igitur Herbipolin episcopus, Caesari nihil responsi afferens, & vitaturus Henricum, nec accessit ad eum , ut satisfaceret pontificiis. Caesar irasci, mala fide legatione functum dicere, cogere, ut Omnia dicat. Dist pus rem narrat ordine , quo pacto pene venerit in discrimen vitae. Quibus auditis . cogit episcopum, ut non solum secum comedat, sed etiam coram illo missam celebret, quod erat magnum piaculum. Discopus, quum primum potuit , se subduxit, & iterum ad concilium Coloniae reuersus, quid illi acciderit, exponit ,1 3 3 absolutionemque est consecutus. Quam ob causam Caesar vehementi ira commotus est, idcirco ducatum Franciae Orientalis, qui erat episcopi Herbipotensis . say dat Conrado Sueuorum duci, filio sororis suae. Henricus igitur Imperator
ubique ab omnibus excluditur, ab omnibus Contemnitur, Omnes eum Vitant, ceu
membrum putridum. Quare iterum Romam proficiscitur, suppliciter admitti ad oscula pedum Pontificis, gratiamque & misericordiam petit, ceu seruus, qui grauiter deliquit, a domino suo. Pollicetur Imperator, se facturum,quicquid imp rauerit Pontifex. Mirum est, quam iniqua petierint pontificii a Caesare sic tam liuo : nihil enim illi reliquerunt, quam solum nomen. Magni erant in Germania tumultus , dum Caesar fuit in Italia. Factiosorum collelia multitudo vastatae multa monasteria . & alia sacerdotum collegia. Legibus nullus erat locus , qui potuit plus, plura sibi arrogabat. Datque plane miser Germaniae hoc tempore status, populo in varias & discordantes partes diuiso. Cum autem tam iniqua a Caesare exigeret Papa, nihilque supplicando proficeret Caesar , confugit ad vim armorum , iratusque omnia diripienda militi concedit. Potitus urbe, eiicit Papam. aliumque in eius locum substituit. Interea episcopi & Principes in Germania moliuntur aduersus Henricum, quicquid possunz. multos, qui erant a parte Caesaris,
alienabant ab eo variis modis. Saxones excitans, Vs Contra Imperatorem armis sumptis . cogerent quoque, qui nolebant rebellare. Henricus igitur, utcunque compositis in Latio rebus , quam celerrime redit in Germaniam, ducitque copias in Saxones, quibus Cum congressus, Vicit eos pugna cruenta, componitque res . ut potuit dissicultate & infelicitate status rerum Germanicarum, rursumque in Italiam proficiscitur. Pontifex, hostis Caesaris, interea dum Imperator abfuit, comiunxerat sibi socios, inter quos praecipui erant diin Apuliae, & dux Campaniae. Sed
Henricus, fugato Papa ex Roma, abiolutionem accipit a Pontifice, quem ipse elegerat , & nominauerat Gregorium octauum. Hoc Pontifice confirmato, & Romanorum fidei commendato, per Italiam poenas sumpsit de omnibus ciuitatibus, quae aduerta parti adhaerebant, totoque Latio pacato & subiecto sibi&Pontifici suo , reuertitur in Germaniam. Non diu post Henricus quintus Moguntiam obsidione circumseptam premit, ut neque inferri neque efferri quicquam potuerit, tum per Rhenum, tum per terram. Moguntino episcopo & urbi auxiliuin Iaturi Saxones, cogebant copias. Vbi hoc significatum est Henrico, conscribit plures milites in Alsatia & apud Rauracorum Basileam. Principes Germaniae virosque ad paeem hortati sunt, & Henrico persuaserunt, ut rem totam componendam crederet imperii Principibus , arbitris. Conuentus Principum generalis Hemiboli habendus est decretus ; in eo conuentu communis pax est constituta, ut, quicquia in his Germaniae seditionibus de partium motibus esset ademptum Vel ecclesiasti- say Compara Syntagma Iuris publici eap. III. I. Tu
764쪽
sine mora iudicaretur apud iudices, quos constituebant principes , legeque grauem poenam statuebant temere litiganti: raptores & factionum autores, ubicunque in imperio deprehenderentur, a magistratibus quam primum e medio torulendos decernebant: quod vero attinet ad excommunicationem, Romanae sedi relinquebant Principes. In hoc conuentu redierunt Germaniae principes cum Imperatore ingratiam: Caesar enim satis expertus, se solum aduersus tot non posse persequi suam sententiam, cedit, maluitque de iure suo concedere, quam omnia
miscere, & multum sanguinem effundere, quod videbat necessario futurum, si vellet perseuerare in suo proposito, quod utile&salutare alioqui iudicabat imp rio. Wormatiae, statim poli hunc conuentum, fuit alius, de stabilienda pace inter Principes, concordia enim post tot tactionum calamitates omnibus cordi fuit: ibi a pontificiis legatis, quorum autoritati & potestati subiecit se propter pacem,
est absolutus , &in sinum Romanae ecclesiae receptus Henricus quintus, cum mnibus, qui cum ipso excommunicati erant. Quid autem concesserit Romanae sedi, per haec verba Imperatoris intelligimus, quae ad literam sic habent: Ego Hen--- migratia Romanorum Imperator Augustin, pro amore Dei ct snctae Romana ecclesae, o domini Papa Cassisti nam hic receptus a Roman. erat, & Gregorius Octauus eiectus, quem Imperator fecerat Papam ct pro remerio animae mea Gmitto Deo se semctis eius apostolis Pereo erraulo ctaeque catholicae ecclesia, omnem inuesituram per annulum se baetilum, er concedo in omnibus ecclesiasteri electionem se liberam consierationem,possessi nes, o regalia beati Petri, quae aprincipio huius disicordiae usque ad Hem hodiernum. siue tempore patris mei, siue etiam meo ablatasiunt, quae habeo, eide nctae Romanae ecclesia r situo ι qua autem non habeo, ut restituantur fideliter, iuvabo, possessiones etiam omnium
alia iam ecclesiarum se incipum, est aliorum tam Hericinum quam laicorum ransilio 'M- eipum, quas habeo, reddam; quaν non habeo, ut reddantur, fideliter iuvabo. Et ri veram
pacem Callist nctaeque Roman. ecclesia, ct omnibus, qui in parte 'si sunt, vel fuerunt. Er in quibus san ta Rom. ecclesia auxilium postulauerit, Deliter iuvabo. Illam resignationis formam Callimis accepit, sed manu Imperatoris subscriptam & sigillo confirmatam. Contra vero Pontifex se quoque obligauit Caesari in hac forma: Ego
Callistus, seruin semorum Dei. dilecto D Henris eigraria Romanorum Imperatori Amgusti, concedo electionem episcoporum drauatum Teutonici regni ris ad regnumpertinent,
in praesentia tuaserias spissumnia se aliqua violentia: visiqua inter parare dissordia merserit, Metropolitani, is comprouincialium consilio vel iudicis, seniori parti assiensium
se aiaxilium abeati eleam autem rega Iapersceptrium a te recipiat , exceptu omnum quae ad Rom. ecclesiampertinere noscuntur, o quae ex iis iure tibi debet, faciat, ex aliis v ro partibus imperii consecratin, infra se e mensim regalia per*ceptrum a te recipiat; de qui-bias vero nisi querimonia eceris, secundum incii mei Zebitum, auxilium praestabo, dortiet ibi veram pacem eromnibω, qui in parie tua seunt, meI fuerunt tempore tali dissordiae.
Data arim I P aa, nono Calend. Octob. Hae obligationes Imperatoris & Pontificis in a 3 maxima populi corona ante Urbem Wormatiae, in campo iuxta Rhenum lectae sunt, & paribus datae. Hoc autem factiam est, ut quam plurimi essent testes. Post hunc alterum conuentum habuit Babenbergae, ubi de muneribus Pontifici Rom. mittendis est aetium. Nam Imperator declarare voluit animum suum erga Roman.Pontificem quare legatos Romanos regalibus muneribus donatos dimisit.Post
haec Otho, episcopus Babenbergensis ecclesiae, vir non vulgariter religioni deditus, misit Pomeranorum genti vi earium suum, Virum pietate & facundia praestantem, ut apud illos apostolatu fungeretur, nam adhuc nihil de Christo audierant. Hoc praedicante, Christianam religionem assumpserunt, & operibus fidem testati sunt. Othone Frisingensi teste, Vangiones hoc tempore defecerunt ab Imperatore, & eius suburbanam villam, in qua saepe se oblectare solebat, destruxerunt,& expulerunt, quos sciebant Caesari studere. Quaeque circa urbem dc in urbe ha
765쪽
bebat, sibi vendicauerunt. Quam ob causam Caesar, contractis copiis , urbem eorum obsedit, & cum per proditorem quempiam sciret horam , qua ciues erupturi essent , suos clam ita disponit, Vt obstructis portis milite, reditus fugientibus non pateret: quare magna ciuium caedes fit, plurimi capiuntur , pa cissimi elabuntur. fuga, capti alii, alii membris mutilati, plurimi oculis orbati dimittuntur in urbem, quo spectaculo ciues in magistratus, defectionis autores, ει- iure inceperunt, itaque discordia in urbe Orta, & clade magna accepta, petunt pa-Cem , quam consecuti sunt, magna pecunia data, nec sine libertatis mediocri iactiva. Post hanc urbem subiugatam, Imperator urbes in Rheni ripis sitas inferioris Germaniae, in ordinem redegit. Qua re confecta, omnino ex animi sententia apud urbem Traiectum Pentecostencelebraturus, in morbum lethalem incidit, ubi sensit nullam spem vitae relictam , conuocat suos proceres de Mechiil-dem uxorem suam, quid velit de facultatibus suis post mortem fieri, indicat, te stamenta constituit, de imperii rebus consulit: insignia regia & coronam imperialem dedit conseruanda diligenter in arce munitissima Hamerstrin. Quae postquam omnia compos rationis iis, quibus plurimum fidei habuit, commisit, tumelias fato est, anno Domini IIas, Imperii anno I s. Spirae delatum
cadauer regali pompa sepultum est.
766쪽
Enricus quintus nullam reliquit prolem; fuerunt illi ex sorore Hagna
nepotes, Fridericus dux Sucinae,&Conradus dux Franciae orie ' talis. Post huius igitur Imperatoris mortem, sinc cunctatione , Principes imperii conueniunt Moguntiae: ibi cum multi malis artitibus ambirent imperium, incorrupta Principum clectorum integritas quatuor regni optimates designat teste Got fredo Viterbiensi) Fride- 13 3rieum scilicet ducem Sueuorum, Lotharium ducem Saxoniae, Luitpoldum Marchionem Austriae, & Carolum Flandriae comitem. Ex his quatuor designatis, quem potissimum eligerent, aliquot dies deliberarunt; tandem tamen I otharius concordi sententia electus est. Vir humanitatis amator, fortisque animo. Multos male habuit, quod non de progenie Henrici quinti quispiam electus erat, praecipue vero, qui erant de illius genere , contemptum grauiter ferebant. Quare
Lotharius ab illis sibi periculum fore facile intelligens, nihil omisit, quicquid ad
minuendos eos facere putauit. Fridericus & Conradus, Henrici quinti nepotes, multa contra Lotharium machinati sunt: & aliis quoquc causas fiduciamque rebellandi dederunt. Quapropter Lotharius timens illos, primum non armis de- hellandos, sed excommunicationibus deterrendos censuit, idcirco excommunieati sunt ab Honorio Papa: illi nihil mutati excommunicatione, quin potius magis irritati, contrahunt copias; Conradus creatur a Friderico fratre Si aliis quibusdam rex. Factus rex, statim cum copiis magnis versus Romam vertit signa, in itinere omnia suo nomini subiicit. Mediolani ab episcopo coronatus est corona ferrea. b) Multa liberalitate usus est in itincre, Omnia recepturum sperauit, ubi subiiceret sibi Italiam. Cum in Italia impensis eduxit enim secum magnum exerci tum Sc largitionibus,quam facultates ferebant, maioribus exhaustus totus esset.&simul audiret, Lotharium Imperatorem Sueuiam & Franconiam hostiliter v stare , in Germaniam redit, coniuncturus se cum fratre Friderico: verum ubi a tigit patriam, desperatis rebus suis, cum Ι othario foedus facit, depositaque regia appellatione, suis contentus vixit. Ulmam vix expugnare potuit Lotharius, tanta constantia &fide ciues urbem de senderunt, obsedisse eam diu accipimus, subii hia incendisse, tandem arietibus , aliisque machinarum generibus muros diruisse, di multitudine militum obruisse oppidanorum paucitatem. Verum, post mortem Lotharii, ConraduS Imperator eam urbem, propter singularem virtutem &constantiam, amans, magnificentius aedificari iussit, quam antea fuerat, privilegiis& agri latitudine, villis, monasteriis eam egregie donauit & ornauit. Quae omnia hodie possident Vimenses feliciter aucta, & in maius prouecta. Nec mirum tam prospere crescere, Sc tam diu durare, quae tam laudabilem originem habuerunt. Anno Domini II 4I, Henricus,Austriae dux,magnum exercitum per Germaniam II Iconscripsit, & aduersum Ungarorum regem Getam duxit. ReX Gelsa, aduentu
ιθ Coronatus equidem Conradus suit Mod etrae, ah Archiepiscoro Mediolanenu
Anshelmo , non vero corona serrea, quae demum ab Henrico VII. Imo. originem
habet; prout demonstraui Synt. Iuris Publici cap. VIII. I. XXVIII. sed ordinaria.
767쪽
Germanorum cognito, omnes in Ungaria, qui bello per aetatem corporisve vires idonei videbantur, ex iis elegit circiter octo millia, quos iudicauit robore corporis & animi virtute pretestantissimos , reliquis quoque in certas partes diuisis, misitque per longas viarum ambages, qui a tergo hostem proficiscentem impedirem, ultimum agmen carpendo; misit& ad latus partem, qui quoque Co stituta hora aggrederentur hostem, quam per signum indicaturum se praedixit. ipse rex cum reliquo exercitu in planitie expectat hostem , factis in campo caecis fossis, &acutissimis ferramentis impleuit eas fossas. Tot insidiis in hostem instructis, iussit domi manere ecclesiarum ministros omnes, & orando Deum propitium reddere patriae, ne concederet hosti diripiendas miserorum facultates, adessetque sua cupientibus tueri, non aliena rapere. Idque clerus sedulo die noctuque fecit. Illi igitur, qui erant inissi ad deuorandum hostem appropinquantem . cum venerunt in eum locum, ad quem missi erant, hostem sequuntur, carpuntqua ex impedimentis quaedam, & eos, qui aliqua causia impedici ab exercitu procul
aberant. Neque potuerunt consequi Germanos, qui expeditis itineribus plurimum antecesserant, multo nimirum profecti longioribus itineribus, quam rex ituros iudicabat. Sed cum ventum es Iet ad flumen quoddam, quod erat transitu dissicile, propter impeditas ripas magis quam aquae altitudinem, consecuti sunt Ungari Germanos, sed equitatu tantum: neque enim pedites aderant. Cum Henrici copiarum pars transiisset, pars adhuc haereret in citeriore ripa, equitatus vero Henrici longius processisset, Ungari equites magnam multitudinem inter cerunt. Neque enim opponere se hostibus potuerunt oneribus graues, oppressi ex improuiso. Itaque qui non fuga elapsi sunt, occisi aut capti sunt omnes, Scmagna pars commeatus venit in potestatem Ungarorum. Misit ad illos, qui erant post hostem missi, rex nuncios, iussitque ad flumen castra munire, ut si qui ex I3ς Germania sequerentur. impedirent. Nam fama erat, multo maiorem multitudinem primis auxilio missam venire: sed nemo veniebat, nec tamen inutile erat consilium de castris a tergo hostium muniendis: nam commeatum, qui ex Germania sequebatur, intercipiebam Rex igitur Henricum in castris sub dio positis expectat. habens insidias a latere absconditas. Vbi appropinquauit cum Germanis Henricus,opponit castra Ungaris. Rex statuit se continere in castris,cunctandoque tardius hostem potius sine suorum sanguine,quam cito non sine suorum caede vii cere.Sciebat enim, hostes nequehabere,neque posse sequi commeatum. Cum igitur Henricus videret, se in magnis dissicultatibus constitutum, diligenter circumspicit, an regis castra expugnari possint: cumque Videt nullam spem, educit suos.
acieque instructa conatur procedere ad diripiendos agros hostiles ; sed rex id quoque praeuiderat futurum, fossis caecis factis in ea agri regione, perquam suspic hatur prosecturum hostem. Quare ubi ventum est ad Caecas fossas, mittit equitatum rex suum, qui hostem abeuntem adoriantur, quo magis properet, & in fossas incidat, idque accidit. Nam Vngaris equitibus appropinquantibuS, arctius coniungunt se, aliusque alium trudit, 3c semper ad progrediendum propellit: quisque enim dum cauere vult in tanta multitudine, ne ipse primus equitibus
expositus sit, incredibile est, quantum promouerit exercitus: neque enim constare cum vult, potest, ita frustra clamant, qui in primo agmine in fostas detruduntur. Multum vero quoque primum impetum non sumerentes, magis in follas incidunt, ex quibus se expedire non potentes, a suis prosternuntur. ΗΟ cum rex in castris animaduerteret, educit omnes, quos secum habuit, & Henriacum in fugam agit, multis Germanorum millibus occisis. Henricus cum paucis reuertitur in Austriam suam. Galliae ecclesia illis temporibus multa habebat cum Germanorum dissentientia. Innocentius Pontifex Roma expulsus , ritus de Ceremonias earum composuit, fretus Principum fauore. Quod Innocentii eccle-sae pacificandae studium, & religionis amor omnes Principes ei benevolos reddidit , estque illi Lotharius restitutionem pollicitus. Quare Lotharius, Principibus
768쪽
ecclesiasticis & secularibus adiuuantibus, magnas contrahens copias, iter in Italiam parat, ut restituat Innocentium in pontificatum. In itinere nusquam propter vllam causam moratus, cito cum Pontifice venit Lotharius Romam, exceptique quia habuerunt magnum Germanorum exercitum honorifice sunt a Romanis . latuit enim, nescio ubi, antipapa. Romae igitur omnibus ordinatis, Lotharioque gloriosissime a Pontifice Innocentio corona imperiali exornato, paratur reditus in Germaniam. In itinete igitur omnia in Latio pro sua voluntate ordinat Caesar, de redit in Germaniam: Babenbergaeque sua familia vivit, illicque causas grauiores Omnes imperii iudicat, & componit discordantia. Babenbergam ad Lotharium venisse tradunt beatum Bernhardum Claraeuallensem, ut reconciliaret illi Frider Cum 3c Conradum, Henrici quinti nepotes , quos Imperator in gratiam recepit, motus precibus sancti viri Bernhardi. Itaque per Germaniam pace florente, nutilis palam discordantibus, parat expeditionem in Polonos, qui rebellabant, & tributum debitum dare recusabant. Poloni vero bellum timentes, Imperatori obuiam mittunt ducem suum cum magnis muneribus, quem occurrentem in Saxonia ad se admittere noluit, nisi tributum prius persolueret, quod duodecim annis non soluebant, debebant autem singulis annis quingentas libras. Praeterea iurarentio obtemperaturos imperio in perpetuum. Haec omnia dux fecit, & praeterea dona dedit magna. Atque in hunc modum pacem fecit cum Polonis. Et in eadem e peditione regem Daciae imperio subiecit sola nominis autoritate. Et ab Vng Torum rege munera maxima eodem tempore Imperator *ccepit. Haec dum ad septentrionem a Caesare geruntur, Romae antipapa rursum erigit se aduersus Inno- Centium, fumique vehementes Romae motus,populo in factiones diuiso. Innocentius mittit legatos in Germaniam ad Lotharium, exponit rem ordine, quid Romae a discessii eius amim sit, rogat per communem pacem ecclesiae, Vc quam primum rebus consulat, in Italiam quam Ocyssime volet: indies enimaduersariorum vires crescere, eosque in vulgus spargere de Caesare mendacia, esse occupatum in Germania, Principes bellum aduersus eum parare, nihil praesidii reliquum in eo esse: destitutum enim ubique amicis Sc sociis. Haec hi Lotharius audiuit, selectissimorum militum copias parat, maiores illis,quas antea initaliam duxerat, ducit eas per valleTridentineti in Italiam.In itinereCremonem 13γses &Mediolanenses occurrunt Caesari obuiam, petunt utrique a Caesare contra alteros auxilium. Nam diu inter se bellum gesserunt. Imperator,auditis utrisque,de Causa percognita, Cremonenses condemnauit, & imperauit, ut impensas, Ze omnia damna Mediolanensibus restituant. Legati ubi hanc Imperatoris Germani cometra se sententiam domum retulerunt, Cremonenses Vrbem munire, praesidia,ubi opus videbatur, disponere . itaque se Lot hario opponere conantur. Imperator eorum agros & castella depopulatus, urbem praeterit, venitque Papiam, cuius Vr- his ciues magna pecunia gratiam Imperatoris emerunt, iuraruntque in leges eius. aEmilienses de Bononienses quoque occurrunt, oblatis muneribus gratiam & p Cem petunt; peragrauit totam Italiam omnes ciuitates in deditionem accipiens. In Campania & Apulia non mediocriter laborauit, cum Rogerio praeliis aliquot dimicans , & eum superans, 5c fugientem usque in Calabriam parte exercitus persequens. omnia autem ubique subdit sibi Lotharius, & ecclesiae restituit , quae Rogerius rapuerat. Apuliam viro forti.summo amico suo, inaldo tradit Caesar, ultra mare fugato Rogeri . Antipapa interea temporis moritur, Romanique V-Mo ore, corde autem minime, Innocentium agnoscebant Pontificem. Quare Im- Perator, Italia imperio subiecta, & Pontifice in locum restituto , in Germaniam xeuertitur. Ecce in itinere, non procula Tridento lethaliter aegrotare coepit, &in rustico tugurio, in monte haerente, moritur, anno regni sui duodecimo. Cuius morte audita, Itali factionibus & seditionibus, magno Italiae malo, omnia confutiαdunt. Rogerius, rursum contractis in Sicilia copiis, Apuliam recipere conatur,
sed victus a Rainaldo cui Lotharius Germanos milites discedens reliquerat fugit in Siciliam. Sed non diu post Rainaldo vita defuncto . Rogerius reuersius Apuliam
769쪽
recepit, omnibus nobilibus Apuliae vel occisis vel in exilium eiectis , hinc seipsum
Siciliae regem nominauit. Et a Pontifice Innocentio exigit belli impensas , prae- 13 8 terea multa mala illi facit. Anno Domini II 38. excessit e vivis Lotharius, a cuius morte statim Conradus, dux Sueuorum,in conuentu principum eligitur ad imperium , apud Confluentiam ; omnes principes in hoc eligendo unanimes tuerunt. praeter Saxones & Henricu Bauariae ducem, cui cognomen fuit Superbus; Henricus enim,dux Bauariae, cum haberet imperialia insignia , quae moriens Lotharius
illi potissimum commiserat, quoniam gener erat Lotharii, sibi imperium iustius deberi arbitrabatur: resistebat igitur & contradicebat illi electioni. Conradus igitur Babenbergae comitia celebrauit prima imperii sui, ad quae Saxones Venerunt,& mortui Lotharii uxor cum eis , petieruntque quaedam ab Imperatore, nomin viduae. Quae Saxonibus & viduae Conradus , quia aequa videbantur, concessit. Hoc modo gratiam & pacem Saxones consecuti sunt. Boioariorum dux Henricus illa comitia despiciens, non venit, quanquam vocatus, & expectabantur ab eo imperiales fasces. Post hunc conuentum , alium indixit Ratisponae celebrandum, praecipue propter Henricum Bauarum rebellem. Vocatus igitur est Racisponam, additis minis, nisi veniat. Henricus Principum consensum , & simul Saxonum cum Conrado concordiam & reconciliationem intelligens, imperialia insignia R tisponam mittit, nimirum coronam, lanceam, & crucem. Simul mittit suos or cores, sed tam apte dicere non potuere, ut potuerint Henrico placare Imperatorem : quem Conradi in se animum animaduertens Henricus , cognomento Superhus , in Germania nihil videns, quod contra Imperatorem pro se faciat, vertit se in Ungariam& Italiam: quare ad Rogerium mittit legatos, & adhortatur clam, vestrenue pergat; Rogerius nihil egens stimulo satis enim sponte currebat) multos
iam amicos imperii, inter quos erat Robertus dux Capuae, ex Italia eXpulerat, qui omnes ad Conradum venientes auxilium petebant. Sed Conradus Veritus,ne Superbus aliquid in Germania noui moliretur, non ausus est excedere Germania, quae quomodo in eum esset assecta, nondum plene scire poterat. Conrado enim persuasum erat, nouo Principi nihil esse contemnendum, quantumuis leue. Innocentius cum diu Imperatorem frustra expectasset, Romae & per reliquam Italiam collectis copiis, proficiscitur in Apuliam aduersus Rogerii furores: sed cum non satis peritos militarium rerum duces, & exercitum ex quibuslibet obuiis leuibus ociosis nebulonibus haberet, praelio victus est, & Papa cum cardinalibus & episcopis, qui expeditionem eam sequebantur , captus est a Rogerio. Porro rexI3 8 Rogerius, ubi cognouit Papae & cardinalium ingenium nonnihil, liberos dimisit.& reuerenter comitatos Romam deduxit. Qua in eos beneficentia Zc liberalitate consecutus est id,quod sperarat, nempe Pontifex communi cardinalium consensu cum in regem unxit, & coronauit, appellauitque eum regem Siciliae. Rogerius igitur, ut stabile ellet regnum suum Conrado negotium,ubicunque fieri pollet, faciendum iudicauit. Quare Guelmnem & Henricum, duces Bauariae,adiutos pecuniis contra Conradum concitauit. Rex quoque Ungarorum Conradum Imp. minus potentem Optans, omnemque occasionem eutri minuendi captans, posmquam audiuit,Bauarorum duces eius hostes esse, adhortatus est eos, clamque pe
cuniam de rei militaris fortis limos viros misit illis, simul consilia eum aggrediendidat. Rex enim ille Ungarorum erat vir incomparabili prudentia in bellicis rebus &simul pollicetur maiora auxilia, si bellum serio & forti constantique animo gerant. Logerius interea non cessat in Italia suum regnum propagare latius, & ita-hilire omnibus modis. Et ciuitates optimatesque Italiae de imperio partim blandimentis , partim donis, partim minis abducere & absterrere. Etiam apud Innocentium Pontificem essecit Rogerius , ut Imperatorem Conradum multis rationibus impediret. Conradus haec intelligens, hostium consilia non contemnenda iudicauit, sed quam primum contra eundum. Comparatis igitur copiis maximis, ducit contra Guelionem, qui cum suis copiis erat in minori Rhetia , non longe a castro
770쪽
eastro Flochberg. Conradus magnam militum multitudinem habuit ex Sueuia, Mex illis agris, qui nunc sunt Helvetiorum, & ex Hercynia silua. Dux Bauariae Italos& Bauaros in suo habuit exercitu. Vterque ergo confisus virtute suorum mi, litum, congrediuntur. Sed Guel nis acies, impetu Conradi, perturbata est statim post coitionem primam. Quare in pedes se coniicientes, disti pati fugiunt iii montes. Ipse quoque Guelso montium siluestrium latebris vitam debuit. Magna multitudo capta est in eo praelio, ex Italis & Bauaris. Guelso iterum breue post tempus suas recollegit copias, aduersus quem Conradus mittit filium suum, Henricum iuuenem, bellicis laudibus cum quouis Veterum conserendum. Hic Henricus cum hoste conflixit non procul ab oppido Winsperg, eumque vicit &fug uit. Hoc oppidum, post praelium, obsidione ad deditionem redactum, concesse
sit Henricus, Conradi filius alii Conradum ipsum in obsidendo oppido adfuisse
scribunt matronis & virginibus, propter gratiam, fauorem & amorem erga m liebrem sexum, ut, quaecunque humeris portare possent, liceret efferre, quae neglecto muliebri mundo &preciosiore suppellectili, maritos suos humeris imposiatos extulerunt secum. Et haec industria, coniugalisque amor Principi totique exercitui admirationi & voluptati fuit. His bellis confectis, & ducibus Bauar rum fractis, Conradus cogit Herbipoli comitia Principum, ubi Henrici ducatum
aliis tradit, proscripto Henrico. Henricus ad amicos suos in Saxoniam se coni lit, 3t exposuit eis fortunas suas. Quorum auxilio vehementer afflixit eos, quibu Caesar dederat ducatum Bauariae; &cum iam esset recuperandae ditionis spes, mosebo corripitur Henricus, paucisque diebus aegrotus obit. Post mortem patris filius, cui quoque nomen erat Henricus, bellum, Saxonibus adiuuantihus, a patre
inceptum prosequitur. Adfuitque quoque Guelpho patruus illi: sed post multam caedem, ob paupertatem a proposito coacti sunt desistere. Multa his temporibus scribuntur apparuisse in Germania passim, acies armatorum instructae , gladii in aere , armati per aera non aliter atque per terram gradientes, missas cele-hrantes sacerdotes, & ministrantes angeli, & caetera. Quae cum a vero abhorreant, muliercularumque deliramenta, seu fabulae, quibus pueri terreri solent, sint. non dicam. Vt ad Imperatorem Conradum redeamus. Hic Conradus Germaniam , patriam suam, impensissime dilexit, multis egregiis aedificiis exornauit. No-rinbergam urbem non Germaniae modo, sed etiam totius Europae, imo orbis terrarum ornamentum, hic Conradus auxit aedificiis, institutis & priuilegiis, debeoque illa ciuitas magnam sui partem huic Imperatori. Monasteriumque illic ad sanctum AEgidium fundauit, viasque circa eam urbem, undique latrociniis obsessam, tutas reddidit. Anno a natiuitate Domini iii 6. die Mercurii in hebdoma λδ da festi Pentecostes, per totam fere Germaniam pruinae frigore perierunt arborei Ductus.&fruges, vites, cum fertilissimum omnia pollicerentur annum. Frumentariae fruges erant in flore, tenerrimus in vitibus abundabat humor e quibus causis est factum, ut expositissima frigori fuerint. Post gelu hoc, mox 16. Calend. 139 Iulii imbres secuti sunt tanti, ut alvei torrentum & fluminum capere aquam non potuerint, εc exundatione frumentum & pabulum plurimum perierit. rataque
ea aestas pluuiosa fuit. Quae causa fuit, ut apes pene omnes per Germaniam peri rint. Autumno proximo , varia morborum genera secuta sunt. Circa vel ante
haec tempora, Bernam & Friburgum in minori Burgundia aedificauit dux Sueuiae, Bertoldus de Leringen , qui aedificauit etiam arcem Brisaci, ex qua Burgundiam bello diuturno affixit. Leguntur igitur in porta hi versus insculpti:
Hanc say Commentum est TRITHEMII ctron. Hirsav. ad a. II o. Quem sequitur CLERUS vol. II. Gen. XXVIII. p.ra . CRUSIM Ann. Sue'. E. II. Δί. x. cap. III. SCHATENIUS Aun. Padobrem. Tom. I. Sed merito illud reiicit LELBND