Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

mne dia, Bretia, portam struxis notasur, qu propriast de Burgundia depopulatur. nquam quo tempore hic Bertoldus vixerit, non concordes scribunt, nec eg m quicquam asserere. Hic Bertoldux cum patua equitum manu sepe incursionem in Burgundiam fecit, retulitque magnam praedam. Belli causa erat, quod duci Burgundiae commiserat filium instituendum in militari disciplina, quem dux Burgundiae tractauit contumeliosius. Bertoldus igitur reuocat filium domum, &copiis in Bernensium Friburgensiumque agro conscriptis, ducit eas in Burgundiam , cui dux Burgundiae se opponit. Cumque utrinque aliquandiu leuioribus praeliis pugnassent, tandem Bertoldus, cum in ea regionis parte illi omnia essent i festa. Brisacum se recepit i illius munitionibus fretus , bellum diu gerit cum Bu gundionibus. Hanc familiam de Zeringen peruetustam, amplam dc diuitem fuisse, testantur vetera eius monumenta, quae adhuc hodie visuntur per Germaniam.

Ruthardus de Leringen, Allatiae Princeps, fundauit monasterium Genynbach,Malia magna quaedam monasteria, & donarunt ecclesias multas per Alatiam, non vulgaribus muneribus. BeZelinus Sc Gebiso fratres, ex familia illa, inceperunt bc perfecerunt monasterium monialium in Sullaberg, ubi sepulti sunt. Gebhardus ex ea familia episcopus Constantiensis, fundauit monasterium sancti Petri Consta tiae. Sunt alia multa virorum & mulierum huius familiae nomina, quae multis i eis passim per ecclesias leguntur lapidibus monumentorum inscripta.Testanturque inscriptiones illae,plusquam octingentos annos hanc familiam durauisse. Quod rarum est, propterea mihi visum est notabile. Oportet enim bonae constitutionis corporis fuisse illam familiam, quae tam diu durare potuit: bonamque constit tionem boni quoque mores secuti sunt necessario; sicut necesse est. malam corporis temperiem malos etiam animi mores sequi. Et si non ignorem , esse ben dictionem Domini : sed Dominus solet per huiusmodi media benedicere. His temporibus fuit conuentus Principum ecclesiasticorum lc secularium Moguntiae , in quo est tractatum de doctrina 8c morum probitate viris probatis in monasteria constituendis , qui iuuentutem nobilium potissimum , quos bene institutos Mhumanitate imbutos, Vtile est multis moribus & disciplinis instituerent. Nec fere ex nobilibus quisquam erat, qui non in monasteriis educaretur. Hinc virgines castae Sc modestissimae nuptui dabantur in timore Domini educatae. Turcaede Saraceni in Asia Christianos afflixerunt miserrime. Quos miseratus Ludovicus, rex Galliarum, conscribit copias, comparatque omnia bello necessaria, Zc in II 46 Asiam nauigat. Anno Domini II 46. Conradus quoque,Romanorum rex, a Pomtifice & Principibus reliquis rogatus & adhortatus est, ad eam expeditionem suas vires praecipue ex Germania conferat. Quare, comparatis exercitu Sc apparatu omni ad tam longinquam expeditionem necessariis, verno tempore, per Bauariam & Austriam, Sc Ungarorum fines profestias est, in magnis aestatis caloribus peruenit Constantinopolim, cum toto exercitu incolumi, praeter paucos aestus impatientiores in itinere aut mortuos, aut aegrotantes relictos. Hic est cum omnibus suis omni honore exceptus ab Imperatore Constantinopolitano Emanuele , quocum multa de imperio, multaque de Turcis contulit, de adiutus ab eo commeatu, nauibus & nautis in Syriam per mare venit secundis ventis. Postea Iconeum, quae est Lycaoniae Metropolis,applicuit. Hactenus, quocunque venerunt, usi sunt set cibus successibus, Sc omni humanitate excepti sunt a regionum incolis. Imperator Constantinopolitanus viarum duces dederat nostris, qui nostros per deuia duxerunt , ab Iconio semper pollicentes breui venturos in regionem , Omni gener frugum & pabulorum plenam, nostri sequebantur longis itineribus, cumque Pene Omnem consumpsissent commeatum, nocte clam ex castris subduxerunt sedu- 14O Ces. Qua causa ignoratur, suane malitia, an mandato Emanuelis sui domini, an Pecunia corrupti a Saracenis, an propterea, quod ex ignorantia seduxerint se Scnostros

772쪽

nostros: & cum nostros viderent nullum habere commeatum, idcircoque irasci trumuerim sibi. dubium est, quanquam tam bonos viros fuisse narrant, ut totus exercitus fere nihil peius suspicatus sit, quam quod ignorantia errarint, & nullum mnem sciuisse viae. Luce igitur orta, duces nusquam apparent. Imperator conuo cat Principes, consultant, quid in tanta dissicultate faciendum sit: pars censebat progrediendum, alii consulunt redeundum. Quod fieri non potuit: aut enim breuius inueniendum iter ad homines, ubi inueniant alimenta sibi & iumentis, aue moriendum: tam longo itineri enim ad redeundum, quae habebant alimenta r liqua, non iussiciebant. Vicit igitur lententiae eorum, qui iudicabant, quam primum iter arripiendum, & procedendum, forte enim breuius iter esse. Cum igitur aliquantulum processiit Ent, illis, qui in primo agmine fuerunt, obuiam Turcarum equites veniebant, qui nostros lacessebant, freti celeritate suorum equorum. Nostri gaudebant, se videre homines, quanquam hostes ellent: sic enim aliqua spes aliquo modo apparebat fame consumptis. Igitur hostes secuti fugientes, ceu fideles itineris duces, conspexerunt magnarum copiarum hostilium aciem aduer- se venire. Quare nostri fame debilitati, quam primum mori, aut victores homum castris potiri cupiebant. Instruunt igitur utcunque aciem in locorum magna iniquitate, & quanquam viderent , propter famem se non diu posse praelii l bores ferre. Ventum est igitur adpugnam, diuque pugnarunt utrique fortiter. Iamque hostes aliquot passus cesserunt;nostri vero fame deficientes,non satis insta ter insecuti sunt: quamobrem rursum constiterunt hostes, & debilitatis nostrorum viribus, opprimuntur multitudine Turcarum. Nec tamen fugae se commiserunt. sed omnino defecti omni corporis robore, animi tamen vigore pugna res, cadunt. Vbi Conradus Imperi videt omnes trucidari, nullamque spem victoriae prorsus relictam, hortatur, ut paulatim pedem referant. sed nihilominus h

stem repellant cedentes , ut non totus exercitus deleatur. Supererat autem vix e

media exercitus pars. Hostes insecuti sunt eos fere miliare, in editum locum sici paulatim peruenerunt nostri, Unde facile hostem repulerunt, loci freti opportuniatate. Circa crepusculum igitur muniunt leuiter locum, nam bene non poterant, deerant enim vires, & deerant instrumenta ad sodiendum. Ea nocte equos aliquot mactarunt Ee comederunt, quibus vehementer opus habuissent ad vehendos vulneratos & alioqui debiles. Per totam eam noctem clamarunt ad Domi num Deum, ut non in finem relinqueret populum suum. Pervenerunt autem

sequentibus diebus non procul a Nicea, ubi quidam cibos inuenerunt. Subs quentem igitur constituunt expectare Ludovicum, regem Gallorum, nam breui adiuturum sperabant. Rex igitur Galliarum Constantinopoli non minori honore, quam Conradus est exceptus, & deductus ab Emanuele, Imperatore Graeco-xum. Vbi in Bithyniam peruenit, rumor ad illum perfertur, Imperatorem Con-xadum exercitum suum pene totum amisisse. Ilic Ι udovicus rex exanimatus est dolore pariter & metu nam non minus confidebat Conrari copiis quam suis conatur cauere, ne haec fama in exercitum suum perueniat; sed nullis vinculis potuit contineri fama, malum ocyssime crescens. Vbi exercitus Gallorum de clade Conradi audiuerunt, stacim animi deiecti sunt. Multis vero de reditu in patriam Consultantibus, rex properare, & se cum Conradi reliquiis coniungere statuit. Igitur Ludovicus paucis post diebus peruenit ad castra Imperatoris. Germani, visis Gallis, respirant; Galli vero, exercitus Germanorum calamitate ob oculos posita, spiritus amittunt. Imperator & rex Ludovicus diligenter consiliis communibus deliberant, quid faciendum sit, postque longas disputationes tandem constituunt, Ephesum una proficisci; quo ubi peruenerunt, imperator siue fastum Gallorum non ferre volens, siue propter paucitatem suorum, siue quod parum censuit regiis copiis territis confidendum, cum suis recta reuertitur Constantin polim. Vbi oppressus eme, manere aliquot menses cogitur, neque enim p rhybernum coelum ventis turbatum nauisare poterant. R vero Galliarum Effam. II. Ee ee e ph

773쪽

phesum relinquens, peruenit ad Venandrum flumen, quod transire nostros prohibebant Turcae, quare ad fluminis illius vada haesit per aliquot dies exercitus regius: verum quotidie alacriores reddebantur Christiani, & cupiebant vltroque postulabant milites hostem aggredi. Nam ripae fluminis

non erant eiusmodi, Vt magnopere aut nostros impedirent, aut hostes iuuarent.

34I Ludovicus igitur clam per deuia mittit, qui alio loco conentur transire, qui repulsi ab hostibus redeunt ad exercitum , & amrmant, propter paucitatem non potui sese se pertransire; quod si plures fuissent paulo, nullam dissicultatem fuisse in transitu. Quare cum rex videret in longitudinem aliquot miliarium praesidiis hostium ripas munitas, diuidit exercitum in aliquot partes, quas simulat se in diuersis i eis transmittere velle, quo hostes minus perseuerarent coniuncti in uno loco. Discedunt igitur nostri, tanquam quidam ascendentes insuperioribus locis , quidam' descendentes in inferioribus locis velint pertransire flumen: hostes igitur nihil ali ud consilii subesse putantes, cum & antea idem facere conati fuerunt nostri, dimittunt in omnes partes suos; nostri autem, ut praeceptum illis a rege erat, velocissime reuertuntur,& regem transeuntem sequuntur. Et plane sic omnia ordinata erant, ut non discessisse , sed praecedentibus tantum primum locum dedisse videri possent, nam una acies facta est, antequam primi ad hostes venerint. Hostes vero, quo iussi a ducibus fuerant ire, profecti, expectant hostem. Tandem sero sine ordine concurrunt, cum primi iam estent caesi, vel fugerent. Estque hoc Ludovici consilio factum, ut sine suorum magna iactura infinitam hostium multitudinem occiderit. & magnam praedam adeptus, laetus cum hilari exercitu longius pergit. Magnus terror ab hoc praelio inuasit omnes earum regionum inhabitatores omnia igitur sine negocio capiunt, magnam Omnium rerum copiam ubique i ueniunt. Sed dum illi gestientes victores indulgent genio, hostes colligunt m L. gno studio vires,&occasionem opportunitatemue captant, qua ulciscantur se,&focos & aras tueantur. Nostris igitur iter facientibus per montem, sine ordine . hostes a latere in vertice montis irruentes in nostros, diuidunt illos, qui praecesserant, ab illis , qui sequebantur. Itaque hostes, nostris paucis in summitate montis

facile victis, facile ex superioribus locis in nostros, sub oneribus pressos, tela & lapides mittunt. Pugna fit magna, Christianis diuisis utrinque in hostes impetum

facientibus, Turcis magnos lapides deuoluentibus. Magnus nostrorum numerus cadit. Nox dirimit pugnam. Silente noctα nostri, qui in extremo agmine fumrant, reuertuntur rursum ad montis radices, & circuitu itineris longo iungunt se illis, qui superarant montem. Magnam cladem in praelio acceperunt Galli, Si commeatus, qui sequebatur, sequi non poterat. Quare fames non parua amixit exercitum. Tandem, post longa itinera δc magnas dissicultates, Satiliam peruenerunt, quae urbs est subiecta Imperatori Constantinopolitano. A ciuibus eius urbis nostri adiuti nauigant ad portum S. Symeonis, ubi aliquot dies moratus est. ut fetas recrearet,&vulneratis adhiberet curam. In eo portu Occurrit regi Francorum Raimundus, Antiochiae rex, cum donis, & reuerenter exceptum ducit si cum Antiochiam. Petitque Raimundus a rege Ludovico , ut aliquot urbes adiicere suo principatui posset virtute Gallorum ; sed negat Ludovicus, ullam causam tam magnam esse, quae eum reuocare a proposito posset, Hierosolymam enim mmnino se proiecturum. Quare Antiochia discedens, Hierusalem petit Ludovicus Cum exercitu. De his omnibus, quae acciderunt regi Gallorum post discessum suum, audiuit Conradus Imperator, qui hybernarat, Vt diximus, Constantinopoli: quare hyeme transacta, constituit petere potius Hierosolymam, ciuitatem Dei, quam domum cum ignominia redire. Quamobrem nauigat recto cursu ad portum Aconensem, & postea, ut in longissimo itinere breui situ . Herosolymam peruenit. Effundit autem Imperatori Conrado se obuiam Vniuersa ciuitas Hierusalem. Rex, clerus, populusque deinceps ibant; εc introductus est in sanctam ciuitatem. Pauculis post diebus nunciatur aduenire Ludovicus rex ; cui obuiam

774쪽

miserunt patriarcham cum clero. Rex in ciuitate mansit: hocque factum est, ut declararetur Conradus Ludovico maior. Introduxerunt ergo magnifice regem Gallorum. Vbi igitur loca sancta visitarunt rex & Imperator, duce rege Hierosolymisano di patriarcha, conuenerunt de rebus regni Hierosolymitani consultu ri, quo stabilirent, quae infirmiora videbantur, & adiicerent alia. Communi auiatem consilio statuunt, Damascum urbem obsidere, quae urbs potentia sua multum Hierosolymitanis nocuit. Ea urbs est sua in planitie , habetque exilem agrum; sed cultura industriaque fit fertilissimus. Neque enim tam infelicis ingenii terra reperitur vlla, quae non fiuctum suum proserat, si colatur, & seratur seminibus , quae non recusat natura soli. Copiis igitur iunctis, tres reges, Hierosolymitanus, Imperator, & Galliarum rex, ad Damascum iter faciunt per mon tem Libanum.

ubique ad urbis Damascenae moenia veniunt, muniunt castra multis locis, quo in- 142 cludant oppidanos. Cum primum nostri accesseruns, Turcae ante urbem, in horiatis, maceriis & densis arboribus munitis se continebant, nostros hinc repellere eo nantes, ne propius ad ciuitatem castra admouerent. Et sane non nullius negocii

fuit illinc deturbare, dc intra moenia cogere : sagittis enim in nostros iaculantes, damnum dederunt non paruum; sed nostrorum virtus hortos , oppidanis in vμbem compulsis, occupauit. Iis igitur muniendis dum nostri occupantur,eruptione facta, Turcae in nostros magno impetu ruunt; sed multis occisis in urbem repetilunt. Sed breui post tempore iterum erumpentes repulsi sunt. Postquam vero in ea parte urbem videbant inexpugnabilem. altera urbis pars credita est minus fi Ina: quare per tamen nostri traduxerunt exercitum. Quod ubi factum est, ex lo ci natura potuerunt oppidani nostros prohibere occupatis prioribus nostrorum statiuis ab aquatione & commeatu. Quam ob rem Dustra aliquoties conati e pugnare urbem, tandem sitim & famem diutius ferre non potentes, necessario o sidionem soluunt, & Hiemialem repetunt. Conradus igitur quam primum ut Ie esse iudicans redire ad imperium, veritus, ne longior absentia aliquid domi m Ii pareret. Quare comparatis nouis quibusdam & veteribus reparatis nauigiis, credit se itineri nomine Domini. Non multo post sequitur eum Ludovicus rex; sed in itinere incidit in classem Saracenorum, & ab illis capitur. Eodem forte tempore Rogerius, de quo supra, Saracenos mari & terra superauit: regem Tunesii eo anno vicit, & illi pacem concessit, propter promissum ingens tributum. Cumque Rogerius per maria ubique classe victor liber vagaretur, incidit, disponente maris, terrae, & coeli Domino , in classem Hrearum, quae habebat captum Ludovicum regem Gallorum. Naualis igitur pugna commissa est, vincit Rogerius, classis tota hostium venit in manus Rogerit , regem Ludovicum vivum liberat magno cum gaudio. Atque hoc modo redit tandem post multa discrimina & multos labores domum Ludovicus rex. Conrado Vero in eo reditu, quod sciam, nihil grauius accidit. In Germaniam ubi venit, curauit diligenter ea , quae ad religionem &Communem pacem spectant, discordias hominum ambitiosorum stultas compo fuit, ecclesias ornauit. 6c fundauit nouas . Sed haec frustra fieri, si sint in ecclesiis personae vitae sanctitate insignes, quibus nihil cordi, quam oratio & gloria Dei sit, quique fastum huius mundi vanitatem emintelligant. Non diu vero postr ditum in Germaniam, coepit laborare morbo Conradus , quo quotidie ingrauescente, tandem obiit diem, & regalibus adhibitis ritibus, sepultus est in monosterio Lotch in Sueuia. Inscripcto sepulchri adhuc illic legitur. Mortuus est anno imperii decimo

quinto.

775쪽

DE GERMANIS

Tatim post Conradi mortem, multis imperium ambientibus, &ina nouare multa cupientibus, Electores Principes Francos diae conueniunt, Sceligunt, post multam deliberationem, Sueuiae ducem . Conradi tertii nepotem ex fratre Friderico , Fridericum primum. qui cognominatus est Barbarossa. Et quanquam multi anhelaiarent ad imperium, donisque Romae & in Germania clanculum agerent ; tamen hic concordibus omnium Principum suffragiis est electus. Post electionem Aquisgrani coronam imperialem accepit, in conuentu utriusque status, secularis Meeclesiastici, Principum plurimorum ex Italia, Gallia & Germania. Et undique ex longioribus nationibus statim legationes cum muneribus venerunt multae. Grant tempore electionis huius Principis in Germania omnia villa : vino ad extinguendam calcem Hebantur bono: frumenti non minor erat copia. In hacquer rum copia pax erat, nec usquam grassabatur pestis. Eo tempore in collegiis monachorum & monialium iuuentus educabatur ad bonam frugem. Quanquam aliorum Principum formam non describere soleam, breuis cupiens eme; tamen non I 3 pomum mihi temperare, ut non huius Viri Corporis formam attingam, paucissimis tamen. Corpore mediocris habitus & staturae fuit, Donte hilari, sereno vultu. oculis splendentibus; seueritatem coniunctam cum comitate in facie tota prae se tulit. Libet hic ascribere, quoniam non inelegantes mihi videntur, versus Gu theti Ligurini, de hoc Imperatore sic canentis: Nobilitate viget, Haroque hinc singuine reger, Inde dacre contingit aus, facundia dulcis, Forma nitens, animusveMagax, manus impigra, Adera

suis, belloque ferox, se pace modesus.

Mente ex, aetate puer, prudentia rerum, Certus amor, robusta μα, constantia mentis,

Nec frangenda malis, neesi Henda sicundis.

Laudis amans, largitor opum, crudelibus atrox,

Nanqui inplacidu, ferus Arimitusque Aperbis. Aplicibus facilis, iustis pius, asper iniquis, Fortis ad insantes caseus, prudensiue futuri, Praeteritique memor, sectis bonus, im in hosti. Huic Imperatori quantum debeat Germania, praedicari satis non potest. Utinam,

quibus rerum habenae regendae commissae sunt, exempla illa ob oculos haberent die nocteque. Statim post acceptam coronam, Mersburgi Danorum rex regiam coronam de manu Caesaris accepit, & imperio iurauit se futurum fidelem. Multos conuentus in multis locis celebrauit, in quibus omnibus nulli rei studere est i uencus unquam, quam publicis commodis studere. Quare initio imperii statim meruit nomen patris patriae. Gallia dissidebat vehementer , sed Fridericus Imperator eam composuit. Erat magna dissensio inter Henricu ducem Saxoniae, bc Henricum, Luipoldi Marchionis Austriae statrem. Uterque enim Noricum

776쪽

LIBER XVIII.

773 cum ducatum sibi arrogabata. Vterque allegauit ius & causis, in speciem saltem

probabiles. Hanc litem Caesar dirimere cupiens, magnopere laborauit. Insuperioribus est dictum, qua causa Conradus Imperator Henricum Superbum repulerit a ducatu Bauariae. Eum autem ducatum Gipoldo Marchionis Austriae filio. contulit. Hic Luipoldus admodum adolescens mortuus, reliquit ducatum Henrico fratri suo. Haec fuit causa magnorum motuum in regionibus Norici ducaeus , Sueuiae 3t Bauariae: caesique sunt multi eam ob causam. Fridericiis Imperator multa tentauit, quibus componeret rem, sed diu nihil proficere potuit : ita dio Occalluerant pertinaces animi. Tandem adhibitis Germaniae Principibus maibus, hae ratione pacem inter eos statuit: Ducatum Boioariorum Henrico de Saxonia reddidit. Nam haereditario iure ad eum pertinebat, quem parentes Mavus eius possederant. Henrici vero Austriaci animum alio modo placare conatur. Cum enim ante Marchionis titulum tantummodo haberet, appellat eum Austriae ducem. Quare hic Henricus, nomine Marchionis in ducis titulos muta to, alter Hen cus vero ducatu Bauariae contentus, deponit iram. Hac discordia

prudenter per Imperatoris industriam sedata, Guelm, frater Henrici ducis Sax niae, palam coram Principibus conqueritur, se iniuste negligi. & suis facultatibus priuatum. Cui patrocinatur dux Bauaria: Henricus, germanus frater eius. Fri-dericus rex Rom. cupiens & hunc placare, Contulit illi Marchiam Tusciae, duc tum Spoleti, & principatum Sardiniae. Hi fratres Gueli,&Henricus dux Bauariae , fuerunt auunculi Imperatoris Friderici; quae consanguinitas causa fuit potissima propensi ad eos iuvandos animi. Hoc enim peculiare hic Princeps habuit.

uod omnibus viribus &studio suos evexit, & beneficiis affecit; sed quod lauabile est non quoquo modo. Nam nusquam iniuste deprehenditur , que

quam ex suis iuuasse per oppressionein aliorum. Erat illi frater Conradus,quem Palatinum comitem Rheni fecit, vita defuncto Hermanno comite Palatino, haerede nullo relicto. ad quem iure perueniret Palatinatus. Hic Conradus, Imperatoris frater,Ηeidelbergam oppidum & arcem aedificando ampliauit 8c decorauit, ante eum enim nihil illic erat nomine memorabili dignum. Libenter enim eo loco habitauit. Collegium sacerdotum in Neuuenburg iuxta Heidelbergam mutauit in monasterium monialium, & annuos reditus auxit. Causa mutationis haec fuit: In oppido voluit doceri & institui pueros,aliaque habebat virorum monasteri in quibus instituebantur pueri ingenui .Hoc autem voluit esse scholairi puellarum ingenuarum,ubi in pudicitia ad timorem Domini, & sanctam maritorum post 144 nuptias obedientiam, puellae instituebantur. Credidit enim, seculum, quod tum erat, & aliquot,quae post anteque erant, nullam magis salutarem rem unquam institutam, quam tales ad utrumque sexum ludi instituti, hoc est monasteria, ex quihus prodibunt tot castae ad maritos virgines, quae factae matronae suam prolem educabant, ad modum, quo ipsae erant educatae, aut domi, aut in monasteria traditam. Ex illis scholis prodibant iuuenes, modestiale timore Domini. hutnanitateque praediti. Neque erat ullus nobilium, qui suos non tradiderit instituendos in has scholas, ubi erant praeceptores, vacantes lectioni & orationi & ieiuniis. Quam aliam causam putas esse tam bonorum Principum & modestissimae nobilitatis, qui fuerunt per aliquot secuta Nemo fere a Carolo Magno Principum fuit, qui non in Inonasteriis educatus sit a puero. Conser priores Nerones ad illos Principes , de quibus partim iam cictum est, partim dicemus in sequentibus. Et si ullum seculum esset futurum quod omen Deus auertat) quod institutionem illam sanctam iuuentutis & religionem contemneret; suo magno malo& infelicitate esset visurem inhumanitatem & impietatem omnium hominum, a maximo usque ad minimum & nulla esset vicissitudinaria affectio humanitatis futura: quale seculum videntur minari futurum sacrae literae, cum praedicunt, Charitatem nullam aliquando in hominum eordibus futuram. Quare qui timene Dominum, & non exuerunt omnem humanitatem, huiusmodi scholas augeant,

777쪽

suis facultatibus in eas collatis. Vt sint vero boni in eis viri, qui serviant Domino. quibus religionis verum studium, amor proximi, bona literarum studia cordisnt; curandum esse non nego, δc Dominum orandum, ut tales mittat. Et insuperioribus dimam est, Principes optimos hoc summo semper studio curasse. Erat Friderico Imperatori uxor, filia Marchionis de Uogsperg, quam ille consanguinitatis nomine, teste Abbate Vrspergensi, habere non potuit: quare repudiauizeam. An fuerint aliae quod quidam putant causae, nescio. Duxit post diuortium aliam, filiam Rainaldi Burgundiae comitis, quae peperit illi Henricum, Fri-dericum, Conradum, Philippum, εc Othonem. Fridericus, in Germania Omnibus dispositis feliciter, paceque inter omnes firmata, conscribit exercitum, com paratisque omnibus ad proscistionem necessariis, versus Italiam mouetcastra. Vbi cum copiis Italiam attigit, veniunt illi obuiam Mediolanenses; petunt priuilegia quaedam; petuntque Cumae Sc Laudae dominium; magnam pecuniam promis tunt ; & causas, quur petant, addunt. Sed cum apud Imperatorem aequum dc iustum esset pecunia preciosius; non potuit induci, ut adimeret istis, illis addere Mediolanenses igitur non ferebant aequo animo, quod negauit illis id, quod pς'tebant. Volentes autem ab urbe sua quam longissime Imperatorem cum exercitu iter facere, per difficilia deuia circumduxerunt eum per tres continuos dies. Tandem intellecto eorum consito, & fortassis aliquid peius metuens, recta Pe i , contra Mediolanensium consilium dc voluntatem, Mediolanum. Cumque Urbi appropinquasset, pro iusto precio exercitui necessaria petit: quod cum negarent, iratus Caesar Rosatum, castrum eorum egregium, quod habebat supra quinge 'tos in prauidio armatos, capit, & incendio consumit totum, & omnem agri eo rum regionem peruastat, usque ad urbis portas. Nec mediocris timor in Vrb fuit, ne eXpugnaret Vrbem: multas,praeter dictum castrum, eorum arces deiecit: nominatim vero Gai lardam , Trecam, Sc Minimam destruunt ferro εe igne. Per que Padum flumen exercitu traducto, Curam vastant urbem, Astam incendun , Dertonem obsident&capiunt, urbem praesidiis &loci natura munitissimam. Pampienses aliorum iactura damnoque docti, Imperatori obviam veniunt.& se suaquc

omnia commendant, cum magna reuerentia coronatum in urbem ducunt. Alse

quot dies illic commoratus, Ofticiis eorum oblectatus est. Discedens illinc per Longobardiam, Romaniam, Tusciarn, 3c Sutrium, Romae appropinquauit. Ibi Pontifex Romanus cum suis cardinalibus, episcopis totoque clero occurrit Imperatori , offerens illi primum coronationem,imperialemque consecrationem Deinde agit causam suam aduersus Romanos , qui intuleram illi iniurias. Deque rebus ecclesiasticis Sc Repub. Romana multa collocuti, perueniunt Romam. In Basilica diui Petri imponit imperialem coronam Friderico Pontifex in magna hominum frequentia. Romani vero conati sunt exercitum Germanicum Imperat δε ris ex improuiso opprimere. Quare per portam Adriani erumpunt magna Vio lentia dc impetu in Germanos: quibus parati Germani opponunt se. 3c occisa m gna eorum multitudine, magna etiam capta, fugant. Qui conatus Romanorum

postquam male cessit, pacem petiere δc gratiam ab Imperatore 3c Pontifice, quam assecuti sunt: dc redditi sunt illis capti. Omnibus igitur Romae dispositis, de Pontifici subiectis , Fridericus Germaniam petere constituit , sed per aliam Italiae viam domum profectus est, in quibus scilicet Italiae regionibus erant adhuc rebe

les. Spoletum igitur, Urbem rebellantem dc multa seditiose contra maiestatem Caesaream conantem, cepit vi, 3c solo aequauit. Quo exemplo reliquarum multae territae, sponte veniunt, obtemperaturas se imperio promittunt, quae omnes

gratiam Imperatoris consecuti sunt. Tam enim facilis δc benignus in subjectos de officium facientes, quam seuerus in superbos de seditiosos fuit. Ubi venit usque

ad montis Falerni angustias, difficilia transitu itinera,exercitus pars transierat montem. Albericus,veronae Princeps,occupat clausiuras montis, dc praecludit viam

Imperatori; petitque pecuniam ab Imperatore; alioqui minatur, non passurum

transire o

778쪽

transire eum per montem. Etsi maior exercitus pars montem superarat, &Ιmpeiaratori coniungi non potuit; tamen Imperator, Vir magni animi, non modo pecuniam dare recusauit, sed nec dignitatis suae putauit, latronem per legatos alloqui. Quareothonem, Palatinum de Witillispach,cum lectissimis expeditis militibus mittit per alias vias dissicit imas, ductoribus locorum gnaris, qui per p rupta montis reptando supra hostes conscenderunt: & in inferiore montis parte expectabae

Fridericus Caesar. Illi igitur Germani in vertice montis cum magno clamore Manimo inuadunt latrones,& magna earum partem Praecipirant; partim trucidatos, parcim vivos quosdam capiunt.Fugientes currunt in manus peratoris.Itaque expedito itinere,pergit Imperator in Germania perTridentinam vallem.InGermania excipitur magno omnium gaudio, ignibus ubique in campis, collibus & montihus incensis. Ueniunt ex longinquis nationibus legati cum muneribus amicitiam N pacem ementes. Imperator nihil aliud agit, quam ut fiat inter Christianos concordia, &sibi quam plurimos beneficiis d cuinciat. Boemorum ducem ob singularea boni Principis dotes coronat in regem. Polonorum dux , foedus & mdem Imperatori non seruans, vincitur, & sub iugum mittitur, cogiturque tributum dare maius, quam antea unquam. Haec dum in Germania a Caeuare fiunt; Italia tumultuatur, &seditionibus laborat supra modum. Roma urbs & Pontifices hostiliter intestinis odiis inter sie vitam misere agunt. Adrianus Pontifex Fridericum exitialiter odire incipit, quod non ad nutum eius in Italiam cum copiis Germanorum venit; quas querelas iniquiore tulit Fridericus animo, incepitque non leuiter potestatem pontificiam contemnere. Nullum legatum apostolicum fere- hae in Germania, nisi a se vocatum. Sacerdotia ipse incipiebat conferre, quae iuris pontificum Romanorum erant. Neque ullum ex Germania Romam ire patiebatur, sub forma appellationis. Hoc testantur literae Papae & Imperatoris.

quae sic habent:

Adrianus episcopω, em murum Dei , Arideriso, Romanorum Imperatori, salutem est aristoticam benedictionem. Lex divina ,sicut parentre honorantibus longaeuitatem pro mittit, ita maledicentibus patri se matri flntentiam mortis intendit. Veritatis autem voce docemur, quia omnis, quise exaltat, humiliabitur. Guapropter, dilecte in Domino Illi, sivper ruuentia tua non med criter admiramuri qui beato Petro e=sanctae Romanae

eccoesia non, quantam deberer reuerentiam, exhibere videris. In uteris enim ad nos misi sis nomen tuum nostro praeponis, in quo M silentiae, nae dicam arrogantiae, notam incurris.

Quid Heam de fidelitate beato Petro semis a te omissa est iurata ' quomodo eam obse ure, eam is his, qui Dei sunt se filii excelsi omnes, eriscopis videlicet hamatium requiris,

. fidelitatem exigis, est manus eorum sacratas manibustus innectis, edi manifeste nobis faetus contrarius, caraenalibus a latere nostro directis non Flum ecclesias, sed est ciuitates

regni tuf. elauia. Resipisce ergo, resipisse, tibi consissimus e quia dum a nobis coronam est

consecrationem merueris, dum inconcessa captas, ne concesse perdas, nobilitati tuae tim

--, &c. Ad hanc Pontificis Romani epistolam ita respondit Imperator i μώ ric-,migratia Rom. Imperatorsemper Augustus,Adriam,ecclesiae catholicaePontifici,st μbus illa a aerere, quae caepitIesus facere se docere. Lex iustitiae unicuique, quod Fuum es, restituit. Non enim parentibus nostris derogamus, quibus in hoc regno nostro debitum exhibemus honorem , a qui ν, videlicet progenitoribus nostris, ct regni dignitatem fuse I scepimus se rarenam. Nunquid tempore Constantini Sylvester regalis aliquid hauisseisinscitiis' Sedriinpietatis concessione, bbertas GHesse es ecclesia, pax resiluta: est quicquid regalispapatus vester habere ae gnoscitur, laristione Principum obtinet. Hiae , cum Romano Pontifici scribimis, iure θ' ex antiquo nomen praeponimus, ct ad iustitiae normam eidem nobis scribenti concessimus. Reuoluite annales, o si sectum seministi, qvid asserimus, illis inuenitur. Ab his autem, qua Dei sunt, per adoptionem er regalia stra tenent, cur homogium e regalia sacramenta non exigamus i cam Age noster σ -- ster institiator ab homine rege Ahil aeripiens, sed omnia bona omnibus conferens, qui

prose est Petra censem Osiri perfluit, est exemplam nota dedit, ut ita faciatis. Docet

779쪽

- dicens, Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. Aiat igitur re alia n dmittant, aut ,si hae utilia iudicauerint, quae Dei, Deo, qua Caesaris, Caseri per .axant. Cardinalibus utique vestrictaas sunt ecclesiae, se non patent ciuitateτ ι quia non videmus eos praedicatorer, praedatorres non pacis corroboratoreτ, 'dpecunia raptores; non orbis reparatorer, sed auri infitiatiles corrones. Cum autem viderimus eos, quater requirit ecclesia, portantre pacem, iliaminanire patriam , assisientes use humilium in quia rate; nece seriis eos endiis ct commea sistentare nondsseremus. Humilitatis autem,

quae est custos virtutum, ct mansuetudinis vestra non minimam notam incumritu, cum huiusmodF quaestione' religioni non multum conferentes, secularibuae r is oponitis. Pro-ώideat itaquepaternitas vestra, ne, dum talia mouet, qua Adgna ocimus. enae iam

ponat Agis, qui velut ad imbrem serotinum ori vestro aurex si s Mrigere festinori Non enim non possimus respondere auditis, eum silerbiae dotesabilem bellam ψque ad sedem Petri reptasse viἀ--, paci ecclesiae bene semper prouidentre. Bene per valete. HAE

sum scriptae literae a Pontifice & Imperatore, quae extam cum alibi, tum in coeno-hio Hirsaugiensi dioecesis Spirensis. Dum in hunc modum Imperator & Pontifex odiose commutant verba, episcopus Laudensis in quadam causa appellauit Romam, aduersus Imperatoris edictum. Cum vero ipse episcopus esset in itine re Romam versus, ab Imperatoris equitibus, viarum custodibus, verberatur, capitur, in custodiam ducitur & seruatur. Quod ubi Romae nunciatum est, Pontia sex, rei indignitate incredibiliter motus, mittit ad Imperatorem quam primum lingatos, cardinalem & cancellarium suum, viros morum seueritate δ: facundia prae stantes. Qui, ubi peruenerunt ad Imperatorem, qui tamen forte UMntii erat, Iiteras Papae obtulerunt Caesari, quae erant vehementer libere 6c mordaciter scriptaedi obiurgatoriae, ita ut mirum in modum creenderint Imperatorem. Inter reliqua multa scriptum in illis fuit hoc: Guia quamuis nobis non ex aequor onderis, non tamen nos poeniteret, si maiora, quam acceperis de manibus nostris, beneficias,scensere, M.

Nec minus mendacia & dura in mandatis habebant legati, quae bona fide ex Pontificis iussit Imperatori in os dixerunt omnia. Nec vero aliud minus patienter tu-he, quam quod in literis & oratione legatorum viva sepe repetebatur, Pontifici Fridericum imperialem coronam & imperium ipsum debere. Quare cum Vnus legatorum contentiose ad Imperatorem dixisset, si ergo Imperator ab apostolico non habet imperium, a quo habet Quibus verbis omnes aulae Caesareae proceres ita succensi sunt supra modum, praecipue Otho, Palatinus de Willispach, qui gladium Imperialem manibus tenebat. Evaginato enim gladio, legatum, qui haec dixerat. petiturus: & a Friderico vix cohibitus est. Respondit legatis Caesar, fere in hanc sententiam, quam videmus in superius scripta epistola. Admonuit eos , officii apostolici, exempli Christi. Quid intersit inter regem, administratorem Reipublicae rerum terrenarum & huius vitae ; & ministrum ecclesiae mysteri rumque religionis, multis exponiti Apostolici legati iniuriis affectos se queruntur; de sua potestate ex iure diuino&humano multa disserint, quo loco, quoquo honore Deus suos excipi & haberi praeceperit, quam autoritatem intee homines iulis dederit.De clauibus multa,multa item de inferno dc purgatorio; admonend praeterea exemplorum Imperatorum veterum,quomodo reuerenter ecclesiasticos tractarint,quibus eos ornarint & donarint, qua felicitate & succestu propterea usi sint. Imperator iussis tacere, abeuntibus praecipit imperiose, ut via regia Romam reuertantur, ne quaestum in itinere faciant: si aliter compertu fuerit non impune habituros. Legati Romam recta petunt: ubi illuc peruenerunt; Romano Pontifici enarrant iram dc blasphemias sic enim vocabano Imperatoris; iniurias sibi illatas MVim factam queruntur, vix se mortem euasisse, nullum subulcum inhumanius ab ullo agrestissimo villico tractatum unquam. Pontifex zelo accendi, meditari vitionem, cogitare de excommunicatione & anathemata coepit: quamobrem frequentem episcoporum & cardinalium synodum cogit. Multa in ea synodo tractantur contra Cassiarem, sed discordane sententiae. Quidam exempla profere

780쪽

bant, quod Pontifices Romani Imperatores coegerint iuxta suas leges dc volunta tem vivere: quidam contra proferebant exempla, quod Imperatores urbes 8c Italiam diripuerint, dc omnia miscuerint pro arbitrio, Pontificesque in exilium miserint. Itaque variantibus sententiis, in ea synodo statutum est nihil. Imperator quoque, conuocatis Germaniae Principibus, queritur, quod Papa Romanus nimium sibi arroget, cupiatque Imperatorem obedire , ceu mancipium, pontificiis

constitutionibus quibuslibet; apud Principes multa disputat de functionibus minis rorum ecclesiae, dc quid pariat bonos hominum mores. Principes Germaniae videntes, quem tandem finem haec tragoedia sit habitura, nisi quam primum principum Friderici & Adriani animos irritatos placent; quamobrem episcopum Bahenbergensem cum aliis magnis viris ad Pontificem mittunt cum literis Si mandatis mitioribus. δc ad sedandas iras accomm3datis. Quibus nihil Pontifex motus est, pertinaciterque in sua perseuerauit sententia. Quod ubi Imperatori renum ciatum est; extemplo cum selectissimis copiis, non magnis autem, mittit in Italiam Othonem Palatinum, qui res in Italia disponat: seipsum cum iusto exercitu subs quuturum minatur Italiae, nisi omnes ciuitates obtemperent Othoni. Quod ubi Pontifex intellexit, de totus cardinalium ordo; timor inuast eos, maxime cum viderent , Italiae ciuitates audientes esse Caesari. Quare habito consilio, mittunt ad Caesarem legatos episcopos Sc cardinales, qui de concordia agant, quique nihil Iiud loquantur aut faciant, quam quod ad pacem faciat. Seorsum Vero quosdam Principes Germaniae rogat perlegatos dc literas Pontifex, Vt se interponant, Imperatoris iram extinguant. Post illa Augustae est constitutus conuentus Principum , ubi conuenerunt ecclesiastici & seculares Principes , quorum opera reconciliati sunt duo orbis capita , Adrianus &Fridericus. Haec pax omnibus bonae mentis Principibus gratissima fuit. Nam quantum mali hinc timendum fuit, nemo paulo cordatior non intelligere poterat. Postquam Vero in gratiam redierunt Imperator 8c Papa; Italia coepit tumultuari intestinis odiis, discordiis & bellis. Et Mediolanenses adhuc memores malorum, quae illis Imperator in prima in Italiam expeditione fecerat, rebellare coeperunt, & alios sibi iunxerunt rebellionis socios, qui erant Lombardiae ciuitates quaedam , opibus dc viribus pollentes. Cumam dc Laudam, quae erant fidei Imperatoris comitiista, destruxerunt; δc alia quaedam. quae Caesar in eorum agro incendiis Be ferro ante deuastauerat, omnia repararant; Ec Cremonenses, qui obtemberabant Imperatori, nec abduci ab imperio poterant, multis modis affligunt Longobardi 8c Mediolanenses. Quae cum tolerabilia nurulo modo Imperator iudicaret; contrahit ingentes copias, quas in Italiam duxit: acladuentum eius tota est territa Italia. Primum Brixienses ad deditionem compulsi sunt. Pergens postea, castrametatus est iuxta flumen Adduam, ubi ab altera ripa Longobardae de Mediolanenses hostes conuitiis Imperatorem lacesserunt, verbis ad terrendos animos ingeniose confictis, ut irritarint neminem ex toto exercitu magis quam Imperatorem, Ceruum ducem inter Leones; Leones hoc duce nihil egregie facturos; Ceruum sibi cauere loco, proditurum propediem exercitum. Imperator ipse flumen cum selectioribus paucis transiuit,lignea crate ex arboribus quibuslibet obuiis facta, de cum hostibus conserens manus, statim fugauit, qui se recipiaunt in strum proximum: quos Fridericus cum paucis secutus est usque ad arcem, in quam confugerant; signumque dedit exercitui, ut totus sequeretur , id quod factum est. Illi in castro obsessi, desperatis rebus suis, mittunt supplices ad Resarem, nuncium, qui oret, vi vitam donet Omnibus, qui in castro essent, & capiat c strum. Caesar nihil illis promittere voluit. Quare coacti sunt se dare ad gratiam. ut loquuntur vulgo. Caesar captis ducibus in castro. εc militibus exutis omni militari habitu, cum pueris δc mulieribus passus est nudos abire. Castrum militibus diripiendum concessis, de exurendum. Caesar hinc discedens, venit Melegantium. Illic moratus duos dies, expectauit frustra Mediolanensium nuncios, qui pacem p terent. Quare sine cunctatione longiore, collecto δc aucto militibus Italis exerci-

SEARCH

MENU NAVIGATION