Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

tu, properat Mediolanum. Veniunt magna multitudine armatorum obuiam

Caesari hostiliter. Cumque inter fostas, quae erant inter Caesarem & Mediolanenses , constitillent, expectarentque Caesaris transitum , qui erat difficilis,& non sine discrimine copiarum Imperatoris, propter altitutidinem & latitudinem ; Caesar per aliam viam mittit partem exercitus. Neque enim longa valde erat fossa.Interea iubet in proximis agris fasciculos facere ex arbustis, quibus milites complerent foslam. Adsunt igitur, qui missi fuerunt alia via, simul parati iniiciuntur fasciculi: &sic duabus partibus adoriuntur hostem, qui primum impetum non ferens, fugit ad urbis moenia: quos Cremonenses insecuti sunt Iongius, quam Germani. Quos cum Mediolanenses conspexerunt solos, iterum ineunt cum illis equestre praelium, quod anceps permansit, donec Imperator adcurrit, & Germanorum Virtute intra moenia cogit. Suburbia omnia incenderunt. Imperator urbem obsidione circundat. Erat extra moenia turris alta ad priesidium ciuitatu. Quae ubi in potestatem Caesaris venit; urbani desperarunt de rebus suis; quare misericordiam petunt a Caesare. Nuncii, qui venerunt supplices ad Imperatorem ex urbe, inter reliqua, quae modestissime&humilime locuti sunt, dixerunt, se agnoscere laeta maiestatis crimen, non ignorare, sed videri impudentes, qui sperent gratiam; tamen ausos se fuisse tentare, quod de animi lenitate Caesaris omnes tam magnifica praedicent; fore maiorem laudem, qui tam male meritis ignoscere potuerit et nihil esse, quod magnopere laudibus ferri ad astra possit, si quis leuiter delinquentibus culpam condonet. Seorsum vero locuti sunt cum Principibus , qui erant cum Caesare Friderico, autoritate pollentes in ea expeditione, scilicet cum rege Boemorum, Lupoldo Austriae duce, Othone Palatino, Rainaldo Bambergens episcopo, & cum reliquis viris, quos putarunt apud Caesarem valere gratia Mautoritate. Illoru quibusdam munera clam dederunt.Ii ergo apudCaesarem inuenerunt Mediolanensibus gratiam.Iussa est igitur uniuersa urbis multitudo inermis ad Caesarem exire, & se ad pedes Caesaris prosternere. Itaque fecerunt, & est illis vita donata. Nam Caesar in animo habebat, omnes ad arma habiles occidere. Facta est igitur pax. Mediolanum subiugatum est. obsides dederunt. Longobardae omnes veniunt post Mediolanensium deditionem; misericordiam petunt, Imper tori obedientiam promittentes. Imperator totam Italiam subditam in se solum respicere videns, legibus cauendum putauit, ne post hac tam leuibus causis rebellarent. Quare Principibus conuocatis , suppliciorum genera statuit in violatores pacis, &contemptores summorum magistratuum. Constituit quoque pecuniariam mulctam in eos, qui violarent foedus : nempeurbes mediocres singulae centum marcas auri persoluerent; maiores ducentas; Marchio quinquaginta; Comes quadraginta; & sic usque ad tres marcas , pro cuiusque dignitate & facultatibus ;qui tres marcas auri non haberent, pro magnitudine rebellionis aut mori, aut Verberibus caedi & mitti in exilium deberent. Iudices quoque per singulas urbes constituit. Scribitur a Frisingensi, qui eo tempore vixit, &praesentem in Italia apua Fridericum fuisse est probabile) Imperatorem magna diligentia a iurisperitis qua siuille, quid iuris in ciuitates Italiae Imperator haberet. Nam contra ius & aequum nihil voluit prudens sciensue facere, persuasus , nihil iniusti durabile esse posse. Omnes iureperiti & Principes ecclesiastici secularesque, qui aderant, una concordi

sententia adiudicarunt Imperatori omnia regalia, quae sunt monetae, telonia , Vectigali , nauigia, offciorum dignitatumve confirmationes , iudicum, consulum . Omniumque magistratuum creationem, exactiones proderea , quotcunque tem Pore& quotiescunque necellariae sunt, ad imperium defendendum,aut tuendum,

aut augendum. Has leges&constitutiones per Italiam promulgandas, commisisImperator cancellario Rainaldo, & Othoni Palatino, & quibusdam aliis: qui comitati forti militum manu haec per ciuitates singulas Ordine denunciant, & seruanda

imperant. Ubi Mediolanum venerunt; conuocatis ciuibus, ut fecerunt in aliis ciuitatibus, constitutiones imperiales promulgant. Cives, his inauditis apud eos

782쪽

auditis. reclamant , & praeconem interpellantes, non patiuntur dicere; eiiciunt ex urbe legatos; mox contra Imperatorem multa faciunt : quod fuit plurimarum calamitatum causa.Nam Pontifex eam Mediolanensium rebellionem foest,& illud de iure suo.Postquam Imperator decretum promulgauit per Italiam.& multae prae- I 'ter Mediolanum urbes rebellare, nouaq; optare vita sunt,omnesq alienatae prorsus sunt: Pontifex rursum quoq; discedit ab Imperatoris amicitia; vocat eum iniustissimum tyrannum, ciuum, & inflatum; legatos Caesaris Romam ingredi prohibet, nisi cum velit ipse cum suis cardinalibus, vicem rependere volens. Nam & Imperator in priore simultate in Germaniam non admittebat apostolicos legatos, nisi quum placuit. Minatur Pontifex, nisi desistat ab illis in Italia exactionibus,& imperiosa tyrannide, se toti orbi declaraturum, non Imperatorem esse Fridericum, sed depraedatorem. Imperator veritus periculum, ne Papa cum Constantinopolitano principe foedus iniret , praesertim hoc tempore, cum nouo imperiose decreto Italia exasperata esset ; excusat se apud Pontificem verbis quam leuissimis, pacem non esse rumpendam; quid hinc mali prouenturum sit, enarrat; separatum mutare, si erret, sententiam ; sapientum iudicio se commissurum causam suam. Haec omnia Papa recusat, nec potest placari. Quod cum intellexit Imperator , non est arbitratus ex sua dignitate esse, plura offerre. Quamobrem seditionem Mediolanensium comprimendam esse iudicauit, ne illi diutius impuniti. aliis darent exemplum & fiduciam rebellandi. Cumas cum exercitu proficiscitur eiusque ciues in pristinum statum, a quo a Mediolanensibus erant deturbati, restituit. Supra urbem Cumarum arcem munitissimam aedificauit, in illam praesidium militum Germanorum imposuit. Quam primum Vero Imperator discedit ad alia quaedam conficienda , priusquam aggrederetur Urbem Mediolanum, Mediolanenses, ingeniose fabricatis machinis tormentorumque variis generibus, arcem confregerunt aedificatam apud Cumas, praesidium militum Teutonicorum captum in custodia seruant. Quod factum Mediolanensium animos multis addidit, ut ausi sint aperte rebellare: quare festinanter Imperator in Mediolanenses du-

Cit copias, rura eorum cultissima peruastat, vineta, segetes, arbusta, arbores, Omnia succidit. Obsidet urbem Fridericus, cum maiore parte exercitus , reliquam par tem contra alias rebelles Vrbes mittit. Contra Cremenses, quibus se adiunxerant

multi Longobardae, & alii ex vicinia, misit Rupertum, ducem primi loci, in toto exercitu, Basiliensem cum militibus Basiliensibus, quos hic Fridericus multos in exercitu habuit, quosque propter raram virtutem singulariter dilexit. Hic Ruperiatus Basiliensis, ubi venit cum signis Cremas, quae sunt validissimum oppidum, occurrunt illi obuiam cum maiore multitudine armatorum, quam expectarant Ger- νmani , in loco aequo concurritur, primo Vtrinque acerrime pugnatur, multi cadunt , oppidani tandem vertuntur in fugam; qui fugientium non peruenerunt recto cursu intra moenia , capti sunt omnes, aut occisi. Aliquot diebus obsident oppidum , & expugnare nituntur stuma, tam paucis nullum ad oppugnationem apparatum habentibus , impossibile erat, expugnare tam firmam urbem cum munitissima arce. Quare reuocati ab Imperatore, ad exercitum redierunt. Ad munitiones igitur Mediolanensium Imperator tempus terens, nec capiendae urbis spem magnam habens, simulat discessum, receditque in proximam siluam; mittie vero Papienses contra Mediolanenses solos , qui ubi congressi sunt cum exercitu ex insidiis erumpit Canar , Mediolanensium magnam multitudinem occidit , m gnam quoque capit. Nec tamen post hoc praelium humiliati sunt Mediolanenses. Non ignoro, quosdam scribere, quod &verisimilius est, Caesarem cum maiore parte exercitus alio profectum, partem quandam exercitus posuisse in insidias. Imperator obsidionem tandem urbis Mediolani soluere est coactus. Quare Cremas cum toto exercitu repetit. Primum colloquio res acta est. Imperator iura imperialia, quae promulgata erant, & propter quae Cremenses in armis erant,

783쪽

quicquam talium daturos se, nec debere argumentis disputant. Addit etiam illis animum, quod Mediolanum cogi nondum potuerat, & quod iam olim Lotha rius Imper. cum Germanis frustra diu in obsidione laborauerat. Imperator Fri-dericus eorum confidentiam animaduertens , magnis conatibus oppidum expugnare nititur. Altissimam ligneam turrim erexit, arietes, machinarum alias species muris iniecit, fossas succisis arboribus ac terra impleuit. obsides, quos ab illis antea ad confirmationem pacis acceperat, qui erant ciuitatis Principum filii, ad crates ligneas, quae turri erant appensae, alligauit, in conspectum propugnatorum,& hoc modo turrim ad arcem propellit; nec potuit ullum telum in turrim Germanorum mitti, Ut non tangeret vades, qui omnes erant eorum liberi. Sic enim sperauit Imperator se admoturum turrim,quocunque vellet: nec enim ullum putauit tam inhumanum impiumue esse , qui possit ferre suos liberos in conspectu suo trucidari. Sed oppidani indurati telis de castro missis , & aliis instrumentorum generibus in ligneam turrim missis, ferro & igne crudeliter, contemnentes naturae leges, suos interfecerunt. Cremenses, volentes par pari referre , quosdam captiuos Germanos in edito loco , supra muros erectis patibulis suspenderunt. Germani postquam hoc viderunt, suspenderunt multos captiuos quoque in conspectit oppidanorum. Tandem tantis operibus ad oppugnationem factis , Sc muris deiectis in magna urbis parte, & conquassatis turribus moeniorum, Cremenses despondent animum, supplices rogant ea,quae pacis sunt, omnia facturos pollicentur , vitam modo donet Imperator omnibus, qui in urbe sint. Imperator quantumuis exasperarant illum, tamen timens Dominum, misericordes & mites beatos praedicantcm, donat omnibus vitam, ea tamen conditione, ut tantum una simpli ei veste induti, cum paruulis exirent, relictis rebus omnibus in arce & urbe. M serabile erat spectaculum, nudos Viros, nudas matronas cum paruulis sic de suis penatibus , & facultatibus abire. Imperator urbem militibus diripiendam dedit. &castrum direptum incendi iussit, & funditus tolli. Haec dum gerit per Italiam

Caesar, Romae fit maxima contra Imperatorem conspiratio, in qua se astrinxerunt iuramentis Sc lacramentis Papa Adrianus, cardinales & Siciliae rex Guillelinus, Mmultae ciuitates Italiae. Excommunicatur igitur Imperator Fridericus, cum omnibus sentientibus cum eo sociis. Accidit autem , cum Adrianus Pontifex excommunicationem promulgaret apud Anagniam urbem, & multa in Imperatorem diceret, consiliumque cum ecclesiasticorum Principibus caperet de alio Imperatore

eligendo, procederetque refrigerandi gratia cum familiaribus suis, venit ad fontem, ex quo auidius bibit, hausitque muscam, quae gutturi eius inhaesit ita, ut nullis medicorum artibus extrahi potuerit; mortuusque est non sine magno dolore. Ah- has Vrspergensis haec scripsit ante nos, ne quis de fide nostra dubitet Nam alii aliter scribunt, quae mihi non probabilia sunt. Vita defuncto Adriano, mortis genere, quo dixi, coniurata illa factio cardinalium, regis Siciliae & ciuitatum Latii ad pontificatum evexit Rotandum, Cancellarium Imperatoris , inimicissimum hostem. Romanus vero populus suis magnis malis, quae propter rebelliones saepe palsus est a Germanis Imperatoribus, eligit cardinalem Octavianum, consentientibus quihusdam episcopis & cardinalibus : sed factio, quae elegit Rotandum, fortior erat Quare electionem promulgant, appellaruntque eum Alexandrum tertium; qui tamen propter multitudinem populi Romani ab urbe secedere cogitur: neque enim Romani volebant, Vt propter eum iram in Urbem euomeret. Alexandro ab urbe expulso, victor nam sic vocabant Octavianum occupat sedem pontificiam pauculos dies. Alexander contulerat se ad regem Siciliae, apud quem magna cardinalium & episeoporum ciuitatumque conuentus est celebratus, in quo conue tu Alexander inthroni Mus, ita enim loquuntur,est. Alexander, Videns sibi opus esse ad possidendum pontificatum Imperatoris autoritate & fauore, quare legatos ad eum mittit, qui Caesarem orationum vi sibi concilient , deque communi pace tractent, polliceanturque Imperatori, Pontificem imperii dignitatem commen

784쪽

LIBER XVIII.

datam habiturum. Fridericus utrunque Pontificem iubet ad se Papiam venire, amborumque causa per prudentes & sapientes cognita, tulte in re sancta iudicetur. Alexander non fidens Friderico, cuius tam aperte hostis semper fuerat, Anagniam se confert. Fridericus grauiter tulit, quod aut abhorrebat a iudicio sapientum de piorum virorum, aut fidei eius non credebat Alexander, misit ad eum legatos Imperator, dc imperat illi, ut veniat ad Papiensem synodum. In illa legatione nominae Imperator eum non Papam, sed cardinalem. Quae res commouit non mediocriter Alexandrum: quare sirperbius respondet Imperatori, dicens , Romanum Pontimcem a nemine iudicari debere. Victor vero vocatus ab Imperatore, Papiam venit. quem synodus Papiensis uno omnium consensu Papam declarat, Sc Caesar Papam salutat, εc equum eius . ex maiorum more, per urbem deduxit. Hunc Uictorem Fridericus mittit in Germaniam, ubi ab omnibus Pontifex Maximus salutatus δc habitus est. Quas ob causas Alexander Fridericum cum suo Pontifice excommunicat ; Fridericus vero a suo Pontifice absolutus , non curat anathema Alexandri. Alexander sibi etiam iunxerat Philippum,regem Francorum. Romanis vero dis- is isdentibus ab Alexandro, quod metuebant Imperatorem, Roma discedit, in Galliam se conferens, concilioque in Claromonte habito, anathemata mittit in Imperatorem Scoctavianum seu Victorem: quae fulmina Fridericus nihil veritus, do mat in Italia passim rebelles urbes, suo Pontifici Victori iurare cogit urbes ecclesiae Romanae subiectas. Bellum non facile his temporibus gerit Imperator in Italia, magnae cum aduersariis pugnae committuntur, in quibus tamen plerisque Germani victores discedunt, non tamen sine suorum sanguine multo: capit multas urbes per Latium , ex quibus quasdam diripiendas militibus tradit. Mediolanenses superbiunt, suam urbem inuictam putantes, nihil omittunt, quod iudicari potest

Imperatorem irritare: quamobrem circumvallavit Mediolanum, dc semel in animo fixum habet. non soluere obsidionem se velle, nisi urbs veniat in potestatem suam, eam obsidionem aliquot annis durasse scribunt. Multos conflictus ante vr- hem cum urbanis habuere Germani, multa in ea obsidione Mediolanenses pertulerunt: nullum animal tam immundum habetur , quod non comederint. Ad extremum venit Mediolanum in manus Imperatoris. Sed quomodo certant autores, alii inedia ad doditioncm compullos, alii per vim captam, alii per Iudaeos proditam, volunt, alii scribunt, in urbe ciues liuestina seditione seiplos ita inutiaeem consecis Te, ut ad raritatem redacti sint, cui nulla reliqua spes resistendi potu rit esse. Quacunquc Via & ratione capta sit, constat in manus Imperatoris peruenisse, direptamque a milite Germano, innumerabilesque homines, mares de foeminas, omnis generis aetatis in Germaniam transmistbs. Imperator , postquam milites omnia in Urbe convasarunt, funditus euertit moenia, dc omnia aedificia: ubi urbs solo est aequata, circumducere aratrum. 3c sal l minari iussit, quod signumerat perpetuae condemnationis. Placentinis & Brixiensbus quoque imperauit muros suos demoliri, dc fossas implere, nullamque in posterum munitionem facere , ne desciscerent, ut saepe factitarant ante,dc aliis idem imperauit ciuitatibus, quaecunque nomine perfidiae suspectae erant. His ita in Italia multis laboribus, discriminibus, 3c longo tempore gestis, Fridericus Imperator audit in Germania iexortos motus bellorum,magnas caedes fieri, obsideri urbes 8c castra; quare reuertitur, praesidiis in Italia relictis. Vbi venit in Germaniam , conuentus celebrat. partium causas cognoscit, iudicat, componit, nec potuit primo anno sedare; tanta odia erant. Fo tempore Bocmi magnam Germaniae partem diripuere, steti partibus factionum, quidam enim ad illos confugerant dc eduxerant: Caesar tamen magno animo suam interponit ubique autoritatem; dc si adhuc unum annum cessasset in Italia, miserrime fuisset afflictatus Germaniae status, quem felicem & p cificum discedens reliquerat. Quum primum autem Imperator compescit q uOxundam in Germania furores, conuertit animum ad componendam pacem inter

ecclesiasticos. Nam videbat, magnam pietatis Sc religionis iacturam dissidium il-

785쪽

lud duorum Paparum parere: quamobrem, ut schisma illud tolleretur, mittit legatos ad Franciae regem Philippum, apud quem Alexander Papa erat. Habebant legati Caesaris in mandatis, Ut admonerent regem Galliarum, quanta mala euenirent ex discordia illa Pontificum: paratum Imperatorem , suum Victorem mittere ad synodum ecclesiae generalem, quod etiam petat a Philippo, ut idem faciat, quo considerata utriusque electione, & vita, alter cedat, alter ad sedem pontimciam confirmetur Vna omnium sententia. Promittit se venturum Rex Philippus, constituunt tempus & locum, nempe Diuionem. Imperator ad constitiuum diem venit, &iuxta flumen Savum, say qui Gallos a Germanis diuidit, castrametatus est, qui locus non procul a Diuione sti stat. Conuenerant aliquot potentes reges, Principes & ciuitates. Habebat secum Imperator suum Victorem Papam. Alexander, non esse posse legitimum concilium, quod non ipse hoc verus Papa indixisset, affirmat; quare se venturum recusat ad talem synodum. Rex Philip pus, ut fidem non seruasse dici non posset, Diuionem venit, & ea hora, qua ingressus est, rursum egreditur. Quam fraudem ubi audiuit Fridericus & alii Principes, non sine stomacho recedunt. Fridericus suum Papam cum copiis Germanorum in Italiam praemittit, comparatis ad expeditionem necessariis, statim consecuturum promittens. In eo itinere paulo post moritur Victor in urbe Luca. Imperator sine mora alium creat Pontificem Guidonem Cremensem. Appellant eum Paschalem, illi obediunt fere omnes Germaniae Principes ecclesiastici & alii, Italiae quoque ciuitatum & episcoporum maior pars: qui vero in Italia contra Imperatorem coniurarant, conscribunt copias, ex Galliis etiam in Italiam conducunt militum magnum numerum. Nam Germanos conducere milites conati sunt,sed frustra: omnes enim viae praeclusiae illis erant. Coniuratioque noua multarum ciuitatum in Italia facta est, in qua fuerunt etiam Veneti; tantaque potentia hostium Caesaris facta est, ut & Romani metuere Caesarem desierint, Sc passi sint reuocare Alexandrum Papam. Ex Lutetia igitur Parisiorum Romam venit, comitatus rege Guillelmo Siculo, & multis aliis Principibus. Putatur Romanis addidisse animum Philippus rex Gallorum, cuius potentiam respexerunt potius, quam Pontificis causam. Eo quoque tempore factio Italorum, hostium Imperatoris, omnes in Latio, qui in fide erga Caelarem Frideri cum manserunt, amixerunt, & perfidia Imperatoris ex castris & urbibus eiecerunt, & trucidarunsiquosdam captos in carcerem coniecerunt. Quae cum viderent Cisalpinae Galliae populi, spem concipiunt Iibertatis, arma sumunt seditiose aduersus dominum suum,Fridericum Imperatorem. His malis motus Fridericus, maiore quam Vnquam antea manu contracta, in Italiam per alpes redit. Ubi venit in Italiam, alia ratione ducendi bel- Ium opus esse iudicauit, quam qua usus fuerat in prima expeditione in Latium. Quam seuerissime igitur prohibet militibus, ne quis aliquid raperet, neue quis cuipiam molestus esset, sed omnia bona fide &iusto precio soluerent. Etiam in eorum agris nulli molestus fuit, qui coniurationis primi autores fuerunt. In Brixiana regione diligentissime cauit, ne quem laederet. Ipsos quoque Veronenses de Cremenses qui nihil omiserant, quod ullo modo aduersum Caesarem facere existimari potuit) se adeuntes benigni iume & blandissime allocutus est, nec cum quoquam expostulauit quicquam. Bononiae etiam plusquam Mitionem egit. Alexander Romae in summo honore habebatur, conuitia iaciebant in Paschalem , non Romae solum, sed in tota Hetruria. Caesar igitur vi suam facit Hetruriam; Romae habebat magnam ciuium partem adhuc fauentem sibi. Quidam etiamsi non fauebant, tamen, quia superiorum temporum pericula timentes, nihil contra Caesarem saJ Locum Conuentus ipse definit Imperator, dum ep. VI. sic scribit: Univer umnostrorum Principum consitio eoAoquium indiximus In xalend. Septembris. ad Zonrem Laone, inter Diuionem se Dolam, eum Archiepiscopis, Abbatibus,atiisque Cieri noseri Prioribus istae venturi. HELMOLDUS Chron. nati. lib. I. e. m. iuxta Ararim Durum. ALBEI CUS ad a. r σι. super Suonam uiam, hodie dicitur la Sabne.

786쪽

LIRER XVIII. 83

sarem audebant vel facere vel dicere. Alexander largitionibus multos sibi iun xerat, & pene uniuersam ecclesiae pecuniam in urbis defensionem exposuit, quotidieque conciones ad populum habuit, in quibus animare aduersus Imperato rem conatus est Romanos, Caesaris impietatem exaggerans: barbariem Germanorum multis modis accusans. Fridericus Anconam rebellem ad deditionem cogit, moxque ad moenia urbis Romae admouet exercitum, Basilicam beati Petri capit. Pontifex fugit in aedes Fregepanum; in urbe magna discordia est, aliis Imperato rem admittere, aliis excludere volentibus. Imperator mittit suos in urbein oratores, qui populum Oratione in stras partes adducant, qui exponant, quam nihil Cesar iniqui cupiat, nihil illum quaerere , quam communem pacCm, Commodaque Reipub. petereque Imperatorem, Ut populus Romanus, audita causa

di discussa utriusque Papae, ipse iudicet di iuuet aequiorem causam, quique ex illis melior sit vir, de summi pontificatus loco dignior, confirmetur, Ut unum sit sanum caput ecclesiae: neque diutius calumniator causam habeat calumniandi, &male loquendi de sancta Petri sede, di religione Romanae ecclesiae. Si aequos iudices in hac causa se ostenderent Romani, pollicetur per legatos, se patrem Romanorum futurum, Vrbis Romanae dignitatem aucturum pro virili, ecclesiae omnia redditurum; quinimo ad ea, quae haberet, additurum. Populus nihil iniqui petere Imperatorem videns , & sibi pacem offerre iudiciumque in pontifi- Cum causa, gauisus est non mediocriter, & gratias egit Caesari: vicissimque modestissime multa iudicio & autoritati Imperatoris tribuit, obedientiam iustam promittens. Quod ubi vidit Alexander , in silente nocte cum paucis Roma decedit, naui Caietam delatus, hinc petit Beneuentum. Scribit regi Gallorum & regi Siciliae, Constantinopolitano quoque Principi, omnibusque Principibus & ciuitatibus, quas contra Imperatorem esse cognoscit. Imperator paucis dicbus Romae commoratus, peste crudeliter grassante, discedere cogitur: nam quotidie magnum numerum militum abripiebat pestis. Quantam multitudinem gregariorum militum sustulerit pestis, possumus colligere ex episcopis & aliis principibus

viris, quos pestilentiae praesens venenum interemit. Perierunt episcopi, Coloniensis, Spirensis qui maximae apud Imperatorem erat autoritatis: eius enim consilia in agendis rebus sequebatur Fridericus, non aliter atque oracula ex tripode Apollinis Ratisponensis, Pragensis, Verdensis, Leodiensis. Praeter alios viros exercitus Principes, periere dux Sueuiae , nomine Frideri s. filius Conradi regis; Guelis dux Berengarius, comes de SullZbach, Henricus Comes de Tubingen. Propter hanc pestis crudelem saeuitiam Imperator quam primum cum copiis mutat coelum; sed militum vulgus in itinere sine numero cadunt, biberant enim Romae veneno infectum aera, & infecti per contagionem alios infecerunt. Quibus ex causis diu est laboratum, antequam exercitus liberatus omnino sit a peste. In Tuscia Romanorumque agro Castra muniuit omnia Germanorum praesidiis, de nouas aedificauit arces. In monte Radicophano altissimum aedificauit castrum, ex qcio urbi Romae plurimum nocere potuit. Vias muniuit, urbes muris & vallis circumdedit. Milites Germanos praefecit ciuitatibus passim per Italiam. Quod Itali grauiter tulerunt; neque enim putabant ferendum, hominem aratorem aut pastorem culcissimae Italorum genti dominari. Hoc tempore egit Imperator Constancinopolitanus cum Pontifice Nexandro, ut ecclesiae Orientalis ritus con cordes redderentur ecclesiae occidentali, subiectionemque ecclesiae Graecorum Romano Ponti promittit ea conditione, Ut Alexander Coronam imperialem,qua iure esset per anathema priuatus Fridericus, Romani Imperatoris Constantinopolitano redderet. Vnum enim imperium fuisse, εc magnorum motuum Si bellorum causam fuisse diuisionem illam imperii, quae per distensionem nullo consi-1io sit facta. Aliaque multa apud Alexandrum addunt legati Graeci, quibus inducant Papam,ut Emanuelem, Graecorum Principem, appellet Imperatorem RoLmanorum. Alexander cupiebat quidem depositum Germanum Fridericum, sed

787쪽

satis habebat exploratum, quam impossibile esset. Quare etsi nullam spem ha

beret, hoc posse fieri: tamen spem facit Graecis, nam magnam vim pecuniae attulerant, & plus expectabat, qua opus erat Alexandro in ducendo bellum contra Imperatorem Fridericum. Respondet vero Alexander legatis, se celebraturumhreui synodum, in qua res tam magna agenda sit, interim se deliberaturum 3e acturum causam Constantinopolitani contra Germanum. Paschalis interea tem

potis muritur Romae in sede pontificia, & sepelitur in basilica diui petri. Post

huius mortem, statim ex consilio & autoritate Friderici Caesaris, eligitur Ioananes, Sarmiensis Cardinalis, ex Pannonia natus; creatumque Pontificem vocant Callistum. Hic excommunicat Alexandrum cum omnibus ei adhaerentibus. Aleia xander vicissim excommunicat Callistum cum Imperatore Friderico & Omnibus obedientibus illi. Imperator semper omnem mouit lapidem, quo pacem in ecclesia faceret; ita tamen, ne cum nota existimationis suae fieret, si improbis nimium cederet. Quare episcopum Babenbergensem, virum religiosum, in verbis, vultu, & moribus prae se pietatem ferentem, amicum Alexandri, mittit ad Alexandrum Imperator, ut illi osserat conditiones pacis Alexandro satis honestas iquasque non recusasset, nisi suspicatus fultat, subesse tam liberalibus conditionibus dolum. Natio enim plerunque alia, nescio quomodo , alii non satis fide- resulet, &quisque magis credit suae nationis hominibus, quam alienae. Hoc autem potissimum erat, quod suspectum habebat Alexander, in oblata illa pace a Caesare, quod exeludebat a pace Longobardos, quorum amicitia maxime fidebat Alexander. Putabat enim Papa, propterea Longobardos excludi, ut disiunctos facilius vincere posset. Idcirco episcopum, Virum bonum, remittit ad Imperatorem , nihil aliud respondens, quam perliberaliter Imperatorem quidem omerre sibi paeem, sed non esse suae fidei, deserere fideles suos socios, Longobardos, aequum esse habere communem pacem, quibuscum habuerit communia pericula& belli incommoda. Post haec Alexander Romanos , Imperatorem Constantiis nop. omnes Latii ciuitates, Regem Galliae, regemque Siciliae sollicitat, ad arma uno tempore capienda aduersus Imperatorem Fridericum; & mittit quoque clam literas in Germaniam,si quo modo bellum etiam illic posset suscitari, & non Omnino nihil effecit. Multum enim tranquillitati imperii obstitit. Imperator audiens ex morte Principum quorundam in Germania orituras discordias, proptereaque sua praesentia opus vehementer esse, praefert patriae Germaniae res Italicis, domumque reuertitur, ibique causas cognouit & iudicauit, pacem composuit, ducatus distribuens ex aequo iure , qua iustitia placauit inimicissiimos inter se animos, &as 4 magna illi donata sunt. Rudolphus, comes de Plallendorm omnia praedia sua Imperatori haereditario iure reliquit. Imperator, ne videretur ingratus, Alberto comiti de Habspurg qui Rudolphi comitis de Ρfullendorfi filiam uxorem habebat

dedit Turicensem comitatum, & adiacentia Sechingensis ecclesiae, cum praediis conquisitis. Praeterea multa alia dono vel haereditario iure accepit Imperator. His ordinatis, Burgundiam cum copiis ingreditur, & in potestatem suam redegit, nam iure illi debebatur. Praeter haec, alia multa ad eum iure redierunt bona. Rex Bocinorum Ulassislaus, cum in Italia fortiter in exercitu Caesaris gessisset multa in praeliis & urbium castrorumque expugnationibus, donatur ab Imperatore Leone rubeo. bifurcatae caudae in clypeo albi coloris. Quod insigne regium concessum magni aestimatum est beneficii, magnaeque gloriae loco; Candela-hrum etiam Solomonis, quod ex Mediolano attulerat ex spoliis, Pragae collocat in ecclesiam sancti Viti. Sunt scriptores historici, qui scribunt, hoc tempore a Friderico Imperatore monasterium sancti Fidis in Schleistat fundatum : atque etiam monasterium sanctae Walpurgis iuxta Hagenau: quanquam in monasteriis inueniatur non Imperatoris nomen, sed ducis Sueuiae Friderici; ita verisimile est, antequam ad imperium peruenerit, haec fundasse, nam legitur in prima statim adolescentia hic Fridericus religioni deditus fuisse, magnopereque excoluisse scholas

788쪽

huiusmodi institutas, ad bene instituendam utriusque sexus iuuentutem, qualia monasteria fuerunt. Anno Domini IIIo, Gualfagus, Angleriae comes qui in ii omanu sua fere solus habebat Mediolanum, antequam caperetur a Caesare, quique captus expugnato Mediolano, ut dictum est, cum aliis multis in Germaniam minsus est ex carcere euasit, compedibus fractis , delituit aliquandiu in siluestribus locis . deinde in rustico habitu per alpes Mediolanum venit. Ibique conuocatis 'ciuibus pollebat enim hic vir rara facundia nec vulgari prudentia Mediolanensibus, qui in tuguriis ruri humilibusque casis dispersi habitabant, a vastatione, de qua dictum est, adiuuante eum Pontifice Alexandro, sociisque ciuitatibus, α ut quidam scribunt, Imperatore Constantinopolitano, urbem restaurauit, &moenibus muniuit. Hoc Gualfago duce Mediolanenses restituti, aduersus Caesarem de Duo conspirant cum omnibus in Italia rebellibus hostibus imperii, qui, coniunctis in unum viribus, omnes iudices & praefectos a Caesare per diuersa oppida in Latio Constitutos eiiciunt, cum omnibus, qui iudicati sunt amici fautoresque Caesaris;

quosdam eorum suspendentes, quosdam mutilatos aliquo membro, vivos nudosque dimiserunt, alios alio supplicii genere affecerunt. Irritati sic Germanorum militum insolentia, qua multis annis in Italia usi erant. Ncmo enini ignorat militum impietatem, qua fuisse exasperatos mirum non est. Huius factionis caput fuit Alexander pontifex, quem cum vidissent ciuitates, quae prudenter semper cauebant a seditionibus huiusmodi, esse autorem huius conspirationis seu foederis , desciuerunt. Conspiraruntque cum Alexandri factione ; nec verebantur contra iuramenta prastita Imperatori quiduis facere. Pontifex enim absoluchat, &hostibus ecclesiae Romanae fidem non seruandam, iam antea a Romanis Pontificibus erat constitutum. Confoederati illi sc enim modesto nomine vocare liceat aedificarunt urbem quandam, quam funditus exciderat in prioribus bellis Caesar Fridericus, & a nomine Alexandri Pontificis vocabant Alexandriam. Eam urbem aedificauerunt ita loco, unde eas urbes, quae perdurarant in fide, Caesaris amicas possent infestare. Nam multis modis Alexandria incommodabat Papiensibus, Certonensibus ac Montisferratensibus, quos fere solos amicos reliquos habebat in toto Latio. Caesariani illi in Latio eam urbem vocabant per risum Paleam. Haec in Germania Caesar ubi audiuit, contrahit copias, cum omni apparatu bellico ducit in Italiam, per montem Cinisium, concedente hoc iter Marchione Montisferrati, qui erat amicitia Sc foedere iunctus Caesari. Et primo v nit ad oppidum Secusam, quod cum Longobardis conspirauerat contra fidemC sari debitam. Hoc oppidum per vim expugnatum & direptum, totum aequat solo, omnibus armatis, qui non fuga elapsi sunt, aut trucidatis aut captis. Hoc exemplum edere placuit in hoc oppido ad terrendam Italiam. Astenses appropinquanti obviam veniunt, veniam precantes, & se, quantum causa sinebat, excusan tes: qui ubi magistratum ad Imperatoris iustum mutarunt. & obsides dederunt, pacem consecuti sunt. Mox Alexandriae novae urbi in Pontificis, hostis Imperatoris, honorem,Caesaris ignominiam aedificatae, admouet exercitum, in animo fixum 1 s simmotumque habens, eam radicitus e solo eruere. Hanc urbem fossis & muris bene munitam cum obsedisset quatuor perpetuos menses. Octobri mense fri-eda pluuia ita continuata est, ut flumina sucos excuntia nullum locum circa v em siccum reliquerint,vbi exercitus esse possit, & alioqui pluuiarum frigus, maxime per noctes, militum vulgus ferre non potuerunt. Quare soluta obsessione, ad hybernandum per vicina loca collocat exercitum. Per hyemem reparant muros Alexandrini, quos Caesar multis locis deiecerat, sociae ciuitates & Pontifex Alexander omnia in eam vehunt per Padum&Τanarum fluuios , quae ad obsidionem perserendam necessaria sunt, annonam , tormenta bellica, machinas , quibus utantur contra muris iniectos arietes, militum praesidia, & caetera. Primovere ad urbem obsidendam redit Imperator, ex hybernis exercitu reducto. Nihil intentatum relinquit, extruit ligneas turres, sos lata ligno, lapidibus, & terra Tom. II. . . GS SS S coin-

789쪽

complet, sub muris cuniculos agit. Oppidani aliquoties nocte, aliquoties interia diu erumpunt, & a Germanis repelluntur, non tamen absque utrinque caede. In hunc modum in obsidione laborante Friderico, dux Henricus de Saxonia, Imperatoris nepos, cum suis, qui erant magna exercitus pars, discedit, dicens Deum excommunicatis resistere, Deum propugnare & defendere urbem, in sanctissimi pontificis honorem aedificatam. Pecunia autem credebatur hie Henricus cor ruptus: nam auarior vir erat. Cuius discessio vehementer perturbauit animum derici, nam totus reliquus exercitus intentus erat non parum in illum Henricum, & eos, quos secum habebat. Quare iterum obsidionem soluit, & recessit Papiam. Secutusque Imperator, Henricum discedentem usque ad lacum Cumanum cum magna animi demissione, & praeter decorum consuetudinemque suam supplex rogauit, ut inaneret, & in tanta necessitate non desereret patruum, imo, inquit, patrem suum. Scribiturque, quod voluerit se ad pedes Henrici demittere. Quod recusante duce, familiarium eius unus, nomine Iordanus, dicit: Permitte,domine, ut corona imperialis veniat ad pedes tuos, veniet & ad caput tuum. Henricu&dux Saxoniae, praeuidens Imperatorem ipsi rependere conaturum, ubi in Germaniam illi sit ventum, quare in Sueuia conspirationem contra Imperatorem facit, Cum multis aliis, tum potissimum cum Lolorensibus & Neringensibus comitibus. In Saxonia quoque quosdam a Caesare alienos facit. Accusat Impe ratorem per totam Germaniam grauissime, contemptorem religionis esse, idcirco infelicem in omnibus factis suis videri. Irato animo facere omnia, rationem in eo nullam este, affectibus turbari, & regi ceu iumentum a furioso domino. Hoc genus calumniis multorum animos ab Imperi alienos fecit. Imperator vero in Italia audiens, hostes copias maximas contrahere qui erant multi & potentes,

nempe tota sere Italia, rex Siciliae, Pontifex Alexander, rex Galliarum , pecunia Elnanuelis Imperatoris Constantinopolitani, qui nondum spem imperii Occidentis consequendi deposuerat) exercitum reducit in Germaniam, per montem Iouis, per difficillima itinera : nam reliquae viae erant ab hostibus obsessie. In eo reditu fideliter adiutus dicitur a Taurinensibus & Nouariensibus, alioqui infinitae insidiae erant illi ubique instructae , ut per totum iter reditus indutus suerit habitu

serui, & curarit equos. Ubi in Germaniam venit, conuentu Principum conuocato, causam suam contra desertorem Henricum agit. Accusat eum proditionis, & laesae maiestatis crimine reum facit. Dux saepe citatus non venit ad comitia , defendens se quadam lege, quam ipse confinxerat: dicebat enim, quod Imperator ducem condemnare non posset, Vel eum priuare ditione sua, nisi intraducis ditionem hoc decerneret, adhibitis etiam iudicibus ex condemnandi Principis ditione. Contra respondebat Imperator, posse ad tribunal Caesaris vocari Principem , conuentu iusto Principum coacto rite, in quemcunque locum in finibus imperii. ca Qua ex lege, cum non venire vellet Henricus, responsurus Imperatoris obiems, condemnatus est unanimi sententia omnium Principum, qui synodo praesentes aderant. Quare eius ditiones & facultates omnes aliis dedit Imperator, ducatum Noricum tribuit OthoniPalatino de Willispach,viro in armis in-eomparabili, hic, auxilio suorum fratrem, ducem Saxoniae, Henricum, ex Norico ducatu eiecit,& in suam potestatem redegit;Ducatum vero Saxoniae deditBernhasedo de Antiali, viro in militaribus rebus praestantissimo. Hic Imperatoris auxilio, Mepiscopi Coloniensis Moguntinique atque Lanigrauit de Turingia contractis copiis 1 6 signa vertit in Saxoniam. Dux Henricus se continebat in castris, praesidiis firmiΩsimis munitis, sic bellum ducere statuit: in una enim arce expugnanda laborandum esse aliquot mensibus putauit Bernhardo. Sed breui expugnauit fere viginti arces, Scoppida quaedam cepit, & submouerunt ex ducatu suo Henricum usque a Bruns huig. Quam urbem ad finem vitae ipse eiusque progenies in multa secula

a Compara Synt. Iuris Publici cap. LXIV. g. VII.

790쪽

tenuere. Adhuc in vetus hoc genus referunt suum. Aliis alias ejus possessiones distribuit Imperator. Anno Domini ii A miserabiliter dissensionibus , ct factionum artibus laborauit Ecclesia , magnaque dabat occaso calumniandi hostibus Religionis , quod multis Religiosis viris & b nis Principibus graue latu fuit , quare propter communem Ecclesiae pacem conati sunt Alexandrum Romanum Pontificem & Fridericum Imperatorem componere. Et primo his intercessoribus induciae sunt factae inter partes ; Longobardae , Veneti , & Pontifex Romanus, liqui Conscederatorum visi sunt ex animo petere pacem. Frideri cum cum suis pacem petere nemo dubitabat. Saepissime enim omnibus posthabitis rebus, conatus erat pacem facere. Quare ad pacem faciendam dictus eli dies Papiae.

Illuc conuenerunt plurimi utriusque factionis Legati. Tres e Roma Cardinales , Legati Regis Siciliae , Regis Franciae Oratores , Longobardae,&aliarum Ciuitatum oratores , ex Germania Imperatoris Legati Principes quidam viri. Petierunt ab Imperatore Pontificii conditiones Foederis , quibus Ecclesia Romana sua Iura di Privilegia in omnibus Nationibus recuperaret etiam in Germania , Longobardi similiter , ct alii Confoederati praescribebant longi alium subiectionis modum , quam Fridericus exigehat. Consuetudinem allegantes & priuilegia , quam a Carolo Magno , Ludovico , ct Lothario durasset , neque volebant quicquam innovatum seruare , aut alium vi Ium jugum imponi sibi. Fridericus contra volebat ea jura esse Imperatori, de quibus dictum est supra. Neque enim se igna uum pecus , cui seruiliter insistendum sit vestigiis praescriptis , inquit, quod est abiectissimorum mancipiorum. Quin magis licuit Imperatoribus

superiorum temporum , statuere , & leges ferre q rem Friderieo. Addebant aliaque in hanc sententiam multa Legati Caesariani. Quibus caussfactum est ut inimicitioribus animis discesserint, quam conuenerint. Post enim solutum Conuentum statim utrinque comparant Copias. Alexander Urbem a suo nomine appellatam Alexandriam munit Turribus nouis &fossatis , quoque populatiorem , & Ornatiorem reddat Episcopum illuc constituit. Papiam vicinam PaIlii dignitate priuat, nihil ad eam ornandam faciens omittit. Mediplanenses, & Longobardi omnes Papiensium, Comensium S reliquorum , qui pauci fuerunt, in Italia Imperatoris amicorum agros vastant. Comparantur Romae a Pontifice , ct in Sicilia, per totumque Latium , quae ad excipiendum hostiliter Imperatorem necessaria putantur, militum copiae, Urbium munitiones , commeatus , peeuniaetc. Imperator ad expeditionem in Italiam interea temporis se pararat , contractis nouis copiis, quibus in Italiam ductis, ubi Comum venit Co Rederati occurrunt nam Mediolanum conjuncti fuerunt omnes ) inter Comum & Mediolanum. Primum equestre praeIium paucorum commis sum est , in quo utrinque equites qui interfuerunt pene omnes interempti sunt, adeo pertinaciter pugnarunt. Mox eodem clie, atque adeb eadem hora, commissa est pugna amborum Exercituum; qui magni fuerunt. Primo impetu Germani ε loco submouerunt hostem, in oculis enim Imper toris pugnantes , quisque alii laudem praeripere volebat. In illo verti eoncitato aciei cursu & ardore animorum signifer Imperatoris ruit, & intulit in medios hostes aquilam, quae in hostium potestatem venit confosso signi sero. Atrocissime pugnantibus utrinque dubio Marte diu Fridericus Imperator nimium temerε in hostes se coniicit, ct magnam dum caedem hostium facit, equus suffossiis eadit cum Imperatore. Quod ubi Germa

SEARCH

MENU NAVIGATION