장음표시 사용
791쪽
ni viderunt, crediderunt occubuisse imperatorem , caeperuntque pedem referre pugnantes primo, deinde MOX verterunt tergum , cum aquila sis ignum esset amissum & Imperator putaretur occisus , tu ea fuga German itum magna multitudo in flumine Ticino est suffocata. Nec pauci ignari viarum in hostium manus cucurrerunt, qui aut caesi , aut capti sunt. Et iam quatuor post praelium dies fama erat Frideri cum Occuibuisse, quaiate Uxor ejus & familiares Ecelesiastici personae , quos Caesar Comi reliquerat iturus in praelium , mutatis veitibus tritti luctu justa Funere Re gio meditabantur ; sed quinto post praelium die Fridericus habitu & e
mitatu Imperatorio Papiae est visus , priusquam nemo eum superstitem esse audiret. Neque ulla erat Uxori aliisque spes eum vivere, cum tot oculati testes amrmarent se vidisse it Ium cadere , ct addebatur se ut solet fieri , occisum esse a multis visum. Ergo qui satagebant prosequi Funus , hoc audientes , ad eum Papiam volant. Imperator post inta stam illam pugnam magnam passus est sociorum & amicorum jacturam , multique accesserunt ad hostes ejus. Et praecipue Ecelesiastici Episcopi, atque Archiepiscopi desciuerunt ab eo, dixeruntque illi in faciem : Haec eum pati propter Haeresim , cum excommunicato Deum et se non posse , luere Germanos Friderici contra Ecclesiam impietatem & persecutionem. Addideruntque nisi Romano Papae Alexandro obtemperet, pacemque det, alium Imperatorem ad Electoribus se postulaturos qui Ecclesiam e Iat , neque enim bene agi pol se cum eo Imperatore., qui in Coelum spuat. His malis amictus , ct minis hujusmodi plurimis deterritus Fridericus , quaerit viam 2 rationem , quo honeste minimaque cum existimationis j ctura pacem cum Poninice faciat. Ad omnes igitur Religioni deditos viros,qui nec Pontificis, nec Casaris partibus se addixerant; sed simplici oculo in Dominum intenti pacem curant,quae est in Deo vera, mundi vanitates pedibus conculcantes, mittit nuncios,postulat ut Pontificem ad ea quae
pacis aequae sunt, adducant. Ex quibus Religiosis viris erant quidam A bates &Episcopi,qui propter vitae sanctimoniam magnae erant fidei Sauctoritatis apud omnes Principes cordatiores. Horum igitur opera & studio conueniunt partes Venetiis. Erant in hac relegati nomine Caesaris Archi piscopi Magdeburgensis, S Moguntinus:de loco conueniendi di u est disceptatum, aliis alia loca suspecta erant,tandem omnes Venetias veniunt. Sed Imperatorem excludunt, donec jurejurando promittit Patrum majorum Decreta se seruaturum , & ex illis pacem facturum , quod Imperator recepit se facturum , quamobrem pacem POutificii consecuti sunt , qualem optabant. Haec acta esse volunt Anno Domini II 77. In hujus temporis gestis valde variant Scriptores, nec me exstricare possum ex variis eorum opinionibus. Hoc quibusdam videtur verum, quod post Conuentum V netiis celebratum siue non sit illic pax confirmata , siue confirmata noust seruata) Frideri cum animum recepisse magnis Germanorum copiis coactis , Romam usque per vim venisse , totam per Italiam in itinere hostes perterruisse , Romanos inuito & prohibente Pontifice portas Caesari aperuisse. Pontificem vix in serui sord ido habitu elapsum Venetias profugis se, & Uenetiis in Monasterium D. virginis de Charitate prosectum, ho tulanum in eo Monasterio egisse, post aliquot menses a quodam agnitum, qui statim ad Principem Venetiarum accessit, illique dixit adesse Pontificem Romanum,seruireque in dicto Monasterio. Dux igitur ille confestim
792쪽
tificem runcare olera inuenit Augustissimus Senatus, ducuntque eum cum
magna solemnitate ad Ecclesiam D. Marcisen eo Templo Alexander abiectis seruilibus paunis , Principem , Senatum , ct omnem Populum benedicit, liberalissimeque concedit Indulgentias. imperator Fridericus ubi audiuit Alexandrum venetiis esse , & loco Summi Pontificis coli , mittit Othonem Filium suum cum armata Classe Venetias , ut reposcax Pontimem. Otho primum Patris mandata per Nuncios in urbem mittit, sed Veneti recusant daturos sic Pontificem Ecelestiae legitime creatum caput. in manus hostia. Otho bellum indicit , ut Pater praeceperat, Veneti Classes suas aduersus illum mittunt', superatum & captum vinctumque Othonem in Urbem ducunt ad Pontificem. Pontifex & Veneti agunt cum Othone de pace. Otho Patri charissimus Filius nil non potuit aput Fridericum Patrem ἰ vocat igitur Patrem Venetias Otho ad se liberandum , di faciendam pacem. Imperator approbat pacis conditiones quae Pontifici placuerunt adhortante & ita volente Filio Othone. Reddit igitur illi quicquid Romanae Ecclesiae fuit, , jurejurando promittitinusquam in Imperio Pontificem aut ejus Legatos impediturum , breuiter promittit Fridericus patienter sine rebellione laturum quicquid iniungeret Pontificia Sanctitas. Istis igitur foederis conditionibus , ubi conue nerunt Papa ct Caesar , mox ad januam D. Marci una accessere , & ibi coram uniuerso Populo imperat Imperatori Pontifex, ut se humi prosternat , & veniam clara voce roget. Imperator procidit ad pedes Papae ἰPapa Caesaris collum pede in terram premit, inquiens; scriptum est. Super aspidem & basiliscum ambulabis , & conculcabis leonem , & draconem r Respondit Fridericus: Non tibi Alexander , sed B. Petro , cui te dicis succedere pareor Ad haec Pontifex ait r Et Mihi, & Petro. Haec tauta vocis contentione sunt dicta , ut nemo qui viderit aut audierit , non facile perspexerit , odia in cordibus reposta adhuc fuisse. Pax igitur hoc modo secundum quosdam Scriptores est facta. Sed quidam Scriptorum ita sunt partium pars ut inclinent animum suum totum in factionem , in cujus verba ipsi jurarunt, quo fit ut hic certo amerere nihil ausim. Blondus hic scribit, postquam Imperator prostratus , Pontificii pedes exoscuIatus est, accesserunt ambo Papa & Caesar ad majus ejus Templi Altare , ibique se mutuo amplexu exosculati sunt. Imperator tu hunc modum humiliatus a Pontitae tristior Venetiis discedit Alexa aster vero volens Venetis gratitudinem ostendere , Duci & Senatui priuilegia concedit non vulgaria. Concedit illia portare Funale candidum , quod antea licebat soli Romano Pontifici portare. Item Plumbo literas Obsignare concessit illis. Item in Theatro Romani Pontificis tertiam sedem dedit Principi Venetorum. In fesso Ascensionis Domini donauit Uene to1 plenaria omnium peccatorum remissione in Templo S. Marci, quae I .dulgentiae perpetuo in eo loco durare debent. Item Uexilla aliquot serica coloribus eleganter variegata Duci eorum dono dedit. Dedit quinque Principi illorum Cereum album insignis magnitudinis. Haec Seb stiano Duci Venetorum , qui tunc erat , supra fidem grata fuerunt; erat enim vir , apud quem Romana Sedes erat religiosa , ct sancta. Veneti abeuntem Pontificem Magno comitatu , & sumptibus maximis comita tur propter haec quae dixi caelestia dona Comitatur etiam eum Rex Siciliae Romam usque. Hic Rex non sequitur eum propter Indulgentias , di Bullas , sed terrena magis curans propter poleatiam ct largitiones , S
793쪽
vi autoritate Pontificia stabiliat Regnum suum Romam ubi venit Pon ii sex imperiosiorem longe ostendit erga Romanos animum ; nam subiugarat Venetiis , Ut audiuimuS , Imperatorem ipsum. Primum igitur eupiens Romae habere omnem potestatem , agere coepit de /brogaudia Co
fulibus , quod in totum semel fieri non ςrat possibile sine magno Populi motu , quare ita inter eos conuenit V ut Consules Pontifici jurarent se sedi Pontificiae fore fiae les , ct audi ntes per omnia , nihilque contra sententiam Pontificis facturos , ne eligerentur ad Consulatum nisi plaeetent Pontifici. Sic quidem re fuerunt Consules abrogati, quid enim aliud erant quam servi Pontificis ) nomine autem manserunt. Uno post mense Callistus, quem Poplificem Caesariani creaverant,ad pedes PGntim eis Alexandri prostratus petit veniam, paenitentiam acturum se pollicetur, ab Alexandro absoluitur. Sed . Germania rerum gestarum ordo me nimium seducit; venio igitur ad Frideri cum S alia Germanorum propria. Anno post Natiuitatem Domini II 3i majora solitis Comitia Moguniatiae celebrauit Fridericus. Aderant Principes Principumque Legati ex multis Nationibus , aderant quoque Legati ex Jerusalem & Constantia poli; est in hoc Conuentu consultatum inter Principes de pace Ecclesiae, bello in Turcas. Fridericus jam laboribus & senio defatigatus incipiebat de ocio cogitare, jactatus per infinita pericula jam annos triginta: Quare Filiis Regna diuisit: Henricum Imperatorem designauit, Othonem Burgundiae Ducem facit, Friderico Sueuiae Ducatum tribuit. Sed minor nais tu Conradus mortuo Friderico Dux factus est postea Sueuorum, minimus natu Philippus mortuo Henrico , appellatus est postea Caesar Augustus. Hos enim habuit Fridericus Imperator Filios. Fuerunt hoc tempore iaGermania anni aliquot fertilitate felices , sed secuta est copiam fructuum pestis quae sustulit supra mediam partem homines per Germaniam. Post Conuentum Moguntinum Constantiam prosectus est Fridericus cum Imperii Proceribus , vocavit illuc Longobardos, ut cum illis ageret de jure Imperatoris in eos, quid singulae Ciuitates illia deberent. Et Privilegia Ciuitatibus concessa confirmataque sunt, constitutaque est inter eos pax quae debebat durare perpetuo. Hanc Constantiae pacem vocant,de qua Iurisperitorum Libris est scriptum. Si quis plura cupit, videat Baldum de hac pace Constantiensit Sic incipiti Imperialis Clementiae mansueta ser nitas etc. Illi e etiam constripta sunt nomina Ciuitatum, quae foedus hoc jurauerunt, quod iuramentum ita ad verbum habet. In nomine D mini juro ego N. quod ammodb ero fideIis Domino Imperatori Friderico, di ejus Filio Henrico, non ero in consilio vel faeto, quod ipsi perdant vi tam vel membrum aut mente, seu Coronam Imperii vel Regni sui,seu capiantur, vel si sciuero aliquem secisse vel facere volentem per me, et Peralium Domino Imperatori, vel Regi, vel Nuneio ejus sine fraude manifestabo,& eum adjuvabo. Insuper pacem Domini Imperatoris Friderici,
S Filii eius Regis Henrici, & suae partis factam cum societate Lombardi sicut scriptum est, & inde sine fraude infra is dies post, & iurata bono intellectu & sigillo Domini Imperatoris sigillata obseruabo bona fide,& sine
fraude. Et hoc jurare faciam omnes maseulos mecum habitantes k I 6 au-nis & supra usque ad 6o infra is dies postquam juratum habuero,excepti. seruis di qui per me jurare noluerint infra tertium diem Imperatori, Vel Regi vel suis Nunciis per breue manifestabo. Hae jurarunt Ciuitatum Legati nomine suorum Ciuium in Conuentu Constantiensi.
794쪽
, Nno Domini II 86, fuit coelum hyemis clementissimum in Germa- D86nia: floruerunt in Ianuario praecoces arbores omnes, & vitium oculi promoti conspiciebantur longitudine spitamae. In Februario poma quantitate nucis iuglandis conspiciebantur. Frumenta florebant. Aura excludebant oua. Nec ullum frigus in eo anno secutum est, quod nocuerit fructibus. In Maio metebatur frumentum in regionibus , in quibus solet alias in fine Iulii demeti. Coctaeque erant uuae in principio Augusti: Optimum & multum vinum & frumentum eo anno proueniebat. Anno vero, qui scquebatur, principium brumae non erat inclemens, sed Martio inc pit frigus intolerabile animantibus & plantis, quod durauit per Aprilem & per m dium Malum. Vini caritas rarissima est secuta, periere enim frigore vites. Et frumenti quaedam genera pruinis perierunt. Hoc tempore in noua Vrbe Mediolano nuptiae sunt factae splendidissimae, multis Principibus Germaniae praesentibus: aderat quoque Fridericus, senex Imperator, nam filius eius Henricus duxerat filiam Rogerii Siculi. Post nuptias Henricus, iuuenis natus annos Viginti, praeficitur Lombardiae, & reliquis in Italia ciuitatibus multis: qui pro aetatis ratione satis grauiter omnia administrauit. Ρater cum suis proceribus in patriam Germaniam reuertitur. Non longo post nuptias tempore, frater Constantiae uxoris Henrici, Guillelmus nomine, rex Siciliae, obit diem suum sine haerede legitimo, deditque dotis loco ducatum Apuliae, & regnum Siciliae Henricosororio suo. Quae ditio quomodo superioribus temporibus ablata imperio erat, supra est dichim. Anno sequenti, ubi rediit iti Germaniam Fridericus Imperator, magnum Princiapum conuentum apud Norinbergam, celebrauit, Propter Propagandam almam pacem. Haec igitur decreta sunt in eo conventu: Quicunque in ditione alicuius intenderit aliquid; proscriptus denuncietur, & eum episcopus excommunicet,& nisi satisfecerit poenitentiamque agat, uniuerso iure honoreque priuatus h beatur, omnique praebendati iure carebit perpetuo. Item si in ratis sa alicuius domini quispiam incendium fecerit, dominus, cuius est raisa liceat enim mihi verbis uti, quae tum in usu erantὶ iurabit super reliquias, quod non faciat cum scientia, mandato vel voluntate sua; reum autem abiiciet a se, & nunquam resumet, alioqui damnum resarciet. Si talis incendiarius in castrum domini, dum agitatur, fugerit, non tenetur eum tradere persequentibus, sed iuvabit, ut vel influam aut alium locum abeat, dummodo tamen dominus eius consanguineus, Vel vasallus fuerit, alias eum persequentibus repraesentet, Vel in eadem culpa sit. Est praeterea ab Imperatore & Principibus constitutum in illis comitiis, ut quicunque alii damnum facere, aut eum laedere intendit, tribus ad minus ante diebus Per certum nuncium denunciet. Sancimus, inquit Imperator, ut quicunque tre gas alicui dederit, nisi aliud actum sit, contradicere ante terminum statutum n
quaquam possit; quod si fecerit, violator fidei censendus erit. 'tem qui nunci- isoum aliquem, eo quod contradicturus mittitur, laeserit; fidem suam vioIauit, &de
Ralsa notat expeditionem, si excursionem militarem. Eandem Frideriti t. constitutionem vide apud CUMAEDUM VRSPERGENSEM A. DII.
795쪽
de caetero omni honore carebit. De filiis quoque, inquit, sacerdotum rustico rum statuitnus, ne cingulum militare aliquatenus assumant. Statuit etiam, si quis vineta aut pomaria vel unam fructiferam arborem exciderit, ut eidem poenae cum incendiariis subiiciatur. Statutum est in eisdem comitiis, qui rusticum aliquod instrumentum ad arandum aut alias ad colendam terram necessarium s ratus fuerit, grauius puniatur, quam alia furta. In agris enim relinqui saepe n cesse est, nec patiuntur rationes rusticorum semper domum intra parietes includere. Hoc genus multa constituta sunt tum per Fridericum Norinbergat; quorum quaedam in speciem videntur non admodum digna, quae legibus imperatoriis aseribantur. Sed nihil tam humile, quod non magnopere vitae mortalium sit utile atque etiam necessarium. Hoc tempore nuncium tristissimum de cladi ibus Christianorum, qui Hierosolymis habitabant, in occidentem peruenit. Quare Fridericus & Principes alii, pia animi affectione commoti, discernunt hellu communi concordique animo accingunt se ad expeditionem Hierosolymitanam, ulturi fratres, qui ab infidelibus nefanda &crudelissima, quae nemo sando com sequi posset, patiebantur. Cumque iam iter arriperent Galli, Itali, Hispani. θρAngli, exorta est inter eos dissensio tanta, ut gesserint inter se sanguinolenta bella; quorum causa &euentus mihi dicenda non fiant, cum nihil horum in Germania gestum sit, neque ulli Germani interfuerint. Imperator autem cum filio suo Friderico, Bertoido Morauiae duce, episcopo Herbipotensi, archiepisco Tarentasiano, episcopo Monasteriensi, episcopo Patauiensi, episcopo olisburgens, is episcopo Misnensi, Hermanno Marchione Badens, & aliis multis sortibus & piis viris, per Ungariam, Bulgariam, & Thraciam Constantinopolin peruenit: ubi cum Imperatore Graecorum foedus fecit; deinde recta per Hellespontum in Asiam est profectus. hactenus prospero Vsus itinere. Sed postquam venit in Asiam, aliam induit fortuna faciem. Sullanus enim, qui Iconii multos sub se habebae
Turcas, venientibus nostris Omnia humanitatis ossicia pollicebatur, omnia ad victum necessaria exercitui se daturum recipiebat. Imperator credebat, & minus diligenter procurabat commeatum, Omnia parata apud Sullanum esse putans. Sul tanus interim rationibus & viribus omnibus colligebat cereales fruges, absconde-hatque intra munitiones suas: simul auxit copias suas, undique congregatis Turcis, in eamque necessitatem induxit Fridericum, ut coactus sit propter commeatum cum hoste confligere locis iniquissimis. Angustias enim viarum occupauit omnium, qua transeundum erat Hierosolymam Versius, & unde cibus erat petendus. Nec leuiter nocuit haec res nostris. Vicerunt quidem tandem & illas dim- cultates , non tamen sine sanguine. Expugnauit enim Fridericus, manu commissaeum Turcis, has munitiones, & expedivit, deiectis praesidiis Turcicis, viarum obstructiones . clademque fide maiorem acceperunt Turcae. Non solum auteiri aperuit vias, sed omnia in illis regionibus depopulatus est: commeatus omnis in Germanorum peruenit manus. Vi captam Philomelium urbem diripuit. His tam fortiter gestis, terruit regiones eas fere Omnes, per quas transeundum erat rquam ob causam postea per Armeniam minorem, non solum impedientibus nullis hostibus, fecit iter, sed in Cilicia a Principe Armeniorum est susceptus reuerenter, & cum omnibus honoribus Imperatore dignis. Illic igitur aliquot dies consedit, ut refocillaret fatigatas ex itineribus copias. Ipse vero Imperator Fridericus, delectatus semper venationibus, cupiens scire bestiarum illius terrae ingenium; dum auidius feras sequitur, nimium incaluit. Quare dum lauandi & refrigerandi causa aestuans, praecipitauit se nimis temere in rapide fluentem amnem. quaerat altissimys , Vorticis violentia tractus sub aquam, & absorptus suffocatusque est, custodibus corporis plurimis conspicientibus, & nequicquam iuua
796쪽
re conantibus. Hoc accidit anno a natiuitate Christi II9o, imperii vero 28. Quantus in armis, in pace, quam diligens legum custos, Verae probitatis amator, osor vero hypocritarum fuerit hic Fridericus, abunde facta eius testantur, quae a multis Conscripta reperiuntur. Scriptorum quidam eius quaedam facta &dicta rapiunt in peiorem partem, propter inuidiam & peruersum in rebus iudicium: quorum error facile deprehenditur ab omnibus, qui non carent omnino mente. Pos, quam periit modo, quo dixi, in Undis Fridericus Imperator, Fridericus filius honi iuuenis ossicio functus, accivit viros sapientes ad se, quorum consilio, prudentia exercitum regeret: duxitque Copias Antiochiam , ubi abundanter inuenerunt omnia ad victum necessaria. Quam rerum omnium copiam tanta consecuta est
Pestis, ut pene totus honsumptus sit exercitus. Huius pestis causam physici alii aliam iudicant fuisse. Quidam plenitudinem saturitatemue immodicam post famem nam tantae multitudinis exercitus non potuit per tot itinera non aliquando egere quidam aeris intemperiem, dc anni tempus, coelumque natura calidius nam quam naturae animantium omnium, & etiam plantarum dissiculter ferant mutationes, praesertim magnas & repentinas, norunt non solum philosophi, sed rustici pastoresque quidam vero venenum immixtum Vino & farinae arbitrantur causam fuisse tam repentini interitus tanti exercitus. Exercitu per pestem ita perdito , cogitur Fridericus dux mutare omnium suorum consiliorum rationes omnes. Proposuerat expugnare in itinere hostium castra & urbes; casus vero &fata eum retrahunt ad amicas & socias urbes. Quare Tyrum nauigat cum reliquiis copiarum, secum vehens corpus chari genitotis aromatibus conditum. Tyri corpore patris regalibus ceremoniis magnificentissime sepulto, procedit. Nun-
elatur autem nostris , Sullanum obuiam venire cum armatorum manu non exigua. Quanquam autem ad paucitatem essent redactae Germanorum copiae; tamen ne addant hosti animos, fortiter aduersus hostem tendunt, & se ad pugnam parant. Sed Sullanus iam antea expertus, quales Germani in prassio essent. se intra urbes munitas recipit, illic expectaturus hostem. Nostri Acam, firmam &opibus pollentem urbem, obsident diu, & multa ferunt ante urbem. Oppidani enim, contempta nostrorum paucitate, ispe eruptionibus factis , nostris non mediocriter nocuerunt. Tandemque eo deuenerat res, Ut nostri magis obsiderentur ab oppidanis, quam ipsi eos obsiderent, donec venit rex Galliarum Philippus, dc rex Angliae cum copiis nostris ad nostros. Tum enim conati sunt variis tormentorum & machinarum generibus, infinitaque multitudine militum, expugnare urbem; nec ullam requiem concedebant propugnatoribus murorum ; ita sine interirissione urgebant oppugnationem. In qua contentione , oppidanis pertinaciter nostros repellentibus, cecidere multi Principum exercitus nostri; inter quos erat & Fridericus, filius Imperatoris, dux Sueuiae; Comes Theobaldus, .Franciae Senescallus; comes Clari montis, & multi alii clari viri. Qua caede ita sunt nostri exasperati, ut omnino proposuerint ante deditionem urbis aut conis sumptis viribus exercitus non soluere obsidionem. Idcirco secundo demum anario, fame Acam urbem premente, & muris magna ex parte deiectis, inceperunt pacem petere. Primo tamen nullas conditiones grauiores, quae solent victis imponi, recipere Volebant; ad extremum nostrorum perseuerantia victi, acceperunt, quas nostri pra scribebant, deditionis conditiones. Reges post Acam captam.& Sueuiae ducem occisum, dominandi libidine & de principatu contentione sedebilitarunt, hostes praeualentes reddiderunt. Inuidebat enim alii alius, & impediebat alter alterius conatus: eoque deuenerat res, ut magis cuperent hostium
successiis, quam sociorum. Quare Philippus redit domum in Galliam; Ricardus vero, Anglorum rex solus, etsi videbat hostem discessu regis Galliarum insolentiorem, sperans omnem laudem, gloriam & principatum ad se solum perti-Dere, magno conatu maxima aggreditur: in itinere tape pugnauit cum hoste, &quanquam grauiter telo vulneratus erat, tamen semper praeliis omnibus intermici
797쪽
Compulitque usque ad Hierusalem Sullanum, quem rex secutus venit in Bethlehem, in quo loco castra muniuit, cognouitque per exploratores, magnam came-Iorum & mulorum multitudinem commeatum ex AEgypto portare Hierosolymam. Ricardus rex misit expeditum iuuentutis robur noctu, clam ad intercipiendum commeatum: quod sane feliciter successit. Omnes enim camelos & mulos oneratos commeatu omnis generis . cum agonibus in castra perduxerunt, qui missi erant iuuenes. Ricardo non videbatur tempestiuum esse, ad moenia admouere exercitum, propter hyemem instantem: di merre igitur constituit in proximum ver obsidionem. Hybernatum igitur dimittere exercitum decreuit. Eccununcii ex Europa noui&tristes, qui certiorem Ricardum reddunt, regem Galliarum Norimanniam affligere; fratremque eius Ioannem regnum Angliae affectare, quare Ricardus conditiones non honestas nec utiles cum Sullano facit, reliquit enim illi omnia, praeter Tyrum & Ptolemaidem, & quaedam parua castella. Foedere facto, properat domum per Thraciam M Ungariam. ubi venit in Germaniam, inditione Lupoldi ducis Austriae, cum quo habebat simultates, comitantibus se seruiuit, & inter ultimos seruos versatus est, ne agnosceretur. In quodam ergo diuersorio iuxta Viennam assabat suis manibus carnes , digito gestans regalem annulum, quem quidam ex familiaribus ducis Austriae. agnouit, nam erat miles, qui in obsessione Acae fuerat, quare mox domino suo Uiennae tum degenti nunciat. Dux Austriae, ut ille indicarat, inuenit regem in diuersorio, captum custodiae diligenter mancipat, datam occasionem ulciscendi se vehementer gaudet, nam male illi fecerat. Capta enim urbe Aca, in cuius obsessione nulla non pericula nullosque non labores Lupoldus dux Austriae subierat rex Angliae, contempto Lupoldo, signa sua per urbem erexit, & cum erecta videret vexilla ducis Austriae, praecepit conculcari, praeterea praedam inter suos distribuit, nihil relinquens Ge minis , qui erant copiae Austriae ducis, cum tamen communia pericula multa maior que multo perpessi sint, ut qui primi in obsidione fuerint, primamque coitionem sustinuerint, cum adhuc ciuium Acae vires integrae essent, quas fregerant Germani magna ex parte ante aduentum Anglorum. Hae fuerunt inimicitiarum causae. Porro Pontifex Romanus, ubi audiuit regem Angliae reuertentem ex expeditione laboriosissima captum, tenerique in vinculis, ducem Austriae execrauit, iniquissimoque animo omnes tulerunt, qui causam ignorarunt. Plausibilis enim erat expeditio apud omnes Christianos, maximeque admirabantur & diligebant eos, quod sumptis armis, aduersus Turcam in longinquas regiones ibant. Dux vero reddidit causas, quibus motus illum ceperit. Henricus Imperator tum egit Wormatis, illuc iubet ad seduci captum regem, ibi Henricus audiuit causam Lupoldi Sc Ricardi; liberatus est rex, dato magno auri pondere Imperatori & Lupolin do. Nam praeda, quae Acae Lupoldo praerepta Vi erat a rege, magni aestimabatur. Rex cum nonhaberet aurum sufficiens ad se liberandum, ecclesiasticum ornatum accepit. Quo sermonis ordine cum Friderico ex Germania, ad in Asia& Hierosolymis res gestas venerimus, quoque ductu rursus redierimus in Germaniam, vides. Non igitur erit nostriinstituti, longius immorari in rebus Hierosolymitanis, quanquam postea mirabilia auditu inter Christianos & Sullanum facta sint. Post nuptias magnas gessit in Italia Henricus, Romano Pontifici obtemperantes fecit, qui non obediebant, ciuitates rebellantes sub iugum egit; Campaniam, quae nimium superbe despexerat Imperatorem, in ultimam seruitutem redegit ; Neapolim, maximis praesidiis munitam, tres menses obsedit, circaque ea omnia diripuit: sed pestis crudelissime inuasit exercitum. Coactus igitur coelum
mutare , soluit obsidionem. Dum autem in obsidione occupatur Henricus, Uxor eius, quam nuper duxerat, a quibusdam Apuliae Principibus capitur. Pontifex eos, qui captam tenebant, excommunicat, & ditionem eorum cuilibet occupanti concedit. Raptorcs anathematis fulmine territi, remittunt Henrico VXΟ-rem. Imperator minatus illis ultionem nam inpraesentiarum non vacabat Pro Prez
798쪽
pter necessaria regni negocia, in Germaniam reuertitur. Nam cum multa alia in Germania corrigenda erant, tum praecipue in Sueuia quidam mouere non mouenda tentarant. Nam quomodo Acam oppugnans fortiter Fridericus occubuerit, dictum est. Idcirco, quum primum in Germaniam Venit, conuocatis proceribus,
fratri suo Conrado ducatum Sueuiae dedit, & admonuit eum, ut persuaderet sibi, crudelitate non stabile esse posse regnum, sed humanitate&iustitia, praecipue apud homines altiore ingenio praeditos, quales essent omnes Germani, potissimum Vero Sueuos. Adhortatus quoque eum est, ut operam daret quam charistanus subditis esse, quoque sublimiore loco positus sit, hoc modestiorem oportere esse. Et ut studeat quam paucissimos laedere, quantum scilicet iustitia salua fieri potest. plurimis autem prodesse, iuuareque mortales diuinum esse quiddam, nocere Satanae proprium. Haec & huiusmodi multa inculcauit Conrado, homini agresti &ferocissimo. Archiepiscopus Coloniensis multa, absente Caesare& occupato in Italia, conatus est contra Caesarem facere, & quosdam alios in suam adduxerat rebellionem. Quos contra Henricus ubi primum incepit parare bellum . mittunt ad eum rebelles legatos, excusant se,quantum licuit, & rogant pacem, facturosque recipiunt se qua unque tolerabilia imperet. Ab Imperatore recipiuntur in gratiam. Germania pacata tota, legibus & religione in ea florentibus, custodibusque religionis 3c legum constitutis , contrahit copias, & ducibus Bertoido a Icunsperginitist in Italiam, perquam totam excepti sunt a ciuitatibus honorifice, donec venerunt in Apuliam , ad quam peruastandam miserat Imperator ipsum exercitum, irascebatur enim Apuliae . propter temeritatem & praeliumptionem suique contemptum, Ut qui Masi fuerant praecedente anno uxorem eius capere. Quare Apuliae Urbes vi caprus quasdam diripuere, quasdam urbes& castolla in deditionem acceperunt. Totam Apuliam occupatam mutauerunt praesidiis Germanorum militum, qui insolentius imperiosiusque tractarunt eas urbes, in quibus erant; qua causa vix dum Italiae finibus egressus erat exercitus, conspirarunt incolae contra Teutonicos milites, qui in praesidiis erant , quorum partem manciparunt durissimae seruituti, partem eiecerunt, partem etiam occiderunt. Quae res ubi ad Imper. perlata est, denuo conscriptum exercitum in Italiam ducit, & omnes, qui praesidia eiecerant, puniuit acriter . quosdam in exilium mist, quosdam patibulo suspendit, alios aliis mortis generibus affecit. Ciuitatum, quae praesidia Teutonica eiecerant, quasdam funditus diruit, trucidatis inhabitatoribus omnibus, deterrere volens, ne id in posterum unquam Germanis fieret. Hoc bello Apuliam MCampaniam totam redegit in prouinciam, cui praefecit fortissimos ex exercitu viros, reliquit eis praesidia armata Germanorum non inualida. Cum exercitu in Calabriam & Siciliam est profectus, quas regiones vi cepit. Ubi vero ad urbem Catanensem appropinquauit, omnes, qui in ciuitatibus & castellis passim regnarant, collecti in unum, cum magno exercitu ciuium, artificum, pastorum, & aratorum turba undique collecta, occurrunt Imperatori, & castra muniuerunt proxime ad Germanorum castra. Imperator eius gentis morem bellandi sciens, quod scilicet nocte concubia solerent impetum facere in holtes, castra ante noctem muniendi tempus sibi relictum non esse simulat, reliquitque magnam partem fossarum imperfectam, excubitores raros in illa castrorum regione collocat. Hostes id animaduertentes, rati sibi datam occasionem bene gerendae rei,iuuentutis selectissimurobur statim post mediam noctem mittunt,ut in castra Imperatoris ea parte irruant, qua non erant perfecta. Aduenientibus igitur hostibus expectatis , vigiles Germani cedunt, ut iussi fuerant, & hostes intromiserunt, quos expectans Imperator,
locis commodis circundatosque trucidat omnes, paucis, qui capti tamen sunt, exceptis. Fuisse autem crcditur tria millia , sed totius exercitus praestantissimi ad pugnandumque promptissimi. Cum primum illuxit, Henricus urbi admouet exercitum, praeteriens hostium castra; celeritateque mirabili machinarum & tormentorum variis generibus incipit murum deiicere,& fossata lapide, cespite ligno-
799쪽
que complet. Quod ubi viderunt hostes in castris, educunt exercitum in apertam planitiem, & Germanos ad pugnam prouocant, instrum acie. Imperator Primum dubitat, praestetne urbem obsidione circumuallare & excludere ab urbe hostes . an congredi melius sit. Vbi videt autem, ob urbis circuitus amplitudinem excludi non pos Ie, statuit congredi. Quare suos ad virtutem cohortatuς est . &inter reliqua demonstrauit claris argumentis, aut moriendum aut vincendum,nul lam spem salutis in fuga esse posse. ostendestque victu faciles esse colluuiem hominum, qui nunquam praelio interfuerint, non assiuetos armorum conspectu exanimari. Ubi videt animos suorum erectos, & pugnam optare, certa victoriae spoconcepta, aduersus hostes Contendit magno animo, statim sine Germanorum c. de perturbatis ordinibus , primo concursu ad urbem fugiunt nam animi in urbe ante congressum erant fine dubio exercitus Germanorum fugientes persecutus. cum eis irruunt in Urbem, & primo furore occisi sunt in urbe omnes utriusque s xus, nulla etiam habita aetatis ratione, captis urbis primacibus & episcopo, qui mul ta perpetrarat contra Caesarem, incendit urbem, nec passiis est extingui ignem se donec omnia exusta in cinerem redacta sunt. Huic bello quidam volunt ipsum Henriciim non interfuisse, sed per legatos gessisse, quorum primum faciunt Hen ricum de seia, ta) Marscalcum Imperatoris. Hoc constat inter omnes, beI lum illud gestum nomine Henrici, & Henricum tum in Italia fuisse, praeliis autem interfuisse negant quidam. Quidam Italorum virtutem maiorem esse ImperatUris videntes, quam Ut superari posset, dolo eum interficere statuunt, multi in eius necem coniurant. Quod ubi cognouit Imperator, sedulo dissimulauit, necVultu, nec verbis ullam illis significationem irae suspicionisque dedit. Principum frequentibus conuocationibus habitis, semper unum aut duos coniuratorum adhibuit, Sc dimisit ut reliquos; seque inconsuetudinem ducti sunt conuentus illi, Vc postremo omnibus coniuratis conuocatis, nihil sinistri in mentem venerit. Quias Correptos, in vinculaque coniectos, exquisitis memorabilibusque suppliciis affecit. Quosdam enim Cute vivos exuit, alios oculis priuauit, alios aliis membris mutilatos vivos in exilium ablegauit, alios lento incendio enecauit, quosdam Vectibus humo affixos longis & ingentibus doloribus mori coegit. Unum vero in. primis miserabili spectaculo extinxit, qui aliis potentior regnum affectabat; cla uis enim ferreis per tempora transfixit, cauere iubens carnificem, ne neruoso quo piam laeso, vita finiretur breui. Itaque omnibus fere illius regionis subiugatisci uitatibus, Henricus promouet signa ad urbem Siciliae Falernum , quae opum Minagnificentia aliis Siciliae urbibus palmam praeripiebat. Fuerunt in ea thesauri regis,&primi loci nobilitas. Adueniens primum, impetum fecit in regia viva ria, omnis generis animantium, quae ad mensam veniunt , resertissima. Mactari ne milites, & laeti consumunt regias voluptates. Oppidani territi. pacem petunt, ciruitatem Imperatori totam tradunt: quaretempla, aedifidia publica, portas & rur res. & hoc genus alia insignivit imperiali aquila, adiunctis suorum maiorum in si gniis; imperatque . Ut omnes ciuitatis plateas,8c fenestras parietesque domuum frondibus odoriferis, sericis pannis artificiose contextis , impleri, vias gramine vi ridi sterni, odores incendi , per ordInem ciues utriusque sexus cum muscis in strumentis procedere. Primo loco puellae, mox matronae, deinde pueri, dein ceps aliae aetates ordine ibant. Sic voluit imperiali pompa excipi. Post hanc pompam , secundum cuiusque Virtutem, largitus est munera militibus, ingentem enim argenti aurique vim repererat in ea urbe. Redegitque Siciliam totam in prouinciam , ex qua magnos annuos prouentus accepit. Ut autem totum seminarium rebellionis e medio tolleret, nobiles omnes captiuos in Germaniam misit. Filium regis propter hanc causam, ne ad regnum animum adiiceret, oculis priuari,M
Sive Calatin, ex quorum gente Pappetaetati stat suborti.
800쪽
gis Siciliae uxorem matrimonio iunxit Philippo fratri suo , cuius strentia & fideli opera in bellis illis usus erat. Haec mulier, nomine Irene, filia Constantinopolitant Imperatoris, pudicitiam seruare in votis habuit; sed ob formam & genus ani mumque, Philippus ad eam adiecerat animum: quare coacta est vi ad nuptias se cundas cum hoste. Multa questa est de rerum humanarum fragilitate & inconstantia; sed quo magis philosophiae praeceptis animum muliebrem imbutum vidit Philippus, hoc magis rapitur in amorona eius , & secum in Germaniam ductam . Augustae praesentibus multis Principibus, magnificentillimis apparatibus nuptias
celebrauit. Cum autem negociis publicis ab ea abelle cogebatur, in munito &amoenitatis praecipuae castro eam habuit interimultas matronas & puellas nobiles. Apuliae reginam, Sibyllam, cum filia eius misit in monasterium mulierum Hohen-hurg, quod est in Alsatia. Et hoc modo . quicquid putauit facere ullo modo a rebellionem, sustulit. Vades quoque secum duxit ex Apulia duos primos comites, & episcopum Salernitanum. Ingenium enim cognitum habuit illius gentis.
ad res nouas promptum,& rebellionem procliue. Quanquam vero diligenter omnia prouidisset, ne ullam causam aut materiam rebellandi relinqueret in illis regionibus; tamen in Apulia sunt inuenti, qui, nullo respectu habito captorum MObsidum, rebellarunt, Caesaris statutis contradicentes & contrafacientes., Quamobrem ira succensus Imperator, obsides quos apud se in custodia habebat in Germania , luminibus priuat, & sine mora celeriter mittit legatum cum copiis in Apuliam , rebellesque captos variis & crudelibus suppliciis affecit, ut exemplo alii deterrerentur.Vixit aliquot annis cum uxore sua Irene suauein vitam Philippus in octo. Et Germania crescebat nouis pagis & urbibus hominumque foecunditate. Hoc tempore Conradus, Sue inae dux, Bertoido de Leringen indixit bellum,& cum contractas copias duceret aduersus eum , in urbe Duriaci, mortuus est. Imperator, post mortem Conradi, ducem Sueuiae facit Philippum fratrem suum. Per id tempus apud Principes electores eiFecit Henricus, ut Frideri cum filium suum natu trium annorum eligerent in regem , & iurarunt puello ceu regi, electioque fete omnium Principum literis obsignatis est confirmata. Imperator Siciliam. Apuliam, totamque Italiam magnis exactionibus preti it , & prohibiturus rebelliones, multos vario genere mortis occidit. Ab ecclesiasticis idem exegit, quod ab aliis postulabat: nec abstinuit manus ab initiatis lacris Ordinibus , sed quoslibet ob quamuis leuem suspicioncm supplicio an ecit. Scinei cniin decreuerat prohibere seditiones. Qui igitur nihil palam audebant, clam apud Romanum Pontimcem accusabant eum, querebanturque de suorum morte, quos innocentes futile probare conabantur. Quare Pontifex eum anathemate percussit, prius admonitum. Henrico autem bona verba dante, &se mutaturum pollicente, siquid factorum eius parum Principem bonum deceret: Pontifex eum absoluit, di in gratiam receptum cohortatur ad expeditionem Hierosolymitanam, & contra Tu cas , qui & ante multa Christianorum tenebant, & quotidie loccupabant. Regni Hierosolymitani recipiendi spem facit, Deum fortunaturum vias , se benedictu
tum, &pro sua potestate ab apostolo B. Petro sibi relicta , indulgentias liberali
plenaque manu daturum omnibus iis, qui una ituri essent. Praeterea promittit se operam daturum, ut senui eant reliqui Claristiani nominis Principes. Probae ctiam Papa, facilem futuram profectionem Hierosolymam usque, cum aliis argumentis , tum & quod Constantinopolitanus Princeps non solum amicus , sed etiam socius belli futurus sit. Et quod Sullanus nuper excesserat e vita,&Sullaro etiam vivente, in proxima expeditione Plierosolyma fuisset recepta, post Acam captam, &Sullanum toties victum, si ille malus Satan non frigidam suffudistet inter regem Galliae & regem Angliae, interque hunc & ducem Austriae. Quae Pontificis verba sic habere non ignorauit Henricus. Nam ex multorum, qui in ea fuerant expeditione, ore omnia cognorat, quomodo Sullanus desponderit animum, cogitaritque de reddenda Hierusalem, quomodoque discordia inter Prin-