Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

798 GERMAN. CARO NI C.

cipes acciderit, quaeque causa discedendi regibus & reliquis exercitus ducibus fuerit. Henricus igitur omnino statuit illud bellum suscipiendum, maxime cum in Germania ociosorum militum abundaret copia: sed cum multae essent cauta, quae eum domi detinebant, nomine suo misit archiepiscopum Moguntinum, & ducem Saxoniae. & alios multos viros, natalium splendore & bellicis laudibus magnos, i ter quos primi fuerunt Conradus Cancellarius Imperatoris, Lupoldus dux Austriae. Hermannus Lanigrauius de Thuringia, dux Brabantiae, episcopi Racisponensis,Patauiensis, Halberstadiensis, Conradus Marchio, & alii comites & nobiles viri, quos

enumerare nihil opus est. Hi ergo omnes religionis amore, suas maximas & pulcherrimas poliassiones, suas uxores charamque prolem reliquerunt. Magni profecto & suspiciendi animi fuerunt. Haec animorum sublimitas debetur rectae puerorum institutioni: fuerunt enim omnes non in stabulis equorum, & in voluptati-.bus carnis, sed in monasteriis. scholis Christianae Reipublicae saluberrimis, a sanctis patribus in or ionibus, ieiuniis&salutaribus euangelicae doctrinae praeceptis instituti & educati. Duces igitur, quos dixi, ducunt magnas Germanorum copias per recta itinera,& secundauitDominus iter eorum usque ad Hierusalem,quam petebant. Quae in itinere eis acciderint, quid unanimes bellicosissimi viri gesserint, antequam per tot itinerum pericula & dissicultates Hierosolymam venerint, enarrari pro rei magnitudine multis voluminibus vix posset. Platina & Blondo autoribus, urbem Iopen & Berytum recuperauerunt vi expugnatas, & ad Hierusalem castra moturis nunciatur, Imperatorem Henricum mortuum, cuius auspiciis in ea militia erant. Quare omnes unanimiter repetunt patriam recta & breuissima via. Post illum vero repentinum abitum exercitus, receperunt hostes Berytum & Iopen, & crudelibus modis saeuierunt in Christianos illic relictos, urbesque incenderunt. Henricus Imperator Messanae in aesritudinem inciderat, dum ille Germanorum exercitus suit in expeditione Hierosolymitana, & obiit diem suum praesentibus multis viris Principibus, uxoreque sua, & filio paruo Friderico, qui rex & Imperator ab electoribus erat paulo ante, ut dictum est, appellatus,hun aegrotus per legatos Romano Pontifici, qui tum erat Innocentius tertius, commendat. Commendat vero eum praecipue fratri suo Philippo, cui Sueuiae ducatum dederat: nam eius fidem & probitatem exploratam se habere putabat. De- Cumbens igitur in lecto, adhortatur praesentem fratrem, ut pueri bene instituendi praecipuam curam gerat, & regnorum administrationem eidem Philippo committit, donec puer maturus fiat aetate. Iubet autem instituendum tradi honis &probitatis spectatae praeceptoribus. 6c exerceri quotidie ad robur animi simul MIεί corporis, quod necessarium omnino est Imperatori, ossicio suo fungenti. Erat enim Henricus vir perspicaci animo & generoso, corporis habitu ita gracili , ut non recte possis dicere tenuem fuisse, facies illi,qui tenuiorauit reliquis partibus corporis, exercere venationibus eques & pedes se solebat frequenter, libentius ruri in arcibus habitauit, quam in urbibus, saepe in hortis,eleganter arboribus per ordinem consitis, ambulare visus est uno aut altero comite. Post mortem Imperatoris , curam imperii dux Sueuis Philippus, Henrici Germanus frater, suscipit, nomine puelli Friderici; &administrante omnia Philippo, appellatus est a multis rex & Imperator: nec recusauit nomen. Postea cum viderent Principes mulci distrahi, quae erant imperii propria in Latio & Sicilia, nec satis autoritatis esse tui xi , quidam Principum elegerunt Philippum in regem . & quo maiore autoritate polleret. Moguntina Tarentinenti episcopo est in regem unctus & coronatus. Quae unctio&coronae impostio male habuit Pontificem Roman. & alios multos episcopos. Propterea archiepiscopus Coloniensis & alii quidam ecclesiasticorum& secularium Principum, conueniunt Aquisgrani, εc Othonem,ducis Saxonum filium, in regem Romanorum eligunt & coronant, accedente etiam calculo Papae.

Habebat uterque Imperatorum Otho & Philippus a sua parte potentes & multos Principes. Ricardus, rex Britanniae, studebat Othoni, item comes Flandriae. Papa ipse,

802쪽

LIBER XIX.

ipse, Archiepiscopus, qui illi coronam solenniter imposuerat, item ab illius paru-hus stabant dux Limpurgae, & Livoniae, item comes Palatinus Rheni & Lant grauius Thuringiae. Philippo autem fauebat rex Galliarum. & omnes, qui non sunte-

numerati inter Othonis amicos. Innocentius igi r in synodo, Romae cum cardinalibus suis habita, reprobam electionem Philippi statuit, quod decretum per apostolicos legatos misit in Germaniam, significans, quid concilio patrum, in Spiritu congregatorum, Visum sit, mandauitque autoritate apostolica, Vt omnes ob

ediant Othoni, promulgata excommunicatione in Philippum, & omnes ei adialiaTentes. Sed Germanorum pauci, nisi qui alioqui adhaerebant Othoni, bullis pontificiis deterriti, a proposito desistebant. Conatus cniin papales & Othonis v-hi videt Philippus , se excusat ubique sua ipsius praesentia, aut per legatos, qui Pontifex Romanus timeat, exponit, simul copias conscribit. Nec Otho segnius se ex aduerso parat ad bellum. Philippus Sueuorum copias aduersus hostem ducit, Opponit se Otho, multa caede res est acta, uterque Germanos habuit, sed virtute militum praeualuit Philippus, eos enim in suo exercitu habuit , qui in montibus Helvetiae nati erant, & Sueuos, omnesque a Rheni Origine usque ad Argentinam, qui etiam nostra aetate fortissimi milites habentur. Superatus igitur eit multis praeliis Otho, & cum per totam Germaniam solus haberetur rex, fractis Othone & so ciis eius, constituit diligenter fideles ubique praefectos apud Germanos, ipse cum robusta manu arripit in Italiam iter, ne Pontifici Vacaret, excommunicationibus victoriam suam perturbare, voluit Italiae & Pontifici negocium facere , Latiique res componere, ita ut responderent legibus & iuri veterum Imperatorum. Non

ignoro , haec apud abbatem Vrspringensem aliter scripta, mihi expendenti eius temporis statum, haec visa sunt probabilia; si quis vero aliter sentit, nihil impedio

Cum igitur iam copiae essent partim accinctae, partim in itinere, certior redditur de quorundam Principum conuentibus , Ut alium Imperatorem eligerent. Et Bertoldus, duxZeringensis, magnis largitionibus ei fecit, ut ipse sit electus& appellatus rex. Philippus grauiter hoc tulit, quare cum omnibus, qui fauebant illi, principibus, comitia in Muthusen celebrauit, Ubi queritur deleuitate& inconstan tia quorundam . qui tam leuibus causis adducerensur ad alium Imper. eligendum. Aderant Sueui, Saxones, Boemi, Boioarii, & multi Rheni Principes & ciuitates, qui coniurarunt cum Philippo,contra quoscunque vellet. Collectisque copiis,aduers rios vexabant non mediocriter, implebatur Germania rapinis & caedibus, partes viabique contendebant bello, nullus locus apud German. paci relictus erat: ubique bella eranci Dux vero de Leringen,ad postremum pecunia exhaustus, cumPhilippo

redit in gratiam, &agnoscit Philippum regem. Coloniensis & Moguntinens. archiepiscopi, de comes de Lyningen, & alii, qui contra Philippum elegerant Bertol- dum ducem, cupientes alium habere Imper. sperabant autem aliquid se efficere posse,quod idem volebant Papa,& rex Angliae Ricardus mittunt ad Othonem. quitum apud regem Ricardum erat,vocant eum , spem imperii consequendi faciunt. Coloniam igitur Otho vocatus venit conueniunt multi factionis eiusdem . eligitur Otho in regem, approbauit Pontifex electionem, execrauit vero & maledixit Phia lippum. Uterque praeparat se aduersus alterum coactis copiis, festinat uterque Aquisgranum, alteri praeripere cupiens. Philippus praeuenit Othonem, capit urbem, iurant illi ciues, praesidiis munit eam. Ad alia sub manum suam redigeniada properat Philippus. Otho cum suis suorumque sociorum copiis venit quo que, postquam discessit cum exercitu Philippus, obsidet oppidum, cumque praesidia non essent satis numerosa ad defendendam urbem, ad deditionem adacti sunt,

sed saluis omnibus, etiam militibias, qui in Urbe erant. Capta Vrbe, episcopus Cois loniens autoritate apostol. coronam imperialem imponit Othoni. Caeterum uniuersa curia Imperialis Sc omnes ossiciales scribaeque imperii sequebantur Philippum. a Nec non complurimi Principes utriusque Ordinis secularis, ecclesiasti iaci.

803쪽

ci. Quam ob causiam magnae simultates, magnae concertationes in Republ. imperiali , & ecclesiastica sunt exortae. In Galliis & Germania, cuius temporis gesta confuse video, ita Vt multa ignorentur, ubi aut per quem sint facta: multa enim regi Galliae Philippo ascribuntur. quae rex Romanorum Philippus fecit. Decepta autores nimirum nominis Philippi communione: nam ubi audiebant scriptumve inueniebant, rex Philippus, errarunt facile. Hoc autem non est dubium, inter episcopos quosdam & Pontificem Roman. magnas simultates, inimicitias, odia.& lites fuisse, non sine magno ecclesiae scandalo. Nam adhaerentes Philippo, anathemate pontificio percusti, nihilominus sacras functiones omnes obibant: Philippus vero omnes crudeliter persecutus est, & afflixit, qui Othonis socii erant. depopulatus est agrum, bono & multo vino nobilem Alatiae, deuastauit ince dio , & caedibus omnia complens, arces humo aequans, regionis magistratum Zenobiles captos in vincula coeniiciens, praeter reliqua castra, non procul ab Argentorato castrum , Ηsdenburg nomine, euertit. Item arcem in Rubiaco , Vetustissimo Germaniae oppido, radicitus sustulit: Castrum etiam in Aphich funditus euertit, magnam praedam secum abstulit. Proximo post anno statim post hyemem, reparatis copiis, Argentinam urbem obsidet, agrum primum depopulatus est, deinde suburbana aedificia, quae egregia &multa ante moenia erant, exussit. Urbani, scientes se non posse diu obsidionem ferre, dediderunt se, aequis conditionibus iurant illi ciues; episcopus quoque eius Vrbis redit in gratiam cum Ι-peratore , magis suis praesentibus facultatibus timens, quam excommunicationum minas. Porro , cum varia fortuna usi sint in multis praeliis Otho & Ρhilippus, mutarintque quoque eorum se amici, pro successuum ratione & fortunae mutatione, non habito iuramenti praestiti & fidei resipe tia, sicque varii euentus arguebant multorum leuitatem: saepius tamen victor discessit Philippus, sed utrinque multi occumbebant fortes milites. Et erat omnibus modis miserandus Germaniae status, multae viduae, multi reddebantur tot praeliis pupilli, caritas annonae magna sequebatur, tot passim agris per Germaniam vastatis, & frumento & reliquis victui necessariis in urbes & arces abreptis & conseruatis ad obsidiones, si usus veniret, perferendas. Nam saepe, propter suspicinem belli futuri, annonae caritas

consueuit fieri. Post Alsatiam de Argentinam sub iugum suum redactas, Philip-Po accessit amicorum multitudo. & multae ultro ciuitates dediderunt se. Magnum enim pepererat sibi nomen deuictis tot arcibus & oppidis, praecipue vero Argentorato urbe. Othonem non mediocriter commouerunt haec, quare, ne plures

desciscerent, omnibus viribus insequitur Philippum, ut suspenderet expectatione socios , qui quotidie deficiebant ab eo. Philippus, ubi primum auditae subsequi

Othonem, vertit signa in eum, & occurrit illi alacriter, nihil aeque cupiens, quam praelio decernere. Otho vero non secutus est eum, quod pugnam cuperet, sed ut suos amicos in officio retineret; quare, ubi Philippum cum suis obuiam contendere audiuit, retulit pedem, & reuersus in Saxoniam, alia ratione opus esse bellandi aduersus Philippum videt. Mittit ergo legatos Romam, exponit Pontifici, quomodo in Germania a se& a Romano Pontifice desciscant multi, etiam ecci fastici, causas alias confingit. Nam ex usu eius non erat Vera, nempe quod fere omnibus praeliis superiorem videt Germania Philippum. Pontifex Rom. conuocato concilio suorum cardinalium Romae, repetit anathemate Philippum, Othonem confirmat, imperatoremque appellat. Quam ob causam, cardinalium unum mittit Coloniam,vi publicaret excommunicationem in Philippum & omnes ei adhaerentes. Item publicatis bullis , mandauit sub excommunicationis poena, ULOthonem omnes pro Imperatore haberent, & .Vitarent Philippum, ceu me brum mortuum a corpore ecclesiae recisum. Hic legatus multos, praesertim ec- έ g clesiasticos, proceres a iuramentis, quibus Philippo obstricti erant, absoluit. Philippus magnopere excandescens in Pontificem Roman. sacerdotia ecclesiae, pro suo arbitrio, quibus volebat, contribuit, nihil Pontacis autoritatem moratus. munit

804쪽

munit omnia sua, quam potest firmissime, & milites conscribit, quoscunque via quam bonos inuenit, suarum partium Principes omnes Bambergae conuocat, infrequenti ecclesiasticorum it secularium conuentu multa pro se aduersus Othonem dicit, extenuat verbis autoritatem pontificiam, & quam inique pro amectuum libidine iudicet & statuat, in causa sua declarat. Eodem tempore, suis partibus adhaerentes Otho vocat ad Traiectum urbem, accusat apud illos Philippum, suam causam agit, gloriatur de legitima electione, quam approbarit sanctissimus dom nus Papa, reiectum ex libro viventium Philippum, & omnes illi adhaerentes exaggerat. Fuerunt haec causa magnae in ecclesia perturbationis. Hoc tempore, quod fuit anno post natiuitatem Christi Iro 3, Philippus suas copias ducit in Turingiam

contra Hermannum Lanigrauium, quod Papae anathema veritus, partes pontificis defendendas susceperat & quod iuuaret Slfridum, Moguntinum archiepist pum, contra Philippum. Nam hic Siseidus coniunctissimus erat Othoni, ecclesiasticis eum iuuabat honis, quam poterat maxime. Lanigrauius Turingiae otii Carum, Bocmiae regem Sc Palatinum, qui cum Othone contra Philippum sentiebant, inuocat, ut ferant illi auxiliares manus. Boemorum rex magna suorum manu occurrit obuiam Philippo, ab alia parte. Cum suis copiis quoque comes Palatinus venit ab Othone adiutus. Maiores copias contra se venire, quam puta-hat, ubi videt Philippus, seque nimium numero inferiorem, statuit suos intra munitiones continere. Quare exercitum in urbem Εrdelari ducit, illic expectans hostem. Lanigrauius cum sociorum auxiliaribus copiis ad urbem properat, obsidione totam urbem circundat, sperans, se eum illic inclusum tenere & capere. Quamobrem ad Othonem mittit, scribit se tenere captum in urbe, petitque, ut m litum adhuc aliquot millia mittat; nam manus suas Philippum effugere non posse, aut captum aut occisum se missurum Othoni promittit. Iamque incipiebant gloriari victum, & cum toto exercitu captum: has poenas dare dicebant impietatis, inobedientiae. contemptaeque ecclesiae. Haec fama per totam volitabat Germaniam, incipiebantque rursum aduerso vento impelli in partem diuersam aru dines, de quibus dixi, hoc est inconstantes homines, qui quolibet vento in quamlibet partem mutantur animis. Philippus hoc periculum animaduertens, quam primum fugiendum quoquo modo videt, antequam augerentur copiae. Propterea media nocte cum paucis suorum elapsus, venit ad Marchionem Misinensem. eique aureos pollicetur montes, qui illum pro tenuitate facultatum suarum iuuit.

Cum paucis igitur properat liberaturus suos, sed facile ab hostibus repulsus est: illi vero in urbe aliquoties eruptionibus factis, magnam hostium caedem fecerunt,& fortiter propugnabant moenia. Vbi Otho certior famis est, Philippum fuga sibi

consuluisse, suos reuocat. & Lanigrauius impensas longioris obsidionis timens. soluit obsidionem. Venit eo tempore Otho rex, cum multis militum legionibus Mersburgum, eoque conuocauit omnes suos confoederatos & subditos magia stratus. Veniebant quoque, qui deficientes a Philippo, petebant amicitiam Othonis, causam defectionis suae reddebant, scilicet, quod Pontifex Rom. excommunicarit Philippum & omnes, qui eum sequerentur, & quod mandarit Papa, ut omnes relinquerent eum. Sed nulla erat plerisque alia causa deficiendi, quam quod videbatur Otho superior. In illis comitiis apostolicus legatus, episcopus, denuo Othonem coronauit, & benedixit illi in frequentissima populi concione, dc magno strepitu & pompa.

Philippus interea comparat copias, suos ubique bono esse animo & bene sperare iubet, iturumque in Turingiam mouet signa, primumque adoritur oppidulum Wigense, paucisque diebus capit, & totam illam regionem, praeter unam atque alteram arcem, in fidem accepit: Nunciatur illi, Boemiae regem rursum aduenire. Philippus obuiam illi ducit suas copias. Boemi ad iter paratiores quam ad praelium, celeriter ibant, quibus cum nunciatur, hostem

aduenire, adest quoque Philippus cum iis eadem hora fere , qui nuncia- Iom. H. Ii ii i bane

805쪽

bant regi Boemorum aduolare hostes. Itaque dum aciem instruit Boemus, immit Philippus in eos. Statim perturbatis ordinibus tergum verterunt, in qua fuga Bocmorum multitudo non exigua est occisa: qui fuga euaserunt, domum dissipati venerunt magna cum ignominia. Philippus ex eo praelio incredibilia habuit como-χές da; qui enim induxerant in animum audire Pontificem Rom. praecipientem vitare anathemate percussum Philippum, mutarunt sententiam, Philippo mittunt auxi-Ita: quaedam ciuitatum clam mittebant subsidium. Verebantur enim excommunicationem. Philippus omnes pagos, villas, arces, oppida cepit, & igne & ferro sustulit Omnia aedificia ; quique paulo ante dicebatur victus, in hostis manu , iam victor hostem amisit pro sua libidine. Thuringiae comes Hermannus, ubi certior est factus tristissimo nuncio, quod rex Boemorum , in quem omnem collocauerat spem, tanto praelio superatus sit, despondet animum , videt se illius irae resistere non posse . mittit ad Philippum de pace & deditione, se paratum per omnia aequa illi parere significat. Fit pax inter eos, in gratiam recipitur, aliosque, qui desciuerant, aut primum nunc accedebant sine superbia & exprobratione suscepit. Ioniae quoque episcopus , qui defecerat, reconciliatus est illi. Philippus nocte dieque properabat dum recens fama de victoria sua vigeret in ore auribusque hominum ad occupanda, quae aduersarium suum octionem sequebantur . & in fidem sine iniuria accipiebat omnes, qui se dabant. Adolphus, archiepiscopus Co- Ioniensis, promisit Philippo se ememirum , ut suis partibus accederent dux Lotharingiae, & dux Brabantiae, quod magnopere cupiebat Philippus: videbatur Ocho totus fractus, si hoc fieret. Quare episcopo dedit non vulgarem pecuniae Vim, partim ut ipse seruaret sibi, partim ut largitionibus animos illorum Principum eorumque procerum tentaret,&ab Othone avocaret. Episcopus, bonus vir, parui testimauit iusiurandum Othoni factum, aut excommunicationis latam sententiam,

primum auro aulicorum familiarium illorum Principum corda deuincit Philippo, deinde mentes quoque capit Principum auri vi, quae magna & potens est in rebus mortalium. Hi duo Principes ubi accesserunt, Othone relicto, ad Philippum, plurimis aliis idem faciendi causa fuerunt, quibus nulla munera data sunt, imo ipsi Philippo dederunt: sicut comparatum est inique, ut ditioribus semper aliquid addatur. Philippi igitur rebus sic se habentibus, fit Aquilagrani magnus principum

di ciuitatum conuentus, aderant etiam duces Lotharingiae & Brabantiae. In eo renouantur foedera, iuramentis & literis confirmantur, de alio subrogando Pontifice Rom. si ille nolit mutare sententiam, deliberatur. Coronaturque in illis comitiis iterum Philippus, appet laturque rex Romanorum & Imperator semper Augustus. Multi ecclesiastici abbates & in aliis dignitatibus constituti, cogebantur obtemperare , non sine conscientiae carnificina. Rege Philippo excommunicato, quidam ex eis, qui nimirum religioni magis dediti erant, potius proponebant quiduis ferre , quam animae detrimentum pati. Nam persuasum erat, certo recta ad inferos descendere animas eorum, qui in eXcommunicatione mortui cssent. Propterea

Colonienses ciues suum episcopum vocabant apostatam, & iniquissimo ferebant animo, quod contra iuramentum Othoni praestitum, & contra acrosanctam Romanam sedem beati Petri, coniunxerat se Philippo. Uolebant enim potius quodlibet discrimen subire, quam contra Romanae ecclesiae obedientiam facere. Quare petebant a Pontifice Rom. vindolphum, archiepiscopum suum. a cathedra episcopali deturbaret. Accusabantque eum leuitatis & perfidiae nomine grauiter. Hoc vero grauissimum iudicabant , quod ipse coronauerat suis manibus Philippum. Quam ob causam legatus apostolicus, qui tum nomine Pontificis Rom. legatio in Germaniam fungebatur, episcopum Adolphum deposuit, &consecrauit in archiepiscopum Coloniensem, auro ditissimum, Bunnae praepositum , Brunonem nomine. Idem legatus eadem legatione etiam deposuerat Moguntinum episcopum , quem Philippus Imperator volebat, & alium substituit. Sed consectati hi fuerunt episcopi, praeterea nihil, dum Philippus superstes fuit. Nec enim vis redituums

806쪽

dituum, aut administratio muneris episcopalis illis concessa fuerunt. Sed praeu Iuerunt viribus 8c auxiliorum copia episcopi regii, Pontificii latere coacti sunt. In his dissensionum turbis multa monasteria maiorum honestissima instituta & vintilissima sunt direpta & diruta , multae ecclesiae spoliatae, multi pauperes oppressi. Dum ita succedunt omnia ex sententia Philippo, Otho aduersarius eius laborat Dpud Saxones grauissimo morbo, & omnium pene amicorum auxilio destitutus, animi aegritudine non leuiore quam corporis detinetur. Nihil habet reliquum, in quo possit confidere quam Pontificem Rom. ad quem mittit nuncios . & in Germania legatum supplicat, quotidieque nuncios appellat, suam praedicans in Romanam sedem obseruantiam. Spiram Philippus conuocat Principes Germaniae, I oibique decernitur hellum contra Colonienses, omnium Principum , qui illic erant,

concordi sententia. Quare coniunctas copias Imperator Philippus ducit aduem sus Colonienses, qui toti erant Rom. Papae deuoti. Aduenientem placare verbis Imperatorem conantur. Imperator postulat, ut Adolpho episcopo satisfaciant, pro magnitudine iniuriarum , quas illi intulerant, omnia sua restituant, omni honore excipiant&venerentur, ut archiepiscopum suum, illique iurent. Quod Cum ciues recusarent, multaque de sua debita ecclesiae obedientia dissererent, Philippus omnia, quae ante moenia ciues habebant, militibus diripienda & vastanda obiicit. Nihil ante urbem mansit integrum, omnia in cinerem redigebantur. Deinde exercitum propius muris admouendo, arctius urbem premere conatur , totam fere urbem circumuallando magni laboris operibus.Sed paucis diebus, capiendi nullam spem videns , soluens Obsidionem, ad parua oppida, Adolpho rebellantia, capienda ducit copias, quae capta iurarunt Adolpho fidelitatem, ut sic loquar, formula sermonis usitata. Multa munita loca circa Coloniam hoc bello destruxit Imperator. Arces omnes episcopo Adolpho reddidit. Otho interea restitutus sanitati, autoritate apostolica multas recipit urbes, nam mandato autoritatis apostolicae plerique credebant, illi soli imperium deberi & Imperatoris appellationem. Quare cohortatur suos, Dominum ecclesiam suam non sic pessundari Passurum, rationem breui futuram rerum. Impios, ceu puluerem a facie venti, Coram Domino breui disiiciendos & perdendos seruari. Quod ubi Colonienses audiuerunt, resuscitatum ex morbo scilicet Othonem, & parare arma,post abitum

Philippi pleraque omnia recuperant, eiectis& captis praesidiis Philippi & episcopi.

Ipse episcopus vix euasit, venitque ad Imperatorem Philippum, illi omnia enarrat ordine. Quare Philippus sine mora repetit Coloniam cum copiis, & recipit, quae ad ecclesiam Coloniensem pertinentia omnia, quae extra Vrbem fuerunt,& quantufieri per magnitudinem urbis exercitusque sui poterat,vrbem circumuallat, mittitque passim ad suos confoederatos, ut auxiliares manus mittant, nam totam Vrbem cupiebat circundare; erat enim ipse Otho rex cum suo episcopo Brunone in urbe, Consecrarantque episcopum Brunonem Sifridus Moguntinus episcopus, de duo ex Anglia missi episcopi. Ex Germanis enim episcoporum nullus audebat tentare, omnes enim metuebant Philippum. Augebatur igitur quotidie exercitus Philippi, iamque Otho videbat , se quotidie includi magis, augerique periculum, nec habere ullos sociorum, a quibus esset exercitus sperandus , cuius opera flatueretur obsidio. Quare cum videret diligentius , etiam nocte omnia itinera custodita, vinulla possit esse spes elabendi , nisi certo periculo, constituit cum suis erumpere, per medios hostes diuisos, per ambitum ciuitatis, eruptione facta, proxumpit quidem fortiter per hostes, & occidit multos; sed Philippi copiae numero superiores multo quanquam vix sexta copiarum pars eo loco essed fugientem Othonem persequuntur, di vix dimidia pars, qui comitabantur dominum, euasit, alii enim capti sunt, alii occisi. Brunonem etiam in eo praelio cepit, & in vinculis

duriter detinuit perpetuum annum. Colonienses magis etiam muniunt urbem,

ει diligentius disponunt in muris propugnatores. Philippus, ubi vidit elapsum Othonem, & capiendae urbis facultates sibi non esse in praesentiarum, discedit, &ssim. II. I i ii i a ob

807쪽

obseruat, quid Otho parturiat. Colonienses vero, ubi extra moenia nusquam ensent tuti , omnibus fere redactis in potestatem Philippi , & otho urbe non satis confisus esset, quod imprimis ciues male habuit: neque enim tutorem satis commodum putabant, qui hoc modo obsessam urbem relinqueret Romani autem Pontificis spiritualia excommunicationum fulmina efficacia esse apud hostes virudentes, mittunt ad ducem Brabantiae, ut eius consilio& opera reconcilientur Ph lippo Imperatori. Dux Brabantiae suam operam pollicetur. veniunt igitur legati Coloniensium ad Imperat. Philippum Boipardiam, ubi cum multis Principibus& parte exercitus agebat. Primum petunt, ut condonet tot eorum delicta, quae veniam mereantur vel ob hoc solum, quod sic docti fuerint a suis religiosis,dc propter cultum diuinum fecerint: sed cum videant,ecclesiae maiorem partem per Germaniam & religiosos quoque viros a partibus Philippi stare, gratiam humiliter se petere inquiunt,&delictorum veniam, offerunt episcopo Adolpho omnia, quae habuit unquam episcopus in urbe iura. Caesari item Philippo facturos plura quam ipse vel suo vel imperii nomine unquam postulaturus sit, pollicentur. Philippus recipit eos in gratiam, nihil poenae grauioris propter rebellionem illis imponens. Quare cum legatis Coloniensium mittit quoque suos Philippus, qui Coloniensibus

Ciuibus pacis conditiones exposuerunt, quas ubi vident non modo muissutias.

sed etiam mire faciles, gratias agunt Philippo , & quaecunque postulat , iurane

prompto animo. Philippus ergo in dignitatem archiepiscopi, reclamante Pontifice Rom. restituit Adolphum, & quaxunque ad ecclesiam pertinuerant, reddidit, quaedam alia armis capta ecclesiae illi donauit. Otho autem, desperatis suis in Germania rebus, omnia Philippo obtinente, ad regem Angliae se contulit, ut illic lat ret , tragoediaeque finem expectaret, nihil minus tamen cum Pontifice consilia comfert, quid facto opus sit, quaerit. Philippus autem firmum 3c stabile conatur regnum reddere: propterea ad omnes ciuitates proficiscitur, renouantur ubique iuramenta, per omnes ciuitates suae liberalitatis & lenitatis specimen exhibet. Amicos quam plurimos parat: nam in his bellis praecedentibus omnibus satis didicit. multo preciosiorem possessionem amicorum multorum, quam multae pecuniae. Quare filiam suam matrimonio iunxit regi Boemorum, aliam filiam minorem natu dedit uxorem filio ducis Brabantiae. Opus enim fore aliquando amicis putauit: neque enim sic quieturum Pontificem Rom. & Othonem sperauit. Quae hoc tempore in sole vica scribuntur, si quis cupit scire, legat in aliis. Philippus posmquam in Germania res stabilivit suas, quantum potuit fieri firmissime, conuocatis Principibus, exponit suam voluntatem faciendae pacis ecclesiae , propter vitanda scandala: multorum enim simplicium & bonorum mentes offendi sciebat, & in conscientia cruciari, quod excommunicati erant omnes adhaerentes Imperatori Philippo. Idcirco decernunt in eo conuentu Principes , ut legati ad Romanum Pontificem mittantur de pace facienda, δc ut explicent, quantum malorum ortum

sit, Si exoriri adhuc possit ex illa discordia. Missa autem est honestissima legatio

ex doctis & ex Principibus viris. Hi ubi venerunt Romam, exposuerunt multis mandata, docentque, quantus religionis contemptus vulgo fieri soleat, ubi viderit. Principes contemnere ea, quae religionis sunt. Philippum autem esse iam eo loco, ut nullam aduersariis reliquerit spem amari ab omnibus, boni Principis dotes cumulatim in eo esse. Et non esse Principem, qui religionem maioris faciat, iam partium contentionibus coactum dissentire inuituin a Romano Pontifice, qua quam non dissentiat , sed eum torquere, quod ex Rom. Pontifice cum hoste suo sentiat. Haec & alia multa ubi legati Germani exposuerunt, nomine communis Pacis, Papa priuatum suum negocium adfert, petunt, si velit Philippus absolui, de electionem suam probari per apostolicam autoritatem, ut filiam suam nepoti Po tificis matrimonio copulet. Sperarunt enim pontificii, ex hoc coniugio magnam partem Italiae ad se redituram. Hoc cum serio Romanus peteret Pontifex, pollicereturque operam suam & studium erga Philippum Imperatorem, si hoc fac

808쪽

LIBER XIX. 8os

rei: Item addebat Pontifex facile effecturum, ut Otho nihil posthac amplius tentaret. Sed legati non parum omen si, quod Pontifex tam aperte priuata publicis, carnalia spiritualibus anteponeret, responderunt,sibi non licere in hac re quicqualia agere, nec in mandacis suis habere; suadere autem, ut Ponti sex propter matrimonium hoc legatos ad Imperatorem mittat , se autem pro Virili curaturos, Ut nuptiae illae fiant.Nunc autem propter ecclesiae & imperii publicam pace,dc propter euitanda scandala , Romam millos , de his rebus agendum esse. Pontifex eandem canit cantilenam, si filiam dederit, nihil non facturum eorum, quae petebant, imo longe plura promittebat, quam Optare ausus fuisset Philippus. Quare pontifex cum legatis Caesaris suos etiam mittit legatos, illisque plenam potestatem dat, omnia, quae petit Philippus concedendi, modo filia excommunicati Principis nubat nepoti pontificis. Mittit autem legationem, qua di3nior nulla mitti potuisset. Erant legati Leo titui. sanctae Crucis in Hierusalem Cardinalis, episcopus Hostien-ss, & episcopus Vel turensis. Qui ubi Venerunt in Germaniam, Augustae Vi delicorum legati honorifice suscepti sunt a Philippo: sed Philippus ex suis legatis , quos Romam miserat, cognouit, quam ob causam potissimum adessent, quid sperarent: quare statuit paululum rem producere, & ita pontificios alloqui comiter, ut in spem certam vocaret illos, filiam nepoti Pontific. desponsurum; et si nihil de illa re adhuc tractatum erat: legati tamen facile coniicere poterant, omnia per legatos suos Imperatori exposita. Neque enim legati, quid actum esset Romae, dicere potuerunt, nisi illud de petitione Papae dicerent. Ex Augusta igitur Philippus Spiram secum ducit pontificis legatos, Spirae edito edicto publico, conuocat omnes Principes ad comitia in Northusen; ubi natalem Domini celebrat , prasentibus legatis pontificis. Admirabantur omnes, Romanos cardin lem & episcopum interesse sacris excommunicati Philippi. Sed Philippus propterea ita spe lactarat, & suspenderat legatos, ut sic viderent infirmiores qui non

sine conscientia commertium habebant cum Imperatore excommunicato, maxime in sacris nec autores excommunicationum semper curare illa fulgura magno-Pere. In comitiis igitur illis, ubi legati exposuerunt Papae voluntatem de coniugio filiae Imperatoris & nepotis sui, simulque intelligerent Principes ex ore legato-Tum , quare id peteret pontifex; nam dicebant nomine dotis ea fore satis, quae in Italia posset Imperatoris nomine concedere , quae alioqui non essent in manibus Philippi, Principes plerique cum Imperatore ridebant, & admirabantur, qua fronte auderent tam aperte sua quaerere. Quare nihil rei ponderunt, quod attinebat ad matrimonium illud, sed dicebant, primum oportere mortalium rebus communibus consulere, postquam illae bene haberent & pacatae essent, tum ad parua illa priuata descendendum. Legati pontificii Vbi negare non audebant, haec sic habe- Te, rubore sussusi, de pace inter Othonem & Philippum coeperunt tractare , etsi Proposuerant prius suam rem agere, copulando illos, quos dixi, nempe nepotem papae, & Philippi filiam. Principes igitur de componenda pace inter Othonem ει Philippum multa excogitarunt. Tandem placuit omnibus hoc medium: VePhilippus Othoni suam filiam in uxorem det, Otho non affectaret amplius,superstite Philippo, regnum; post mortem vero Philippi Otho regnaret. In his comitiis Bruno Coloniensis episcopus,liberatur ex carcere, & cum pontifici s legatis Roma profectus est, ibiq; palliu &consecrationem episcopi adeptus est; Adolphus vero,consentiente Imperatore,depositus est. Papa , ubi contemptum se a Philip-Po videt, multa contra eum clam & palam machinatus est, de quibus nunc breuitati studens nihil dicam, cum plura sint, quam ut paucis dici possint. Philippus aliqua ex parte ex turbis ncgociorum & bellorum extricatus, statuit genio indulgererer aliquot saltem dies,&curare corpus. Cum ergo esset Babenbcinae liberalius Pransus, & a prandio in cubiculum secessisset, cum cancellario & dapifero suo, comvusque quieti dedisset, Otho de Willispach, comes palatinus, qui ob multa, causas odium gerebat in regem, fini nanter, ceu rem magnam nunciaturus, accedit ianu-

809쪽

am cubilis, in quo rex dormiebat, grauiusque pulsat, agnitus ab iis , qui intus erant, cum rege intromittitur, gladium celerrime educit, & in collum vibrat, abscindens iugulares aliquot venas. Nam quod non totum abscidit caput, in causa fuit illorum duorum, qui una in cubiculo cum rege erant, clamor, illo enim & magnitudine facinoris perterritus latro titubavit manu , paruumque idcirco vulnus inflixit; sed lethale. Rigore & terrore obstupuere cancellarius 8c dapiser. Tamen vir maximi spiritus dapiser, nomine Henricus de Walpurg, properat repagulis fi mare fores cubilis, simulque clamat maxima voce, milites vocans. Sed latro confidentissimus & truculentissimus, vulnere in caput dapiseri obstantis inflicto tam graui ut caderet, pellulis & repagulis remotis , se e cubiculo eiecit, praxipitauitque ad equos, qui parati expectabant latronem , itaque equos conscendit, & aufugit. antequam quisquam scire ex illis duobus, qui erant cum rege,poterat, quid es et. Latrone ex palatio sic se praecipitante , clamoreque cancellarii & dapiferi audito, concurritur ad cubile regis,qui volutatus in sanguine suo exanimis iacet. o fata ineuitabilial Philippus rex ita periit,cum iam primum inciperet curare corpus. Perit gladio in cubiculo palatii sui,quo tempore minus hostium habuit, quam unquam antea, qui in praeliis toties seruatus est. Regalibus ceremoniis est Babenbergae sepultus,magno multorum luctu & lachrymis. Latrocinio autem tali occisus est Philip 12Q8 pus,anno Domini Izo8. quo etiam anno pax est facta, de qua iam diximus. Multi amici Philippi clam conspirarunt de ulciscenda morte eius. Otho de Willispach post latrocinium illud , continuit se apud ubertum,Babenbergensem episcopum , Meius fratrem Henricum Marchionem. Quare, qui constituerant ulcisci necem Henrici,etiam illis instidiabantur. Henricus ergo Marchio de Adersehe paucis post 373 mensibus Occisus est in quadam rustica villa a Mare allo Philippi Imperatoris.Quid Philippus in vita egerit, satis dictum est, quali corpore fuerit,uno verbo expediam. Fuit corpore debiliore quam animo, nam saepe ea conatus, quae per corporis infirmitatem non potuit efficere, a proposito destitit. Fuit enim animo ad maximas

quasque res aὰministrandas, hella suscipienda, & praelia ineunda promptissimo. Paulo graciliore corporis habitu fuit, facie dignitatem & animi sublimitatem praese tulit. Exercitationibus supra modum delectatus est, rarus intra parietes, ruri assiduus. Statim post mortem Philippi conueniunt Francosordiae Principes electores, & iuxta pacis conditiones in Northusen electias est ad Imperium Otho,dux Saxoniae, qui ante tantopere laborauerat tot casibus & praeliis aliquot annis, ut regnaret. Pontifex Rom. audita morte Philippi, & Othonis electione, non mediocri gaudio affectus est: quare duos cardinales mittit ad eum in Germaniam, ad gratulandum Othoni & Principibus gratias agendum , simul ut Romam inuitarent Othonem, ad imperii coronam accipiendam. Legati igitur illi, ubi venerunt in Germaniam, & Othoni pontificia mandata exposuerunt, per multas ciuitates ecclesiasque iter fecerunt, indulgentias & priuilegia, & peccatorum grauiorum absolutiones dispensarunt. Rex Otho post illa comitia constituit omnia itinera per Germaniam, quae eo tempore latronibus infesta erant,a praedonibus & latronibus libera reddere. Quare imperauit ubique edicto publicato, in praedones Ec pacis turbatores animaduerti,siue ellent nobiles,sive non; neminique omnino parcere voluit. Hunc Othonem nimium familiaribus suis contra aequitatem studuisse, scribunt autores. Secularia enim & ecclesiastica beneficia familiaribus suis contulit. Neminemque fere circa se habuit, quam quos secum ex Saxonia & Anglia duxerat. Quidam hoc in bonam partem interpretantur, fuisse enim illos , qui perseuerarunt cum illo in aduersis. Alienavit a se multos proceres nobiles & plebeios in iis Germaniae partibus, quibus maxime in bello vicere omnes Imperatores. Quod enim propter Philippum odium conceperat contra Sueuos, iam in eos eu mere conatus est: nam hactenus fortuna aduersa illi negarat. Otho non diu post mortem Philippi Augustae Principum conuentum celebrat, ubi comitem Palatinum Othonem de Willispach,& eius socios perpetrati latrocinii proscripsi eorum que

810쪽

que possessiones & facultates omnes partim imperio adiudicauit, partim ad alios transtulit. Voluitque videri grauiter ferre mortem soceri sui Philippi, & si scirent

omnes, vivumne an mortuum mallet, sed licebat impune optare vivum. Nec

defuerunt, qui crediderunt, Othonem de Willispach aliquid ab Othone rege beneficii sperasse, ob occisum Philippum. Esto hic suum iudicium cuique liberum,

Dominus solus corda nouit, nosque nimium sumus procliues adiudicandum, vel potius calumniandum in huiusmodi rebus, neque euim est iudicare, sed calumni ri , si quis rem ignotam rapit in peiorem partem. Ad proximum, post electionem comitia in Hagenau habuit, in quibus expeditio cum magno exercitu in Italiam decernitur. Iubenturque copiarum duces electi, se quam primum parare. ta Hagenau in Saxoniam proficiscitur, gratia delectus militum habendi, & etiam causa illic Philippi nouam nuptam custodiendi, quam in urbem Brunschuis cum honestis virginibus de matronis ducit, iubetque eam illic laeta suum ex Italia reditum expectare. Conscribitur per Germaniam passim exercitus, Augustae conueniunt cum copiis omnes, ut imperatum erat. Per vallem Tridentinam iter facientes, Veronam veniunt, ubi excipiuntur pacifice, & offeruntur illis omnia. quae potest dominus a subiectis sperare. Postea Bononiam usque venit, illic statuit experiri totius Latii Principum animos, & omnia prius tentare verbis, quam armis. Quare Bononiam conuocat omnes Italiae Principes & ciuitatum magistratus, cum eis pacem foederaque facit, imperat quoque singulis, pro facultatum mensura,numerum certum equitum & peditum, contractisque Italicis copiis, magnificentissime peruenit Romam. Tota urbs effusa venit, cum omnium ordinum, aetatum & sexus hominibus Imperatori obuiam, aduentui gratulantur, musicis instrumentis variorum generum & Vocibus canunt. Adest ipse Pontifex Innocentius,

qui amplexus Imperatorem, ducit ad Basilicam diui Petri, & magnificentia, qua maior excogitari non potuit, coronam Imperialem imponit illi, & benedictionis apostolicae illum participem facit. Corona imperiali Othone donato , Innocentius postulat ab Othone iuramentum de patrimonio Petri defendendo, & sanctae

ecclesiae obedientiam praestando. Othone haesitante, neque tam prompto ad iusiurandum, ut Romani sperabant, improbius autem Romanis exigentibus, Oritur tumultus, ad arma concurritur, inter muros angustiae impediebant Germanos, ex tectis & altioribus aedificiorum tabulatis euoluuntur in Caesarianos lapides, multi primae nobilitatis, & familiarissimi quique occumbunt. Multi grauiter vulne rantur. Otho cum Romanis expostulauit, & petiit ab eis reiarciri damna; sed videt nihil in praesentiarum contra eos fieri posse; omnes enim munitiones occupatas tenebant. Quare discedit Roma, & Mediolanum usque prosemis, e Germ Dia auxilia vocat, & Longobardorum multitudinem magnam conscribit, & in ditionem sedis Romanae ducit, nihilque praetermittit non vastatum. Tusciam &Romaniolam miseris modis perdidit. Et Romae parabant se ad obsidionem pem ferendam , nam quotidie nunciabatur cum exercitu aduenire. Post depopul eas ecclesiae Rom. terras, Neapolitani regni prouincias, quae tenebat Fridericus secundus, ingreditur, &sibi omnia iurare cogit. Haec quo animo tulerit Ponti sex Rom. nihil opus est dicere. Cum vero Pontifici copiae deessent, quibus resisteret Othoni, & minis nihil efficere posset, admonuerat enim eum per legatos. Vt ecclesiae sua redderet, mittit ad regem Galliae , qui alioqui male volebat Othonit semper enim senserat cum Philippo Imperatore contra Othonem, precibus & pol licitationibus eum inuitat ad subueniendum ecclesiae, maiorum eis exempla commemorat regi, &c. verum Otho nihil motus Pontificiis minis & conatibus, pergit occupare, vastare, diripienda militibus dare urbes & castra pontificia. Quare Pontifex Othonem excommunicat, in Germaniam cum bullis mittens legatos, qui rebellionem contra eum excitent. Et postquam videt Papa, Othonem anathematis fulmine non terreri, concilio Romae habito episcoporum & cardinalium, eum ab imperio autoritate apostolica deponit, & pronunciauit excommunicationis

SEARCH

MENU NAVIGATION