Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

nis sententiae subiacere Omnes, qui illi faueant, studeant, beneque loquantur. Absoluit vero omnes a iuramentis praesticis, anathemaque iubet esse. quicunque vel nominaret eum Imperatorem aut regem. Otho animum Pontificis exasperatum

intelligens, magis omnia implet tumultibus per Italiam, ducitque copias in Apuliam & Calabriam, hostiliter omnia vastat, castella militibus donat. Exigit magnam pecuniam a victis, & frumentum in municissimas arces convehit in usum obsidendae Romae. Factaqus est breui incredibilis caritas omnium rerum per totum Latium. Nec paruus timor inuasit Romam: vidit enim successus eius & c natus. Pontifex in Germania defectionem ab illo excitare variis artibus tentat. Mittit cum mandatis &excomunicationum sentenciis legatos suos ad archiepiscopum Moguntinum Siseidum, huicque mandat, Vt latam in sancta synodo senten. tiam in Othonem diuulget per totam Germaniam . quod scilicet Otho deturbatus ab imperio sit. Sistidus obedit autoritati pontificiae ,& promulgat, ubicunque potest, sententiam Pontificis. Quod episcopi temerarium factum commouit ad iram Germaniae Principes omnes fere; nam quod episcopus de excommunicatione dicebat, flocci non faciebant ipsorum multi. Nam dum adhuc viveret Phlia lippus, occalluerant ad illos terrores Romani Pontificis. Quare comitum ducumque quidam, cum magna nobilium multitudine, copiis armatis dicionem omnem ecclesiae Moguntinae peruastant, aedificia exurunt, monasteriis & templis non parcentes. Si fridus episcopus sibi bene conscius, se ob nullam aliam causiarri promulgasse sacrosanctae synodi Romanae sententiam in Othonem, quam reto &Obedientia erga sedem beati Petri, fugit in Thuringiam ad comitem Hermannum, apud quem latuit: nam is comes quoque bene cum Rom. ecclesia sentiebat. Germaniae Principes quidam, ubi audiuerunt Imperatoris per Italiam facta, placue-- runt, qui scilicet didicerant, regnante Philippo, contemnere arma, quibus adue sarii resistebant; quidam vero faetis Othonis resistere parabant, alii aliam ob causam, ob excommunicationem, multi quoque, qui timebant ecclesiae perniciosissimam discordiam &scandala pellima. Othoni ubi haec sic habere in Germania significatum est, quam primum in Germaniam festinandum censuit: quare rebus utcunque in Italia dispositis, ducit exercitum domum, nec contemnendam pecuniam ex Italia secum attulit. Inuenit vero Germaniam tumultuantem seditionibus, erat enim diuisia in partes, aliis pontificiam potestatem despicientibus, aliis I 2 I 2 eam suspicientibus 5c formidantibus. Anno igitur post natiuitatem Christi Iara, II s otho reuersus in Germaniam. mense Maio, Norinbergam omnes Germaniae Principes conuocat, illic Principibus commemorat Romanorum perfidiam, dc multorum nobilium, fortium virorum, caedes ob oculos ponit, iniquas petitiones Pontificis 6c dolos exponit multis verbis. Adhortatur Principes, ne submittant Mdeiiciant generosos animos, ut mancipia Romanorum fiant. Addit praeter reliqua se paratum imperio cedere, si Principibus electoribus videatur inutilis, & m ritus ut deponatur: nam Pontificem Romanum propterea sibi irasci, quod contra imperii dignitatem & utilitatem non velit eum audire per omnia. Principum igitur iudicio suam causam subiicit, & imperii Rempubl. committit. Insidiari enim Innocentium imperio & facultatibus Germanorum, imprimis Romanis molestum est e. quod ius Imperatorem eligendi apud Germanos sit. Quod sublatum, inquit,ellet,si Pontifex posset deponere Imperatorem pro sua libidine ut praesumpsic.

Principes igitur cordatiores erant, quam ut non viderent, quid sequeretur, quantaue esset eorum potestas Imperatorem eligendi, si ratam haberent sententiam P pae, deponendo ab imperio Othonem. Cumque in hanc sententiam Imperator quosdam confirmallet Principes, quosdam alienatos reconciliasset, quosdam ad maiorem iram in Pontificem concitasset, decretum est bellum contra Hermannum, Turingue comitem, qui audiebat Pontificem Romanum, & propterea Siseidum. MoSuntinum episcopum, fouebat. Quare celeriter copiis c utractis, invadit Her-

812쪽

sos Hermanni ditionem, & primum arces Rodenburgum & Saltringen, munitissimas loci natura & operibus hominum. Agros quoque in illa regione Vastauit totos.

Oppidum Wizense incendit, sed prius diripiendum obiectum militum furori. μὰ

Scribunt autores, tum primum machinam illam bellicam inuentam, quam Try-boch Germani eius iuuentores nominarunt. Inuentam autem certis argumentis

colligitur, in iis Germaniae locis, ubi post inuentae sint Bombardae, nempe No-rinbergae. Turingiam igitur nimis crudeliter totam eo bello vastavit. Post hane hostilem depopulationem Turingiae, in urbe Northusen Saxoniae cum filia Philippi nuptias imperiali magnificentia celebrauit. Post nuptias quarto die noua

nupta moritur. Suspicabantur alii aliam mortis causam fuisse, quidam dicebane virginem non inuentam , quidam concubinas magis Imperatori placuisse, fuerunt, qui putabant, per pellices veneno sublatam, non conscio Imperatore. Inimici & Pontificii palam dicebant, per Imperatorem venenum illi datum. Dum haec agit Otho cum suis, aduersa pars, quae adhaerebat Pontifici, cuique alias non placebant facta Othonis, erant autem praecipui aduersariorum eius Sistidus Mo-guntinus archiepiscopus, Boemiae rex, episcopus Treuirensis, item Hermannus comes Turingiae, dux Au striae, & alii quidam, qui conuenerunt, communiqu sententia decreuerunt reuocare Fridericum, Henrici Imperatoris filium, eumque appellant Imperatorem, loco abrogati Othonis. Passim ad Principes & urbes scribebant, & agebant adolescentis Friderici causam, admonentes eos iuramenti, quod olim per totum imperium puero factum erat. Item quam liberali & generosa indole puer sit, quamque bene &modeste educatus sit, declarant. Quare ad eum legationem honestam mittunt, & ad suscipiendum imperium vocant, spem faciunt, Deum fortunaturum conatus eius, Contra hostem ecclesiae, Othonem. Mittunt autem Anshelmum de Iustingen , & Henricum de Nysen, summos et quentia , nobilitate & fortitudine viros. Qui ubi ad Fridericum adolescentem veniunt; exponunt illi omnia, quomodo abrogatus sit Otho, expectari eum a maiore & meliore parte Germaniae, odire bellicosissmos Germanos Othonem. Pontificis potestatem Sc autoritatem illi probant, si forte dubitaret. Regem Frau ciae quoque contra Othonem adfuturum , si opus sit, omnibus neruis, pollicentur. Didericus agit gratias pro voluntate in se Principibus, sed rem periculosam& magnam este, deliberatione propterea opus esse. Dux etiam Brabantiae multis ex causis infensus fuit Othoni; quare copiis armatis Leodium obsidet, & per vim capit urbem & multos ciues, episcopus fuga sibi consulit. Hac expugnatione Leodium est miserrime a militibus direptum, nulla ullius loci est habita ratio. non monasteriorum, non ecclesiarum. Ecclesiasticae personae non aliter tractatae

sunt, quam seculares. Alia quoque Othoni subiecta diripuit hic dux Brabantiae,& animos addidit multis audendi rebellare Othoni. Anno Domini Ia Ia, fuit haeresis in Alsaria, qua seducti erant nobiles & vulgus. Affirmabant quolibet die licere carnes comedere, in piscium esu immodico

iam inesse luxum, quam in reliquis carnis generibus. Item male facere, qui contrahere matrimonia prohiberent, cum Deus omnia crearit, it sancta omnia sint

cum gratiarum actione accepta a fidelibus. Hi pertinaciter opinionem illam suam defendebant, & credebant multi illis, nec dubitabant blasphemias dicere in sanctissimum dominum Papam, qui prohiberet ecclesiasticis contrahere, & quibusdam

diebus a cibis corporum humanorum constitutioni idoneis. Quapropter Ponti sex Romanus praecepit eiusmodi homines e medio tollere. Suntque uno die circiter centum ab episcopo Argentinensi combusti. Multi carceribus mancipati, donec reuocauerunt, palam prosessi se errare. Fuerunt praeterea multae discordiae in ecclesia, nec abstinebant a sacris faciendis, quos excommunicauerat Papa. Iterum mittuntur legati ad Fridericum Siciliae regem, iuuenem, ut ad suscipienda imperii insignia veniat: Fridericus vix tandem persuadetur ad tantae difficultatis rem. Quare copiis collectis pro facultate, comitantibus eum Germanicis legatis,

813쪽

3I Romam primum petit. Ad Innocentium in hanc sententiam orationem habuit, se suas tenues facultates non ignorare, nec tam stupidum esse, Vt non expenderit. quid ferre humeri sui possint, tamen, praesentibus legatis Germanorum testibus, vix induetiam, ut conetur tantam rem. Potissimam autem causam, quod con tur, esse ecclesiae infelicem statum, qui bonus esse non possit, regnante hoste e clesiae, homine Satanae tradito. Fuisse autem quoque, addit, quod imperium illi iure debeatur. Quae omnia, etiam nullo dicente, bene sciebat Ponti sex. Postremo huc venit omnis eius oratio, ut corona imperiali donet Pontifex eum, quo maiore autoritate in Germaniam veniat. Pontifex nondum coronandum iudicat, sed mittit cum eo legatum cardinalem, ut mandet autoritate apostolica Principibus & ciuitatibus per Germaniam, ut ab Othone anathemate percusso, & ab imperio deposito, recedant, &Friderico secundo obtemperent, qui olim puer ab eis electus sit, & cui praestiterint iuramentum, a quo nondum absoluti sint. Frid ricus igitur Pontificis legato , & Germanicis legatis, copiisque Pontificis opera per Italiam auctis,per alpium difficiles nam recta propter insidias Othonis ire prohibebatur) vias venit in Rhetiam, illic a Curiensi episcopo 8c nobilibus cum magna reuerentia susceptus, ductiusque ad Constantiam urbem est. Ibi consedit per aliquot dies, &α Sueuia copias cogit, procerumque Sueuorum auxilio, selectissi

Germanorum milites ad eum magna copia veniunt Constantiam. Otho, ne vi res eius crescerent, festinans cum exercitu, Constantiam versus tendit, ubi in Su

Diam venit, omnia fere sibi infesta reperit, pergit autem usque in Vbertingen oppidum: sed Fridericus copiis & amicis sociisque ciuitatibus & Principibus multo praepollebat illi. Quotidieque deficiebant nobiles & gregarii milites ab Othone ad Fri-dericum. Germania enim bene sperauit semper de hoc Friderico, cum adhuc esset puer, &sciebat, ad eum imperium iure pertinere. Otho igitur, videns se in Sueuia destitutum sociis, omniaque inclinari ad Fridericum, descendit ad Brisa-

cum usque oppidum, ad ripam Rheni situm, illic omnia tentauit, ut augeret vires, sed alienos reperit, quos putauit nunquam a se separari ulla fortuna poste. Quoslibet autem obuios milites conscribit, qui Principi non obedientes, excursus quotidianos ex oppido faciebant, atque viciniam Brisaci diripiebant. In oppido etiam ipso manus non abstinebant a facultatibus, uxoribus, virginibusque ciuium: oppidani igitur ad se intromissis vicinis, eiiciunt Othonem cum rapace colluvie militum extra urbem. Otho in Saxoniam reuersus est. Fridericus per urbes in utraque Rheni ripa sitas descendit, ubique suscipitur, ceu decet excipere Imperatorem vΩque ad Hagenau, quod oppidum erat totum addictum Othoni, constitueruntque extrema omnia experiri potius, quam deficere. Quare portis clausis, negarunt Friderico aditum. Fridericus mox obsidione oppidulum circundat, & sos lis completis muros diruit, paucisque diebus ad deditionem compulit. Veniunt ergo ad eum ciues, gratiam & pacem petunt, rogansine eis fraudi sit fides & constantia erga suum dominum, cui iurarint fidelitatem, idem posthac facturos Friderico, pr mittunt. His in fidem igitur susceptis, pergit, perque omnes ciuitates ceu rex MImperator magnifice pro cuiusque facultatibus excipitur. Vbi Moguntiam peruenit, comitia celebrauit, illuc confluunt multi, quos non expectauit, deficiebane III enim fere omnes paucis diebus. Argentinensem episcopum auelli ab Othone posse sine armis nemo sperabat, venit vltro ad illa comitia, & Fridericum appellae Imperatorem. Veniunt episcopi Basiliensis, Constantiensis, Spirensis, Herbipotensis, qui plerique credebantur favere Othoni. Nam archiepiscopum Moguntinum, &Treuirensem adfuisse, nihil opus est dicere, quos ex proselso liostes fiuic se Othonis, iam ante satis dimam est. Adfuit comes Palatinus Rheni, Lanigrauius Turingite, rex Boemiae, & alii multi, qui omnes Frideri cum appellarunt Imperatorem semper Augustiam. Finitis comitiis Moguntinensibus, recta Coloniam descendit, hinc feliciter peruenit Aquisgranum; ibique es h unctus, & coronatus ab archiepiscopo Moguntino. Porro Fridericus animaduertens amicitiam

resis

814쪽

regis Galliarum maximo usui sibi esse posse, quare mittit ad eum legatos, dies MIoeus constituitur, ubi foedus inter reges fiat. Apud Valli colorem autem conueniunt, rex mittit suum filium Ludovicum : nam ipse propter Valetudinem venire non poterat. Foedus igitur est inter eos factum, quamdiu superstites essent. Fr dericus per Germaniam visitat ciuitates, potissimum eas, qua ' suspectae erant Othonis partibus fauere. Verum omnes subiugantur sine negotio: neminem enim

latere potuit, actum esse de Othone. Quare Otho omni spe in Germania distitu tus, coniunxit se Ioanni Anglorum regi, &Rainaldo Boloniae comiti. Quibus opposuit se Philippus rex Galliae, & superauit multis praeliis. Rex Angliae enim, facto foedere cum comite Flandrensi, nomine Ferdinando, magnam classem ad Granantingos,Flandriae urbem,duxit. μὰ Contra Ferdinandum ducit copias rex Galliae, Brugas urbem capit, mox Grandanum obsidet: sed ante deditionem sobuere obsidionem coactius est: rex enim Angliae illi aliquot naves ceperat. Porro rege Galliae occupato in Flandria, Otho copiis suis, quas collegerat undecunque, illisque magis praedam quam obsonium pollicitus erat, comitatum Geldrensem a Friderici partibus stantem vastauit, & diripiendum militi praebuit. Postea coniunxit se regi Angliae, & Ferdinando comiti Flandrensi,qui una aduersus Philippum, Gallorum regem, duxerunt Copias. Philippus illis apuὸ Tornacum occurrit, co gressique in loco aequo, diu pugnarunt sortiter Vtrinque: sed longe multitudine superior Galliarum rex Vincit, fugatosque multos caedit & capit. Captus est etiam comes Ferdinandus, Otho euasit fugitque in Saxoniam. Vbi desperatis omnibus rebus, moerore animi confectus, incidit in morbum corporis, obiitque paucis diebus, magnis doloribus corporis & animi affectus. Cladem illam vitia mam Otho accepit: εc mortuus est anno I 2I4. Quae postea bella Gallus cum Anglis gesserit, & si hic requirere locus videatur, ut dicantur, tamen, quoniam apud alios omnia sunt commissa literis, & non propria Germaniae, praetereo. Hic ergo huic libro sit modus.

815쪽

DE GERMANIS

LIBER VIGESIMUS.

Ist deuictum Si fato lanctum Othonem, Bidericus denuo Mogun-

iam conuocat imperii proceres ecclesiasticos & seculares, ibi de communi pace facienda multa statuuntur, 3c dereliquiis partium Othonis tollendis primum, deinde de expeditione fuscipienda in

Turcas consultatur. Item iterum Moguntinus episcopus magnificentissimis ceremoniis Fridericum coronat. Postea in Sueuiam ascendit, dc Omnia disponit diligenter, & iubet , ut parent se ad expedationem contra I urcas: nam Imperator voto se ad eam expeditionem obligauerat, si vincere concederetur a Deo,Domino exercituum. Ex Sueuia rursum cum valida armatorum manu descendit ad Mosellanos,& Treuirenses in fidem accepit, & omnia oppida Marces in illis regionibus ad deditionem autoritate nominis tantum coactas, in sua iurare Verba compulit. Vertit deinde signa in Lotharingiam, &Metenses, LeOdiensesque , Omnesque iurare sibi coegit. Postea copias per Mosam traiectas , ducit contra Henricum Brabantiae ducem , qui semper studuerat Othoni. Vbi aduentare audiuit dux Fridericum, festinat illi obuiam, supplexque pacem petit. animi gratitudinem, operam dc obedientiam suam promptam in quibusvis pericu- 7 3 lis promittens. Impetrauit autem,quaecunque petiit ab Imperatore, dedic autem Obsides aliquot nobiles, &filium suum. Hoc tempore Trevirorum archiepiscopus Coloniam profectus est, ut illic ciues ad obtemperandum Imperatori induc

ret , & absolueret ab excommunicatione , in qua cum Othone diu fuerant: nec C-nim ullis bullis mandatisue unquam potuerunt moueri, quo discede*nt ab Otho ne. Quare ubi archiepit copus mcntes ciuium mutatas cum fortuna vidit, celebrauit missam in templo diui Petri, coram omni populo, & absoluit totam ciuitatem ab excommunicatione. Eodem die venit illuc Fridericus Imperator, emque Cum magna reuerentia exceptus ab omni populo. Vbi autem ciues illi iur runt, ascendit in Sueuiam, ibitie de expeditione in Turcas cum Principibus agit, milites deliguntur, omnia comparantur ad expeditionem necessaria. offeruncautem se illi Principes ad militiam, Fridericus secundus Imperator, dux Morauiae, dux Brabantia dux de I emburg, dux de Aiacet, comes Iuliacensis , comes de Tubingeri, comes Lohensis, Marchio de Baden, comes Montensis, comes Spanhemensis, comes de Nassau, comes Feldensis, comes Hirsutus, comes Siluestris , comes Synensis, Episcopi Moguntinensis, Leodienfis, Babenbergensis, Herbipoten-ss, Patauiensis, Argentinensis, Elchstat ensis, Constantiensis, Augustensis , hi mnes relictiari omnia, pollicentur se Hierosolymam usque contra hostes ituros. In Galliis rex se quoque parat,&rex Angliae. Sed in apparando anni praeter eunt aliquot. Ad alia nos conferamus instituto nostro propiora. Fridericus in Italiam prosectionem parans, contrahit ingentem exercitum; rebellare enim per Latium audit multos. Ubi venit in Italiae fines, obuiam veniunt, & omnia, quae pa

ciS sunt, optant omnes. Nam vix alius Imperatorum ante eum exercitam numerosiorem ex Germanis & paratiorem in Italiam duxit. Itaque primo aduentu coronatus est a Pontifice Romano, Honorio. Sed diutius in Italia commoracus , militum petulantiam & licentiam non satis compescens , odio tandem habitus estab

Hausit haec Mutius ex GODEFRIDO MONACHO ad a. Iar

816쪽

- I; ab Italis. Conspirant igitur quaedam ciuitates in eum. Quare in Tuscia exigens iura imperii , & leges ferens , multis insidiis & dolis petitus est. Imprimis vero ignominiose Bononienses eum tractarunt. Multiplicibusque insidiis & assiduis dotalis ita diminutus est exercitus , ut insignia imperialia in Sueuiam miserit custodienda,&filium octo annos natum commiserit bene educandum& instituendum, vedecet Principem futurum; ipse aut mori aut ulcisci ignominiam, qua per Italiam notabatur passim, iniurias sibi illatas , insidiasque, quibus magnam partem exercitus perdiderat. Idcirco per Italiam usque ad urbem Romam omnia cum reliquo exercitu hostili vastatione prosternit. Compererat enim & Pontificem sentire cum hostibus suis. Patrimonium sancti Petri impie tractauit, urbes diripuit, agros vastavit. Pro suo arbitrio episcopatus & omnia ecclesiastica beneficia contulit suis amicis, eiectis, qui a Pontifice instituti erant. Quaecunque ex ecclesiis undique ad Pontificem Romanum redibant, ipse praeripuit. Pontifex mittit ad eum legatos, qui admoneant, quomodo a Pontificibus Romanis sit adiutus, quibus autoribus peruenerit ad imperium, nempe ab ecclesiae obtemperantibus, resistentibus imperii hostibus maxime. Haec illi quo saepius in memoriam a pontificiis reuocantur hoc Imperator magis saeuit. Pontifex iterum iterumque adhortatur eum, minatur,nisi resipiscat, &ecclesiae ablata reddat, se anathemate percussurum,&abimperio depositurum.Othonis recens exemplum ob oculos illi ponit. Haec Fridericus Omnia spernit, pergit in proposito, affligit, quantum &quos potest ex subditis Papae. Quam ob rem PontifeX eXcommunicat eum, priuatque imperio in synodo patriam Rotnae congregata, & Omnium omnia iuramentabilli ut Imperatoria&re si praestita, irrita pronunciat, contra facientes absoluit, imperatque mandato apostolico, ut aut omnes ab eo discedant, aut cum ipso anathema sint. Haec in eum euulgantur, & in Germaniam per legatos Pontificios perferuntur, commo-tient multos: nam Honorius habebatur vir sede pontificia dignus, hoc est,nihil mque curans atque Rempublicam uniuersialis ecclesiae & pacem eius. Fridericus contra, minatur se propediem in urbem Romam Venturum, & purgaturum ecclesiam beati Petri, ut nemo illic sit, nisi qui sequatur vestigia apostolorum. Porro ubi nudiuit in Germania agi, ut alienentur animi ab eo, quantum potest per angustiam 17'xemporis, res Italicas disponit, &in Germaniam properat, ne absentia sua desectio-Di locum ullum det. Vbi in Germaniam Venit, conuentum Principum habuit Herbipoli , ibi se excusauit, & refutauit omnia, quibus per Germaniam accusatus erat. Marrauit enim ordine, quibus insidiis & dolis contra Gcrmanos usi sint It

Ii, in quae discrimina venerit, & quae damna ab illis passus sit. Apologia itaque placatis Principum animis, in eisdem comitiis a Principibus electoribus impetrauit ut in Germanorum regem elegerint Henricum filium suum, admodum adhue adolescentem. Paucis post diebus, conueniunt Principum multi AquisVani, ibique adolescens Henricus ab archiepiscopo Coloniensi Ungi dur& coronatur in regem. Imperator, constabilitis rebus in Germania, &adolescente rege viris sapientibus commisso, reuertitur cum copiis in Italiam. In eam ubi venit, statuit primum leni amicoque animo omnia tentare. Praediritque publice omnibus se patrio animo administraturum omnia, nisi qui nolint obtemperare aequis legibus. Rogauitque Italos,ri potius experiri velint bonitatem dc lenitatem, quam iram & uitiam si am. dem tempore, Hierosolymitanus reX, nomine Ioannes amistb toto fere

regno, iis, quae illi in Syria reliqua erant munitis per pinsidia venit Romam, gratia petendi auxiliares copias. Rex igitur ille Hierosolymitanus & Pontifex , intelligentes, vehementer opus este sibi auxilio Imperatoris Friderici, eumque alioqui vovisse iam olim,se militatum iturum contra hostes fidei Hierusalem usque. Quare mittunt ad eum legatum, qui significet illi, quod rex Hierosolymorum peta , vein gratiam cum Pontifice redeat, hoc enim statum ecclesiae & haec tempora , quinhus hostes fidei ita prosperentur, requirere. Fridericus pacis quoque amans &cupidus consentit; fit pax inter Imperatorem & Pontificem. Fridericus reddit ab-

817쪽

Iata Ecclesiae,& promittit se,cum primum liceat, ducturum copias aduersus hostes fidei, ad recuperandam Hierusalem. Item, Ioannes rex filiam suam in uxorem locat Friderico, eique dotis nomine dat ius suum in regnum Hierosolymitanum. Propterea Siciliae reges, usque ad nostram memoriam , titulum Hierosolymoruin regni sibi vendicant; appellanturque Hierusalem reges. Romam igitur adducitur filia regis, Romaeque cesebrantur nuptiae. Post nuptias, cum sponsa proficiscitur Imperator in Apuliam, ibi cum noua nupta nonnihil temporis triuit. Haec dum a patre in Italia aguntur, filius Henricus rex in Germania Franc ordiae comitia Principum celebrauit, ad illum Principum conuentum veniunt quoque literae Frider Ei, nimciantes venturum Fridericum in Germaniam, ut deliberet de regni Hierosolymitata recuperatione, in literis quoque scriptum erat, Fridericum Imperatorem esse regem Hierosolymorum, quo nimirum plures Germanorum incitarentur ad militiam illam. Eodem tempore, misit etiam Honorius Pontifex cardina. Iem legarum in Germaniam , qui adhortaretur Germanos ad prompto animo suscipiendam expeditionem illam in terram sanctam. Hic cardinalis ubi venit in Germaniam, Coloniam Conuocauit Principes Germaniae, illicque eos cohortatus est ad honestissimam, utilillimam Senecessariam expeditionem suscipiendam. Collegit etiam hic cardinalis non paruam pecuniam in Germania, ad usum expediti nis in Turcas. Hoc tempore, filius Friderici Henricus , rex Germanorum, duxit in uxorem filiam ducis Austriae , nomine Margaretam, nuptiaeque magnificentia plane regia sunt factae in urbe Norinberga. Eo anno, inauditi rigoris hyemsiuit.& longa non minus quam dura. Et hyemem magna fames est consecuta, non so- Ium per Germaniam , sed&Gallias. Hoc tempore , multae fuerunt in Germania seditiones,contemnebant enim quidam iuuentutem Henrici. Conuentusque multos habuit, sed parum profecit. Eo anno, quo Fridericus & Principes alii multi rant accincti in expeditionem contra Turcas, ut in Germania, sic etiam in Italia ex citauit Satan, qui institutum honestissimum impedirent. In Italia enim contra Imperatorem conspirarunt Longobardi, quae conspiratio multis annis durauit: animos conspirandi illis addiderat occupatio Caesaris in expeditione paranda ad Hierosolymorum regnum capiendum.. Conspiratio autem illa squam illi Voc runt confoederationem impedivit valde profectionem Herosolymitanam. Rursumque expeditio ad Hierusalem recuperandam impedivit Imperatorem, quominus conspirantes punire potuerit; erat enim Fridericus totus in hac expeditione paranda occupatus, id quod Longobardi non ignorabant. Imperator igitur ago ad Honorium legatos mittit, eumque rogat, Ut sua autoritate Longobardos reuocet in viam, si cupiat prosectionem contra Saracenos maturari. Ponti sex vero tam frigide negotium agit, ut magna suspicio facta multis sit, Pontifice socio aut etiam autore, hanc conspirationem inceptam. Tamen tantopere gestiebat animus Imperatoris videre loca sancta Hierosolymitana, ut posthabuerit omnia expeditioni semel institutae. Mittit ad Longobardos legatos, qui eos a proposito promissis& minis auocent, adhortentur autem contra Christianorum omnium hostes, unde gloriam apud homines maximam, apud Deum vitam aeternam consequi possint Promittit quoque illorum militibus maius stipendium. Iubetque magistratuum summorum animos tentare: sed frustra. Accipiunt enim munera , tamon suorum rem agunt. Fridericus quoque mittit legatos ad Henricum filium regem, ut Aquisgranum Principes conuocet, quid in eo conuentu fieri velit, significat,nempe ut adhortetur Principes ad Hierosolymitanum bellum, illisque demonstret . quam gratum sit Imperatori facturus, qui se prompte paratum offerat, diemque indicat, quem statui profectione cupiat. Filius exequitur patris iussum, conuocandur Principes, de bello contra infideles ita enim loquebantur sicut adhuc hodie, agitur. Fuerunt in illis Principum comitiis fere omnes Germaniae Principes. Episcopus Coloniensis uxorem Henrici regis, filiam ducis Austri in eo co uentu unxit di coronauit, dc in regalem sedem iuxta maritum collocauit, reginam C

818쪽

que appellauit. Hoc factum est anno Iaar. Porro, cum diutius cessaret Impera- Iar tor, videreturque de industria cessare, & caussas differendi quaerere, ne iter maturandum esset Hierosolymam, quod esset tot periculis & casibus plenum, Pontifex Romanus, Gregorius nonus inam obierat Honorius Papa praecepit Friderico Imperatori , ut, quemadmodum promiserat Pontifici Honorio & socero suo , regi Hierosolymitano, Deoque Vouerat, quam primum cum copiis in Asiam proficisceretur. Minatusque est illi Pontifex anathematis poenam, nisi profectionem maturet. Bidericus, conscius promissi, votiue pollicetur se libenter primo quoque tempore iturum , adhortaturque vicissim Pontificem, ut admoneat reliquos, per

Christianum orbem passim huic expeditioni destinatos; id Pontifex prompte facit, ut omnes armati cruceque signati ad diem conueniant Brundusii praecipit, missis quaqua versum tabellariis. Dictus autem dies est primum veris tempus. Praeterita bruma, cum primo vere conueniunt ingentes copiae ad Brundusium , praecipue ex Germania, & Gallia; expectatur diu Fridericus Imperator : detinebatur enim morbo graui corporis , multi alias causas suspicabantur esse, alius aliam fingebat. Dum autem illic moram facerent tantae copiae, aeris nouitate tentantur,

fortassis corruptus fuit aer ex foetore, qui consequi solet magnos exercitus. M gna igitur multitudo moritur , etiam Clarissimi duces, ex quibus fuit & Turingiae I anigrauius. Potissimum enim Germani assueti frigidiori coelo, peribant: calidiorem enim aerem ferre nequibant. Item fontium potu frigidissimorum vinis-rue austeris domi usi, illic nullam similem fontanam aquam, vinosissima & cali- issima Vina tantum , reperiebant. Tandem, magna parte exercitus per pestem abrepta, mense Augusto venit Fridericus, nec moratus ob pestilentem aerem,cum omni classe Brundusio discedit, & Asiam recta petit: sed in medio cursu vertit claΩsem, &reuertitur non sine ignominia: palam enim iam Omnes clamabant form dolosum hominem, mollem, periurum, nunquam enim in animo habuisse proficisci contra hostes fidei, imperio dedecus esse. Pontifex Romanus ubi certior factus est, Fridericum copias ex medio cursu reduxisse , statim conuocato pa-vrum concilio, communi concordique omnium sententia, iudicat eum excommunicatum, autoritate latae sententiae excommunicationis praedecesibris sui H Dorii. Nam illi promiserat, se profecturum Hierosolymam cum exercitu. Quo

autem omnibus certum esset, eum excommunicatum . denuta ei anathema d

nunciat , quandiu non expediat expeditionem Hierosolymitanam. Et hanc sententiam in eum per legatos promulgat in Germania, Gallia, & Italia. Fridericus ubi intelligit , illam Romani Pontificis sententiam ubique locum inuenire, seque futilem haberi, & multis odiosum esse, periculumque certum ex illo comtemptu futurum tandem . Vt deturbetur de imperio, anno proximo post, vemno tempore nauigat cum Germanorum & Italorum multis legionibus in Syriam, Acam peruenit, ibi mulcis egit cum Sullano de pace Tandem inter eos ita con uenit, ut Sullanus Hierosolymam Imperatori reddat, templo Domini excepto,to- 18 Itumque regnum Hierosolymitanum restituat, exceptis arcibus quibusdam, nimiarum illis, quae robur regni erant. Induciae decem annis sunt etiam factae inter

Christianos & Saracenos. Quare Fridericus capit posthmonem urbis Hierusalem& regni illius. Constituto deinde patriarcha, coronatus est appellatusque Hierosolymitanus rex. Mittit autem in Europam legatos, qui significarent Pontifici& Principibus, quomodo coegerit Sullanum ad reddendam Hierosolymam. Pomtifici vero pax illa eumSullano non placuit; nec quicquam in ea stabile esse posse Praevidit; robora enim regni retinebant hostes , ve, cum primum dilapsus esset exercitus, facilia omnia essent receptu. Nec erat tam rerum imperitus Fridericus, ut hoc non videret, sed animus erat in Germania & Italia, satisque illi erat votis satisfecisse. Sic fit, cum venatur aliquis inuitis canibus. Pontifex igitur grauius ubique accusat Hidmeum, quam unquam antea, praedicitque, breui rediturum,

di Sullanum omnia recepturum. E citque, ut per imperium multi rebellari

819쪽

rint Imperatori, Zc debita non reddiderim, praefectos eius eiecerint. Totum regnum Apuliae armis coegit se subtrahere ab obedientia Imperatoris. Quod ubi unciatum est Imperatori, celeriter magnis itineribus contendit in Apuliam, cum copiarum parte. Reliquit autem Hierosolymis Senescallum suum, cum maiore exercitus parte ne statim post discessum suum reciperet hostis foedifragus omnia, male ipse audiret in Europa, & autoritatem nomenque perderet. Ubi autem Pe uenit in Apuliam, misit sine mora in Sueuiam ad cogendos milites, & sibi adducendos: qui quum primum venerunt, Apuliae regnum recepit, ignoscens omni-hus, qui armis coacti sunt ad defectionem: qui vero ultro defecerant, grauibus supplicis assecit. Cum autem animum & facta Pontificis in se explorata haberet, ditionem ecclesar quod patrimonium beati Petri vocant scilicet ducatum Spoletanum , Marchiam, Anconitanam, Beneuentanam urbem, & alia ecclesiastica bona invadit, Zc capta diripit. Fridericus vero finem tragoediae periculosum videns, mittit ad Pontificem, pacem&veniam rogat. Pontifex exigit, si velit absolui, & quiete imperio praeelle, ut ecclesiae omnia reddat, praeterea ob illata damna, soluat magnum auri pondus , quod a Friderico factum est. Quare absoluitur, & iterum Imperator & rex Siciliae appellatur. Tantum potuit vis auri. Nam Pontifex Romanus ob inhonestam pacem ut ille dicebat quam Didericus cum Sullano fecerat, testatus est multis praesentibus, nunquam absoluturum se Fridericum, nisi redeat in Syriam, & serio votis satisfaciat: Deum enim sic non falli, qui velit sibi ex toto corde seruiri. Non modo promissis non satis fecisse, inquie-hant, ante aurum acceptum, pontificii, sed etiam illa expeditione grauissimas poenas meritum, quod tot honos viros frustra fatigarit, multos perdiderit. Quas ob causas multo praestitisset ipsum domi manere, & caetera. Eisdem temporibus dux Moscouiae & Polonorum venit Romam, petiitque a Pontifice, ut mitteret Pro hum quempiam virum P tenis, qui praedicaret Christianam fidem. Missus est episcopus, vir ad eam functionem idoneus. Sed Pruleni noluerunt apostolum audire, dicebant eum non propter euangelium religionemque Christianam ventia se, sed ut tyrannidem in se exercerent Christiani. Hanc ob causam Pruleni irati arripuerunt arma, Sc totam fere Poloniam depopulati sunt, & ex ea solitudinem vastissimam fecerunt. Nec his contenti crebris incursionibus, misere vexarunt postea diu Christianorum vicinas regiones, occisis non solum viris, sed & mulierihus & infantibus. Abducuntque magnam multitudinem utriusque sexus in seruitutem durissimam, labores scilicet & operas iumentorum. Sacerdotum & m

nachorum magnum numerum capiunt ad loco equorum & houm trahenda aratra. Templa monasteriaque redigunt in cinerem. Polonorum dux , nomine

Conradus, inuocat auxilium Pontificis Romani & aliorum Christianorum Principum. Belli tota moles a Pontifice Romano imponitur Teutonicorum ordini. Qui strenue negotium, quantumuis difficile, suscipiunt. Primum ergo in Poloniam mittitur cum armata militum Germanorum manu Conradus deΙ ansperg; qui cum in Poloniam peruenerunt in hostium conspectum, adiunctis Polonis reliquo Germanorum exercitui, sine cunctatione & praecedente matura deliberatione cum hOstibus temere congrediuntur, dumque maximis animis pugnatur, cadit utrinquo innumerabilis multitudo. Dux ipse Conradus de Lansperg vulneratus cadit, Ca- agi dune&alii duces. Quod ubi Poloni viderunt, terga dederunt; Germani Vero, qui cum Conrado de Lanspergvenerant, confusi quidem non mediocriter, nonnihil cum Polonis primum cesserunt: sed tandem a fortibus, qui inter eos erant plurimi, adhortati, de integro fecerunt in hostes impetum tantum. ut hostes Cedere coacti sint ex campo, ubi praesium fuit, ita tamen Pruleni cesserunt, ut fugisse dici non possint. Postquam recesserunt Prutem, Germanis maior cura fuit Vulneratos curare, quam insequi hostes: iacebant enim duces eorum in solo lethaliter Vulnerati: qui sublati cum omnibus vulneratis curati sunt. Dux Conradus

de Lans pessi valetudini bonae restitutus M. Dux Polonorum, quo fideliores Se

820쪽

LIBER XX.

8Iyparatiores haberet copias ordinis Teutonicorum, concessit, quicquid possent a Prutenis recuperare ex iis, quae tum bello capta obtinebant. Quare breui recep runt Colmensium & Luboniae regiones, quas sibi reseruauit Magister ordinis Teutonicorum. Sub idem tempus, quidam fratrum Teutonicorum venerunt ex

Hierosolymis, viri militaribus dotibus cumulatissimi , quibus Prussiae imperium

est concessum, si vincerent eos, nam erant vicinis suis Germanis magno oneri.

Propter crebras excursiones & rapinas. Itaque ii, assumptis belli sociis militibus Germanicis, prosecti sunt ad illos, qui in Polonia erant fratres Teutonici ordinis, coniuncti Prussam inuaserunt, ceperunt, ad Christianae religionis professionem compulerunt, multis postea iidem fiatres Prumam aedificiis exornarunt, & hactenus possederunt. Circa haec tempora mare terminos suos egressum, exundati

ne sua perdidit pene totam Frisiam. Miracula multa & prodigia per haec tempora scribuntur facta per Germaniam, & alias nationes, quorum quaedam Vera, quae dam ficta puto, quae apud multos alios est inuenire multis scripta, quidam enim immodice oblectantur hoc genus figmentis. Quanquam, ut dixi, non nego quaedam vera esse. Post haec omnia Fridericus secundus, ob singulares virtutes duineum Austriae, ducatum illum in regnum euerit, appellauitque eos duces reges. Cuius rei testimonium praebet epistola Friderici quae ad verbum sic sonat: sayEriderisus, migratia Romaκorum Imperator, ere. Hiderico, duci A rico Stiriae, se dilecto principi, se comiti Carniolae, gratiam δε-- or omne bonum. De fulgore thron1 Caeseret, velat desis radii, certae prodeunt digniture, ut prima lucis integritas minoris

luminis non sentiat detrimenta, tantoque magis imperialesceptrum extollitur, tanto cura regiminis a misitudinibus releuatur, quanto trutina ipsius diniores in circuitu eis eum citregioner. Hac igitur consideratione admoniti, tuis, deuotissime Princeps noster, supplicationibus inclinati, nec mintas ad honor aeri imperii exaltationem respectum habentre, de infra siriptorum Principum nostrreum consilio, videlicet S. Ratig nensis ρομβαν, L. Imrmatiensis epissopi, H. Bambergensis erisivi, C. Brixiensis episeopi, S. Ab

tu Camerinensis, C abbatis Cluniacensis, C. ducis Morauiae, B. duck Batiariae, diacatus A seriae er Stiriae cumpertinentis sita se terris, quar hactenus habuerunt ad nomen er

men νegium transferentes. Te hactenus praedictorum ducatuum ducem de potestatis nostrae plenitia ne se magnificentia principia removemus in regem, eundem libertatibus, emunieatibus, ct iuri praedictumuere iam truam praesentis e Trammat. autoritate dotam ire, etiam ad regiam dignitatem, ut ex honore, em NM luenter adri min, nihil honoris se iuris nostro Laismati aut imperio subtrahatur quinimo, sicut hactenus tanquam

dux, princeps ct fidelis nose extiteris, sic in posterum per as, nihilque propterea iuraer honori imperii in adictis regno in terris μὰ omnino ispereat, hoc Ipecialiter expresse,

quodFecessirre tui non per electionem eligantur , semper maiores natu ex generatione sua ex te ct exsiccesseribus tuis legitime desiendentas, se ipsi regno sere cedant, nubias ex eis raronam vel consecrationem inpraestim regnori manu cuiusquam si 'iat, nisi a nobisor Fuccessisibus nostris tantum in Curia, aut alibi ex commissione a nobis facta. Alii v

re haeredis minores natu non habeant aliud, nisi quod ex regὼ gratia poterunt obtinere. ILlud etiam furi regio coniungimus, visi alluis comm aut inferior de regno tuo contra te, aut

successero tuos,forsitan excesserint, i ιm presententiam Curiae iudicare poteris, ct caete- . Etiam hanno, ut moris est imperii Romani. Istis temporibus erat in Pomerania tyrannus, Christianam quidem religionem prosesius verbis, sed co de inimicissimus Christianis, hic Teutonicorum ordinis fratribus , qui Prucsiam obtinebant bello captam, plurimum fecit negotii, saepeque eos praeliis superauit hic Sumdepoldus : nam hoc illi nomen erat tyranno , saepeque ita praeualuit, Vt penitus desperarint de Pruma seruanda. Propterea ad Caesarem . ad Pontificem Romanum , ad Principes alios mittunt frequentes nuncios, ut subueniant sibi, alioqui cedendum hosti omnium Christianorum rim. H. Ll l l l atrosa Extat hoc Privilegium apud PET. de VINEIS lib. VI. V. XXVI. C PINIANUM Austris p. n. GO ASTUM Tomo L. p. sos.

SEARCH

MENU NAVIGATION