장음표시 사용
821쪽
atrocissimo. Mittuntur tandem eis auxiliares militum copiae, mittiturque legatus nomine Papae, episcopus Mutinensis, qui Prussiam in quatuor dioeceses seu epist patus distribuit, Sc populum in religione praedicando instruxit, resque ecclesiae omdinauit ad similitudinem aliarum Romanae ecclesiae subiectarum. Sua epoldus post hoc maioribus copiis venit, & hostiliore Vastatione, quam antea unquam, Omnes has ordinationes conturbat, captos abducit multos homines . plurimos occidit. Teutonicorum autem ordo, auctis ex Germania copiis, fortiter resistunt,&hostem in suis terris inuadunt nonnunquam, capiuntque quasdam arces. Sic per aliquot annos se inuicem bellis perpetuis confecerunt huius ordinis fratres , &Suandepoldus tyrannus. Tandem fratribus auxilio venerunt episcopus Mersburgensis, Marchio Brandenburgensis, comes de SuartZenburg , cum selectorum militum Germanorum exercitu , qui coniunctis viribus cum fratribus Teutonici ordinis Suandepol dum ad deditionem compellunt, pacem igitur petit, obsides promittit. Mittitur ergo a Pontifice Romano illuc legatus, qui autoritate apostolica pacem firmaret, de constabiliret rem ordinis Teutonici. Est igitur foedus perpetuum confirmatum inter Suandepol dum, δc fratres Teutonicos. Haec dum in Prussia aguntur, in Sueuia agit Didericus Caesar, nec paruum ortum est dissidium inter Henricum filium, &Frideri cum patrem; super ea re habiti sunt multi Principum conuentus. Tandem propter pacem filius rex in Siciliam est missius, imo ductus; nam inuito animo patri cessit. Nec fecisset, nisi decretum publice a Pri cipibus prius fuisset. Filio autem gubernationem regiam in Sicilia commisit. Eo anno, post abitum filii .duxi t Fridericus uxorem tertiam, regis Anglorum sororem. Et nuptiae magnificentissimae sunt factae in urbe Normalia. Post nuptias, proxiamo anno, cum copiis petit Italiam ; Longobardorum enim conspiratio indies viares acquirebat, incipiebatque copiis, viribus & opibus reliquam Italiam excelle re, erant enim eo foedere ut honestiore vocabulo nominem; Brixia, Mantua, M 3 diolanum, maior Romaniolae pars. Uerona item, Padua, Vincentia, Taruisium.& aliae. Venetiae quoque, quanquam clam contra Caesarem illos iuvabant, ubicunque poterant. Paucae ciuitates erant fideles Imperatori; plurimae vero falso animo, pro fortunae mutatione, mutabant & ipta fauorem & mentem. Fridericus igitur ubi in Italiam peruenit, quorundam opera &Consilio, Verona est recuperata. Verona recepta, Mantuam hostiliter invadit: sed intelligens, ad eam obside dam multum temporis, multumque impensarum esse opus, quae melius collocari pollini in aliis capiendis. Quare agro Mantuano vastato, aedificiis omnibus incen-ss. Mercariam Clarumque oppida expugnata, per vim diripit, & in cinerem redigit, inde sine mora petit vicinam Cremonam, diuque obsesΙam capere non potuit, 1ed maxima damna intulit illi. Quare relicta Cremona , castra mouet ad Uicentiam. Vicentini ciues petunt pacem. Dum autem agitur de pace, proditur urbs . intromissiis exercitus diripit urbem & incendit, nec hoc factum est sine magna ciuium caede. Mox in agrum vicinum Paduanum immittit copias, totumque eum agrum tacunditate eximium depopulatur. Inde ad obsidendam festinat Tatuita um: sed ita praesidio valido munita fuit urbs, Ut capere non potuerit. Agros omnium vastauit, nulli rei parcens. Haec in hunc modum Friderico aduersus rebelles urbes gerente in Latio, Henricus rex Germanorum . filius Friderici. hostibus iungit se, tadusque contra patrem cum Longobardis ferit, impulsu , ut creditur, quorundam Germanorum Principum: nam pollicitus erat Longobardis. sibi venturas ex Germania copias. Id Imperator timens, quam primum mittit Romam legatos, qui agant cum Pontifice, ut in Germaniam literas mittat, ne filium adue sus patrem iuuent. Pontifex igitur, accepta pecunia ab Imperatore, dat in Germaniam literas apostolicas, quibus mandat sub excommunicationis lata sententia. ne quis filio aduersus patrem pareat. Ergo Henricus , frustratus spe venturi sibi exercitus ex Germania, destitutus praesialis a patre capitur , regno abdicatur. durissimis verbis patris correptus in Apulia , custodiae arctissimae mancipatur, in qua
822쪽
custodia moritur breui. Quidam crediderunt, patris iussu necatum. Longobar- 18 di post captum Henricum vehementer humiliati sunt, nam crudelibus modis ami-xit eos Imperator. Quas igitur ciuitates ex rebellibus recepit in gratiam, praesidiis 3t magistratibus, quorum fides illi spectata fuit, muniuit, quasdam penitus deleuit, quasdam capere non potuit. Quantum ergo per rerum statum, & conditionem temporum licuit, rebus per Italiam ordinatis, reuertitur in Germaniam, &arces multas in Austria deiecit ex montibus; nam praedones in illis habitabant, qui rapinis victitabant; nullumque iter erat tutum , propterea Reipub. praesens pestis crant haec castra , incremento enim ciuitatum impedimentum maximum sunt Proximo anno ante aduentum Caesaris in Germaniam, Boemiae rex & dux Bauariae inuaserant hostiliter Austriam, consenla dc iussu etiam Imperatoris; nam dux Austriacus fouebat illos praedones. Quare post dirutas arces cepe ad conuentus Principum citatus non venit, nuncios & literas Imperatoris contempsit, Vel quod magis credendum est, iudicium timuit; neque enim habuit, quod accusatoribus fesponderet. Monasteria enim & ecclesiarum bona diripuerat & dilapidauerat in Umni genore luxus, exactionibusque non ferendis exhauserat subditos. Quamobrem subditi eius per totum ducatum exceperunt Fridericum, ceu liberatorem a saeuissima tyrannide. In Vienna capienda laborandum putabant quidam Friderico: sed sponte gratulantes aduentui, aperiunt illi omnes portas, commendauitque se
urbs Imperatoris fidei. Imperator, ut tyrannus minus eam conaretUr recipere, eis ritus imperii vires, facit eam imperialem ciuitatem. Quod testantur haec verba Imperatoris: Molumus, ut nunquam per conressionem alicuius beneficii urbs Vienna de
nostra er imperii transeat pote te; & ut habentur in Chronicis Australibus. Eo etiam tempore Conradus, filius Friderici secundi, electus cst in regem Germanorum a Principibus, hoc petente patre Imperatore. Iterum postea Ratisponae , praesente patre electum, in frequentissima Principum congregatione; Tertio mox post Ne-ineti electum esse , traditum est memoriae. Interea dum haec gesta sunt ab Imperatore in Italia&Germania, multum Imperatori iuris de regno Hierosolymitano est detractum, praeter aequitatem. Quare Imperator & filius eius, iam designatus ex, mittunt Romam legatum archiepiscopum Rauennatem, cum literis & manclatis, quod ius Imperatori debitum in regno Hierosolymitano sit magna ex parte illi creptum, id petant rex & Imperator, ut illis reddatur, rogareque eos Romanum Pontificem, ut autoritate apostolica, de potestate ecciesiastica illis restitui mandet. Id Gregorius diligenter se curaturum promittit. Erat enim eo tempore in tota Italia&per Germaniam tantae potentiae hic Imperator, ut Pontifex non putarit illi hoc negandum; voluit ergo facere, quod optauit, modo omnem causam illi reuertendi in Italiam amputaret. Nam timebar, ne tota Italia prorsus subiugata, adiiceret animum ad urbem. G ermaniae rebus pacificatis & ordinatis ex sententia, ducit Fridericus copias in Italiam , reliquas urbes Longobardicae conspirationis domandi gratia. Hoc ubi primum resciuit Papa, conatus Imperatoris impediendos iudicauit, quocunque modo fieri posset. Quare mittit illi obviam legatum, virum viribus linguae potentem, qui longa & varia oratione suasit Caesari , ne bum Longobardis bellum gerat; nec enim posme fieri sine magnis tumultibus totius Latii: de- here autem Christiano Principi nihil antiquius esse, quam pax. Admonet etiam legatus Imperatorem, ne foedus cum Longobardis a maioribus suis, avo Friderico &Henricti patre constitutum, &bona fide seruatum violet, alioqui male auditurum. Commemorat praeterea legatus pontificis quaedam ossicia erga Imperatorem, rogatque, ut gratiam reserat,&reuertatur in Germaniam. Pollicetur quoque legatus, Pontificem curaturum ultro officium situm faciant rebelles urbes. Hic legatus nihil effecit, rediitque ad dominum, Papam, referens, Imperatorem immobile saxum esse. Sine omni mora mittit Papa tres cardinales ad Imperatorem , qui in eandem sentcntiam , sed pluribus apud Imperatorem egerunt. Cumque nihil illis rationibus commouere potuerunt Imperatorem, reuersi sunt ad Pontificem.
823쪽
R2ΟPontifex igitur nihil dubitauit , Imperatorem copias non tam contra Longobam dos, quam contra se adducere. Fridericus igitur propositum premens, castra mouet ad urbem Clammmontem, quam expugnauit, diripuit, & incendio in puluerem redegit, sperauit petituros Brixianos territos pacem. Sed cum pertinac am eorum videret,nec esset spes capiendi urbem, Mediolanum cum exercitu petit. 18s Ibi totum Longobardicum foedus omnibus viribus congregatum erat, simulque pontificia: vires, sed clam: quanquam sunt, qui dicant, legatum Papae palam illic fuisse cum copiis. Ergo Imperatori veniunt obuiam, & ultro ad pugnam prouocant, nec mirum, erant enim multitudine Imperatore superiores, aut saltem pares. Congressi igitur non procul a Mediolano, dimicauerunt utrinque pertinacia ter: post aliquot tamen horas victi sunt Longobardi, magna eorum multitudine caeca & capta. Capti autem sunt primi duces eorum exercitus, totus fere Mediolanensis magistratus captus est. Venetorum ducis filius quoque inter captiuos est inuentus. Longobardorum praecipua nobilitas, qua utebantur in bello, capta est. Captiuos omnes affecit cruὸclibus suppliciis Imperator ad deterrendos ani mos a rebellione. Filius ducis Venetorum suspenditur ex quadam turri in portu. semper frequentia hominum referto, ut conspiceretur a quam plurimis. Post hoci prassium Longobardorum ciuitates pleraeque, millis Iegatis, suppliciter petunc veniam, quas, acceptis obsidibus , conditionibusque deditionis pro voluntate praescriptis, in gratiam recipit. Bononia & Parma Brixiaque solae non veniunt. Ad Brixiae moenia castra igitur Imperator mouit, eamque obsidet, postremo cum ea quoque conuenit certis conditionibus pacis; sed magna ex parte libertate eius silua, Imperatori enim aut diu illic erat non satis utiliter tempus terendum , aut condonandum aliquid. Pontifex Romanus, sciens vires & copias Longobardorum, ex urbe discesserat, coniuncturus se illis; nam videbat hostilem Caesaris erga se animum. Ubi vero nunciatur illi de pugna & fuga Longobardorum, magna tristitia Sc animi dolore affemis, desperauit de Longobardorum rebus, vertie cursum rediturus Romam ; sed clauduntur portae, aditus negatur illi, siue, quod fama de Imperatoris victoria Longobardici foederis clade praeuolauerat, terru ratque Urbem, ut caueret diligenter, ne quid contra Caesarem ageret, siue quidam Romanorum a Caesare pecunia corrupti fuerunt quemadmodum Platina, Blondus, & Vrspringensis tradunt per quos Pontifex exclusus est ab urbe. Scribunt enim nobiles & potentes, Romanos ciues de familia,quae dicitur Fragepane eo tempore apud Caesarem in castris fuisse, magnamque pecuniae vim ab Imper tore accepisse, praeterea Caesarem illis pollicitum maximas in imperio dignitates. ut Friderico Romanorum animos conciliarent, & emcerent, ut Pontifex excluderetur aut eliceretur ex urbe. Id illos sedulo fecisse, inquiunt scriptores, sed magnum Pontificis studiosorum numerum fuisse in urbe. Quo factum sit, ut per vim in urbem perductus sit Pontifex. nec sine factionum partiumue caedibus. Pontificem autem tradunt , postquam in urbem venit, nihil omisisse, quod ad reconciliandam sibi plebem facere visum sit. Ecclesiae thesauros in largitiones erogasse, distribuisse annonam . maiora promisisse. Seditionis autem autores P legauit aut necauit. Interim tamen non desiit circumspicere Papa, quomodo Friderico negotium facesseret; existimans ergo. ducem Venetorum filii sui tam ignominiosam mortem ulturum, Genuenses & Venetos discordantes ingeniose Copulauit, ut altera alteri ex foederis conditionibus necessario mittere cogeretu auxiliares manus, belli tempore. Genuenses autem ignorabant, Pontificem facere, quo Veneti socios haberent belli, quod sperabat Pontifex futurum inter Caesarem & Venetos. Post haec, quo Veneti alii audentiores redderentur con-rra Imperatorem, Pontifex Imperatorem excommunicat, & omnium omnia i ramenta, quibus Imperatori obligantur, irrita facit. Hanc excommunicationis
latam sententiam per legatos in Germania quoque promulgat, spe illic rebellionis excitandae, qua reuocetur Fridericus domum. Sed Conradus filius, rex Germa-
824쪽
norum, ea, quae in Germania sunt, administrat. Pontifex ergo Roman , Imporatoris erga se animum exploratum habens, cum Venetis foedus contra Caesarem facit, paratair a Venetis & Pontifice communibus impensis magna classis, & instruitur omnis generis armis, mittiturque in Siciliam. Hoc Pontifex ordinauit. Vt Caesar,imminens iam cum exercitu Romae, auocaretur in Siciliam. Caesari ubi lignificatum est, excommunicationem suam publicari, foedus cum Venetis Pontificem iniuisse, classem armatam in Siciliam mitti, Genuenses Venetis copulatos Pontificis artibus, Pontificem apud omnes Christianos Principes accusare Fridericum, ceu hostem ecclesiae, pacis turbatorem, diuinarum rerum contemptorem, haec inquam , cum primum nunciata sunt Eriderico, incommota facie Manimo multa apud suos dixit de sua innocentia, aduersariorum iniquitate & dolis, 1 asprecatusque est clariore voceDeum,omnium dispositorem, ut adsit iustiorem causam habentibus. Iussitque Petrum Vinensem,oratorem facundissimum, qui erae Imperatori ab epistolis, habere orationem publice, audiente toto exercitu. In ea oratione magna eloquentia de Caesaris Friderici a. bona erga ecclesiam voluntate, demeritis erga Romanam sedem; de ingratitudine, & conatibus Pontificis. Commemorauit orator prolixe in eo sermone exempla Pontificum, quomodo tractarint Imperatores praedecestares suos. Caesarem hactenus nihil conatum, quod non fuerit iustum, quodque non imperii administratio, officium eius, exegerit, &c. Itaque paratis omnium animis, nihilque propter anathematis fulmi-Da perturbatis, duxit copias in Venetos, agrum eorum vastauit, & cum multa praeda Paduam reuertitur, illicque rebus ordinatis, ne causa aut locus esset deficiendi, Vcronam petit, in ea ciuitate quoque componit res, ut Paduae, hinc castra mouens Parmam, inde Lucam, deinde Pisas venit. Marchiam interim Ecelino duce occuparat. Pontificiae & Uenetianae interea copiae damna Friderico intulerunt non contemnenda mari & terra. Pontifex per totum Christianum o hem non desinit publicare excommunicationem in Caesarem, & Omnes illi fauentcs, & Satanae tradit omnes, quicunquo non quam primum discedant ab eo, lihellis mordacibus per orbem missis, & in plurima exemplaria transfusis, Imperator & Pontifex se inuicem lacerant, causam agit quisque suam, iniurias sibi illatas amplificant, extenuant aut negant, quas ipsi intulerunt. Fridericus queritur sce-dus a Pontifice non seruatum. Item, quod ciuitatem Castellae contra initum foedus retinuerit. Quod cum esset in expeditione Hierosolymitana, pacem in Italia turbarit, Siciliamque inuaserit. Quod Mutinam conatus sit avertere contra ius
imperii, & Placentiam alienarii, dc quod conspirauerit cum Longobardis contra imperii iura. Pluraque alia per cdita scripta questus est Fridericus de Pontifice Romano. - Quae omnia Gregorius Pontifex refellere conatus est, in epistola ad regem Galliarum, quae incipit, Ascendit de maribestia, &c. Longum esset repete-
xc utriusque causae argumenta; quare apud alios legenda relinquo. Reiicit vero Papa alia in Caesarem, quod uniuersam turbet terram, regna inbuertat, ecclesi sticam potestatem contemptui habeat, ecclesias depraedetur, ecclesiasticos spoliet. Quam paterne ab Honorio Pontifice excommunicatum iuste, receperit in gregem fidelium, quoties eum admonuerit, Pontifex praedicit. Item addit Pontifex, Imperatorem fouere Saracenorum causam contra Christianos, impedire enim expeditiones in eos, & prohibere in regno, ne colligantur pecuniae in usum belli contra Turcas. Imperator autem hic respondebat, se prohibere legatos pomtificios colligere pecuniam, nomine expeditionis in Turcas , nam eos collectam pecuniam in omni genere luxus dilapidare. Nominat ergo Pontifex Fridericum praeambulum Antichristi. Pisis igitur Caesar agebat per aliquot menses, exercitum recognouit, & auxit. Tum apud Pisas nomina factionibus sunt imposita, pontificios Guel fos, Cavarianos Gibellinos. bJ Crevitque odium magnopere fa-
ca Compara Syntagma nostrum Historiae Germanicae dig. XVII. g. XVII.
M Deliarum factionum origine, quae sub Conrado III. Imp. potius est quaerenda
825쪽
ctionum , eratque in tota Italia nullum oppidum, in quo non esset hoc dissidii malum, familiae diuidebantur pestifera istius factionis labe. Fridericus igitur videns in omnibus ciuitatibus utrasque factionum partes, properat ad quam plurimas potuit Urbes, quas facile cepit, aduentu enim suo aduersa factio territa, dissimulauit, aut fuga sibi consuluit; Gibclini autem erexerunt cristas, etiam in iis locis, ubi ante aduentum Caesaris ne mutire quidem audebant, ob multitudinem Guel forum. Festinatio igitur supra modum utilis fuit rebus sic se habentibus. Quae autem urbs se ultro non dabat, vi expugnatam , diripiendam & incendendam obiiciebat militibus; variis suppliciis afficiebat pontificios, effodiebat aliis oculos, alios suspendebat, alios multis cruciatibus aliis lacerari iustit. Volens ad memoriam exemplum post se relinquere , ne qui in posterum praesumerent rebellare Caesari. Genuenses, ut dictum est supra, Venetis foedere per Pontificem coniuncti, ex eius foederis lege cogebantur sequi Venetos. Pisani igitur armata classe inuadunt Genuenses. Qui freti sociis Venetis, praelio nauali superarunt Pisanos, multis occisis,ceperunt classis corum magnam partem nauium, P
Iiquae dissipatae cum magno deὸecore redeunt Pisas. Caeterum Friderico prosperrime successerunt omnia, quod celeritati debebat: nam si priores venissent Guelfi, id est pontificii ad urbes, Caesariani, quos nominabant Gibelinos, semΟ- uere ausi non fuistent. Sic enim habet se ingenium humanum in factionibus, cum sunt in eadem ciuitate.Dumenim altera factionum pars videt alteram fortiorem,tacet, dissimulat, odium repostum in corde abscondit: ubi vero accedit aliquid, quo diuersae parti sperat praeualere poste, aperit se ira, mutationem fortunae venisse gaudet, &c. Pontifex cum non haberet aliud, quod opponeret furori Friderici, acccpit capita apostolorum, & portionem sanctissimae crucis, & in hasilica heati Petri stans in edito loco, priesienti populo Romano & clero Ostendit lacrymans , & adhortatur populum, oratione assiectibus turbatissima aduersus Fridericum , hostem principis apostolorum, filium Satanae, sic enim vocabat, pollicetur praeterea sortiter pugnaturis aduersus canem hunc sui eius verbis utar praemia Vitae aeternae, & omnium peccatorum plenariam remissionem. Hanc concionem Romae habuit Ponti x, cum audiret Caesarem appropinquare urbi. Quare hac oratione ad populum habita, di, ut videbatur, animis incensis. iubet armari multitudinem, quam venienti Friderico obuiam ducit Pontifex. Sed Caesar Romanos in urbem repulit, multis occisis & captis, captorum alios aliis membris mutilatos in urbem remisit. Clericis coronam in crucis formam Vulnerauit per primam cutem usque ad craneum, quibusdam per os cranei. Vbi vidit autem totam urbem ita a Pontificis partibus stare, praeter expectationem & opinionem suam, Omnia circa urbem vastat & incendio consumit. Deinde vertit signa in Campaniam, inde petit Beneuentum, quam expugnatam direptamque incendit. Nox oppidum ad deditionem compellit. In Siciliae regno crudelius multo per idem tempus egit Philippus per legatos. Nam ecclesiastici sentiebant cum Pontifice , & ex autoritate mandati apostolici discedebant ab Imperatore. Quapropter eorum bona confiscauit, trucidauit multos episcopos, & perpetuis carceribus addixit. Pontifex mittit lagatos per deuia in Germaniam, nam omnia itinera custodiebat Imperator qui excommunicationibus & aliis artibus impugnent Imperatorem , datque plenarias indulgentias arma contra Fridericum sumentibus Fridericus rursum cum exercitu Romam petit. Castinense monasterium ditissimum diripit, preciosam suppellectilem ornatumque ecclesiasticum aurcum&argenteum conflat in monetam, quam numerauit postea militibus. Soram incendio consumpsit. Bona lcmplariorum rapuit passim. Rauennam expugnauit Mdiripuit. Habebat apud se milites Germanos, qui quiduis audebant & emectum dabant. Pontifex Romanus mittit legatos ad regem Galliarum & Angliae, ut ferant auxilium ecclesiae in extremo periculo constitutae, mittit & ad alios Princi pes. Reges suadent Pontifici, ut concilium indicat, ut abrogetur Fridericus. Pontifex
826쪽
tifex igitur,legatis & literis missis, conuocat omnes per totam ecclesiam Romanam ni agistratus & principes ecclesiasticos & alios, celebraturus concilium apud Lateranum. Fridericus concilium contra se indictum audiens, aduenientibus ab Omni parte claudit vias, eadem opera Romam obsidet, neque enim Romani Iongius procedere, neque alii ad illos venire poterant. Idcirco Entium, filium suum; in armis exercitatum & fortem iuuenem, Pisas mittit, qui portus & mare in illis re gionibus custodiret. Quo ubi peruenit Entius, per exploratores cognouit, nauibus Genuensium vehi per altum mare multos episcopos & cardinales. Quare Entius, coniunctis sibi Pisanis, cum armata classe Pisanorum aduersus illos progrediuntur. Patres rogarunt conductorem, ut cursum flecteret alio, neque di micaret praelio. Sed dux classis, in qua nauigabant cardinales, vir elati animi, noluit videri Pisanos timere, adhortatur milites, iubet arma capere, praemia Viactoribus promittit, sed congressu primo statim Genuensium naues succumbunt, pauci fuga elabuntur, multi cadunt, multi capiuntur. Multi abbates, episcopi,& duo cardines capti ad Imperatorem ducuntur, qui coniicere iussit eos in ca Ceres , in quibus multi ex his mortui sunt. Prielatorum quidam submersi sunt in mari, inter quos fuit archiepiscopus Vesontinus. Archiepiscopus Rotomagensis cum abbatibus Cluniacensi, Clareuallensi, & Cistertiensi , liberati sunt, rege Gallorum pro eis intercedente. Pontifex propter haec mala moerore confectuS, moritur, atque alius, nomine Caesestinus quartus, creatur, qui misit ad Frisedericum, Fauentiam obsidentem, legatos, qui de pace agant, sed Pontifex moritur ante responsum Friderici: decimo huim octauo die pontificatus sui mortuus est. Fauentiam tamdiu obsedit Imperator, donec grauissima fame coacta se dederit. Inde Bononiam aggreditur, ad deditionem compulsam cogit dare magnam pecuniam, & illinc transfert uniuersitatem Padua. Postea omne patrimo- 18 gnium, id est ditionem Pontificis Romani, in suam potestatem redigit. Fuit in milites perliberalis, prorsusque effuse prodigus. Quare exhaustus omni moneta argentea & aurea, monetam nouam ex corio fecit, insgnitam sua imagine, quam Pr epit ubique accipere ab omnibus. Militibusque promisit breui auream proca daturum se. Et praecipit postea, ditior factus, Thesaurario suo i militibus eam
ferentibus numeraret postea argenteam aut auream. Innocentius, quartus post Canestinum Pontifex creatus , de pace sine mora magno studio cum Imperatore agere coepit, sed cum quatuor totis mensibus nihil agi posset, conuenire placuit
Castellanae: sed Pontifex admonitus fuit, ne iret, Fridericum enim in animo hah re eum capere , eiusque propositi Caesaris conscios esse multos Romanos ciues. Quare simulauit se iturum Castellanum ad Caesaris colloquium, & praeterea verbis spem fecit se assensurum ad conditiones, quas Caesar petebat: sed cum paucis clam subduxit se,& naues conscendit, quae erant in portu apud Centumcellas, nauiga que in Gallias ad regem Ludovicum, a quo maxima reuerentia exceptus est & tr ctatus , Lugdunumque deductus, anno Domini Ia 46. conuocauit generalem syn- λδ 4. Odum. Scribit igitur per totam Romanam ecclesiam omnibus principibus & pri latis, cuiuscunque ordinis, ut Lugdunum veniant, ad reseruandam ecclesiam&consulendum communi paci. Conueniunt plurimi, in ca synodo Ludovicus rex Galliae offert se & regnum suum ad defensionem Romanae sedis. Innocentius Pontifex, autoritate apostolica, citauit etiam Fridericum Imperatorem, Ut personaliter veniret, dc ad obiecta responderet, apud incorruptissimos iudices. Sed Imperator Lugduni timens, quod timuerat Pontifex apud Castellanam urbem, no- Iait venire: misit autem suo nomine episcopum Argentinensem , & Hugonem , magistrum ordinis Teutonicorum , & Petrum de Vineis, eruditione, facundia illis temporibus incomparabilem virum: qui in synodo excusarunt Imperatorem, quod per aduersam valetudinem Venire non potuerit. Caeterum paratum, omnia Ecclesiae reddere , quae occuparat, & serio cum omnibus Christianis Principibus bella gesturum contra Turcas, pollicebantur, contraque iura ecclesiae nihil factu
827쪽
rum, &c. Haec ut synodus crederet, habebant legati literas per bullam auream eo signatas, quas ostendebant: sed Pontifex & concilium his non credebant, cum propter alia indicia, tum maxime, quod captos cardinales aliosque praelatos e clesiasticos non dimittebat. Quare Papa in ipso concilio solenniter pronuncia uit sententiam contra eum, condemnationis & priuationis imperii ac regnorum eius. Fridericus Cercior, mox per legatos nuncio misso , factus de sententia illa Pontificis seu concilii, ad regem Galliae scribit epistolam, sicque exorditur : Et si causae nostrae. sa) in qua contendit probare sententiam de iure esse nullam. primo ex eo, quia ecli Romanus Pontifex plenariam habeat in spiritualibus potestatem. ut peccatores quoslibet possit absoluere & ligare, nusquam tamen legi dicit. xt Papa, diuina vel humana lege concedente, possit transferre pro libito imperium , aut de regibus & Principibus in regnorum priuatione temporaliter iudicare. Mox in eadem epistola sequitur. Papam processime Contra se, non per accusationis ordinem, cum nec acciscitor apparuerit, nec inscriptio praecesserit, nec per d nunciationem, legitimo denunciatore cellante , nec per inquisitionis modum, quoniam clamosa insinuatio non praxessit. Negat etiam Imperator crimina notoria inserta fuisse. Item in ea ad regem epistola asserit, iniquos testes contra se productos. Capuensem enim episcopum reprobare se iure, cuius fratrem proditionis crimine conuictum condemnarit ad suspendium. Vsus autem fuerat Pontifex Hispanis quibusdam testibus, quos, ut rerum Italicarum ignaros, quoquc
reiicit Imperator. Additque in epistola, Dato quia testa fuissent Deitimi, tamense neque prasentem fuisse, neque eontumaciter absentem. Paulo post in epist 1a sequitur, Dato quod fuerim contumax, tamen non est legitima contumacia pare , quod delatus aut accuseatus contumax Milicio nutu discusso per diffinititiam sententiam debeat declinari deposisus. Et in eisdem literis dicit Imperator, causas tales in sententia e pressas, a quibus omnibus incorruptibilis veritas & publica monumenta eum d fendant. Censum vero neglectam fuisse per suos officiales, quem etiam crediderit probe soluturat nec fuerit requisitus a Papa. Post discordiam vero, censum eundem consignatum praelatorum & publicarum personarum sigillis & apud sacras aedes depositum. Est in eadem epistola scriptum, magistrum ordinis Teut 189 ni eorum, & M. Petrum de Uineis Vltimo pro omnimoda pacis consummatiotietractare missos, quos saltem per triduum, ad multorum nobilium ac praelatorum instantiam, praestolari noluerit Pontifex summus. In fine autem epistolae dicit .
liquere, quam iuste dixerit Papa,eum de catholica fide suspectum, quam, teste summo iudice, in omnibus & tagulis articulis secundum uniuersalis ecclesiae disiciplinam eredae firmiter, ac simpliciter confiteatur. Quare regem in calce literariam hortatur, ut contra Papam innocenuassistat. In banc quoque sententiam scripsit Imperator aliis Principibus, mittitque passim legatos, qui eadem viva voce agant. In Germania multi Principum discesserunt ab Imperatore . statim post latam exeommunicationis sententiam. Quare haec de abroga in imperio magis locum habuit. Scripsit Papa statim post latam sententiam in concilio Lugdunens, ad Principes electores, ut sine cunctari e conuenirent, ad alium Imperatorem eligendum. Propterea Principes, reueriti sanctissimi Ρapae & sacrae synodi autoritatem . conuenerunt sine mora Franc urdiae, & elegerunt Henricum Lanigrauium Thuringiae, in regem. Conradus rex Germanorum, filius Friderici Imperatoris , patris repulsam indignissime ferens, Collecto per Sueuiam exercitu, Francola iam ducit, Henricus occurrit illi iuxta Francosurdiam, conserunt manus, fit atrocissimum praelium : tandem tamen Henricus superior sic visum Deo fugat Conradum magna cum ignominia. Habebat adhuc Fridericus in Germania, maxime in Sueuia, qui permanebant in fide, aduersus quos ducit copias Henricus. Reuttingenses primum aggreditur, qui Arati nam eorum urbem muro Flidericus circumdederat Reperitur integra epistola apud PETRUM de VINEIS lib. I. cap. III.
828쪽
8ra derat in fide permanebant, & fortiter repulerunt hostem , qui aliquoties muros oppugnare conatus, magnam mulsicudinem perdidit militum. Quare soluit obsidionem , & Vlmam petit , quae etiam in fide manebat, & propter iusiurandum. quod Friderico fecerat, voluit quodvis periculum subire, quam contra fidem facere. Obsidendo Vlmam, sagitta ab oppidanis Vulnerarus grauiter est, quod vulnus statim rata Methalia symptomata secuta sunt &paucis diebus, post vulnus acceptum. moritur. Quidam dicunt dysenteria laborantem mortuum. Utrunque verum esse arbitror, nam dysenderia symptoma potuit esse vulneris. Post huius mortem mox conueniunt Francorurdiae Principes, eligunt Guillelmum, comitem Hollandiae. Qui post electionem exercitum , quem habuit Francosurdiae. duxit contra Frisiones, a quibus superatus praelio occisus est. Imperator vero Fridericus, post lententiam latam Lugduni, consanguineos Innocentii in Italia perseeutus est. domos eorum funditus sustulit in urbe Parma, & rura eorum vastavit. aedificia rustica incendit. Accepit postea maiores exercitus copias, easque ducit versus Lugdunum, oppressurus Papam. Italiam commisit Entio filio, iubetque, ne exeat Parma : sed filius patri non obtemperans, copias, quas illi pater reliquerat, in Brixianos ducit. Placentini &exules Parmenses pontificii, ubi intellexerunt, Parmam praesidiis Caesaris vacuam, inuadunt eam, & capiunt, multis ciuibus trucid iis , qui a partibus Caesaris stabant. Haec significantur Friderico, cum esset Taurini. Imperator igitur veritus , ne & aliae urbes in Italia rebellarent , reuertitue cum exercitu ad Parmam, reuocato quoque filio Entio, obsedit Parmam , praesidiis pontificiis munitam. Castra Fridericus muniuit, & in illis aedificauit domos .
Omniaque ordinauit sicut in Urbe, forum, tribunal , macellum, ecclesiam, nominauitque Victoriam. In animo autem habebat Parmam delere. Frequenter autem erumpebant Parmenses in Victorinos, nam sic nouae urbis ciues nominabantur Imperator captos hostes, foeminas & viros balistis mittebat in urbem. Cum autem Fridericus duos iam annos urbem obsedimet , Germani & alii Fri-derici milites ad portarum unam currunt conglobati , & eam constingere nituntur. Id factitros oppidani praeuiderant, & mirabantur, quod non diu ante conati erant: quare diu hanc occasionem expectarunt instructa acie, erumpunt.& circumueniis illis magnam partem occiderunt , magnam captam in urbem duxerunt, reliqui, qui pauci fuerunt, vulneribus pleni, fuga elapsi sunt. Eodem
impetu invadunt castra, vel . Vt vocabant, Victoriam, nouam urbem, capiuntque. Aberat Fridericus Imperator, & magna pars exercitus, deambulantes Sc lasciuientes per amoena nemora, quae non mulcum illinc distabant. Neque enim quicquam periculi Fridericus ab oppidanis este tanto exercitui, existimabat: quam ob causam omnia negligentissime administrauit. Cum Parmensibus nouam urbem tenentibus concurrunt, fit atrox pugna: sed Parmenses iis, qui erant in noua urbe, oecisis, facile, freti fossis & vallis, repulerunt hostem, potissimum cum Parmenses haberent in manu sua omnia instrumenta machinasque , quibus Fridericus in oppugnationibus Via consueuerat. Quare Parmenses victores Victoria novo o pido potiti sunt, cum omnibus opibus , Imperatoris quoque coronam & signa militaria, omneinque regiam suppellectilem in urbe Victoria inuenerunt. Frideiaricus, ainissa magna eXercitus parte, Cremonam se confert, reparat exercitum.
Parmenses Victoriam urbem funditus tollunt. Recollectis Viribus , Imperator mouet castra ad moenia Placentiae, eam obsessam quidam domitam scribunt, quidam urbem non subiugatam , sed suburbana aedificia exusta, &monasterium S. Columbae demolitum. Inde Fridericus cum exercitu transiuit in Hetruriam, nul Iae ciuitates in Hetruria sequebantur Pontificem, praeter Florentiam e quare admouet exercitum urbi 3c castra munit, minatur Florentinis, nisi dedant se, primum circa urbem omnia vastaturum igneque consumpturum habebant autem
cultissima rura, villasque magno aedificatas deinde obsessurum urbem, usque dum per vim capiatur, aut ad deditionem compellatur. Florentini timentes suis rim. H. Μm mm m pOGI 'O
829쪽
possessionibus pulcherrimis & etiam urbi, eiecerunt omnes pontificios , & foedus cum Caesare fecerunt. Interea tatius, filius Imperatoris, aduersus Bononienses& legatum Pontificis, qui illic erat, ducit copias. Occurrunt illi pontificii, congrediuntur, fit cruenta pugna, ad extremum ratius cum suis fugatur, capiuntur multi , etiam Entius, qui Bononiam ductus mittitur in ferream caueam, in qua sordidissimo victu nutritus, miserrimam vitam post aliquot annos finiuit. Post captum filium otium, eiusque exercitum superatum, dilapsum, atque adeo deletum , in Apuliam confert se Didericus, non sine maximo animi dolore, ubi breui post obiit diem. Quo genere morbi, lis est scriptoribus. Alii animi aegritudine& moerore consectum, febre, alii veneno, alii alia morte vita defunctium vo-1 Io lunt. Mortuus est anno raso. regnauit annis triginta. Hic quam variis casibus iactatus sit, satis est dictum. Uxores habuit tres, Mariam Aragonum regis filiam, Iolen Hierosolymitani regis filiam ,&Mechii Idem Anglicam: quarum Mectatilde fuit sine prole. Maria Henricum peperit illi. Conradum regem genuit I le, ut quidam scribunt. Sunt enim, qui dicunt, & Conradum ex Maria genitum. De gestis per hos aliquot annos vehementer scriptores diuersa scribunt, ut eorum vestigia sine lapsu sequi impossibile sit.
830쪽
Ost Frideriei tertii mortem Conradus rex, filius Imperatoris, cel riter conscripto in Germania, praecipue vero in Sueuia, exercitu . , properat in Italiam. Vbi in fines Italiae peruenit, nihil mouendum, in praesentiarum iudicat: recta igitur procedit in Siciliam & Apuliam. Per mare Venetorum adiutorio profectum ferunt, non multum refert, qua venerit, nam in itinere nihil gessit memoriae mandandum. Vbi in Siciliam & Apuliam venit, magno gaudio & honore ab omnibus ciuitatibus eseceptus est. de salutatus rex, praeter Neapolin dc Capuam, de paucas alias, quae ciuitares Pontificis partibus studentes rebellabant. Conradus igitur primum verbis cum Neapolitanis agit , iubet eos venire dc causam dicere. Quod cum recusarent. crimine laesae maiestatis reos condemnauit, cumque post condemnationem non peterent gratiam . obsidione dc Oppugnationibus perpetuis octo mensibus fatigatam , dc ad famem redactam , nullum auxilium sperantem , ad deditionem compulit , redactam in potestatem , muris, turribus 5c munitiori inbus domibus euersis , immunitam reddidit perviamque cuilibet viatori etiam media nocte. Postea Capuam eodem modo . deiectis munitionibus, periri am facit Ec aperit. Aquinum quoque, non ignobilis urbs, autoritatem potestatemve vontificis verita, a rege suo defecerat, nec primo aduentu Conradi gratiam petiit: quare obsessum Be expugnatum incendio consumpsit. Quicumque suspecti erant fauere pontificiis partibus, illi ex regno a Conrado eliciebantur,
ne cum aduersitas veniret, negocium suis facerent: sciebat enim, quam non con- I 'Isistat regnum aut vin cum partibus diuisa est. Religiosos ergo plerosque putauit Papae suo patri fauere, idcirco eos exterminauit, sacerdotia Sc episcopatus conatulit iis, quorum fidem erga se exploratam habebat. Constituit enim concordiadi unanimitate stabilire regnum suum. Eisdem temporibus . Innocentius Papa Hugonem, tituli sanctae Sabinae cardinalem legatum, nomine suo apostolico mittit ad Principes & omnes ciuitates Germaniae, praecipiens, Ut abiurato dc deserto Conrado, sequantur Guillelmum legitime electum. Minas addens excommunicationis , nisi hoc faciant. Quum autem Conradus praecipue in Sueuia haberee adhuc in fide perseuerantes, compositis in Apuliae dc Siciliae regno rebus, ubique Germanicis praesidiis per urbes&castella dispositis , cum reliquo exercitu in Ge maniam festinat, primoque in Bauariam venit, illic ab Henrico duce honorificci excipitur, habebat enim Conradus sororem ducis Bauariae. In Bauaria igitur esus ducis auxilio exercitum reparat: nam in Sicilia militum maiorem partem in praesidiis reliquerat. Conradus sine mora ditionem omnem episcopi Ratispo nensis depopulatur, ciuitatemque ipsiam capit, socio duce Bauarorum. In urbo ciuibus pepercit, sed clerum lc monachos miseris afflixit modis. Usus est cath drali ecclesia δc monasterio sancti Emerant pro diuersoriis Bc stabulis equorum . Ec clesiarum bona rapuit omnia Conradus hic. Commorantem aliquot diebus Ratisponae, quidam ex ministris episcopi Rausponensis statuit Conradum clam in terficere noctu dormientem: sed rex admonitus, mutauit cubile, Bc alium in suo lecto dormire per eam noctem, eumque per aliquot suos familiares vigilantes rim. II. Mai in m m a sto- Di i
