Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

831쪽

stodire, &rei eventum exspectare iussit, sed hic in lecto, & sex regis famiIiares

mane inuenti sunt Occisi. Effugeritne latro, nihil certi habeo. Rex irascitur, ciues se excusiant, rogantque, ne tantum scelus ipsis imputetur. Rex persuasus, a monachis haec orta esse, propter monasterium S. Emerant ante direptum , iam totum euertit; inuenitque illic altare aureum pondo 67. marcarum puri puti auri, quod Henrici IIII. temporibus conflatum erat. Guillelmus Electus rex hoc audiens, contractis copiis celerrime occursurus Conrado, Ratisponam properat: sed Conradus apparatum & aduentum eius audiens, reducit copias suas in Apuliam,

mox hostiliter aggreditur patrimonium B. Petri, agros & urbes vastans, incidit in lethalem morbum, & Conradinum filium haeredem instituit testamento, deditque illi tutores Germanos, quibus commisit regnum & filium regem , mortuus est in Apulia, sepultusque in Fungia ciuitate. Circa haec tempora rex Guili etimus conuentum Coloniae celebrauit, in quo praeter alia tractauit de profectione sua Romam, ad accipiendam imperialem coronam. Porro, dum Coloniae Principes in comitiis occupantur, Frisones Holandiam depopulantur. Quibus G lielmus occurrit, & dum per paludinosa loca cum paucis stum locorum exercitu per aliam viam mitso & hostium castra speculari conatur, in palude impeditus , ab hostibus, qui in proximis arbustis latebant, occiditur cum comitibus, an-X s 6 no Domini i a s 6, regni anno 7. Exercitus eius aliquot diebus expectauit regem, cumque non vcniret, suspicabantur alii, id quod res erat, in hostes incidisse, alii dicebant, desperatis rebus se subduxisse, aliis aliud in mentem venit. Itaque exeretrus dilapsus est, quidam salui domum redierunt, quidam viarum ignari, in hostium manus inciderunt. Postea corpus eius exhumatum, Miltenburgum translatum est, & in monasterio illic sepulrum est. Huius postea Guillelmi filius. Holandiar comes, ultus est paternam mortem, multis annis in eorum agris omnia quotannis semel atque iterum vastauit, multos Disonum occidens & capiens. Caeso hoc Guillelmo. Pontifex mittit ad Germaniae electores, ut alium eligant. Conueniunt ergo Francofurdiae principes, sed in eligendo Imperatore discordant. Quidam enimAlphonsum,regem Castellae,quidamRicardum,Cornubia omitem, volebant Imperatorem. Nam esectores Principes muneribus corrupti erant ab illis duobus. Archiepiscopus Coloniensis , Treuerensis, Palatinus Rheni, suffragia sua vendiderant Ricardo, qui Basileae erat, dum Principes Francosurdiae in eligendo Occupabantur. Alii Electores resiqui Alphonsum eligebant, muneribus ab eo acceptis, ut scribitur, neque enim aliae causae videbantur. Ex illa dissensione infinita emanarunt miseris mortalibus mala, durauit interregnum diu, si te die confero tempora, fere sedecim annos. Tandem crescentibus indies malis, &discordia ecclesiam 8c omnes Respublic. perdente, Pontifex Apostolico manadato praecepit electoribus sub poena excommunicationis, ut Eligerent Imperato-2yz rem, idque cito. Quare Principes, cum neutri alteris vellent cedere, conum runt, in tertio , ambobus Alphonso & Ricardo repudiatis, elegerunt Rudolphum,comitem de Habspurg. His temporibus arma ubique, leges fere nusquam dominabantur, quisque occupat,quantum potuit per Vim. Othocarus, rex Bo miae,in Germaniam duxit copias, occupaturus Austriam , arrogabat enim sibi eius ducatus titulum, nomine uxoris , quae erat Austriam. Fridericus enim, dux Austriae, sine haerede legitimo, regni ue capace secesierat, occisus a rege Ungarorum. Plures eo tempore contendebant, iure sibi deberi Austriam, sed fortior, non qui iustiorem habuit causam, aliquandiu possedit. Totam igitur Austriam

1ihi subiecit Othocarus rex. Ducatum autem uxoris nomine possidens, repudi nit uxorem Austriacam.& aliam duxit, neptem regis Ungarorum. Hoc tempore ducis Bauariae, qui nimium inebriatus quadam nocte vino extinxit animam, Othonis filius, Ludovicus dux Bauariae uxorem suam,nobilitate 3c forma eximiam mulierem, adulterii crimine, sed falso, ut creditur, infamatam interfecit. Fuerunt

his temporibus in ecclesia Romana schismata: quidam enim disputabant de ocio

832쪽

LIBER XXI.

sacerdotum, multitudine sacerdotiorum, Paupertate monactiorum, & hoc genus multa in controuersiam vocabantur. Hoc tempore Conradinus, filius Conia radi, copias in Germania conscribit, imperium sibi vendicaturus, cui Pontifex resistit. Sic enim in quadam scribit epistola Pontifex : Nos volentes Conradisi ambitram refraenara omnibus ct singulis Principibus Alamania, rem inelectione Romani Imperatoris habentibus, prohibemus sub poena excommunicationis latae sententiae ac inter Heli,

ne eum elixant in Romanum regem, attento etiam, quod non Met eligere quenquam pen-ἀenti eletasone duorum coram Romano Pontifice, quae fuerat facta de rege Caselgae ct RAcharis, Cornubia comite. Vbi laaec significata sunt Conradino, mirum in modum est commotus rei indignitate & iniquitate: scribitque epistolam plenam querelis de

Pontificum Romanorum iniuriis sibi illatis. Conradus enim pater eius, rex Siciliae, testamento filium Conradinum haeredem instituerat. Papa igitur Innocen-vius asserens, se pueri Conradini baiulum; totumque regnum occupauit sub illo p aetextu, tutoribus a patre relictis reclamantibus. Vbique Pontifex consecutus est possessionem Conradini, tribuit eam suis nepotibus, consanguineis&familiaribus. Mortuo Innocentio, Alexander eisdem dolis & artibus contra adolescentem egit. Neque iustius Vrbanum postea secum egisse conqueritur. Vrbano autem defuncto vita, inclementissime Clementem se supprimere totum conatum. alium regem enim fecerat Clemens. Huiusmodi plurima Principibus Germaniae de Pontificibus scribit, grauius Vero accusans eum, qui tum vivebat, Clementem, & non parum quosdam Germanorum Principes commouit. Nam quae dicebat, erant eiusmodi, quae negari non poterant. Quare Conradinus coniunxit

sibi,quoscunque potuit socios . nimium quibuslibet fidens. Cum igitur maxime

opus fuisset eorum auxilio, defecerunt ab eo, ceu mali sontes, qui non habent aquam, cum maxime opus est in aestatis siccitate. Fretus tamen Germanorum militum virtute, satis tolerabili sortuna usus est aliquandiu aduersus hostes suos per Italiam; multas enim urbes in potestatem redegit per vim. Insigni memorabilique prielio apud Aretium hostes vicit. Post quod praelium, si usus fuisset victoria prudenter, subiugasset totam Italiam. Iam enim mittebantur ab omnibus partibus Italiae ad eum nuncii. Sed relictis omnibus, Romam festinabat. Cum Vrbi appropinquas et, venerunt illi obvii senatus populusque Romanus, & eum

exceptum maximis honoribus Imperatorem salutant, de longo comitatu in Capitolium ducunt. Quomodo deinde rursum e Roma disces terit, de per varios casus iactatus fuerit, finemque vitae qualem habuerit, petere licebit ex aliis. Nos in viam redeamus. Diximus, quomodo diu durante interregno,

discordantibus Principibus electoribus, ut scribitur, propter largitiones, quas dabant,qui ambiebant imperium, tandem vero electus sit Rudolphus de Hah- spurg in regem Romanorum, illis, qui affectabant imperium, reclamantibus.& minantibus, eam cicctionem non ratam futuram. Ex quibus erat rex Boemiae, qui in certam spem ductus erat, se fore Imperatorem. Sed Principes. nihil morati minas eorum, vocarunt Francosurdiam electum Rudolphum, comitem de Habs purg, virum armis & animi bonitate nobilem. Ubi venit Francosurdiam cum sua uxore Anna, Principes cum comitati sunt Aquisgramnia,ubi,praesentibus Principibus plurimis', corona imperialis imponitur ipsi Rudolpho & Anna: 193 uxori eius, filiae comitis de Heigerlach. Antequam Aquisgrano di ederet, de pace Germaniae & uniueris ecclesiae multa sunt tractata: erant enim infinitae dissi-diorum cauta, quas omnes summopere cupiebant Principes sublatas. Eo tempore erat Lugduni synodus, in qua Pontifex Gregorius Papa, electionem Rudolphi confirmauit, ea lege, ut veniret Romain sequenti anno, ad coronam unctionem que accipiendam. Quanquam hic diuersa scribant autores, ut difficile sit iudicare, quem ex eis potissimum sequamur. Primum omnium consulere patriae cupiens Rudolphus, post electionem & acceptam Aquisgrani coronam, Norinbergam conuocauit omnes Germaniae Principes & magistratus. In frequenti igitur Mm mm m 3 Pria-

833쪽

Principum consessu, Rudolphus testatus est animi sui propensam voluntatem ad euehendam Germaniam, imperium, & in primis ecclesiae pacem. Quare laudem praemiaque a se&ab omnipotente Deo accepturos omnes pollicetur, quicunquo diligenti studio conatibus eius affuturi sint. Iubetque ecclesiasticos praecipue, omnes magistratus cum suis subditis orare Deum,omnium honorum largitorem, ut fortunet & per rectas semitas dirigat vias suas. Otho rus, rex Boemiae, qui magno studio, ut diximus, assiectabat imperium, & dux Bauariae Henricus, non venerunt Norinbergam ad comitia. Non diu post conuentum illum Noriise sensem, alium indixit Augustae futurum. Augustam igitur Principes ad constitutum diem conueniunt, citant ducem Bauariae, & regem Boemiae ad causam diacendam , 3c rationem suae inobedientiae reddendam. Quod attinet ad Henricum. ducem Saxoniae, satis dignum Principe responsum dedit, illaque inobedientia illi condonata est. Rex Boemiae suos quoque misit legatos, Ec inter eos episcopum Secouiensem, virum magnum animi fortitudine Zc facundia. Cumque iuberet Imperator, reddere B emos rationem rebellionis regis Othocari, principio episcopus, in densa Principum corona, petit veniam dicendi 5c proponendi mantita regis sui. Deinde exordiri incipit, suas,inquiens, dicendi facultates tenues esse , rem vero, quam susceperit tractandam, maximam. Quare omnem spem sibi Positam in sapientia Principum, qui melius omnia intelligant, quam ipse explicar Possit. Se non ignorare, quibusdam incredibilia primo videri,quae dicturus sit: ted si ad finem usque patientes aures praebuerint, clarissime visuros rem, ut habeat. In hunc modum exorsus, proponit, electionem Odolphi nihil valere. Hoc prohat episcopus argumentis multis, sed inualidis: concluditque, cum ergo electio non valeat, illi non esse obediendum. Sophistam tradunt hunc episcopum fui sese, nam per totam orationem multa artificiose collegit, ususque passim dialecticis vocibus est. In fine vero orationislatine multa ad legatos apostolicos, aliosquα ecclesiasticos praelatos dixisse scribitur. Rudolphus vero Imperator inquit ad illum: Episcope, nolo de me dicacis sermone Latino, ut respondere exaduerso non possim.Si habetis causam aduersus clericos,utaminitatino sermone coram episcopo; Contra me vero,vel alium quempiam nostri ordinis, proponatis more solito. Nec Pontificem maximum fucata vestra oratione in me concitetis. Iussitisque aut Germanice loqui, aut tacere. Principes vero audientes, legatum Boemia

regis Rudolphi electionem irritam dicere, in dubium vocare, ira exarserunt, iusseruntque e conspectu ire hominem. Quare non sine periculo episcopus se subduxit, quanquam saluum conductum habuerit a Rudolpho Imperatore. Rediit ergo episcopus ad regem suum, exposuitque illi indignationem Principum Ge manorum, praedixitque illi cauendum esse, nam Principes impunem, si possint,

non laturos illam rebellionem. . Rex omnem admonitionem contemnens, maledictis absentem proscindit Rudolphum de reliquos imperii Principes. Rudolphus statim, itis Augustinis illis comitiis ex decreto Principii, mittit ag regem Boemiae legatum Henricu, Bumgrauium Norinbergensem,datq; illi in mandatis,ut illi num ciet:Consensu omnium imperii Principia Imperatorem Rudolphsi in conuentuA gustae celebrato statuisse, ut fine omni tergiversatione& mora ducatum Austriae de Stiriae ducatum, item Carinthiam & Carniolam, & alia ad imperii ius pertinentia . Imperatori restituat. Burggrauius cum his mandatis profectus in Boemiam, regi Otho ro omnia exponit aperte, nihil dissimulans. Othocarus despicit haeci Principum decreta, & respondet legato, se nihil morari. quid hic Rudolphus statuat, Imperatorem enim non esse. Additque eadem fere argumenta. quae eius

194 Iegatus episcopus in consessu Principum imperii Augustae dixerat. Concludit ta dem Othocarus, ut referat domino suo, se nunquam obediturum ei, si cupiat . posse belli fortunam experiri, se quidem malle in pace manere. Vbi haec Rudol pho significata sunt, grauiter tulit, nec moratus fuisset, quin statim illi mouissechellum: sed fuerunt quaedam alia prius propter Germaniam pacandam inicien

834쪽

da. Marchio enim de Baden & comes Palatinus Ludovicus rebellabant Rudol pho, ex usu enim eis fuisset, nullum Imperatorem haberi: nam tenebant multa per Sueuiam. At satiam&utrasque ripas Rheni, & Franciam Orientalem, quae ad imperium pertinebant, quae Occupabant nimirum, dum interregnum durauit,& temporibus, quibus Imperatores a Pontificibus ita, ut diximus, vexati di depositi sunt. Hos igitur primum subiugauit Imperator, & coegit omnia, quae malo titulo possidebant, reddere imperio, ad pristinam iurisdictionem omnia reuocauit. Itaque per Germaniam rebus bene ordinatis, adiecit animum ad debella dum Othocarum regem, qui praeter multa alia, quibus belli causas praebuit, ducatus Austriae. Carinthiae, Stiriae , principatum Carniolae , portus Naonis fere triginta annos contra ius&aequum possederat, quique erat rebellis iudicatus, qui etiam quosdam nuncios ad se propter Rempublicam missos suspenderat contra ius gentium ; quique conuitiis in Rudolphum iactis prouocarat ad arma. Quare per Germaniam exercitu coacto,primum ducit in Baliariain aduersus Otho- Caro adhaerentem Henricum, qui, etsi ante aduentum Rudolphi missa illi fuerine praesidia Boemica, tamen a Rudolpho facile superatus est, Boemis partim captis, partim occisis, partim in Boemiam repulsis. Subiugato Henrico, Austriam invadit Rudolphus: sed Austriaci quanquam iuramentum praestitissent Othocaro, Silli obsides dedissent, Othocarusque, missis auxiliaribus copiis, cohortatus eos fuisset, ut permanerent in fide excipiunt Rudolphum ceu dominum suum, cum

magna gratulatione & veneratione. Viennae autem erant numerosa Boemorum

praesidia: quare etsi ciues cupiebant Rudolphum, tamen non poterant intromittere , praeualebat enim Boemus miles in urbe. Igitur Rudolphus Viennam obsidione conatur cogere ad deditionem. Eratque illi spes breui capiendae urbis: sciebat enim oppidanorum mentes. Multi enim confugerant ex Vrbe ad eum, quos ma-Iuisset in urbe habere, intra moenia enim maiori vii illi fuissent. Othocarus interea cum infinitae multitudinis exercitu ex Boemia appropinquat Austriae. Rex vero Ungariae, cui eodem tempore erat bellum cum Othocaro rege, coniungit se cum copiis suis Rudolpho. Erant magnae ab utraque pute copiae, quotidieque expectabatur pugnae hora. Quidam vero spirituales in quibusdam monasteriis, sancti Sc Deo deuoti viri accesserunt primum Rudolphiam,rogaruntque, Vs Potius aliquid de suo iure concederet, quam tantum sanguinis humani effunderet, caritatis , amoris, pacisque aut orcm Dominum Deum praedicabant illi, quid nobis donarit hostibus suis, quomodo nos patienter ferat, quid requirat a nobis: quam pretiosa sit vita hominis, demonstrarunt, ita ut Rudolphus testatus sit, non velle Congredi, etiamsi sciret certam &gloriosam victoriam apud homines sibi futuram. Ii postea monachi accesserunt Othocarum, eumque eadem oratione demulcent, &mentis oculos illi aperiunt. Horum igitur sancta opera factum est, Vt, mediatori-hus arbitris quibusdam, conuenerint Rudolphus & Othocarus. Tales autem fuerunt pacis condiciones t ut Boemia Sc Morauia reX Othocarus contentus esset, Principatus vero alios, nempe Austriam, Carinthiam, Stiriam, Carniolam, portumque Naonis redderet iis, quibus essent iustiores tituli. Othocarus quoque regnum suum Boemiae & Morauiae ex manibus Caesaris Rudolphi, ceu laudum cum iuramento flexis genibus accipere est coactus. Sunt quoque eodem tempore eademque fere opera reconciliati reges Vngariae & Boemiae, conditionibus aequis: reddidit enim alter alteri captiuos, urbes, castraque sua, foedereque coiere ad multos annos. Viennam igitur, post foedus factum, Rudoipsus ingreditur, & quod Fridericus olim de ea urbe constituerat, quod supra diximus, id confirmat, ut ratum perpetuo maneat. Otho rus rex hahebat superbia& loquacitate, hoc est pessimis moribus, perditissimam uxorem, assidue regem maritum corripit, & contemnit, opprobrans illi odiose, quod tantas prouincias principatusve hosti dederit, fortuna non omnino tentata, omni belli apparatu instructi stimus, meticulosum eum vocans, non Virum, iubet ipsum in

Synaeceo muliebres functiones obire, sibi dare arma, repetituram, quod ille prae

835쪽

1ν 1 ignavo timore hosti concesserat. Haec&hoc genus alia quotidie in aures inque

taciem, praetentibus familiaribus nobilibus, contumeliose praedicabat fastu turgida mulier. Maritus, stultitia improbaque loquacitate uxoris tandem victus, non cogitat periculum, immemor iuramenti foederisque, conuocatis, qui illi erant a consiliis, proponit illis, se poenitere , quod tam inhonestas admiserit conditiones pacis , praestare mori, quam ita Vitam in dedecore Conseruare. Praeterea in mem riam reuocat, Germanos a Boemis aliquando victos, sibi omina, auguria & omnia

polliceri successumi quare bellum renovandum sibi videri. Consiliarii, vel potius adulatores Omnes, voluntatem , non utilitatem regis respicientes in consultationibus omnibus, probant recuperatos spiritus regios, de sibi dolere pacem, inquiunt, tam iniquam, minus iuris esse Rudolpho in principatus illos Carinthiae, Austriae,&c. quam regi Boemorum, asserunt. Hoc omnes maiore studio dice-hant , quia reginae sententiam Si animum non ignorabant, quam magis dominam non solum aulae, sed totius regni experti erant. Quare , qui locum habere volebat in ea aula, obseruabat necessario reginam, dominam regis. Decernitur igitur hellum , Omnia necessaria parantur. Idcirco rex, Boemicis copiis coactis, mira Velocitate passim per praedictos ducatus munitiora loca occupauit multa. Rudolphus animaduertens hominis conatus insanos, qui ex stultis mulieris consiliis proueniebano parat copias, cum sociis δc principibus agit de bello, regem Ungariae, quo satis testaretur animum suum erga eum, iuuenem in filium adoptat. Eo anno, Iuliacensis dux parans se ad expeditionem Boemicam , Aquisgrani exactionem, a Rudolpho Imperatore impositam, in usum belli exigens a ciuibus, ante e etesiam cum filiis duobus & ducentis militibus comitantibus eum, trucidatur. Im- perator ergo id facinus inultum in praesentiarum relinquens, occurrit cum copiis

Othocaro obuiam, misere affigenti Austriacos, quod tam faciles fuerant ad excipiendum Rudolphum, & Othocarum deserendum. Conueniunt ergo in campo, qui vocatur Germanice Nures ung, ca instructis aciebus concurrunt, fit acerrima pugna; ad postremum victi Boemi fugantur, magna utrinque multitudine militum desiderata. Rex quoque Otho carus occubuit, qui post praelium exutus omnibus vestimentis est repertus, vectusque Uiennam, apud fratres Franciscanos sepultus est. Hic fuit finis consiliorum mulieris , quae videbatur sibi sapientiori marito. Nam rex, ut diximus, improbis conuitiis uxoris loquam de tumidae ad rebellandum contraque fidem faciendum impulsus fuit. Othocaro fuit filius, nomine Nencestaus, qui patri in Boemiae regno successit, desponsataque est illi filia Rudolphi, nomine Iuti a. Post victum & occisum praelio Othocarum, traditus est filius eius, gener Rudolphi, Brandenburgens Marchioni, apud quem bonis praeceptis & moribus imbueretur. Nam regnum Boemicum cum filia illi tradidit Imperator. Post bellum cum Othocaro confectum, conuocauit Francosurdiam Principes imperii: ibi actum est de praedonum arcibus subuertendis, quas multas statim post comitia funditus sustulit Imperator. Eo anno, Heduorum PrincepS,

quem vocant Admiraldum, rebellare conatus est Imperatori: quare, coacta manu,

pro hostis robore in Burgundiam proficiscitur, & Admirat dum pugna victum Cogit suppliciter orare gratiam. D Subiugatis Heduis 8e duce eorum, ducit copias in Alatiam, nam de illic conspirarant quidam seditiosi. Qui ubi de aduentu Ru-dolphi certiores sunt facti, ipsi inter se intestino dissidio confecerunt. Imperator in ordinem & obedientiam illic omnia restituens, multos rebellionis conspirationi

cm Alias vocatur Marsisti. HEM. STERO ad a. ra I. NA CLERUS vero Cis m aphia p.ssi . in campo, qui dicitur Niderapyx.cM Hausit haec ex NAUCLERO, cui e. t. p. ρυ. sic stabit: Dein expeditionem in Rumgundiones mouit e nam Heduorum Hocurator,sive Admira Idus, iugum Imperii conabatur excutere ,suoque Burgundiam subiugare dominis , qui regis ad se eum ivso exercitu aduentum animaduertens, obuiam Mi venis: fit congressin heri, certatur utrinque, sed ubernator cumsuis vincitur, atque ad obedientiam regis imperii etiam volens reducitur.

836쪽

nisue autores capitali supplicio affecit. Eodem ferme tempore filius Rudolphi regis, Harimannus, cum quibusdam suis familiaribus in Rheno flumine submer sus periit, & delatus Basileam, illic in cathedrali ecclesia sepultus est. Anno post

proximo , Rudolphus Imperator comitia celebrauit Francosurdiae, in quibus multa de Germaniae tranquillo statu constituendo sunt Constituta. Fodem anno, annuente atque adeo iubente Imperatore , arces Richenstain & Schonec destructae

sunt, praedonesque, qui ea latibula inhabitabant, deprehensi supplicio sunt assecti.

His temporibus per Italiam Principes seculares cum Pontifice Romano de multis contendebant. Pontifex usus autoritate Rudolphi absentis essecit, qui equid cupiebat. Erat enim singulare Rudolpho studium retinere Pontificis amicitiam. Ponti sex praeter reliqua consecutus est a Rudolpho , ut Romaniolam & exarchatum Rauennatem Pontifici restituerit. Pontifex multis benedictionibus & indulgentiis animum Rudolphi sibi deuicit. Quae alii dicunt Rudolpho preciosa existimata, alii dicunt simulasse sibi grata fuisse. Anno Domini 128 i. Rudolphi uxor

Anna in urbe Vienna mortua est. Post huius mortem , anno tertio duxit aliam uxorem, filiam ducis Burgundionum. Hoc tempore non uno loco per Germaniam terrae motus fuerunt, & venti maximi, qui multa deiecerunt aedificia, partusque prodigiosos pepererunt mulieres & aliorum animalium foeminae. Hoc etiam tempore Rudolphus misit in Italiam nomine suo vicarium, qui Romae & alibi per Italiam res ordinaret, & rebelles ad obedientiam cogeret: mist autem eum cum equitatu & peditatu Germanorum sufficientibus, sustinere quantumuis magnas copias. Hi ubi in Latium peruenerunt, a plerisque ciuitatibus, tanquam Imperator adesset, sunt excepti & honoribus affecti. Quasdam vero armorum vi subiugarunt. Ex quibus Florentini erant, quos virtute militum breui domuit. Paceque per Italiam facta, Vt rerum status permittebat, reuersus est vicarius cum copiis in Germaniam. Anno Domini I 282. comitia Augustae celebrauit Rudolphus, conuocatis omnibus Principibus imperii. Preter alia, quae in illis comitiis constituit, Albertum filium suum ducem Austriae fecit, omnibus principibus consentientibus. Paucis post mensibus, eidem filio dedit ducatus Stiriae, Carinthiae, Nao.nis portus, & Carniolae. Circa eadem tempora, cum per Germaniam in seris laterent multi praedones reliqui, quanquam ante multas eorum domos demolitus fuerat, Erdiurdiam conuocauit Principes, ibique communicato cum proceribus consilio, statuit omnes suspectas arces delicere. Quare sine mora. post conuentum solutum, octoginta sere arces diruit, praedonibus, qui ad nobilem quampiam familiamreferebant enus suum, decollatis, aliis eorum, scilicet famulis, laqueo suspensis. Sub idem tempus Honorius, quartus eius nominis, Papa fecit comitem Ianuensem, nomine PinZiuallam de Flisco, vicarium generalem imperii, misitque eum in Germaniam ad Rudolphum Imperatorem cum mandatis . ut Rudolphus hunc vicarium confirmaret. Quod fecit ingratiam Pontificis Imperator . quanquam inuitus, male enim habebat eum, quod Ponti x hoc ius in imperio sibi arrogabat , alium enim vicarium Rudolphus maluisset. Hic igitur imperii vicarius Pin-2iualla, ubi in Italiam rediit, ingrestus Tusciam, vocavit ad se Senenses, Florentinos,

Lucanos, Pistorienses,&alios aliarum ciuitatum populos, postulatque ab eis iuramentum, nomine Imperatoris. Ciuitates una congregatae deliberant, quid facere velint; respondent igitur Vicario, se nullo iure posse ad id iuramentum cogi, quare non iuraturos. Conspiraruntque ciuitates, communem fortunam laturas se,quicquid accideret. Vicarius ira commotus , non habens vero copias, quibus vi posset exigere, quod postulabat, condemnauit propter inobedientiam singulas ciuitates, certo pondere argenti, ciuitatum quarundain ciues in exilium mittendos statuit, omnes eorum facultates sibi nomine Imperatoris adiudicauit e verum nemo mulctam impositam numerabat, nemo in exilium missus ibat. Vbi tandem vidit se omnino contemni, inglorius in Germaniam venit ad Rudolphum, petitque brachium imperiale, hoc est,copias militum Germanorum, ultionis cupidilliinus: neque . II. Nn nn n enim I 'GI 28 II 28 r

837쪽

83 4 GERMAM CHRONI C.

enim dici potest, quam moleste contemptum serant huiusmodi ingenia, quae putant se in primo loco omnium rerum, cum non sint. Nec enim dubito, hunc via carium elatiore animo confirmatum vicarium in Italiam reuersum, quam Caesar vulus unquam fuerit. Nam primo statim aduentu imperiose omnia agebat. Rudolphus non grauiter tulit,quia hunc Vicarium suum,quem PontifexRomanus constituerat, non audiebant Italiae ciuitates. Sperauit autem se ansam nactum adipi-stendae pecuniae. Misit ergo Cancellarium suum, prudentem iuxta ac eloquentem virum, in Italiam, qui primum Hetruriae populo diceret, se a pacis amante PrincipeRudolpho missum, ut ea, quae pacis essent, ageret cum ipsis; quod si recusarent, vellentque potius vastationes hostiles, quam tranquillat aetaque omnia, ut quam primum in Germaniamrediret. Exposuit igitur ciuitatibus rebellibus, quam Imperatori hic contemptus nullo modo ferendus sit. Admonet exemplo aliarum ciuitatum, quae rebellarunt, quam stulte fecerint, quanta sibi accersiverint mala. Quare hortatur eos ad obediendum & faciendum libenter , quod coactae facturae sint aliquando. Paulatimque deducit orationem eo, quo ibat, nempe ut libertatem peterent ciuitates, effecit oratione sua callidissimus oratori Ciuitates igitur petunt ultro, quod Rudolphus hac legatione volebat, nempe ut pro libertate numerarent pecuniam. Pro libertate igitur sua dederunt Florentini sex millia 197 nummum auri. Lucenses duplo plus soluerunt. Aliaeque numerarunt pro facultatum ratione singulae. Creavere ergo istae ciuitates ab imperio liberae magistratus, ad consuetudinem maiorum suorum. Verum non diu post, ubi viderunt Pontifices, maiora possie ferre onera, imperii oneribus exoneratis, imposuerunt cuilibet ciuitatum in Hetruria pro virium opumve m dulo. Quare Pontificibus, non sibi, seipsas redemerunt. Graues igitur aere multos agit secum ex Italia legatus Rudolphi. Quod Rudolpho fuit admodum gratum: nam pecuniae ferunt studiosiorem fuisse. sa Honorius Papa laborauit hi, temporibus magna diligentia apud omnes Principes, ut pararent expeditionem in Turcas. Eius res gratia misit legatos suos in Angliam, in Gallias, & alias nationes. In Germaniam misit Cardinalem Tusculanum, qui Herbipolin conuocauit ad synodum omnes magistratus ecclesiasticos & seculares. Aderat quoque Imperator Rudolphus. I egatus apostolicus in eo concilio petiit quartam partem omnium proventuum ecclesiasticorum per quatuor annos. Non admodum iniquo fere-hant animo seculares, quoniam ab ecclesiasticis solum exigebat pecuniam pontimcius legatus. Facile vero dici non potest, quam moleste tulerint ecclesiarum Pontifices exactiones illas, eoque magis, quod melius sciebant, quam seculares, inquam nefandum usum solerent collationes illae conserri Romae. Tamen episcopi. abbates, &alii praelati metuentes tacebant, excepto Vno episcopo lensi, Franciscant ordinis, qui in cathedrali ecclesia Herbipoli, praesentibus omnibus secularibus & ecclesiasticis, longam orationem habuit , de iure humano &diuino , de ossiciis ecclesiasticis, de bonis ecclesiarum, de usu illorum bonorum. Effecitque

ea oratione, ut ecclesiastici praelati omnes Uno consensi negarint daturos, patrocinatique illis sunt plerique secularium Principum, tantum didicerant ex una Con- Cione Probi, nam hoc nomen erat episcopo Tulensi. Cardinalis minatus est episcopo Tulensi , non impunitam futuram eius temerariam linguam. Iubebant Germaniae Principes Prohum bono esse animo, neque enim se pasturos, ut quis quam propter hanc rem vel digito uno attingat. Sed noscio , quibus Pontificis artibus factum sit, ut hic Probus paulo post ab episcopatu deturbatus, retrusus sit aclfratres suos mendicantes. Postea cum Pontificii voluerunt pecuniam extorquere aliquo praetextu, quantumuis honesti tituli, obstruebant muneribus, sacerdotioque aliquo, ora huiusmodi virorum, quod aliquid autoritate aut linguae viribus poterant. Hoc tempore Eberardus, comes de Wirzmberg, Rudolpho Imperatoris Sic etiam C PIN NUS in vita ipilus R. 3s . auarisia ιtaque notatuisquio , a plerisque reprehenditur, in careris laudatissimus.

838쪽

ri rebellauit, admonitusque semel atque iterum, nihil mutauit. Quare Rudoliaphus ira commotus, coactis copiis, hostiliter Eberardi comitatum aggreditur. Dberardus suis copiis decreuerat Imperatorem excipere, sed ubi imparem se omnino numero intellexit. recepit se Stuckgardiam, illic expectaturus hostem. Ru-dolphus urbem obsedit , variis machinis muros deficit, oppugnat, sed animosissime comes Eberardus repellit hostem, frequentibus eruptionibus factis, magnum numerum militum occidit. Verum Rudolphus opibus & copiis fretus, potuisset bellum producere diutius, quam ferre quiuisset Eberardus: quod animaduertens archiepiscopus Moguntinus, qui bene voluit Eberardo, nescio quibus nominibus. interponit se, primum accedit Imperatorem, inquiens, Satis magnas poenas dedisse rebellionis Eberardum. Satis videre Merardum se victum. Maiorem gloriam futuram Rudolphi, si superet iram, & victo ignoscat. Ita autem pollicetur futurum obsequentem Eberardum Imperatori, ut nemo non clare visurus sit, victum esse. Quod autem tam magno animo sit Eberardus, ut flecti&humiliari non facile potuerit, nec cesserit mali primis assultibus, non propterea odium mereri, sed magis ob virtutem amore dignum esse. Hoc genus argumentis victus est animus Imperatoris, & Εherardo plane placatus. Mediatore igitur archiepiscopo, foederis conditionibus utrique tolerabilibus conuenerunt, Rudolphus omnia Eberardo restituit, Comes Imperatori iuramentum fidelitatis praestitit. Erat eodem tempore magna discordia inter comitem Wirtenbergensem&ciues Eslingenses , quos Ru-dolphus reconciliauit. Anno proximo post hanc pacem iterum scribunt rebellasse Imperatori inmitem Rirtenbergensem: quantum vero ego intelligo , priorem rebellionem filisse opinor. Eberardus enim duos comites, scilicet Albertum

de Acheia , & comitem de Tec armis invasit, sc propterea quod ciuitatibus

Sueuiae, quibus Gerardus perea tempora hostis erat, auxilium ferebant. Εberar- I98dus autem horum comitum aEros, Villas vastauit &incendit, subditos abduxit captiuos, quosdem occidit. Huibus rebus motus Rudolphus, ducit copias aduem sus Eberardum, neque enim hoc ferre debuit. Erant enim ciuitates imperiales. quibus indixerat bellum comes Wirtenbergensis. Vastauitque Imperator magnam partem comitatus Wirtenbergensis. Tandem tamen quorundam, qui se interpo-itierunt,opera. p inter eos est facta, & sua suntrestituta partibus, scilicet Alberto comiti, & comiti de & Gerardo: nam illius quoque Imperator quaedam occupauerat.Tertio rebellasse hunc Eberardum scribunt: Rudolphus enim munitum quendam locum in comitatu Ivirimbergensi, in quo comes plurimum collocau rat spei,demoliri praeceperat. Quod Gerardus iniquissimo serebat animo: nequeenim ullam causam Imperator afferre poterat,quare faceret,quae non hostilem ani mum erga comitem declararet. Intercesserunt quidam amici. qui composuerunt eos, & impetrarunt, Vt permaneret inregra munitio, erat autem coemeterium.

Nam tum in vicis & magnis pagis passim per Germaniam erant coemeteria munita, in quae se inquilini recipiebant in hostilibus incursionibus, quae tum frequentes erant. Habebant etiam villici sua fructuum repositoria, singula singuli in illis eo meteriis, ubi fruges erant tutae ab hoste&igne : nam lapide fieri consueuerunt. Vt videmus vestigia adhuc in quibusdam Germaniae pagis : quanquam usus&consuetudo mutarit fere omnia. Porro etsi gratia Dei, nostro seculo propter hostium incursiones haec aedificia necessaria non fuerint hactenus: tamen, propter fructuum Dugumque custodiam, operae pretium esset habere, ut magis negligentia credam abolita, quam iudicio. Videmus enim quotannis non uno loco per Germaniam in agris incendiis perire agricolarum labores, vel dona potius Dei, frumenti plena horrea. Singulari studio misse Rudolphum electum Imperatorem

Ti. II. Nnnnn E erga γὼ GERH. a ROO Hi . Austr. lib. I. p. II. Achalmae vero Comites Sueuiae erant adiarce Achalma, prope Reuttingam, quae hodie ditionis est Wiirtenhergicae sic dicti.De his vide MART CRUSIUMA . Sueu. P. H. lib. VHI. c. VM. P. III. lib. Iuc. VII. 64. XLI. c. XXXIII.

839쪽

erga suos consanguineos;nam contulit in eos beneficia comitatus,ducatus & Omn genus dignitatum. Hoc tempore Burggravius Norinburgensis moritur, nullo

haerede legitimo relicto. Quare ius substituendi alium ad Imperatorem rediit. Burggraviatum igitur sororis suae marito, μὰ comiti de Zoilern contulit. Ab ilia Io comite legitimi haeredes manarunt usque ad Bumgrauium Fridericum , qui in concilio Constantieest Marchio Brande burgensis est factus, a Caesare Sigismun- 334 do. Nec alius Burggrauius postea substitutus est. Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, insignes doctrina & pietate viri in monasteriis adhuc per Germaniam passim inueniebantur, educabaturque iuuentus ad pietatem& timorem Domini optime in scholis, quae erant monasteria. Doctrinae & pietati erat honos 3c praemium apud potentatus, cauebaturque diligenter, ne ad eccle fastica ministeria leues & improbi admitterentur homines. Hoc etiam tempor Alberto Magno, propter philosophiae cognitionem non vulgarem, episcopatus

Ratisponensis est datus. Hic Albertus Magnus, episcopus Racisponensis, Coloniae in frequentistima schola sacras literas de philosophiam est professus. Fuitquo Thomas Aquinas Alberti Magni discipulus Coloniae. Eisdem temporibus vixit Nicolaus de Lyra, Lutetiaeque docuit sacras literas. Magna profecto ingenia , Mexercitata, nec probo, qui labores & industriam tantorum virorum ingrati omnino pedibus conculcanda iudicant, propterea, quod verborum lenociniis fucata eorum scripta non sunt. Habent certe multa bona. Procedat in medium, Cui non obrepat somnus, & nos laudabimus eum solum inter mortales. Circa haec tempora magnae discordiarum causae fuerunt inter episcopum Argentinensem , nomine Henricum de Saheleia, virum magis strenuum , quam oporteat episcopum esse, & inter Argentinae urbis ciues quidam eos componere conati sunt diu Irustra. Discopus tandem cum omni clero urbe exie, mandatque sub Pinna a missionis sacerdotiorum de excommunicationis, ut sequantur omnes, & no quis Argentinensium pueros baptiZet, aut alia sacramenta ministret. Super ea re scribit quoque Romam episcopus Argentinensis ; & ciuitatis magistratus mittit etiam suos legatos , viros doctos , quos semper ea ciuitas habuit & c. luit, sicut adhuc hodie multos habet. Argentinenses iuuenurunt sacerdotes, qui, accepta Pecunia , contra edictum episcopi, omnes ecclestasticas functiones obierunt. Episcopus coactis copiis urbem obsidet, omnia circa urbem bona ciuium diripit. Cives saepe eruptionibus factis cum hostibus pugnaruri aliasque propi lium Marte habuerunt,alias vero inimicum. Ubi vero nihil potuit amplius in urbem 199 inuehi, omniaque praeripiebat episcopus, ciues ira inflammati, uno animo decreuerunt semel omnes erumpere in hostem, ut aut vincerent, quod sp erabant, aut victi Cederent episcopo, facerentque,quae postulabat. Quare cohontationibus mutuis fortiter animati cum praesidiis militum, quos non admodum multos secum habe hant, ruunt, eruptione facta ab episcopo non prouisa in hostem, acerrima fit pugna. Episcopus ipse audacissime in loco periculoso pugnat, suoi, aperta Voce cohortatur, Vincentibus promittit aureos montes: sed post magnam stragem, amplius suos continere non valens, vertentibus tergum omnibus, fugit dc ipse, Viseque fuga vitam seruauit. Desiderati sunt de copiis episcopi nobiles circiter septuaginta, ex quibus intelligi potest, quantus numerus gregariorum militum occubuerit. Inter quos fuit unus ex primae nobilitatis de Gerstrin, quae arx mitiari uno a Basilea urbe distat. Item fuit quoque unus de Ger-μέ , frater episcopi. Quae familia vetustissimae & propter virtutem bellicam clarissimae nobilia talis fuit, & adhuc durat, obtinetque antiquum ingenium & laudem. In hoc insigni praelio, quod sempiternae laudi Argentinensibus merito est loquor enim ad animalis hominis sensum septuaginta sex armati capti sunt, de in urbem a ciui biis

ca9 Hausit haec iterum ex NAUCLERO, qui p. p .. Fridericum vocat sororium. NON autem sororis maritus erasited ex ibrore Agnete Nepos, prout ipsum vocac GERAE

840쪽

bus ducti. Post hanc cladem episcopus non submissior, sed iracundior appetentio que ultionis factus est; quare longe hostiliore animo aggreditur Argentinenses, & longum esset enarrare damna, quae illis intulit. Ulcissim ciues post victoriam audentiores, ab urbe longius progrediuntur. & diripiunt quasdam diationes episcopi. Magni nominis reges & duces conati sunt componere eos saepe

alias, sed praecipue post praelium, quod putabant episcopum descensurum ad tolerabiliores conditiones ; sed intractabilior est post pugnam. Iratum igitur

episcopum pertulerunt Argentinenses ciues, nec cesserunt illius furoribus, donec moretuo episcopo Henrico de Gera es, pax est composta inter clerum Murbem. Nam ante episcopi mortem nullus fuit paci locus. Alius igitur constitutus episcopus cum clero in urbem ingreditur, omnique studio operam dederunt & Argentinenses & episcopus , ut omnes odii reliquiae, quae solent duraret diu post bella, tollerentur. Annis paucis poth totum Hierosolymitanum regnum amiserunt, qui profitebantur religionem Christi. Sullanus enim, rex AEgypti. cum innumerabili multitudine venit tempore, quo minime a nostris expectabatur,& quo minus instructi erant rebus ad bellum necessiariis, quam unquam antea.ST pe enim Romam ad Imperatorem & Pontificem scripserant & petierant auxilium: sed non satis curae erant longinqua nostris, alieniora nimirum existimantes, quam re vera erant. Sullanus igicuri victis Christianis in Syria, expugnauit urbem Tyrum , direptamque incendit. Tripolim. eximiae magnitudinis urbem, funditus euertit, occisis omnis generis & aetatis inhabitatoribus Christiani nominis. Nobilesque urbes Sidonem & Berytum, quae Christianis in illis regionibus reliquae erant, obsidione continua & diuturna fatigatas, tandem multitudine militum obrutas expugnauit, diripuit, & magnam earum partem exussit. Paruas praeter ea urbes alias multas subegit, hominibusque, quos non trucidauit, iumentorum loco usus est. Pontifex Romanus ante & post has calamitates misit per totam Romanam ecclesiam legatos, qui Principes hortarentur, colligerent pecuniam ad expeditionem Hierosolymitanam : sed dum quisque priuata quaerit, differtur negotium, pereunt sol homines, in contemptum veniunt Christiani Principesis Non possum loco hoc dissimulare, quod in hac re pessimum fuit, maximequci promouit rem Turcarum, nempe, quod qui collegerant pecuniam per Gallias. Angliam, Hispaniam, Germaniam, totam breuiter Romanam ecciesiam sub prae textu belli in Saracenos,in nefandos usus dilapidauerant; & quando optime agebatur, vix decima pars exponebatur in Vsum, in quem collatae erant pecuniae. Etiam Pontifices Romani hoc non semel questi suntanam fuerunt Pontifices,qui ecclesiue cupiebant consultum, &propterea hanc collectionem collegerunt per legatos, ex quibus inuenti sunt multi, qui ventrem suum curauerunt, vermium escam,id b Dis patribus multis omnibus retro seculis semper displicuit. Noua calamitas accidit in regno Hierosolymitano. Nihil enim cum reliquum haberent Christiani, quam Ptolemaidem, de eius administratione orta est perniciosissiima contentio: eius enim dominium vendicabant sibi Templarii, Hospitalarii, Teutonici ordinis fratres, patriarcha Hierosolymitanus , rex item Cypri, & Siciliae rex. Pisani quoque titulum, nescio quo nomine, eius imperii sibi arrogabant. Iis igitur propter reliquias regni, quod turpiter perdiderant, contendentibus, Sullani filius , ocicum maximis copiis venit ad Ptolemaidem. omnemque eius viciniam devastat, multos captos abducit, tandem propius accedit ad obsidendam urbem. In qua rerum dissicultateinceperunt istae, de quibus dixi, contentiones de imperio Ptolemaidos quiescere, iamque non de imperando cogitabant, qui in urbe erant, sed de propugnanda & defendenda urbe. Nemo volebat solus propugnare, ut solus regnaret. Concordes igitur facti sunt, obsidente urbem tam potente & numeroso hoste: erant enim ducenta millia armatorum, duce Sullani filio, in obsidione. Qui omnes acerrime impugnarunt dies noctesque moenia urbis. Vbi autem Nn nn n 3 cir-

SEARCH

MENU NAVIGATION