장음표시 사용
841쪽
circiter tres menses sustinuerunt grauem obsidionem, eruptione in hostes facta. Christiani occiderunt magnum hostium numerum, &, unde possumus colligere. quot occiderint, tria millia captorum in Urbem duxerunt, repuleruntque holtem ab urbe plus quam mille passus. Post hunc successum, Satan rursum occupat corda quorundam, incipit denuo lis de Urbis principatu oriri,inter eos, quos ante dixi,& multo vehementior,quam antea. Alii alios nitebantur eiicere ex urbe. Quod ubi cognouit Sullani filius, qui desperauerat de capienda urbe, rursum vocatur in spem. Quare reuertitur, munit castra iuxta Vrbis muros, iam ante pene deiectos, statimque sentiens,non eam oppidanorum alacritatem in defendenda urbe esse,
quae fuerat prius, sustinuerunt tamen per aliquot dies fortiter hostem quisque enim pro sua salute pugnabat sed omnia frigidius agebantur, animis discordani
bus. Quod ubi perspicaciores rerumque aestimatores periciores animaduerterunt, subduxerunt se ex urbe, quotidieque .aucto desertorum numero, si, qui remans runt, ad raritatem sunt redacti. ut non amplius potuerint hostem repellere: quare secuti sunt desertores ,& paulatim plures se subduxerunt, conscensis nauibus non bene instructis, & rectore perito carentibus, periere fere omnes naufragiis. Quare pauci manserunt in urbe, qui nimirum naues non habebant, quibus fuga se seruarent; ii vero pauci hostis atrocitatem scientes, statuerunt pugnando mori, ne Vi-ui in manus peruenirent crudelissimi & omnis humanitatis expertis hostis.Propterea irruunt in hostem, & maxima hostium caede facta, caeduntur omnes ad unum. Conuasatis omnibus,quae transferri potuerunt, urbem totam exusserunt, effossis
etiam fundamentis, ne iterum facile aedificari posset. Hoc accidisse, memoriae Iacto mandatum est,anno I avo. Nihil amplius in illis regionibus tenebant Christiani, quam insulam Cyprum, & minorem Armeniam. His tot miserandis Christianorum cladibus auisitis, Pontifex Romanus Nicolaus, per ecclesiae Romanae omnes terras misit legatos, qui adhortarentur ad subveniendum fratrum calamitati. Indulgentias liberaliter promisit aliquid in eam expeditionem conferentibus; vitam vero aeternam certo promittebat omnibus, qui cruce assumpta nam cruce signari solebant milites contra hostes illos fidei militatum irent. Nunquam plures fuisse inuentos praecedentibus annisin Germania, qui se armarint ad expeditionem illam, fertur; ted cum omnes cuperent accinctique essent ad iter , nemo dabat obsonium seu viaticum: quare manendum fuit, voluisseque erat conscientiis sol xasi rium. Anno post natiuitatem Domini IasI, Rudolphus Imperator antrodus portatur Spiram, comitantibus eum multis Principibus, uxore item sua, & filia Boemiae regina: sed ubi Spiram perueniti vectione irritato morbo, paucis post horis moritur. Sepultusique est Spirae, in Ecesesia cathedrali, magno honore & luctu. Hic caritate patriae ductus, toto imperii tempore curauit Germaniae res, Italiam saepe proposuit accedere: sed cum seditiones & factionum partes videret sedari &componi non posse, sine certo periculo, mutauit propositum, maxime cum Cogitaret, quid aliis Imperatoribus Germanis in Italia accidisset. Sacis putauit, si patriae bene consuleret, & suae familia; quam non mediocriter auxit: contulit enim in eam Austriae ducatum principatusque alios, de quibus supra satis est dictum. Apraedonibus liberauit Germaniam , multis eorum arcibus demolitis. Viditque ante mortem Germaniae statum quietum & felicem, crescentesque prosperrimo urbes. Illis temporibus caruit Romana echlesia Papa duobus perpetuis annis, tanta erat quorundam in ordine cardinalium ambitio, & ita erant Romani
in partes diuisi; fuitque Italia per haec tempora confusissima bellis intestinis.
842쪽
st mortem Rudolphi Principis, quem iure quidam patrem patriae
vocant, conuenerunt Principes electores Francosurdiae, concordique sententia elegerunt Adolphum, comitem de Nassau, qui sex
annos regnauit magna laude: ita enim administrauit omnia, venusquam notari potuerit sua quaerere , aut fauore suos evehere.
Praefecit rebus administrandis, quos dignos putauit, qui idoneis virtutis dotibus utiles videbantur. Magnis laboribus & vitae discrimine saepe dilatare imperium studuit. Pecunia sua coemisse scribitur ad imperium quasdam urbes. Columbariam Alsatiae rebellantem obsessam, expugnauit, & imperio subiecit. Post ei ctionem aliquot mensibus venit in Sueuiam, ad urbem imperialem Eslingen, ii
lucque conuocauit omnes Sueuiae ciuitates ac nobiles, Cum illis certis conditionibus foedus facit, ciuitatibus priuilegia concessit, quibus scilicet potentiores & diatiores redderentur. Omnes imperio eius subditi sunt, praeter comitem de Wir- imberg, qui, cum eiusdem ordinis esset, quo fueratImperator, contemnebat eum. Fuerunt & aliae odii causae. Eo tempore rex Boemiae Wencestaus, &nobiles primatesve regni Ungariae, quod diu seditionum 8t bellorum tumultibus amictatum erat, mittunt legatos regni proceres ad Othonem,Bauariae ducem, offeruntque iliali regnum, conditionibus certis praescriptis. Otho statim sine cunctatione, ne aliquid inter os & offam incideret, comitatus equitatu bene instructo, proficiscitur in Ungariam, excipiturque magna quorundam gratulatione, ab episcopis Ver-sprimiensi & Canadiensi ungitur & coronatur : Budaeque regni negotia corona tus administrat, causas cognoscit & iudicat. Sed non diu post a reliquiis factionum obsidetur, expugnatur, capitur, in vincula coniicitur, ex captiuitate, opera quorundam, elabitur, veniens ad suos in ducem recipitur. Hic Otho, ultionis cupidus, quam primum in Germaniam venit, nihil non tentat, quo possit in Ung riam redire, & poenas sumere de iis, qui eum coniecerant in vincula. Pararatque iam multa ad expeditionem necessaria, socios belli habebat, eratque totus in cogendis copiis, ecce nunciatur illi, eiectos ex regno Ungariae omnes, qui eum c perant serat autem cum aliis quibusdam Ladis laus Waluoda esseque, uno omnium Vngarorum consensu, Carolum Siculuro in regem electum, curante hoc per suos legatos Pontifice Romano. Quare Otho satis habens suos hostes esse ultos, quieuit. Anno Domini ' Flandria, cum haberent ducem, nomine Guidonem, tota est vastata. Cui rex Angliae Eduardus cupiens auxilium ferre, misit nuncios ad Adolphum, electum Romanorum Imperatorem, foedereque cum eo coit, misitque simul magnam vim pecuniae in Germaniam rex Angliae ad Adolphum, in stipendia Germanorum militum. Adolphus igitur, mox coactis copiis, mittit eas in Flandriam. Quae temere, ante aduentum regis Anglorum, cum hoste comi te Artensi, qui magnum exercitum Gallorum simul etiam Germanorum militum secum habebat, congressi victi sunt, & occisi sunt circiter tria millia in ea pugna. Comes Artensis, post praelium illud, urbes quasdam δc munitiones mari timas occupauit. Mox ab Adolpho Imperatore submittuntur alii milites in locum eorum , qui primo conflictu perierant. Venit quoque interea temporis Anglo-
843쪽
glorum rex in Flandriam, coniunctisque viribus Germani, Handrenses, & Angli Brugas, eiectis Gallis, capiunt. Sed cum Anglus audiret, regem Galliarum magno conatu & apparatu aduentare, Germanasque copias propter paucitatem non magnopere firmas, Flandrensium vero animos inutiles propter priores pugnas , quibus aliquoties fugati fuerant, in Angliam cum copiis suis se recepit, desertusque relinquitur comesFlandriae .Pontifex Romanus,his rebus cognitis, mittit Carolum regem Apuliae in Gallias, ad regem, ut pacem inter Gallum, &Anglum, ducemque Flandriae componeret. Carolus rex, Pontificis legatus, magna reueren tia a Gallorum rege est exceptus. Inceptumque est agi de pace; cumque non sta- im propter rei magnitudinem conuenire poterant, sunt induciae factae ad biennium, ita tamen, ut regis Galliarum essent Brugae, & alia quaedam occupata ex comitatu Flandriae. Nam rex pro impensis multo plura postulabat. Eduardus, reX Anglorum, accepit in uxorem filiam regis Galliarum, nomine Isiabetem, &his nuptiis est foedus confirmatum. Albertus dux Austriat, Flandrensis belli tempore, duxit Copias aduersus Imperatorem. Nam male habebat Albertum, quod non ipse crazelectus ad imperium. Dicebatur autem Albertus, dux Austriae, adiutus pecunia a Gallo, quo bello Austriaco domi detentus non posset subuenire comiti Flandrensi. Nam nisi fuisset occupatus hoc bello Adolphus, sua ipsius persona in Flandriam cum potenti manu descendisset. Sic enim in animo habuerat, & regi Anglorum promiserat. Vterque igitur Adolphus & Albertus, Germanicis copiis instructi, multo cum sanguine bellum hoc gesserunt. Conuocatus est autem, duce Austriae procurante, Moguntiae conuentus Principum Germanorum, ibique Communi sententia Omnium fere ab imperio depositus est Adolphus, δc in locum electus hostis eius Albertus, dux Austriae. Abrogationis causa fuit, quod a rege Angliae acceperat centum millia marcarum argenti, ut auxilium ferret illi contra Gallos. Huius summae partem debuiiset in conscribendum exercitum impendere , partem inter Principes Germaniae diuidere. Sed sibi fere totam seruauerat, ni
hil Principibus dederat, milites paucos sine stipendio miserat in Flandriam, spem magnam praedae fecit militibus. quam essent inuenturi in Flandria. Atque hac via destituit & prodidit, si quis recte existimet rem, regem Angliae, & defraudauit Principes Germanos: quanquam illa pecunia usus sit in Misnensi ducatu emendo, quem, ut sic dicam, incorporauit imperio. Quod illi excusationi apud quosdam est. Electo duce Austriae Alberto , Adolphus abrogatus, indignissime ferens r
pulsam, parat arma, nullis impensis parcens, statuit aut ulcisci, aut mori. Re Angliae,iamdudum captans occasionem reserendi talionem, iuuat pecunia Alber tum contra Adolphum. Multi etiam alii iuvabant aperte Albertum. Conradus enim, episcopus Argentinensis, Gerardus Moguntinensis, Albertus dux Austriae. comes de lanigeia, comes de Zaibruchen, & alii multi erant hostes Adolphi, & in mortem eius coniurarant. Cum igitur in Castris essent ambo , quotidie propius accedebat alter ad alterum. Cumque ventum esset ambobus in latam planitiem , non procul a Normalia, instructis aciebus congressi sunt numero valde impares, nam longe inferior erat militum multitudine Alberto Adolphus. Pertinacissimis animis pugnarunt ad octo fere horas. Tandem Adolpho cum toto fere exercitu occiso, reliqui pauci fuga salutem quaerunt. Et hic scriptores variant, sed non admodum multum. Εlectus igitur Imperator, ut diximus, Albertus Austriae dux.
ante occisum Adolphum denuo Francosurdiae eligitur, post obitum Adolphi. moxque post electionem descendit Aquisgranum, comitantibus eum multis Primcipibus; & uxore quoque sua, comite filia comitis de Tyrolis. Aquisgrani iuxta
consuetudinem coronatus est cum uxore sua. Non diu post coronam acceptam,
misit legatos Romam, ut peterent confirmationem a Bonifacio Pontifice, Sed negata est illi aliquoties confirmatio. Scribunt enim Papam respondisse, non dignum imperio, qui occiderit Adolphum suum dominum, habentem coronam in capite ac spatham ad latus, clamantem, Ego sum Caesar. Hic habitus di haec vox
844쪽
debebat, inquit Bonifacius, deterrere Albertum, si homo fuisset. Diuque ergo,
cum Papa non vellet confirmare, ratamve habere electionem Alberti, muneribus tandem impetrauit fauorem pontificium, ut confirmarit illum. Nam alite impetrare voluit sine pecunia. Fuit enim prorsus ad rem adtentus hic Albertus, liberis Volens amplum patrimonium relinquere. Habuid autem numerosam Prolem.
Fuerunt illi filii sex: Rudolphus, qui fuit Boemorum rex, Fridericus, Lupoldus , Henricus, Albertus, &Otho. Tres filias illi fuisse ferunt, quarum aetate prouectiorem matrimonio iunxit regi Ungariae, erat autem illi nomen Hagnes. Elia
bet nupsit Lotharingiae duci Minima natu desponsata est Marchioni Brandenburia gensi Goldemaro. Studium igitur illi fuit, insanum pene dixerim, quam plurimum relinquere liberis. An. post natiuitatem Domini I 3 oo, Germaniturmatim magna multitudine Romam petiuerunt gratia visitandi sanctorum apostolorum limina,&consequendi i dulgentias & benedictionesPontificis Romani.Eo anno enim Bonifacius, exemplo veteris Testamenti, publicauit Iubileum, concessitque plenissimatri peccatorum
omnium remissionem his,qui limina apostolorum visitarent. Eum annum cente smo quoquo anno renouare praecepit. Quamobrem, ex omnibus nationibus, Romanae ecclesiae tanta hominum turba confluxit, ut Roma urbs vix caperet eos.
Innumerabilisque illuc allata est pecunia. Jam erant finitae induciae inter comitem Flandriae & regem Galliarum, quare rex contrahit copias, duce fratre suo germano mittit in Flandriam, hostiliter omnia in Flandria a Gallis diripiuntur, vastantu que omnia miseris modis , & capiuntur pleraeque ciuitates maritimae. Comes Flandrensis, omnibus omnium praesidiis destitutus, recepit se cum suis in munitissmum principatus sui oppidum Gandauum. Mittit ad fratrem regis ducem e ercitus , petit pacem. Negotium venit ad colloquium, conuenerunt his conditionibus, ut regi certum numerum pedicum & equitum mitteret, quandocunqua& Contra quemcunque rex cuperet: numeraretque certam loco tributi pecuniam. Vicissim rex restitueret comitem Flandriae , omniaque redderet, exceptis
quibusdam munitionibus, quas Gallus e sua manu dimittere noluit. Foedere pacis ita facto, Gandauum aperit comes Flandriae, regis Galliarum fratrem, Carolum Valesianum nam hoc nomen erat illi ad se intromittit, amicum cum ipso habiturus colloquium: sed foedifragus Valesanus intromistus, oppidum militibus diripiendum concedit, cum duobus filiis capit comitem Guidonem ssic enim vocabantur comes Flandrim & in Gallias ad regem mittit, occupatque totum comitatum Flandrensem. Constituto autem Flandriae praefecto, nomine regis Galliarum, d misso exercitu, rςuertitur. Hic regis praefectus quotidianis exactionibus exha sit Flandriam; quare magna Flandriae pars defecit a Gallis , ad Guillelmumque dam, ex veteri familia comitum Flandriae, originem generis habentem , cui adolescens Guido, comitis capti filius, se adiungit, ii, tumultuarie coactis copiis, Galliam Flandriae vicinam vastant & diripiunt, multis prius per Flandriam occupatis . Gallis illinc eiectis. Quam ob rem sine mora rex Galliarum mittit in occursum comitem Artensem cum magnis copiis. Regius igitur exercitus castra muniuit a pud oppidum Cottracum. Guillelmus &Guido intellexerunt se pugnam vitaruomnino non posse, neque se quoquam in tuta loca cum exercitu suo recipere, viderunt simul suos milites, qui erant viginti millia, de fuga cogitare, cum hostium essent decem millia eqgitum, quinquaginta peditum, in his difficultatibus constitutis, post longam consultationem Visum est, suos in eum locum ducere, ut cogerentur ex desperatione pugnare. Ducunt igitur quam primum suos in conspectum hostium in campum planissimum, inter Gallos de Flandrenses erant caecae fosta, in quas rustici per elices aquam duxerant. Vc per nimiam uliginem agrum serere possent illas fossitastiebant Guido & Guillelmus transire non posse sine certo periculo tantum exercitum, praecipue tam Pavem equitatum. Accedebat, quod Gallis ignotae istae fosi, erant. Aciebus igitur utrinque instructis, Guillelmus adhomssim. H. OO OO O tatur
845쪽
tatur suos ad virtutem, ostenditque, quam nulla salus illis sit in fuga , cum a tergo hostis omnia teneat: nam de industria sic duxerant illos, & cum videant equitatum tam numerosum, qui facile fugientes consequetur. Quam ob rem aut moriendum omnibus aut vincendum, vincere autem facile dicit esse, nam Gallis esse, quo fugiant, paratum locum, neque illos pugnare pro socis & aris, item se compertum habere,quosdam ex Gallorum militibus optare vincere Flandrenses,ne statim finiatur bellum, & alia, quae videbantur ad parandos animos valere, dixit. Iubetque smul pedetenti mire, videns hostilem equitatum fossis appropinquare, suos iubet praecedere paululum, ut Galli equites in eos impetum facere conentur, id ex animi
sententia Flandrensibus euenit: nam equitatus Gallicus totus, quantus erat, impetu uno Flandrenses oppressurus, laxis equorum habenis, aduolat, perfringuntur a primis statim crates. quibus fossae tectae superiecta terra erant, cadunt igitur equires cateruatim in fossas, quae erant profundae&lissimae, qui ultimi erant, casum videre non poterant, clamorem audientes, putabant practium commissum equare alii alios tradunt in fossas, & cum ii, qui in ultimis equitum turmis erant, re-ς spicere videbant eos, qui fossas vitare volebant, cum conuitiis vi retruserunt, donec
perierit fere totus equitatus. Dum illi pugnant in hunc modum cum fossis , per aliam viam nam erat eiusmodi, Vt nullus transire posset Guillelmus & Guido mittunt suum equitatum erat autem circiter quatuor millia qui reliquos , qui non
perierant in caecis lacubus, exterritos fugientes trucidauerunt, quosdam ceperunt,
lacutusque est peditatus Flandrensium equites, & cum equitibus suis adorti sunta o4 peditatum Gallicum, qui destituti omni ope equitatus sui, putantesque Virtute Gquitum Flandrensium sic oppressum δc deletum, exanimati vertunt terga, & viginti millia persequuntur quinquaginta millia hostium. In eo praelio plures ex Gallis caesi sunt, quam fuerint Flandrensium. Post praelium, extractum ex fossis equitatum exuerunt, vivos homines inuentos, sed nullum vivum equum ferunt. Guillelmus &Guido, post tam omni memoria dignam Victoriam, receperunt omnia in Flandria. Terruit hoc praelium regem, terruit totam Galliam. Flandria enim reiscepta, Guido & Guillelmus ceperunt expugnare vicinas Galliae urbes, & quae vid tantur prodesse sibi, muniebant; quae vero obesse, destruebant. Rex ergo Galliae reparat equitatum, & omnia ad bellum necessaria, maiore conatu, quam a rea. Carolum Valesianum, suum fratrem, summum constituit exercitus Princiapem. Omnia affectibus, dolore animi. & ira, pudoreque confusus administrat. non satis expendit anni tempus, impensas belli, hostis consilia. Exercitum igitur ducit in Flandriam, octoginta millium armatorum, & pro stipendio dat adulterinam monetam, quod milites ita alienavit ab eo, ut, si caetera omnia illi fauissent, i men nihil hoc milite emecisset laude digrium. Et quoniam Flandria tota est paludibus 8cvliginosis agris plena, Vt nisi exercitus eo Veniat in aestate, dum adhuc nubes pendent, nusquam ire potest, minimeque equites. Venit autem rex mense Och
brigesturus hellum, cum diu in luto & paludibus haesisset magnis sumptibus, tandem, cum nihil prorsus recepisset, induciae sunt in annum factae. - Ηis temporibus Bonifacius Papa multa contra Albertum excogitauit, quanquam eum confirmauerat. Nec enim unquam fuit Pontifex hic aequus Alberto, propter occisum dominum suum, nam putauit quiduis ausurum, qui hoc ausus fuit. Regis igitur Gaialorum germanum statrem Valesianum Romam Vocat, eum Romanum Imperatorem factitrus, reiecto Alberto. Qui ubi Romam venit, Pontifex concilio conu cato, exponit suum institutum. Cardinales & episcopi aliquot , melius scientes Germanorum ingenium, & statum eius temporis in Alamania, quam Pontifex, dis. suadent, nullo modo fieri posse affirmantes, ut alius possit fieri Imperator, quam natus Germanus, illud ius bellicosissimae nationi extorqueri non posse. Quam otirem Pontifex audiens, Valesianum Imperatorem fieri non posse, praefectum illum constituit super patrimonium beati Petri. Habuit hic Carolus uxorem, filiam Balduini, Imperatoris Constantinopolitani, qui ab imperio depulsus erat. Rogat igi-
846쪽
rair Pontificem, ut Constantinopolitanum regnum socero suo liceret repetere, &vt Pontifex adiuuaret ipsum. Quod Pontifex se facturum promisit. Miserunt igitur Germanum quendam, qui Romae erat, nobilem inter milites in Germaniam , qui adduceret aliquot Germanorum milia Balduino , simul exploraret animos Germanorum erga Albertum. Germanus legatus ex Germania, celeriter negocio confecto, cum militibus Germanis venit Romam. Pontifex quoque miserat legatum in Gallias, Ut auxiliares manus mitteret socero fratris sui, addidit esse opus honum & sanctum; nam restituto Imperatore Constantinopolitano, statim se exercitum missurum in Turcas. Et erat id propositum Pontifici. Sed rex Galliae, audito Pontificis legato, qui erat episcopus Ariminensis , nihil respondit pro voluntate 3c proposito Pontificis: quare legatus, quemadmodum in mandatis habebat. minatus est regi anathema, & a regno depositionem, fratremque regem futurum, quem iam nolit iuuare, nam non Balduinum, sed fratrem & Christianam ecclemam Vt iuuet, se petere. Rex episcopum in vincula iubet coniicere. Ex quare magna inimicitia inter regem Galliarum & Pontificem est orta. Rex ubi intellexit Pontificis animum a se alienatum, qua erat Parrhesa, Vel, Ut quidam Vocant, arroga tia, ius ecclesiasticum, quod Papae erat, sibi vendicabat, iacerdotia&episcopatus conferebat, quibus placuit, quos praelatos cognouerat Pontifici patrocinari, deposuit . eorum praelaturas aliis conferens, diripuit etiam opulentiores episcopatus. Quibus rebus motus Pontifex, maxime vero, quod impediebat expeditionem Constantinopolitanam, &, quae ex illa secutura erat, Hierosolymitanam, conuocat Romam concilium, etiam totius Galliae praelatos ecclesiasticos vocat ad urbem: sed Gallus, ne quis Romam iret, prohibuit sub poena amissionis vitae, aut saltem, si cui contingeret misericordia, beneficii. Qua regis temeritate Pontifex magis irrit, aci tus est, quare statim ad eum mittit legatum, per quem autoritate &iure apostolico praecipit illi. Vt recognitionem regni sine mora faciat, alioqui in promptu esse fulmen anathematis in eum , Sc Galliam uniuersam interdicto se suppositurum. Nam in decretis pontificum habebatur, regem Galliarum a Romano Pontifice oportere recognoscere regnum, in temporalibus quoque. Vbi hic legatus Lutetiam venit, rex iussit illi eripere bullas, literasve apostolicas, & legatum ex regno eiicere.& mandare illi, ut pontificiis nunciet, regem suspensurum omnes, qui e
Roma postea veniant. Haec ubi Romae legatus nunclauit, continuo congregatis patribus, regem Gallorum eXcommunicat, & regnum eius cuilibet occupanti concedit, simul in Germaniam ad Principes scribit, quae putauit regem odiosum facere dc onerare inuidia. Excommunicat etiam Omnes, qui fauent illi, aut bene i quuntur. Rex Gallorum execrationes pontificias contemnit, non esse pontificia sede dignum , esse haereticum, simoniacum & omnibus vitiis contaminatum hominem ; quare eius sententiam non morandam , sed iure a pontificatu deponendum. Haec pessime habuerunt Bonifacium Papam , quare synodo congregata , iterum accusat regem, in qua synodo Romae habita decernitur, Philippum, regem Franciae, e regno deturbatum, & Albertum, electum Imperatorem, regem Gallorum patres eius synodi appellant, nam illam putabant aliquid contra Philippum posse, 6c etiam libenter occasionem arripere, nam alioqui erat magna simultas inter Albertum & Philippum. Absoluunturque in ea synoJo omnes iuramentis obstricti regi Gallorum, quinimo excommunicantur, qui non relinquunt illum. Mi tunt ex ea synodo in Germaniam legatos ad Albertum, qui eum exhortentur ad cogendas copias, & in Galliam ducendas , Romanum Pontificem quoque suas copias missurum per alpes in Galliam, Vt una. Coniuncti membrum ecclesiae putreis factum abscindant. Magna erat ira Pontificis, nec minor ira Philippi regis. Albe tus iram Pontificis intelligens non diu duraturam, negat se tantis impensis conscripturum exercitum, & in Galliam ducturum, nisi Pontifex regnum etiam haeredibus suis concedat & confirmet. Quod Pontifex noluit facere, ex quo Albertus
facile colligit, Papam Germanis sic abuti decreuisse, donec irae suae satisfaciat. Rex . II. O o o o o a Phlia
847쪽
Philippus Pontificios conatus videns, contra meditatur , quid psi possit Pontifici rependere. Cognouit autem Pontificem Anagniae esse. eo mittit quendam It tum , nomine Sarram, qui etiam vitam debebat Gallorum regi, ut qui illum c pium a piratis redemerat, mittitque cum eo etiam alios familiares , quibus rex Gdebat , ii ergo, acceptis ducentis militibus, ex copiis Valesii, ditionis pontificiae praefect i, Anagniam silente nocte ingrediuntur, & Pontificem capiunt, Romainque ducunt, ibi moritur statim post mensem unum. Quid eos impedierit, quod non duxerint ad Philippum regem, certum non est, non habuisse in mandatis, uti si caperent eum, ad regem ducerent, fertur, & est probabile. Alii putant, sanctitate pontificia deterritos; alii vero dicunt, Anagninos ciues se opposuisse illis, &coactos aut dimittere, aut Romam ducere. Sunt, qui asserant, propter morbum non au s fuisse longius ducere, nam periculoso laborasse morbo. An vero Ua- Iesus, regis frater,conscius facinoris fuerit , ignoratur. Prudenter sane ob aTectum temere in corde Pontificis exortum noluit se Albertus immisceri . nam facile praeuidebat, nihil hic esse solidi, leuissimum esse ventum. Hoc tempore grauissima odia fuerunt inter Wencestaum regem Boemiae, & Imperatorem Albertum. nam Wencestaus contempsit illum Imperatorem, & palam iactitabat, se recusaste imperium oblatum. Albertum sibi debere imperium. Fuit autem hic Wences- laus vir prudens, Sc in militaribus rebus exercitatissimus, nec infelix in rebus expediendis pacis & belli tempore. Fuit educatus apud Marchionem Brandenburgensem, ubi bona natura per educationem est expolita. Tantae fuit autoritatis & nominis, ut Poloni se illi spontanei volentesque subiecerint. Et Ungari ultro venerunt ad eum, petentes filium eius, nomine Nencesilaum in regem , quem pater misit magnifice comitatum : igitur in Alba Graeca rectus & coronatus est ab Episcopis regini. Albertus autem, videns hunc Wcncestaum inimicum suum tantopere amari, & suscipi, nihil contra eum tentare ausus suit. Alberti Imperatoris aetate Helvetii sunt primo existimati inuicti, nam multi illos bellis lacessebant,sed omnes cum ignominia fugati sunt: quanquam longe vetustiorem non ignorem originem eorum. aos sed hoc tempore primum eorum virtus & fortitudo nobilitata est. Scribitur ab autoribus de Suitensium aduentu in illos montes, quos iam inhabitant, quod aetate Sigiberti,Suedorum regis, & Christophori comitis Austrosti sonum. fuerit in eorum regionibus nimia hominum multitudo, & ut ager ille alere non potuerit: quare fame coactos mutare solum, aliasque sedes quaerere. Tum igitur simul ex Suedis exi uere sex millia virorum, ex Fri nibus mille & ducenti, qui omnes viri-hus & aetate ad arma habiles fuerunt, praeter mulieres & pueros, quorum numerus Ionge fuit maior. Vbi ad Rhenum venerunt, a Gallis, ne transirent, prohibiti sunt. Galli colluuiem hominum imbellium putarunt, sine castris munitis dormiebant, excubiis negligenter procuratis. Adveni Suedi paupertate & egestate excitati, diligentissime omnes temporis articulos obseruarunt, quibus possent consulere caris liberis , uxoribus, parentibus & sibi. Igitur videntes negligentiam hostium, tempore, quo non expectabantur, hostem stertentem aggrediuntur, superant, magnam multitudinem occidunt, & potiuntur praeda non vulgari. Post hoc praelium terribiles facti sunt hostibus suis. Mittuntur ad eos legati, quid velint, quia in animo habeant. Ipsi respondent, se nihil iniquum petere, neminem ex sedibus suis velle expellere, esse in his regionibus deserta loca, quae cupiant sibi dari, ut colant, hoc ius naturale esse, si quis hoc neget, hostem esse humani generis,qui, quod ipse frui non possit, aliis ne fruantur, eripiat. Se cupere quietam vitam in rusticis operibus, non velle aliorum labores deuorare & rapere. Sunt igitur illis con- Cessa deserta loca illa, lacus, montes, valles, colles, fontes, quae hodie possident reddita cultissimadcfoecundissima. Antea videbantur, quod nulla erat cultura adhibita, inutilia prorsus, quae hodie tot hominum millia sunt rura. Nullum est enim solum tam infelicis ingenii bene dc prudenter cultum, quod non supere naturali bonitate optimam terram, cui nullus cultus est adhibitus. Non hoc dico.
848쪽
84 quod ager Helveticus non sit habilis ad omnia fere necessaria ferendum, si aeris &soli qualitas spectari debet ex corporum magnitudine dc pulchritudine & in plantis& in animalibus, nemo potest negare, Helvetiam praeire felicissimis terris. Vbi proueniunt proceriores arbores, quae ex Helvetiorum montibus vehuntur per Rhenum usque in Oceanum, ex quibus nautae malos faciunt λ Vbi boves praestantiores corporis magnitudine, δc carnis suauitate nascunturi Vbi pomaria arborum amplitudine de fructuum bonitate feliciorat Frumenti certe granum longe in Helvetia praestantius est, & candore & soliditate, quam in ullo loco, quem ego sciam. Horum vero corporis robur, forma, animorum virtus in bello, comitas& mutua caritatis assectio, & hospitalitas tam euidens est, ut hostes eis hic palmam concedant. Habuille duces tres feruntur, cum primum venerunt in desertum hoc, quod iam paradisus est, nominibus Remum, Sulcerum, & Wadislaum. Remus & Sulcerus occuparunt locum fracti montis, & valles montesque iuxta alpes, Italiam aspicientes. IVadisi aus valles&montes circa Ararim fluuium habitanda & colenda accepit. Non diu post graue bellum regi Gothorum cum It lis Romanisque fuit, qui ex illis Helvetiis secum aliquot millia in eam expeditionem duxit, qui praestiterunt miram virtutem regi suo. Vbi enim Romam venerum cum duce rege, obsederunt urbem, & magnis sirdoribus expugnarunt eam, occisis innumeris hostibus. Ita in multis expeditionibus sic testati sunt suam virtutem, ut diu post Pontifex Romanus eos suppliciter rogarit, missis ad eos cardinalibus, ut subuenirent illi aduersus Saracenos, qui urbi imminebant; &impetrauit ab eis, volebant enim Deo seruire, & defendere ecclesiam. Bonum certe proinpositum, & bona mens δc animus. Capiunt arma, mittunt Romam expeditam& robore praestantem iuuentutem, aduersus Saracenos perduces cardinales ducuntur , Vincunt omnem ducum expectationem &spem, hoste enim superato Mex Italia expulso, rapinaque erepta, quam Saraceni per Italiam convasarant, spolia omnia Romam pertulerunt, & contulerunt in aedificium Basilicae beati Petri.
Cumque Pontifex iussit eos petere, quod vellent, quod modo emet in suis facultatibus , se daturum promisit: boni viri religioni dediti, nihil aliud petiere, quam henedictionem & indulgentias a Papa, quinimo Sc stipendia recusarunt, pro ecce: sa de Christiana religione se bellum hoc confecisse, dicebant. Propterea donati
magnis indulgentiis, venerunt cum magna laude domum. Anno proximo post iterum scribunt Saracenos Italiam inuasisse, 6c peruenisse usque in patrimonium beati Petri quare denuo Pontificem Romanum misisse legatos ad Helvetios, & io eorum manus inuocasse; facileque impetrame, magna enim erat eorum in religione deuotio. Venientibus, cum hoste pugnantibus, & vincentibus, obtulieiterum beatissimus pater Pontifex eis optionem: Quicquid optabitis, inquiens, acceptum feretis in spiritualibus; in carnalibus vero pro facultatum modo. Helvetii domi, post prioris anni expeditionem, didicerant, quid esset optandum. Petierunt igitur immunitatem a tributis, & ut terra, quam mag9is sudoribus colendo habitabilem fecissent, nulli esset subiecta, sed ut concederetur vivendi libertas, iuxta suas leges, quas haberent. Quod illis concessium est, quo iure adhuc hodie gaudent. Donauit quoque Pontifex abeuntes vexillo rubeo, in quo faberrime picta erat imago crucifixi Christi: quod vexillum maioris precii aestimabant, quam ingentes aureos montes. Itaque cum benedictionibus 8c indulgentiis, magnaque cum gloria rediere domum. Propter ingentia Helvetiorum facta, multa scribuntur de eorum origine, & variant scriptores: neque enim magnopere quaeritur & laboratur, unde ignaua gens prouenerit, sed quo quidque praestantius est, hoc magis inuestigari solet, quae cauta, qui euentus, quis finis eius sit, in omnibus naturalibus rebus. Quod de Carolo Magno scribunt, quomodo propter serocitatem Saxones in illos montes relegarit, & ut illi viam apertam in Italiam con-1eruarent per valles & montes, ubi nunc est nobilis pagus Vrania; relinquo alii imdicandum, quam a Vero abhorreat. Nam si illi Saxones intractabiles, ut illi scri-UO OO O 3 bun
849쪽
bunt, feroces & rebelles fuerunt natura, ut relegandi fuerint, certe prudentissimus Imperator non eos custodes itinerum fecit, neque dedit illis sedes natura tam in nitas , quibus freti, potuissent excursionibus vicinam Germaniam & Galliam multis modis affligere. Illa stultitia non cadit in Carolum Magnum. Alias aliorum opiniones de eorum origine omitto. Ego non aliunde credo originem duxisse . quam ex Germanis, qui Gallos ex his montibus expulerunt, & quod ipsi de sci-gulari robore animorum & corporum scribunt, non hoc ascribendum progen toribus arbitror, nec propterea necessum est ex alio mundo originem gentis p tere, nam per tot aetates degenerassent iamdudum. Videmus enim omnia deor
sum labi & degenerare semina, nisi aliud sit, quod conseruet. Nonne videmus ignavorum hominum filios non raro indqlis mentisque praestantissimae t Rursum virorum animi & ingenii viribus maximorum filios ad omnes functi es, siue animo siue corpore obeundas , prorsus ineptos, ignavos & asinos prorsus cernimus, idque tapissime. Ita, ut non audiendi sint illi, qui dicunt, ta bonis bonos, ex malis malos progigni, hoc enim pro regula haberi non debet. Helvetiorum robur naturali aeris puritati & exercitationi corporum ascribendum arbitror. Ea enim. quae Philosophi Physici scribunt, animorum & corporum qualitatem variari, pro
ratione aeris, alimenti, exercitatione, educatione, nemo sanus negabit. Nec
sunt hic superstitiosi quidam refellendi, qui quicquam nec diuinarum nec humanarum rerum intelligunt, dicunt enim haec omnia a Deo esse, verissime enim diacunt, sed niliit dicunt, ut ipsi putant se dicere, contra eos, qui rerum scrutantu
Causas, quae omnes a Domino emanant. Sed euertendum in viam, ne rapiar ab
instituto. Vicini igitur nobiles paulatim simplicem & laboriosum populum s Cerunt sibi obnoxium, iugumque imposuerunt. Ius igitur altior natura impatiens , ad libertatem rursum aspirauit.
13OO Accidit igitur circiter annum Domini Iaco, quod comes de Habspurg habuit nobilem quendam in valle arcta, Vraniae arcis praefectum, hominem superbum M tyrannum, qui prorsus intolerabilis latuerat, cum aliis tyrannicis factis, tum pD-rissimum, quod libidine inexhausta nullam relinquebat paulo formosiorem vi
ginem ac etiam matronam incorruptam, primo clam, tandem eo impudentia: VC-nit, ut etiam non dissimularit, potando inter nobiles vicinorum castrorum iactarit etiam. Cum igitur duorum Germanorum fratrum χrorem virginem compressisset, occiderunt nobilem. Quod facinus cum comes Habspurgensis impunitum non vellet relinquere, conspirarunt etiam alii, tandem accessit tota vallis Uraniae, & uno die nobilibus aliquot intersectis, duas, aut, ut quidam volunt, tres arces destruxerunt. Vnderualdenses statim quoque accesserunt, nec unci
ti, arces omnes illic deiecerunt. Rebelliones & seditionis causas reddiderunt no-ao 3 hilium intolerabilis tyrannis: nihil enim proprium erat cuiquam, quicquid placebat nobilibus castrorum praefectis, in villis colonorum & pastorum nam plerique agebant pastoritiam vitam, sicut& adhuc hodie est videre rapiebant ceu suum. nec impune quisquam interrogare audebat, cur facerent. Si quis habebat bovem pinguiorem, & nitidiorem, aut aliud pecus, abducebant. Si quis butyrum aut
caseos reposuerat, abripiebant,& mittebant in Rhenanas urbes,commutabant divino, quo se implebant quotidie. Si quis habebat uxorem aut filiam forma aliqua , inuitabant in arces, nec marito aut parenti licebat quicquam mali vel suspicari, aut etiam rogare filiam coniugemue, quid in arce fecerint, curve tamdiu cessarint. Tantam tyrannidem gentem minime seruilem non tulisse, mirum non
est. Foedere igitur coire, primi Ure, Suire, & Vnderualden liceat enim perspicuitatis gratia nominibus Germanicis uti nec quicquam Vel fecerunt, vel dixerunt eorum . quae seditiosi solent factitare, ubi succedit primus insimiae impetus, nam lasciuiunt, gloriantur in malitia, iniurias inferunt quibuslibet obuiis, quibus praeualent, negligenter omnia administrant, periculosissima tentantes, omnia tuta putant, discordant animis, inter sese litigant, quisque imperare vult. Itaque fit, ut facile
850쪽
elle &cito ab aduersariis perdantur. Confoederati illi non sic, nam postquam sue cessit primus conatus, magno cum timore & tremore Deo gratias agunt, cui dant gloriam, in ieiuniis de assiduis Orationibus illum precantur humiliter, ut fortunet& dirigat vias suas. Cauene, ne quenquam inique agendo offendant, iniuriam patientes iuuant, victis ignoscunt, omnia suspecta habent, fortunae mutationem dc instabilitatem partim perpendunt; Vigilanti istine etiam minima curant; nulisium hostem,quantumuis infirmum, contemnunt; Concordibus mentibus&co
si iis omnia faciunt; Nihil ducunt honesta pace antiquius; Bellum nullum incipiunt, nisi salua pax manere non possit, visitque cogantur magnis causis honestilli moue titulι i. Itaque tamdiu foedus hoc mansit, & fcelicibus successibus auctum cst&euectum, ut hoc tempore potentissimo cuique regno conferri queat. Princi .pes 3c omnes nobiles vicini, statim coactis copiis, primordia illa Helvetiorum c
nabantur extinguere, antequam vim ignis conciperet maiorem. Nam vehementer&non immerito timebant, ne exemplum alios quoque animaret adsimilia te tanda. Quam ob cautam, ceu rem facilem aggrediebamur hos tres pagos: Con foederati vero angultias in montibus dc vallibus occuparunt, diligentissime de prudentis me ordinatis ita prauidiis, ut, sicubi maior vis incumberet, facile comvenire possent. Lapidum maximorum deuolutioncm in hostes pueris & mulieribus committcbant. Partitis inter se officiis, tanta aequitate res periculosas&m
rimas gellerunt, ut post pugnas, aut victos fugatosque hosti nulli querelae loeus esset. Saepe Principes plus in impugnandis illis pagis impenderunt operae & pecuniae, quam in magnis regnis expugnandis soleat expendi. Et, quilumma est optimorum ducum laus , vicerunt hostes quam minimo suorum sanguine, nee unquam temere congresti leguntur, semper studio illis fuit, ut aliquid haberent. quo iuuarentur aduersus hostem. Loca dc tempora diligenter perpendebant, si quando festinandum censebant, in Velocitateque aliquid commodi esse, nullo I hore & vigiliis deterrebantur. Si quando magis cunctandum, non pigebat opportunitatem & occasionem, quae cum omnibus rebus plurimum habeat momemti, in bello praecipue regnat. Ingeniosiores Graecis & Romanis fuerunt ad fallendum hostem, semper tamen fide seruata. Anno Domini I los, cum sociis quibusdam Principibus, Lupoldus Austriacus dux magnum in Suitenses con foederatos duxit exercitum. Ubi venit ad fines eorum, post deliberationem prolixam,
quam habuie cum sociis belli, tandemplacuis . viii inarene ea parte se imgressiiros, qua maxime putabant se expectari, &relictis illic tumultu strepitiique ignibus, quae praeberent castrorum speciem, deflecterent in aliam viam trans itu difficilem, sed minus custoditam. Putabantque boni Principes, se magni aliquid inuenisse , & pollicebantur sibi victoriam certam. Ducunt e ercitum , ae si vellent recta ire per vallem Suitensium, de cum accessissent propius, iubent fieri ignes, fumos, dc tubis sonare, dc quanta cumeeleritate fieri potest . ducunt exercitum satis expeditum de transcendere
montes paratum, ad aliam viam, qua ire conabantur, sperantes illam praesidiis non munitam. Haec hostium consilia omnia pramidentes Suitenses nam sienominabantur confoederatiὶ relictis senio defectis dc minoribus nam , paucosque admodum e peditos, qui tumultu dc fiagore caedendis arboribus facerent fidem hosti, omnes illic congregatos. Caeterum taciturniores statua manebant in comeauis locis abscondici, in illa via, per quam veniebat Lupoldus; cum veniebant in eum locum, ubi opportunissimum erat Suitensibus, ferro dc saxis ex improuiso irrumpunt in hostes, qui in angustiis constituti, multitudineque impediti, omnino
non poterant armis uti, cadebant magno numero, qui in extremo agmine erant,
fuga seruari sunt, primi sunt omnes capti & occisi. Plures captos ferunt, quam fuerint Statensium, plures etiam in strage occubuisse. Elin captis δc occisis fuerunt multi nobiles. Et illos, qui praebebant castrorum speciem , qui secum habebane impedimenta, ceperunt Statenses eodem die. Captiuos humanissime tractabant,