장음표시 사용
851쪽
nec tamen nisi redemptos dimittebant, quos cognouerunt habere facultates aut micos, quibus possent redimi. Cognouerunt autem ex captiuis omnia. Postquam ediderunt illam memorabilem stragem Suitenses. habuerunt aliquandiu pacem,&multi vicini videntes felicem eorum statum, & in libertate modestum dc temporantem , coniunxerunt se illis. Quod rursum Principibus incepit molestum esse . di non tolerabile videri; quare denuo aduersus illos copias decreuerunt ducere.& tribus partibus ipsos urgere, ut dissipati vires amitterent. Hoc institutum Principum audientes Statenses, constituerunt excipere, qui primi venirent quam ocyΩsine, nam facile videbant, non eodem die in omnibus partibus adfuturos: quare primi aduenciunt principio Aprilis, quos Statenses coniunctis omnibus viribus aggrediuntur , cum primum ingressi sunt fines eorum, Ec maiore parte occisa 5c capta, reliquos fugatos ad duo milliaria persequuntur. Secundi, qui ab alia parte debebant eos urgere. veniunt fere totum post mensem, qui adeo meticulosi sunt redditi,postquam audiuerunt Austriacorum fugam nam primi fuerant Austriaci, ut abiectis armis, se multi subduxerint clam. Nec cuiquam dubium erat, illos esse inutiles bello , tamen ut satis facerent decreto Principum, duces non reduxerunt domum, sed ita copias continuere in castris, quae munitissima habebant, vevulgo inter milites diceretur, hoc non esse volentium alios capere, sed cauentium, ne capiantur. Suitenses ad colenda rura sua rediere, &foenificia, constitutis ramen vigilibus praesidiis locis suis. Illi in castris magno sumptu ociosi desidebant. Postremo mense Iulio venerunt tertii, qui diuersa parte alia quapiam inuadere debebant , qui nihil quam reliqui territa erant ex primorum strage & fuga. Quarovisum est omnes coniungere, quo multitudine confisi erigerentur animi. Sed oh conuenerunt in una castia, nihilo visi sunt erectiores animi. Duces autem cum Cuperent experiri, quidnam praestituri essent in necessitate, si confligendum essencum hoste, iubent classicum canere, aciem instruunt, adhortantur eos ad virtutem, ne spem in fugam ponant, se per exploratores certo scire hostes adfuturos, cum esset acies instructa, inuenta sunt multa arma, quae milites abiecerant de profugerant; praeterea Vel insanus potuisset ex vultu, gestu, incestuque videre timorem & animorum terrorem. Quamobrem dimiserunt exercitum, & abierunt domum, unde venerant, sicque finitum est bellum, quod magno apparatu Msumptu susceptum erat. Suitenses, missis legatis, ad ducem Austriacum Si aliouPrincipes,petiere impensas. iacturam, quam passi erant, negligendo rura, sibi restitui, aut se proxima quaeque direpturos. An aliquid extorserint, non constat, pro babile est autem illis pecuniam datam, nam pax est facta, dc quieuerunt Statenses.
11o; Sed hoc loco satis sit de Helvetiis. Anno post natiuitatem Christi I 3o3. Flandren
ses inuaserunt Artensem ditionem, Sc crudeliter omnia vastarunt. Primo impetu nemo illis resistebat; quare insolentiores facti, pergebant longius. Galli igitur animaduertentes, eos in rapiendo & incendendis aedificiis occupatos , insidiis eos circumuenerunt in locis Flandrensibus iniquissimis, 3c commisso praelio, superatos fugauerunt, supra tria millia eorum occiderunt, dc omnem praedam eripuerunt illis, secutique Galli in Flandriam retulerunt plus malorum,quam acceperant. Eo tempore filius comitis Flandrensium erat in Apulia, cum primum audiuit harudo patria, omnibus rebus, quibus in Apulia occupabatur, relictis, volavit in Flandriam . Adventus eius suis grati stimus erat, intelligebant enim integritatem & cari tatem animi eius erga patriam, cum Venisset, Vt succurreret amictae. Quam ob aio rem illi committebant belli summam. Igitur copiis reparatis. 3c admonitis, ve fortiter pro patria pugnenz, Vitam nos debere patriae, non esse hominem, qui deia serat patriam. Propterea se ex Apulia per infesta itinera venisse, ut suum officium erga patriam faciat. Flandrenses receperunt animos, de incredibilirer excit ii sunt oratione illa dc exemplo Philippi, hoc enim nomen erat filio comitis. Nemo erat, qui non turpissimum duceret, patriam deserere. Ergo uno animo denuo hostiliter inaressi suacprincipatum Arcensem, dc depopulati sunt usque ad ma
852쪽
re , & postremo venerum ad urbem Tomacum, quam obsederunt, & constanter quotidie oppugnabant muros. Rex Franciae mittit legatos ad Flandrenses, To nacum obsidentes, petit inducias. Quae facta sunt in annum unum his conditio nibus,ut comitem Guidonem, de quo in praecedentibus,liberum dimitterent usque ad finitas inducias, & reliquos quoque captos utrinque liberos sinerent vivere usque ad induciarum finem. Guido Venit in comitatum suum, cumque omnes suaderent, qualescunque conditiones pacis esse accipiendas, modo Guido liber maneret. Ad haec Guido omnino consuluit, ut nullas iniquiores propter se acciperem conditiones pacis. Cariorem eis debere esse patriam, cui plus debeant, quam ipsi. Se tarn alioqui morti proximum esse : esse enim ea aetate, ut nulla spes ponsit esse multo longioris vitae. Cumque serio de conditionibus pacis ageretur, putaretque rex Gallorum, omnino quiduis facturos Flandrenses, modo Guidonem Principem suum seruarent, Guido ubi auditae iniquistimas proponi a Gallis con ditiones, inuitis Flandrensibus luit in captiuitatem, breui post obdormiuit, eius corpus petentibus Flandrensibus est datum, & in Flandriam delatum, & cum magno honore sepultum. Hoc tempore Nencestaus adolescens filius Wences lai. regis Boemiae, qui inter sanctos rela us est, propter vitae probitatem & religionis
amorem Boemiae post patrem reX, tam malus quam bonus pater fuerat: ventri enim &Veneri totus erat deditus, a Germano equite ex Turingia, vel sut quidam voluntὶ ex Germaniae Francia, nato, interficitur. Post huius mortem Boemi, post longam consultationem, cligunt Henricum, comitem Tyrolis dc ducem Ca rinthiae, qui uxorem habebat sororem Alberti Imperatoris. Fuerant autem magnae diu ante stinuitates inter Albertum & hunc Henricuin, propter haereditatem, & alias quasdam causas. Saepeque res venisset ad arma, nisi tot boni Principes intercellissent inter illos, nam erant ambo auariores. Albertus, ubi intellexit, Henricum sororis suae Annae hoc enim nomine appellabatur maritum in regem electum, statim mittit ad Boemos, accusans & criminans eum, nescio quihus nominibus, & mittit citiam ad ipsum, minatur illi, ne tam impudens arrogansve sit, ut seipsum dignum iudicet regno Boemiae. Vbi minis nihil emcere potest, cogit copias per Germaniam, ducitque in Boemiam aduersus nouum regem, nec magno labore vincit, & ex regno deturbat, qui nondum ullas radices egerat. Eiecto igitur Henrico, facit regem Boemiae Rudolphum filium suum..Cum autem videret Boemorum animos alieniores, propter per iniustam vim eiectumHenrieum, quem Boemi concordibus suifragiis elegerunt; animaduerteret vero etiam. Eli1abet, sancti Wencestat regis senis uxorem relictam. Boemis carissimam esse, eo-pulat illam Rudolpho in matrimonium, quo Boemi aequiores redderentur nouo regi. Nec consilium vanum fuit, nam postquam illam Eligabet duxit uxorem, omnes Boemi agnouerunt eum regem, & quamprimum operam dant, ut coronetur in regem, & magnam de eo concipiunt spem: Verum primo statim anno immatura morte praeripitur. Post Rudolphi mortem, magna inter Boemos obor ta est concertatio, alii enim alium Volebant regem; quidam aliquem Boemum volebant, propositis proceribus aliquot, praestare enim habere illic natum. Amorem enim patrii soli&coeli apud omnes homines valere, & propterea omnes bene
institutae Respublicae rectissime studium habent, Vt praeficiantur administrandis rebus aut apud senati, aut qui fuerunt a primis annis illic. Nouos enim homines saepe perturbasse felices Respublicas accipimus : neque enim curae illis solet este magnae, quid accidat. Aliorum quidam Fridericum, Rudolphi fratrem, sic magis fore pacificum & tranquillum regni statum dicentes, quidam Henricum, Carm-thiae & Tyrolis dominum, petierunt. Henricum quidem omnes elegissent, nisi multi a tumultibus abhorruissent, quantum enim Vel leues Principum di ordiae
mali afferant, experti erant: tamen ea pars, quae Henricum, inuito Imperatore, volebat, vicit; erant enim bellicosiores, aut certe concitatioris mentis & pacis amantes. His igitur iussis quiescere, & quiescere noluerunt, sed pergebant foue
853쪽
re Alberti partes occisi, mittunt ad Henricum, & petunt, ut regnum suscipiat iterum. Promittunt simul se non cessuros, ut antea Alberto, e medio sublatos esse. qui illi fauerint, eumve timuerint, significant..Henricus, vir strenuus & pericularum contemptor, redit in Boemiam, prioris casus exemplo nihil deterritus. Ungitur & coronatur a regni episcopis Pragat. Imperator Albertus cogit copias per Germaniam, proficiscitur in Boemiam, rex Henricus cum Boemis occurrit illi obuiam, in castris continent utrinque exercitus , commitcuntur leuiores pugnae saepe equestres &pedestres, vincunt sepius Boemi, quo factum ' , Vt Imper tor magis voluerit ex castris per incursiones eos fatigare vastando - exurendo omnia, quam fortunam totam semel praelio committere. Et quanquam misere amici magnam partem Boemiae: tamen Boemos ad deditionem compellere non Potuit, adeo tenaciter adhaerebant regi suo. Cum diu Albertus sic in castris produxisset bellum magno Boemorum incommodo, suo autem maximo sumptu &, iii Ampensis, Lai dem homo ad rem attentior, non amplius volens sumptus ferre, re- ducit exercitum ex Boemia. Anno a natiuitate Christi millesimo trecentesimo
undecimo, in Germania, sicut& aliis nationibus, Templariorum ordo est sublatus, & eorum bona direpta sunt a quibusdam, quibus non debebantur. Quod
Romanus Pontifex non aequo, ut par erat, ferebat animo: quare eorum faculta
tes reddere mandabat sub poena excommunicationis latae sententiae, & adiudicauit eas ordini sancti Ioannis, ut illis uterentur in excipiendis peregrinis & expeditionibus contra Turcas. Porro facultates Templariorum erant per quosdam mala fidei homines dilapidatae, aut saltem mutatae & aliter collocatae, quam prius, dum Templarii habebant. Hinc magnae lites exortae sunt, multum negocii Caesari quoque factum est, ut restituerentur in usum, in quem erant collatae a piis hominibus. Vix enim extortae sunt a quidusdam istae facultates. Clemens Papa hoc anno scripsit Archiepiscopo Moguntino, ut publicaret latam Pontificis & ecclesiae sententiam, datam aduersus Templarios: nam erant in dioecesi Moguntina adhuc regni quidam Templarii in possessionibus suis. Quare archiepiscopus conuocauit omnem suum clerum Moguntiam, cumque sederet in domo capitulari. quam vocant, exponeretque Pontificis mandata, simul quo modo, quibusque
causis quae grauissimae erant & prorsus nefandaeJ Templarii ubique per Romanam ecclesiam essent damnati, & ex possessionibus suis eiecti & relegati, ecce intrat Hugo Waligrin quod sonat, si Latine dicas, siluestris comes cum viginti confratrihus Templariis, indutis habitu sui ordinis, hoc est, albis palliis cum cruce rubea assuta, erant omnes sub palliis probe armati. Introeuntibus assurgit episcopus& alii, qui aderant, iubet ut sedeant, & quid boni afferant, rogat episcopus. Sed
Hugo comes stans, minaciter incipit loqui in hanc sententiam , Domine archiepiscope, rumor est vulgo, nec puto vanus, Vos hic conuenisse aduersus nos fratres, qui nomina dedimus militiae templi, consilium inituros, quo pacto publicetis excommunicationem in nos Romae editam & Vobis missiam. Nos huc venimus, non ut vim iniuste faciamus cuiquam, sed ut nos ab iniuria defendamus. Quam ob rem petimus, ut hanc appellationem habebat autem literas in manu, Meum his verbis dedit episcopo quam nos aduersus hunc Clementem interposuimus, ad futurum sub proximo Papa concilium, hic iam Velitis prassienti clero publicare. Nam causa nostra eiusmodi est, ut iustum & aequum iudicem non formidemus. Et male, ultore Deo, aliquando perdentur, quicunque nostras facultates attigerunt. Episcopus coruo comitis Hugonis Vultu minacique voce, & prae Cipue tot armatis viris snam erant praeter Hugonem viginti nobilesTemplarii commilitones confratresue, facile est iudicare magnam multitudinem seruorum sieariorum fuisse vehementer territus, blande comiterque respondit, Id se diligenter curaturum. Addit Hugo, Atiam. Quare sine mora Papa processu postposito) appellationem comitis & confratrum eius qu continebat prolixe causas argumentaque defensionis Templariorum, & aduersariorum iniquam sententiam
854쪽
este multis probare nitebaturὶ legi & publicari iussit, ut Hugo volebat. Quid enim
faceret episcopus cum inermi clero, contra tot armatOS & iratos, paratosque aut
extorquere, quod volebant, aut omnes occidere8 Nam hoc enim fuisse illis propositum, postea cognitum est, quanquam episcopus & alii in congregatione facile hunc animum illis esse, videbant per fenestras, hoc est oculos. Praeter alia a ficta, quae in appellatione erant, scripserant, fratres militiae templi, qui ex mandato Pontificis essent combusti, crimina illis per falsos testes obiecta negasse, nec probari potuisse aliter, quam per falsos testes, qui oderint eos ob virtutem. Neque enim apud malo; bonis este locum. Miraculo autem probatum eos innocentes fuisse; nam vestes cum ipsis iniectas illasas mansisse, nec omnino ignis vestigium concepisse. Haec cum lecta essent, praesentibus Hugone & fratribus eius, clerus admiratione miraculi suspensus erat, nam creduli quidam statim fidem adhibu runt impudenti mendacio. Et episcopus credere visus est. Nam benignissime post appellationem lectam, Templarios astatur, promisit eis suam operam, & rogauit, ut sui mentionem facerent in precibus sancti ordinis militaris Templi. Dixit Archiepiscopus, se aliquid boni pro eis scribere ad Pontificem, & diligenter causam eorum acturum. Addunt hic quidam , quod ego reseram, nihil refere etiamsi non credatur, episcopum non potuisse dormire, nec comedere, neque ullam aliam functionem obire, antequam scripserit Pontifici, &legatum Romam miserit cancellarium suum, in causa templariorum. Et quendam diaconum familiarem episcopi, virum philosophiae deditum, & vitae probatae, dixisse per iocum, praesente episcopo, Nullum testimonium esse innocentiae, hostes intactos m. ansisse in igne: sed hoc miraculo potius significatum, sub puris vestibus, quae fuerunt album pallium, latuisse impura corpora, quae exusta sint; sed vestibus crematis, corpora ab igne illaesa testimonium potuisse videri eorum innocentiae. Hunc qui haec dixerat, sacerdotem, doctum virum, ab episcopo irata facie iussum in malam crucem ire, cum tam impia & peruersa cogitatione. Haec verane sint, nescio, certe episcopus diligenter Romam scripsit, & ita egit causam Templariorum, ut Pontifex nihil durius responderit, sed rescripsit, ut diligenter adhibeat inquisitionem rerum, quae in appellatione continebantur. Archiepiscopus inquisitione facta. ad mandatum Papae, conuocauit omnes sibi subiectos sacerdotes dc pranatos, praeterea inuitauit illos quoSdam vicinos episcopos,& in frequenti synodo omnem rem, ut erat gesta, exponit ordine, absolutique fiunt in ea synodo Moguntina Templarii illi, qui erant sub episcopo Moguntino. Circa haec tempora Ioannes dux, fratruelis Alberct Imperatoris, qui in aula Alberii educatus erat, misit quosdam bonos amicos ad Imperatorem, qui illum docerent, qua ratione quoque iure arx& dominium de Κiburg ad Ioannem fratruelem suum pertineret, ipsius enim esse
matris suae nomine. Cum Imperator negaret, nec ullas causas adderet, quare sua hae essent, petierunt amici illi, ut saltem pateretur aliqua parte Ioannem in hoc dominio haerere. Imperator irasci non solum Ioanni fratrueli, sed etiam iis, quos miserat, amicis, quare verbis iratis confutatos dimisit. Hoc cum iterum atque tertio tentas let, nihilque videret se effecturum unquam, apud hominem rei studiosiorem, quam par est, malae cogitationes immissae sunt in iratum cor eius, nam
coniunctis sibi sociis Baronibus, Walthero de F egara, Varico de Palma, &Ru-dolpho de mari, incipit cum illis tractare de interficiendo Alberto. Consueu
rat autem rex ubique cum Vno atque altero colloqui equitans aut obambulans,nec
habebat magnam sui corporis custodiam. Ita ergo cum viro seorsum milite quodam Albertum equitantem per sata, illi coniurati, qui diu captauerant nefandi facinoris perpetrandi occasionem, accedunt, Imperator nihil tale suspicans salutat, rogat comiter, quomodo se res habeat. Unus ex illis, ferunt Rudolphum fuisse, dixit loco resalutationis, Quamdiu cadauer istud equitare permittimus statimque cum dicto uno momento, Rudolphus gladio medium transfixit Ioannes dux cultrum oblongiorem collo infixit. Alter eodem momento caput medium disi
855쪽
secuit. Hoc illi accidit in eo loco sui agri, ubi nusquam in toto mundo tutiorem se putarat. Sic agitur nobiscum, quando alia auxilia & refugia quaerimus,quam Dominum Deum. Hic suorum praedecessorum exemplo doctus, non Voluit Italiam adire Vitae timens suae, multa vitavit ob vitae discrimen. Timuit enim immodice mortem, quemadmodum solent, qui immodico amore peeuniae det nentur. Nihil enim sublimius vident quam puluerem terrae , quem admirantui coactum in terrenam massam flauescentem, quam aurum vocant. Alberti igitur exemplo docemur, Dominum nostrum refugium, & arcem fortitudinis este oportere. Non diu ante huius Imperatoris mortem, in Germaniae firmissimo castro, per latrocinium est a vigili suo nobilis Baro opibus pollens , trucidatus cum omni familia, liberis & uxore. Est autem hic Albertus Romanorum electus Imperator interfectus loco, quo est monasterium Κings id fundatum, corpus eius Spiram est delatum, regali ritu sepultum est. Filii & alii Alberti consanguinei, praecipue tamen filii, audita miserrima genitoris sui morte, omnibus posthabitis, Vnum hoc inceperunt agere, quo ulciscerentur patris mortem. Festinarunt igitur cel riter , primumque Rudolphum fugientem, & Romam ad poenitentiam agendam euntem, in itinere proditum comprehenderunt, dc traxerunt in campum, ubi pater erat occisiis, ibi ad caudam equi ligatus Rudolphus, & miserabiliter distractus , rotae impositus est. Baro de Palma obsessus in Alipuren, donec mortuus est tristitia& rerum penuria. Post mortem Baronis, Lupoldus,filius occisi Imperatoris Al-herti , in ea arce captos quinquaginta viros iussit decollari, inferias illas missurus parenti. Ioannes dux post multiplicem metamorphosin, in qua aliquando transfigurabat se in mercatorem, saepius in mendicum, nonnunquam totum semestre tempus pascebat greges, aut armenta, aliquando agebat aratorem, dura enim egestas eum omnia docuerat. Postrema informa mendici, quod opificium callebae melius quam alia, proditus est, & captus ab Imperatore Henrico, qui illum vivere permisit multas ob causas, primo quod satis poenarum dedisse iudicabat, quod aliquot annos errarat in multa egestate&magnis laboribus, deinde, quod erat dux ex nobilissima familia natus. Postremo, quod maxime mouit Imperatorem, quod illi vitam concessit , quod videbatur habuisse iustas irae cautas aduersus Albertum, patruelem suum. Quare inclusit eum monasterio,illic pie sertur diu vixisse. Walteri vero castra occuparunt filii Alberti, alterus fuga elapsus latens in pagis multis per Germaniam sordidissimis, vestitus opilio, pauit greges annis continuis triginta quinque, tandem senex pastor in comitatu Wirimbergensi moriturus, dixit astantibus,quis esset. Quare honorifice sepultus est. Ista fuere fata eorum. qui occiderant Imperatorem Albertum.
856쪽
Ost oecisum Imperatorem Albertum, imperil Electores Francosuris
diae conuenerunt, de eligendo Imperatore multa controuertuntur. Rcix enim Galliae Philippus turbabat eos ; quosdam enim ex Principibus pecunia corruperat nam ambiebat imperium & incertam spem ductus erat ab iis, quibus munera dederat. Totis igitur viribus hoc agebat rex. Quare Pontificem Romanum tum Auinione agentem conatus est, clam introductis copiis in urbem, vi cogere, ut coacta synodo , suam autoritatein & ecclesiae interponeret apud Principes Electores, & ad illos legatum mitteret cum autoritate apostolica episcopum, quem ipse rex iudicatinis
erat. Sed hoc regis Philippi consilium est Pontifici proditum, quantumuis secreis te id Philippus cum fidelissimis putabat ipse agebat. Hoc regis proposito cognito , Pontifex,quam primum conuocatis cardinalibus suis, qui erant illi a consiliis. rem, ut erat illi nunciata, enarrat. Patres, qui Pontifici aderant in consilio, quam maxime dissuadent, nePontifex Gallum iuuet, nam illi omnes erant Gallorum regi iniqui, ob iniquas petitiones. Quare una omnes una sententia primo decernunt Gallum omnibus modis impediendum, ne fiat Imperator, ne ecclesia illi subiici tur, neue ius ullum habeat in ecclesiae rcbus. Quod propterea magnopere time-hant, quod in suo regno ecclesiarum facultates & ecclesiasticos irreuerentius tapetractauerat. Deinde constillant, qua via commodissime & maxime impediatur, decernuntque sine omni mora celeriter legatum in Germaniam mittendum , dc Principibus electoribus significandum. H Iine cunctatione eligant Imperatorem.
nisi velint imperium peruenire ad Gallos; & illis demonstrandum, quam hoc illis
cauendum sit, quantam libertatis Germania passi ara sit iacturam,si fiat. Legati celeriter mittuntur, iubenturque sestinare, antequam rex Auinionem veniat, & incipiat turbam, quam parturiebat. Et simul statuerunt communi conlilio , quem potissimum eligendum principibus proponerent. Censuerunt autem nominandum comitem de Lucenburg, religiosis ecclesiaeque amantem,& strenuum cum moderatione in rebus agendis bello &pace , Cardinali Ostiensi, qui in concilio ad rat,consuetudine longa familiariter notum. Illa omnia legati missi effectum dant, ad Principes perlata ubi sunt, intra pauculos dies conueniunt, concorditer Imperator eligitur Henricus, comes Lucenhurgi, appellaturque Imperator Romanotum septimus. Atque ita,ad votum & Voluntatem Papae, hunc Principes elegetunt, propterea statuerat rex Galliarum cogere Pontificem ad se nominandum . sciebat enim eo tempore sic affectos principes, ut essent ratum habituri, quicquid
Pontifex volebat. Electio statim promulgata est per Germaniam, Galliam, & Italiam. Quod cum peruenisset ad regem Galliae, immoderatissime ira doloreque animi conturbatus est. Iam enim parauerat se, prosecturus Auinionem , &suos nuncios clam cum muneribus in Germania habebat, nullum Principum sciebat sibi posse praeserri: quare quo spes certior erat, hoc magis doluit, ubi se ea frustratum videt. Etsi igitur ignorabat, sua Papae consilia prodita, & propterea ita festinatum: tamen cst summus Papae inimicus factus, colligere enim multis coniecturis potuit, sedem Romanam sibi aequam em non posse, nam ita de ea meritus erat.
857쪽
D 4 Quam ob rem cogitare, loqui, facere contra Pontificem, maiora semper contra eum moliri coepit. Omnino enim vindicare iniuriam statuebat. De imperio vero
consequendo nulla illi spes relicta fuit, idcirco nihil negocii Imperatori aut Principibus fecit. Posti electionem Henricus venit Aquisgranum cum sua uxore . ibique ambobus illis est corona imposita ab archiepiscopo Coloniensi. A Coron tione, Pontifex Clemens quintus statim confirmauit apostolica autoritate , quicquid Principes in electione & coronatione fecerant. Simul Papa misit passim per
Italiam & Germaniam legatos suo nomine cum mandatis, ut omnes sine tergiue satione illum Imperatorem reciperent, alioqui excommunicationem in promptu Paratam expectarent. Clemens enim quintus Pontifex omnino duxit sibi deuin- Cendum hunc Imperatorem, ut ope eius posset uti aduersus Gallum, qui palamminabatur pontificiis, &erat in parando bello totus occupatus. Postquam Corrinam ab episcopo Coloniensi Si a Pontifice confirmationem accepit, incepit cog re exercitus magnos multae enim ciuitates paratae erant ad conferendam pecuniam, & multi Principes quoque, eratque ipse bene peculiatus parabat enim expeditionem in Italiam, in Boemiam, te contra rebelles comites Wirtenhergenses. Habuit primum magnum Spirae conuentum, ut animos omnium Principum&ciuitatum erga se & imperium exploraret, &simul tentaturus, anne Comitem Wir-tenbergensem Eduardum posset adducere, ut officium suum faceret, sine bello. qure vocavit illum Spiram, Venit comes, sed ita comitatus, Ut totuS conuentus ab eo timeret periculum. Henricus electus Imperator, qui nihil priuati adue sus eum habebat, mansuete eum excepit, salutauitque comiter, & primum solus eum ipso egit, conatus eum in viam reducere. In hanc sententiam orationem
cum ipso habuit , sibi non propositum esse, laudem quaerere in debellandis iis, quorum auxilio communes hostes sint vincendi, nec grauius quicquam sibi esse . quam quod timeat, ne res ad arma veniat. Nec enim se ignorare, quantum m Iorum bellum ciuile secum ferat, hostes communes roborari. & inimicis praeberi gaudii materiam ,&partibus odii seminaria relinqui in multos annos, nec nisi per longissimam aetatem eradicari posse inimicitiam hosti Iem ex animis partium, fieri idcirco, ut deinde hostibus communibus resistere non possint , sed alii gaudeant propter odia & inuidiam aliorum cladibus, etiam si de communibus fortunis againtur. Id probat permultarum ciuitatum& gentium exempla. Simul dicit, quo loco comitatus Wirtenbergensis in imperio esse possit, si res suas in quiete agant, quanta item materia, occasio & facultas sit illis comitibus ad summam laudem &gloriam consequendam, habere enim sub se agricolas, exercitatosque homines, ex quibus praestantissimi milites fiant, quos si ducat in Saracenos aliquando s Cum, maximam laudem reportaturum nam sciebant omnes, Henricum proposuisse cum maximis copiis & conatibus proficisci in Turcas, cum primum posset, omniaque affirmabat se agere, ad maturand m expeditionem illam in Turcas)pollicetur simul illi amplissima ex eo bello, & alias quoque suam operam & beneficentiam non desideraturum. Haec ubi Henricus Imperator plurimis illi exposuit, a II tandem dicit illi aperte , se non posse non defendere eas imperii ciuitates , quas affigebat indies comes, nam nisi hoc faceret, se posse iudicari virum non bonum, qui suum Omcium negligeret. Nam suscipere prouinciam administrandam , &ossicio debito non fungi, proditoris esse, non Principis, dicebat. Admonet pra cerea, ut potius iam secum in Italiam comitetur , se illum habiturum fratris loco. Fore sibi opus fortibus viris, remuneraturum beneficium. Fore materiam CD-piosam consequendi gloriam in Italia, & fortasse etiam benefaciendi amicis, & eos augendi & ornandi. Postquam orationis finem fecit Henricus, respondet comes superbus, se contra ius nihil hactenus egisse, nemini iniuriam intulisse. se nemini Obstrictum esse, ut ceu mancipium ad alterius voluntatem vivat. Gratias agere se Henrico, qui amet laudetque pacem tantopere , si velit, posse pacem seruare. neque enim se bellum incepturum cum Imperatore. Quam ob rem, utrum Velit
858쪽
pacem aut bellum, in manu Imperatoris esse; se malle quidem pacem , sed ita ut bellum nihil timeat, neque a bello tantopere abhorrere, ut suum ius non persequi Velit, aut seruire iis, quibus non necessum sit, & alia hoc genus respondet Wirten-bergensis comes. Cassar ex eius responso perfacile colligit, nihil verbis & lenitare animi apud illum fieri poste. Proximo igitur die sedentibus Principibus omnibus Germaniae , accusatio & defensio eius audita est. Aderant legaci vicinarum ciuitatum , qui grauissime accusabant comitem. Cives interfectos a suis mini stris, abacta armenta, & greges sine omni causa, &c. omnia longum esset recensere. Comes, vir strenui animi, nihil negabat horum, quae obiiciebantur . sed iure fecisse,&, nisi ultro ossicium faciant, posthac magis suum ius armis persequuturum. Et hocillis ingenue praedicere, ut caueant, ne cogatur facere, &α Comegigitur domum restit, eo quo venerat Spiram animo, nihil prorsus mutatus. Ηenricus apud Principes post abitum eius conqueritur de hominis corde immobili. nedum non poenitente,&iniurias, quas inferebat ciuitatibus, enumerat, decernitur hostis imperii, & bellum aduersus eum statim parat Imperator, committitquc negocium fortibus viris. quos sciebgi comiti infensos. Ipse urget expeditionem in Italiam , copias magnas & selectas, beneque armis instructas contrahit. Porro illi, quibus erat Wirtenbergense bellum commissum , inuadunt ducatum, hostiliter oppugnant, expugnant, diripiunt, incendunt, captis & occisis multis. Comes Wirtenbergensis, quoniam numero nimium erat impar , recepit se in mun tiores arces & urbes , illic constituit fatigare hostem. In impugnandis quibusdam multum est operis & laboris impensum, donec capta sint. Post multa parua praclia, & variam belli fortunam , est foedus factum. Eodem tempore. antequam Henricus Germania excederet cum copiis, filio suo dedit uxorem, & celebratis nuptiis , misit cum exercitu in Boemiam, ad regnum occupandum , nondum finito bello Nirtenhergensi, & ipse arripuit cum exercitu iter in Italiam. Ubi Henrici filius fines Boemiae attingit, occurrit illi obuiam cum Boemis Henricus, comes I v-rolis & Carinthiae. quem Boemi in regem elegerant. Vbi exercitus ambo Germanorum &Boemorum distabant pastus mille quingentos , uterque castra munit, di per aliquot dies continent copias in castris. Quotidie autem fiebant singulares
pugnae, videbanzur Vtrinque pertinaces animi, fortuna varia erat, nunc huc nunc
illuc se inclinabat. Primis duobus aut tribus diebus, sine dolo inibant pugnas, de plane Germanica fortitudine & simplicitate , tapiusque altera pars capiebat quam occidebat, alteram, & bene captiuos tractatos & potos cereuisiaue inebriatos commutabant, augerique videbatur potius amicitia illis pugnis, quam odium inter milites, statim post unuin atque alterum ictum alter eorum, qui congrediebantur, alteri cedebat , dabatque herbam. & ibat sub hoc praetextu ad compotandum, & videndis alienis castris oculos pascendos. Quod ubi Henricus, Boemotum 'rex, animaduertit, faciles ad insidias struendas rationes sibi offerri videbat Quare ex suis fortes & bonae fidei viros misi, ut se capi sinerent, & diligentius omnia in castris perspicerent,qua diligentia administrarentur singula, quando comederent,quando dormirent, quae vigiliarum excubiarumque ratio esset.Hi ergo prae hent se ligatis manibus captos ducendosque in castra hostiu, ubi soluuntur,& poculis certant,simulant se leuis limos,expediunt pocula oblata omnia, interim tamen omnia obseruant,vi imperauerat rex, quenti die mox mane dimittuntur. Regi obseruata nunciant. Obseruauerant clancos, Saxones, Thuringos&Mi enses, qui in primo erant agmine , noctu omnes inebriari,&dispersos solutis membris stertere. Sueuos, qui in extremo agmine, non ita solui potando, sed non multos esse, Marmis exui & colludere. Rex igitur mox iussit quendam ex captiuis Saxonibus interrogari, sed quasi aliud agendo, quamdiu illis esset manendum in primo agmine i Respondet Saxo, per sortem eum locum contigisse ipsis ad medium mensem Sortiri enim eos, qui praecedant, quique sequantur, ne qui se aut negligi aut contemni existiment. Haec ubi rex Henricus cognouit, iubet mitti bonos potatores in
859쪽
in certamina illa quotidiana, qui se captos praebeant, & potent, nec illi sciebant regis ivlla se missios, & plures mittit. Unum ex omnibus tantum rex ipse mittit, Cui fidens rex omnia consilia manifestat, iubetque, ut cum tempestiuum videatur, subducat se, Sc celeriter nunciet, interea omnibus viis ab omni parte hene custoditis. ne quis aliquid hostibus possit nunciare, Henricus iubet cibum omnes capere, biis
here usque ad alacritatem, citra vero ebrietatem, aciem instruit. adhortatur aduersus hostes, qui venerunt, inquit, perdere vestros labores, vestram vitam Sc li- herorum parentumque vestrorum, nihil este periculi. modo festinent & strenue Caedant. Explorator adhuc Henrico verba faciente venit, dc nunciat, armis exia Utos, & alios ebrios, dormire maiorem partem. Henricus rex festinat . reperit. Vt ille dixerat, non prius sciunt venire hostem, quam cum vident suos cadere 6ciuia gulari, dormientes plurimi, plurimi ebrii, quorum neque manus . neque pedes, priae temulentia officiui suum faciebant, trucidantur, alii sine ordine capiunt viama, sed terrore non minus tremunt, quam temulenti. Erat maSna strage:S. Vomitiones crudae in sanguine natabant. Quicunque enim temulentus grauiter vulneratur, Vomit plerunque, causas referendas relinquamus medicis. Cedunt in globum collecti , ut non recte fugisse quisquarn dicere posuit, quini constiterunt. donec hostes nocte incidente, in tua castra redierint , de sic in sua castra ea nocte Germani sunt reuersi. Post hoc presiuin Germani cautiores fuere , mustisque locis postea pugnatum est, saepiusque vicerunt Germani. Tandem admouet mlius Henrici exercitum moenibus Pragae, quam vix post diuturnam obsessionem &frequentem oppugnationem cepit proditione fretus. Capta Praga, ex Boemia recipit se Carinthiam, cedens Ioanni sic enim vocabatuo filio Henrici Imperat ris. Boemi Imperatoris ubique successus audientes, in regem filium ungunt &coronant, ministrante archiepiscopo Moguntino. Eodem anno Henricus Imperator,ut satisfaceret promissis, quae Pontifici Romano pollicitus erat, copias ex Ge mania magnas ducit in Italiam. Nam ea conditione erat .electio eius a Pontifice confirmata, ut intra duos annos post confirmationem Italiam cum exercitu peteret , & primum hostes ecclesiue & imperii in ordinem redigeret, & factionum autores,&motuum causas tolleret. Totum enim Latium tumultuabatur, intestinisque bellis perniciosissime laborabat, non erat ulla ciuitas, quae non haberet bellum cum quapiam vicina, ita inuicem se mordentes, consumebantur. Praemittere autem Henrico visum est Iegatos ad ciuitates Italicas , animos explorandi gratia. Qui legati vhi peruenerunt ad Florentinos , &postulant, Vt venienti Imperatori exercituique eius diuersoria praeparent, & commeatum convehant, & cum Aretinis pacem habeant, nam hostiliter Aretinos tum vexabant. Si hoc faciant, habituros Imperatorem, amicum & tutorem ; si non, se tamen meliora sperare, experturos, quid eius Germana virtus possit. Suademque oratores multis, ve potius experiri velint, qualis amicus, quam qualis hostis sit Caesar. Florentini arrogantius respondent, suam ab imperio libertatem praedicant. Libenter quidem se habituros amicum Caesarem & omnes orbis terrarum Principes, sed libertate salua. Nimi rum potentem esse Caesarem sibi amicum, consilium esse, ut quisque similem sui amicum sibi adiungat, qui enim potentioris velit esse amicus, non commodisami citiae frui, sed potius seruire. Quam ob rem iubent Caesarem alios amicos quaer re,& apud illos diuertere, cum suo exercitu. ibi non videri operae pretium amicum admittere, cui sit seruiendum. Legati postea ad Aretinos proficiscentes, inuenerant ad Aretium Florentinorum copias. Accedentes ergo ad exercitus Pri Cipes , suadent, ut redeant domum, neque amplius vexent Aretinos , neque enim sitos sic deserturum Imperatorem, qui iam in itinerest. Quod si in eorum manu non sit, ut quando Velint, domum reducant exercitum, petunt, Vt senatui populoque Florentino periculum exponant, &c. Hi Florentini exercitus Principes multo superbius&amarius respondebant, quam qui in urbe erant. Et spectantibus oratoribus imperatoriis, Aretinorum villas incenderunt, & ciues captos occi
860쪽
derunt, quos alioqui liberos misissent. Tam confidentes Florentinos promissa ciuitatum & Principum quorundam reddebant. Imperator autem per Sabaudiam iter taciebat, lainque alpes transierat, adiuuantibus Marchione Montisferrati socero suo & comite Sabaudite. occurrunt illi obuiam ciuitatum legati & Principes, salutant, aduentui gratulantur, offerunt se & suas facultates in obiequium illi. Ubi Mediolanum venit Guido, Turrimus cum factione Guelphorum, Gibelinis ex ur-he eiectis, portas claudit, exclusurus Imperatorem, sed discordia in ea factione orta, pars factionis periculum intelligens, redit cum Imperatore in gratiam, & opponit se in urbe alteri parti, sicque fit, ut intromittatur in urbem Henricus Imperator. Ingressiis Mediolanum, coronatur corona ferrea μὰ cum Uxore sua, pro sentibus omnibus Italiae Principibus & plurimarum ciuitatum legatis , in ecclesia sancti Ambrosii. Post coronationem consultauit de statu rerum Italicarum, professiis se nihil aliud quaerere, quam utilitatem mortalium communem. Venerunc multi exules, qui aduersarii fuerant Imperatoris, humiliter veniam precantes, horum nulli negauit gratiam, omnes ad sua redire concessit. Ignouit etiam factio num autoribus, & Guelphorum ducibus. Pecuniae vim magnam conferebant per Italiam ciuitates, & obtulerunt Imperatori, nam quam diu collegerant Imporatori debitam pecuniam, repositam iam proferunt. Bene existimabant secumagi, quod non auare ad viuum exigebat rationes ad Calculum, nam contentus ea , quam dabant, erat. Nisi si qua prorsus fraudulenter agere deprehendebatur, reprehensam&aequitatis& debiti fideique admonitam iubebat reddere, quae debebat. Padua St Bononia aliaque quaedam non accedebant Imperatorem , nam erant in Florentina Conspiratione, ut sic dicam, colligatae. Nec officio suo funge
hantur Cremenses & Cremonenses, nam eiecerant Gibelinos , nec veniebant veniam petentes. Quare Henricus aduersus eos mittit copias , Cremonenses agris. villis urbique suae timentes, petunt pacem, & impetrant aequas conditiones pacis. Cremenses vero pertinaciter perseuerant in proposito, quare Caesar agrum eoruin vastat, & urbem obsedit, moenibus eversis capit urbem. Quo exemplo Parmem ses, qui quoque rebellabant, deterriti mittunt ad Imperatorem, & veniam petunt. vicariumque Imperatoris obedienter recipiunt. Brixia suis munitionibus confica, nihil officii consert in Imperatorem, nec quod iure debet, facit, imo alios contra Imperatorem commouet, iactat quoque conuitia in Imperatorem& Germanos , Vocat eos barbaros. Nihil iniquius comparatum esse dicit,
quam quod barbari dominantur Latinis, nec hoc esse ferendum homini-hus liberis & inoenuis, &c. Quare Imperator depopulatur eorum culutissima ante urbem rura, villas Omnes incendio consumit, mox admouet ad urbem propius exercitum, & oppugnat omni machinarum genere ; nec oppidani ignauiter defendunt moenia: sed deiectis per arietes moenibus, & fossis virgultis & cespite completis, nocte una omnes confugerunt in vicinos montes, in quos praemiserant ante mulieres & pueros, reliquere urbem hosti. Germani diripiunt urbem, quibusdam locis incendunt, sed statim extinctum est incendium;
ut non multum nocuerit. Brixianorum calamitates ubi audiuerunt Ueronenses,
Mantuani, Vincentini, Patauini, Tarui sint, Veneti, statim ad Imperatorem legatos mittunt, imperata facturos promittunt. Placentini item belli calamitates timentes, Guelsos ex urbe eiiciunt, & pacem ab Imperatore petunt, imperio facturos se promittunt, quicquid aequitas & iura iubeant. Praefectos itaque ubique constitute Imperator per urbes. Mox deinde Genuam prosectus, nam audiebat illic ciuium animos seduci a Ruperio Neapolitano rege, qui & Florentinis Lucensibusque miserat duo equitum millia in auxilium aduersus Imperatorem. Misitque legatos hic Robertus ad Henricum Genuam, qui fucatis verbis Henrico fidem facerent,
Hanc coronam ferream fabricari fecerat Henricus UII. Imp. prout G BAL. DUINI docent M. II. e. X. Adde Syntagma Iuris Publici diss. X si. Ir