장음표시 사용
861쪽
Robertum fauere eius rebus, & paratum esse illi seruire quouis loco t sed Henricus vulpina illa ingenia bene norat, nihilque periculi erat illi ab huiusmodi falsis fictisque amicis. Caeterum Genuae honorifice est tractatus, & ciues ad voluntatem eius omnia fecerunt. Cum pararet abitum, uxor eius grauida incidit in lethalem aegritudinem, paucisque diebus magnis doloribus amicta , diem Obit. Quae non sine mariti magno luctu sepulta est illic magnifice & honorifice. Imperator mo stus ac tristis ob carissimam uxorem, quia inlatium itineris & Iaborum omnium, reptam, iter institutum prosequitur, videbaturque sibi solus iam, in tanto exercitu. Peruenitque Pisas, ciuitatem Imperatoribus deditissimam, ubi nihil omittitur, quod J V potest ad magnificentiam excogitari in excipiendo Henrico. Omnes ex Vrbe ordine procedunt obuiam, puellae, pueri, virgines, adolescentuli, matronae & viri
diuersis cantionibus, variis instrumentis musicis utuntur, vocant eum incantionibus patrem patriae, saluatorem, seruatorem. Inter haec tristior semper visus est.
nam amiserat dulcissimam coniugem, dimidiam sui partem, quam pariter his frui
decuit, aut etiam amplius, nam muliebris sexus magis his capitur. Nec tamen ita xoris morte doluit, ut esse se virum meminisse desierit. Nam in rebus administrandis, in respondendo legatis, in causis discernendis, nullum doloris vestigium omnino apparuit. Venerunt enim, dum Pisis esset, ad eum undique legati magnis ex causis, quibus omnibus non minus prudenter quam iuste respondit. Ue-ciunt etiam Roma legati, ut inuitent δc comitentur Romam, quare comitantibus eum legatis pontificiis , Uiterbium peruenit, Ubi quoque ante eius aduentum erant Guelphi; post eius vero aduentum adulabantur Gibelinis, de qui autores factionis in ea urbe fuerant,fugi unt, alii, tacent, alii ut fidem facerent se fauere Imperatori, Guelphis maledicunt, eosque persequuntur, ut solent leues homines in mutatione rerum facere. Viterbio discedentibus, Romamque Versus iter facientihus, veniunt obuiam, qui nunciant, in urbe omnia seditionibus di armis turbulenta esse, certatim a partibus munitiones multa caede occupari. Ursinos, cum auxili ribus Roberti regis Siciliae copiis, Adriani molem, Capitolium, Ianiculum, omnesque transtiberinas munitiones, firmis praesidiis tenere, omninoque constituisIeRoma excludere Henricum Imperatorem dc Germanos z alteros vero Imperatoris fautores occupatos obtinere montes Caesium, Auentinum, de Quirinalem, aliaquet
breuiter omnia, praeter quae dicta sunt, ab aduersariis occupata. Inter has partes pugnabatur sine liuermissione de locis, passim per urbem. Haec cum primum Imperator audiuit, celeriter praemittit suae parti expeditas cohortes aliquot, animarent &iuuarent suos in urbe.Ipse quoque festinat cum toto exercitu. Ubi venit, hostes animose opponunt se illi, ubicunque loci opportunitate puta ant siquid poste feri a paucis aduersus multos,tentabant fortuna,& non sine plurimo sanguine multae committebantur pugnae. Pervincunt tamen tandem Germani omnes difficultates . Romanis partis fauentis Imperatori adiuuantibus, Imperator per pontem Miluium & portam Flaminiam Vrbem ingressias est, comitantibus eum multis proceribus Italiae, & ciuitatum legatis. Estque gloriose acceptus a multitudine populi.
Sed voluntatem animi Papae expectatam non inuenit. nam Pontifex mutarat animum , ubi videbat regem Robertum dc alios cum Vrsinis coniunctos , quorum multi erant summi Pontificis amici, necessitudinibusque variis deuincti. Cum igiatur in Basilicam beati Petri venisset, coronationemque expectaret, rumor fuit,POntificem cardinalibus interdixiste, ne coronam imponerent Imperatori. Quod primo Imperator non credebat, donec tandem tot concurrerint argumenta, quae fidem faciebant, ut aperte videret, sic Pontificem erga se animatum. Imperator de ea re misit ad Papam nuncios,di egit cum eo expostulauitque multis. Ubi Pa pa intellexit magnum a Germanis periculum esse, nisi promittis satisfiat, quam coronatur & vngitur a cardinalibus , annuente Pontifice. Post coronationem, Tibur profectus, ibi Ursinos in gratiam recepis. & cum aduersariis composuit, paricem, ubicunque potuit, inter partes reformauit, Ini riarurn inmemor. Postea
862쪽
Pisas reuersus, illic diutius mansit. quod in amicissima ciuitate tutiorem se putabat, quam in suspectis , & furiosis factionibus urbibus confidis. Pisis igitur leges tulit de rebellium Imperatori poenis , & qui sint rebelles censendi. Item de supplicio reorum laeta maiestatis. Conuocauit etiam illuc Italiae Principes passim . Ω tributum imperio debitum imperauit. Si qui non erant soluendo
praeteritorum tributorum, facilis remisit de summa; sed praedixit, se nullo modo in posterum laturum , ut defraudetur imperium: neque enim suam se rem agere , sed Rempublicam imperii. Pisas quibusdam aedificiis exornauit, & priuilegiis donauit , antequam discederet , propter singularem eorum fidem erga omnes Germanos imperatores. Blondus & Platina aliter de Henrici I peratoris huius in urbe Roma gestis scribunt, quos, qui volet, potest legere. Imperator Pisis excedens, ducit exercitum Florentiam, urbemque obsedit, & aedificauit arcem in imperiali monte, ubi castra quoque militaria munivit. In eo tunCmonte filio Friderici regis Siciliae desiponsata est filia Henrici Imperatoris. Post M sq,onsalia ista, & arcam aedificatam, premere urbem magis instituit obsidione, erant autem Guelphorum in urbe, si credimus autoribus, centum millia, qui quotidiaeruptionibus faetis impugnabant castra Canaris , & nonnunquam dimicabant tam atrociter, ut paucis diebus urbanorum desiderata sint sex millia, Cassarianorum 1 oo. Utrinque ferunt tandem desiperasse, Florentinos cogitasse de deditione, imperatorem arce in monte supra urbem munita, & praesidiis idoneis illic relictis, exeret cum Pisas reduxisse. Pisas deinde citauit regem Apuliae Rupertum, quan- quam non iSnorabat, eum non venturum , cumque neque ipse veniret, nequel gatos suo nomine mitteret, iuridico ritu processit aduersus eum, condemnauitque eum crimine lauae maiestatis, ac proditionis, hostemque iudicauit imperii; de regnum eius dedit cuilibet occupanti. Romamque ad Pontificem de ea re misielegatos, & petita Pontifice, ut anathemate percutiat eum, quam primumque pro mulget latam excommunicationis sententiam. Sed Pontifex morae causas nectit, neque negat se facturum, neque assentitur, cumque urgeret vehementius Impem rator, detegit animum suum Pontifex erga Rupertum, Imperator videt facile sonullum excommunicationis fulmen extorquere posse aduersus illum regem. Quamobrem Imperator clam exercitu iter arripit in Apuliam, vocant eum ultro ciuitates pleraeque, quae audierant de condemnatione regis sui, inprimis Neapolitanorum ciuium, multi ad eum scribunt,ut veniat. Nam rex imperiosius dominando , fere omnibus dederat dudum ante causas odii in se, nec mirum, quod od runt plurimi hominem, qui humanas δc diuinas contemnebat leges. In itiner: habuit obuium elegans & amplum castrum, quod vocatur Bonconuentum, in eo castro propter festum diem, qui erat divae Virgini sacratus, per duos dies quiescore, ibique facramentum corporis Christi sumere. Aberat autem eo tempore episcopus Tridentinus, quo confessbre, ut vocant, utcbatur: nam cum vicecancellario Romam miserat ad Pontificem. Quare quidam monachus ordinis beati Dominici subornatus a Guelphis, qui in arce ea missam celebrabat, dedit Imperatori sub specie sacramenti venenum. Imperatorem scribunt statim praesens venenum sensisse, & intellexisse in sacramento sibi datum, adhibuisse remedia, sed omni bus remediorum viribus veneni efficaciam praeualuisse. Post milliam a monacho absolutam, nam ante finem missis in sacrosancto opere noluit impedire ministrum fertur Imperator ad sacrificum monachum dixisse. calicem vitae inuertisti mihi in mortem. Quare o domine fuge celeriter. Nam si nostri familiares & amici tuum nefandum scelus scierint, δc tu comprehenis fueris, raro & miserabili aliquo mortis genere morieris. Igitur fuga serua hanc vitam, δc precare Dominum, ut tibi ignoscat, & age poenitentiam, Dominus enim non vult mortem peccatoris,sed vitam. Ego quidem, inquit, moriar iuxta voluntatem Domini; tu vas irae Dei fuisti, &c. Sic enim scribitur locutus ad scelus monachi. In eo loco ergo defun- uis est Henricus LMςenburgensia, Princeps optimus. Egressurus e Germania nul-
863쪽
lum armorum genus aeque in Italia remuit atque Venenum. Male post huius Imia peratoris mortem audiuit totus Praedicatorum ordo, Ut sunt hominum iudicia peruersa, solent enim stulte propter paucos malos lodum ordinem plerunque condemnare. Nec enim non potuere boni patres in eo ordine esse, etiamsi aliquot stelini nebulones inter eos tecti locum habent. Praedicatorum ordo propter hominum iudicia mala, a Pontifice Romano literas acceperunt, illum Datrem inii
centem fuisse, cc sic fertur, nihil hic assero. Corpus Imperatoris Pisas peri
tum, illieque maximo lumi&r gnificentia reuerentiaque plus quam regia, pultum est. Procellerat in proposita expeditione contra Ruperium Fridericus rex Siciliae&occuparat, dum Bonconuenti Henricus moratur, Rhegium urbem, ibique constituit Henricum expectare , quo coniunctis copiis totam caperent Api liam. Nec dissicultas ulla fuisset, ita inclinabant omnium animi ad imperium &praecipue hoc Imperatore. qui tam bene audiebacubique, etiam apud imperii hostes, erant autem Friderico magnae dissiculcates post mortem Imperatoris . nam quanquam oderant omnes sere Rupercum, tamen Fridericum quoque ciuitates quaedam nolebant. Fridericus,audita morte Imperatoris, cum esset in urbeRh
gio, quam ceperat, statim mittit ad primos duces post Imperatorem, petitque si bi, si ipsi nolint pergere, dari quinque aut sex millia Germanorum, ut non tumpiter bi cum magno periculo cogatur ab incepto desistere; duces exercitus dicunt, se paratos in Germaniam redire, caeterum liberum faciunt, si qui velint auspiciis Miderici regis militare, illi esse paratum stipendium iustum. Sunt ergo inuentis
millia, qui manserunt. Fridericus eas ciuitates ad se Vocar, quae Imperatori num clarant, ut veniret. Iam erat Rupersus ita paratus, Vt Imperatori ipsi se parem com fideret, habebat etiam Guelphos socios. Cum intelligeret Fridericus, undique bellum contra se parari, esse in armis omnes eius regionis ciuitates, quas vomu xat ad stat aliae ciuitates non Venire, cum hoste communicare consilia, a Ruperto
rege assiduis nunciis & literis solicitari, colligi & invehi intra munitiones Dumeniata, putauit sibi non cessandum: quare, coacto exercitu, de improuiso in fines Ru perti penitius contendit, &antequam illi arma capere aut consulere, aut profughre valerent, magnam pecoris multitudinem, magnamque hominum cepit, depopulatis agris, urbibus militibus diripiendas obiectis, in deditionem Venire compulici& factis quaecunque videntur ad pacem firmandam facere, pergit,& omnibus neruis & viribus in bellum insistit. Quare hostium consilia quae sint, animo perpendit &circumspicit, ut suaeX eorum ratione institueret. Nunquam enim quisquam res administrabit in bello recte, nisi hostis consilia & rationes eum suis conferae, Certo igitur perspectis hostium consiliis, sperat tam temerarios & imprudentes eia se, ut ad pugnam in harenas descendant. Sciebat enim eos suis velle videri sup riores; & hoc studio illis esse, certis argumentis collegerat. Quam ob rem, sunficienti praesidio impedimentis relicto, aduersus hostem ducit copias, &non lon go interuallo intermi , castrametatur. Frat inter Fridericum & hostes fluuius profundus & latus, aliisque ripis. Sciebat Fridericus autem, se in castris suis ha here, qui omnia deferebant ad hostra, quicquid in exercitu palam dicebat, hoe enim satis expertus erat. Quare ut hostibus timoris sui faceret suspicionem, non modo castris muniendis conatus est, sed palam ad omnes milites dixit, Quoniam hostium copiae fortes&instructae sint, se non suorum militum vitam &suas fortunas praelio commissurum, sed quam primum possit, vel noctu hinc a conspectu hostis discessurum, donec augeantur suae copiae. Haec omnia audientes, qui fauehant hostibus, se clam subducunt, hostibusque nunciant. Circa crepusculum noctis ad se vocat omnes ordinibus praefectos, explicat illis rationem consiliorum
- Has litteras innocentiae ex veteri, ut ait, membrana authentica, quam seruant Fr
tres Praedicatores Uerdunenses,integras exhibuit BALu I Tomo L. Mis e. p. rσa. Adde MART. DI MACH de vero mortu genere murici HusPa. II.
864쪽
suorum, iubet, ut parati sint, si eueniat, quod speret, & quo magis credant hostes se timeri, iubet suos magno strepitu exire castris, Ut videantur fugam parare, educitque auersos ab hostium castris. Haec ubi hostes vident, putant Fridericum H gere, nihilque amplius de timore eius dubitant, erumpunt ex castris hostes, ne Friderici copiae fuga elabantur illis ex manibus, & praedam sibi oblatam permittant abire. Propterea per praeruptas ripas se praecipitant ad flumen&transeunt, deinde per alteram fluminis ripam ascendunt. Vbi Fridericus videt maiorem copiarum partem flumen transilia, & per praerupta loca magno labore, manibus &pedibus quadrupedes ascendere, cohortatur milites , inquiens, Habetis, commi litones, hostem in manibus vestris, nunc vestrae virtutis erit fortiter eos caedere. nam vestrum decem centum hostes sine discrimine& labore caedent. Impediti sesimo loco enim eos videtis, modo ne sinatis eos effugere ex manibus vestris. Signa simul cum his dictis in hostem vertit, milites in haerentes in ripa hostes impetum faciunt. Illi contra expectationem, quos persequi & capere volebant, videntes in se tanto impetu venire, statim terga dant, fugientium alii occiduntur, alii lapidishus obruuntur, magna pars in flumine suffocatur, nec exigua multitudo capitur. Victis hoc modo, postridie post stragem veniunt legati quorundam ciuitatum, se eradunt, rogant ne velit perdere eorum sobolem crura, quibus alantur, iugum quodvis impositum se laturos promittunt. In gratiam recipit eos, sed imperat obsides, imperat milites,quibus opus crat ad reliqua,quae habebat in animo perficienda. Ruperto victo in hunc modum, Papa componit eos foederis conditionibus, quas prudens praetereo, nec enim est huius instituti aliena omnia perstringere. Clemens quintus celebrauit Viennae in Burgundia concilium anno millesimo trece tesimo undecimo, in quo fuerunt omnes Germaniae & Galliae episcopi & abbates. Rex Galliae autem autor erat conuocandi eius concilii, ut Bonifacit Pontificis memoriam Obliteraret: conabatur enim probare, eum non legitimum Pontificem fuiste, sed haereticum. Nam Bonifacius eum excommunicauerat. Sed episcopi& prassati alii ex Germania nolebant consentire, sciebant enim,unde ellent istae lachrymae, ex Gallis enim quidam adulabantur regi. Et Pontifex in hoc erat, ut Bonifacius iudicaretur haereticus. Sed concilium, hoc est concilii maior pars , declarauit Bonifacium catholicum Pontificem fuisse. Decretum tamen est in eo concilio, ut Bonifacit Pontificis execratio & iudiciuiri de rege Gallorum, nec regi nec haeredibus eius nocerent. Gallus etsi mulco Plura expcistaret de eo concilio nam Pontificem suarum partium esse sciebat, & aduersus mortuum Bonifacium,
quicquid optaret,iacturum, & sui regni praelatos ecclesiarum nihil ausuros sciebat tamen tandem putabat secum bene actum, quod constitutum erat,nihil illi debere nocere Pontificis Bonifacii sententiam. Nam vix obtinuere, qui impensius regi fauebant, Vt in hoc Germani praelati
865쪽
conuenerunt imperii electores Principes Francosurdiae. Eratque magna inter eos de Imperatore eligendo dissensio, ahi aliis causis, ad alium eligendum mouebantur. Fridericus, Albertus, & Lupol-dus, Austriaci Principes,ambiebant imperium, habebant autem sibi studentes Rudolphum & Ludovicum, duces Bauariae. Vehementer vero resistebant Austriacis rex Boemiae, episcopi Treuerensis, & Moguntinensis. Cum ii viderent futurum, Ut eligeretur Fridericus Austriacus, multa aduersus eum conati sunt. tandem cum nihil promouerent, quem volebant ipsi, nec impedire Fridericum possent, Ludovicum ducem Bauariae eligebant, quem prius a Friderico ali narant, adiunxerunt autem sibi δc legatum Marchionis Brandenhurgensis, ut etiam sumasium suum tulerit Bauaro, quanquam aliud a Principe suo in mandatis habuerat. cc Quare a rege Boemiae, archiepiscopo MOguntinensi & Treuerens. Marchionisque legato electus est Ludovicus, dux Bauariae. Fridericum Austriacum vero elegerunt palatinus Rheni, archiepiscopus Coloniensis, LudoIphus dux Bauariat, douici frater, & Rudolphus dux Saxoniae. Erat magna discordia Msmultas inter illos Principes, discedit uterque Francosurdia, Ludovicus Bauarus eum suis in Oppenhelm, Fridericus Austriacus Heidet hergam se confert. Ibique hostilibus animis alter aduersus alterum parat bellum. Pollicitationibus de donis amicos & socios comparant, potissimum vero Pontificem sibi conciliare studeat. Inuicem item struunt insidias. Heidelbergae militem quendam subornarunt, ut iret in oppenhelm, abscondens paruam balistam sub chlamyde, 8e obseruata tem poris opportunitate, sagitta veneno insecta interficerent Luὸouicum. Sed aliter Deo visum est: monitus enim est a quodam ex Heidelberga. Venit igitur postridie post admonitionem miles opperihelm, simulat se Ludovico fauere, cupere sub auspiciis eius militare, comprehensus tuta pallio habuit balistam. Ludovicus iu-het ex illo extorquere,quis iusserit, quid datum promissumve sit illi, omnia homo confitetur. Ludovicus hunc latronem diu secum duxit ligatum biga, partim lo- eo spectaculi, partim ne aduersarii possent fimam fuisse a Ludovicci, ut Hiderico inuidiam faceret, dc innocentem supplicio affecisse. Postquatri vero satis cognitum arbitratus est nam omnibus per Germaniam hanc fraudem & flagitium n tum voluit tandem ad caudam equi impcrauit ligare, & per ciuitatem trahere .& deinde rota membra frangere, postremo in quatuor partes secare. Ludovicus eo tempore post electionem, Aquisgranum profectias est, illicque ab archiepiscopis Moguntinens &Treuerensi Vnctus εc coronatus ir egem Romanorum. Antequam electus fuerat in Imsteratorem hic Ludovicus filii homo rerum negligens, Scprodigalitate luxuque suum pene totum perdiderat patrimonium. Nam aluit magnum hominum inutilium numerum, in largiendo facultatum nullam rationem habuit. Quare quum videret illi defuturum, censuit quaerendam uxorein, quae amplam dotem afferret. Ea est enim compendiosa ad diuitias & opes uia. In du
Falsium hoc esse, atque Ipsium potius Waldemanum Electorem interfuita electioni , demonstraui in Syntagmate Hili. Germ. XXVI. I. R.
866쪽
cenda igitur uxore non respexit genus formamue, sed pecuniam; igitur duxit coamitis cuiuspiam non admodum nobilis, sed pecuniosissimi filiam, qine attulit ast Ludovicum amplissimam dotem. Verum ea obiit sine prole: quare maior dotis pars reddenda fuit iis, qui dederant. Hac mortua, duxit filiam ducis Poloniae, quae quoque non paruam ad eum dotem attulit. Haec prima secit illum parentem genuit enim ex illo duos filios, nomine Ludovicum & Stephanum. Haec quoque vita breui defuncta est. Duxit non diu post huius uxoris mortem, aliam, filiam comitis Flandriae. Ex hac genuit quatuor filios, Guillelmum, Ludovicum Romanuin, Albertum, & Othonem. Non ignoro alios aliter de his tradere, inter quos' est Abbas de Spanheim. Mihi, quae dixi, probabiliora videntur, cuique suum re linquo iudicium. Certum hoc est, habuisse plures uxores & filios. Fridericus sis post coronationem coronatus estBunnae. NamAquisgranum iu rarat Ludovico fidelitatem. Inferior Germania usque ad Argentinam iurauit Ludovico, neque Fridericum Imperatorem agnoscere volebant inferioris Germaniae ciuitates. Sueuiae quoque magna pars & Franconiae receperunt Ludovicum ire regem. Vima Dideri cum regem agnouit. Praeter Soludurum & Bernam, omnes imperiales Helvetiae ciuitates Frideri cum receperunt. Argentina quoque Fridericum Imperatorem agnouit. Qualis facies Germaniae fuerit in schismate illo duorum electorum Imperatorum,dissentientibus ita Principibus &ciuitatibus facile est coniectura assequi. Partes illae, ut est natura humani ingenii, non possunt non mutuo te odire, ex quo odio vicinorum Principum & ciuitatum plurima eueniundmortalibus incommoda, si etiam res, ut tandem consueuit quoque fieri, non veniret ad arma: alii enim aliis, quae possunt, praeripiunt, & ob odium inuidiamquctimpediunt alii aliorum commoda, etiam absque suo commodo , imo nonnum quam maximo suo incommodo. In hunc modum diuisa Germania duobus Principibus, ubique bella extriunt . & bellorum rumores caritatem annonae faciunt, nam Principes, & ciuitates timentes bellum, etiam aliquando nunquam futurum, convehunt frumenta intra munitiones,dumque ita timent & speran,affectibusque animalibus seruiunt principes, esuriunt multi pauperes. Aliquanto igitur tempor neuter alteri mouet bellu 1euter enim voluit causa bellorum& maloru,quae bellu necessario consequuntur, videri. Tandem Fridericus , Videns aduersarium suum potentiorem, & animos ad maiorem partem , ubi se tutiores iudicant, inclinari,
fidens suorum virtute inui erant ab Argentina usque ad Sol durum, & a Lucerna Constantiamusque, a Constantia usque ad Ulmam. In quibus regionibus etiam nostra aetate milites palmam serunt. Nec fere ullus Princeps hodie aliquid feliciter in bello gerit, qui non habet ex illis aliquibus, quos dixi, locis copias contrahit copias, ut illas urbes suis adiiceret, quae proximae erant. Quam ob rem Eslin-gen obsidet. Sed non satis ad expugnandas Vrbes paratus , post unum mensem obsidionem soluit, εc quae vidit illi demitte in oppugnationibus, comparat, sequentique annorursum ad obsidendam redit, & magnis conatibus εc viribus impugnat: sed oppidani etiam se interim parauerant, quoniam etiam in prima obsidione poterant discere, quae sibi vii esse possent in propugnationibus. Fridericus autem solum cogitarat, quid sibi defuisset ad capiendam urbem , ut erat in priore obsidione, nec satis attulit virium, quoniam ad munitiones & praesidia multa per id temporis, quo abfuit, interuallum adiecerant. Cum igitur pertinaciter Bc fortiter sine intermissione noctesque diesique impugnaret Eslingenses, emisso clanculum noctu nuncio, significarunt Ludovico, nisi cito veniret cum exercitu, se obsidionem non posse ferre. Nec agi desolarilinga, si enim aliae viderint, nullam spem esse in auxilio Ludovici, sponte sua accessuros ad Fridericum. Constituune illi diem, ante quem si non veniat, se pacem petituros, & foedus inituros cum Fri-derico. Ludovicus intelligens defectionis multarum ciuitatum periculum, etiarnsii i non m
Sic etiam editio Basileensis, legendum tamen potius videt et posse mem.
867쪽
non admonui1 Tent eum talingenses per nuncium, quanquam alias occupatissimus. coacto exercitu, acceptis quoque copiis ex Boemia a rege, festinat adrilingam traherandam. Certior factus de aduentu eius Fridericus, infestis signis &acie instruincta illi obuiam it, &in loco aequo iuxta Necharum pugnam ineunt, Vix Vnquam usquam pugnatum est pertinacioribus animis. Imperatores ipsi periculose pugna bant, milites in conspectu Imperatorum fortissime dimicabant. Pugnatum ferunt usque in atram nocte itaque discessum, ut neuter iure victoriam sibi arrogare potueriti quanqua multo maior multitudo ex Ludovici copiis occubuerit,qua Frideriina a 3 ci, nec sic ex hoc praelio obsidione liberata talinga, sed post praeliti visum est Lud
uico hostem auocare ab urbis obsidione ad sua defendenda, quod sane salubre indovico consilium fuit. Argentinenses quoque desciuerunt a Friderico ad Lud uicum, qui eis priuilegia noua dedit. & vetera confirmauit. Eo tempore, videns fratrent suum laborare Lupoldu dux Austriae, exercitu congregato proficiscimr . Spiram obsessurus. Cui cum pararet occurrere Ludovicus, adiungit se cum suis copiis Fridericus. Quod ubi animaduertit Ludovicus . mutat sententiam, nequo potuit adduci, ut congrederetur cum ambobus fratribus, dictitans, esse inuictum quiddam, diuina naturae lege quadam fratrum concordiam. Quare omnino con stituit rem nullo modo committere pretesio, aliisque utebatur bellandi rationibus δnec tamen innotuit vulgo Ludovicum cum Friderico congredi non audere, nam hoc tam astute potuit dissimulare, etiam magno suo commodo, ut putarint, Frid ricum premi &prouocari. Semper enim transtulit bellum a suis ad Friderici sub tectos. Duxit quoque exercitum in Bauariam. aduersus Rudolphum fiatrem ruinum, quoniam, Vt diximus, fouebat Hiderici partes. Destinabat interea alio loco Fridericum, ne posset Rudolpho succurrere. Cum igitur in Bauariam peruenisset inexpectatus hostis, Rudolphum inuenit imparatum, & aduentu eius territa: Vr-hes & arces, Cum nullum viderent praesens auxilium, dederunt se , eiectusque est cum tota sua familia Rudolphus. Confugit autem ad ducem Austriae, spe suspensus est, Fridericum breui eum reducturum in suum ducatum t sed vana fuit spes , Friderico enim negotia grauiora & magis urgentia inciderunt, ex quibus ante quam se extricauit Fridericus, defunctus est vita Rudolphus dux. Post mortem Rudolphi, reddidit Ludovicus ducatum uxori & liberis eius, sed nihilominus mansit d minus B auarorum. Tutorem enim seipsum liberorum fratris sui fecit. His temporibus multae calamitates Oppresserunt Germaniam, caritas, ut dixi, & per Omnes vias latrocinia erant. Et passim exurebantur villae rusticae&toti pagi. Cuius enim Principum populus pluribus malis afficiebatur, ab eo plures quotidie des Cerant , propterea clam & palam certabant in inserendis iniuriis. Et eo deuenerat
tandem res, ut cum nusquam ullum iter tutum esset, ciuitates vicinae per Germaniam conuenerint, & egerint de custodiendis viis , & per milites pedites & equites suis stipendiis conductos, vias custodierint, latronibus captis & suspensis, aut saltem abactis. Hanc ob causam tunc temporis Argentina, Spira, Normalia, MO-guntia foedere coierunt, & communibus impensis conduxerunt equites δc pedites, qui vias tectas reddiderunt 8c seruarunt. Nam negotiationes, quibus crescunt ciuitates, iam totae propter infesta itinera cellabant. Quum primum audiuit Ludo. uicus, esse Pontificem electum nam vacarat sedes Romana post mortem Clementis quinci, perpetuum biennium ὶ mittit Romam legatos cum muneribus & pr missis amplissimis, confirmationem petens a Ioanne a a. Pontifice maximo: Pontifex vero causis redditis, recusauit. Quod ubi audiuit Fridericus, negatum aduersario, Pontificemque parum aequum Ludovico, ob delicta quaedam, mittit statim Romam legatos, subiiciens se & suum imperium sanistae sedi apostolicae ,iuraturumque pollicetur, se nunquam a sententia Pontificis discessurum. Pontifex non negat illi confirmationem . sed differt, nescio quam ob causam. Rediere legati, bonam spem afferunt de confirmatione, sed certi nihil. Tempore hoc, quod ars fuit annus millesimus ducentesimus nonagesimus quartus, fuit tanta siccitas per
868쪽
etestatem, ut alioqui perennes Mntes & flumina exaruerint. Foeni secuta est tanta caritas, ut magnam pecoris partem mactare passim coacti sint , &in plerisque locis, ob pascuorum inopiam stramina eis obiecerint. Nam exaruerant & selia in arboribus. Vinosissimum eo anno creuit vinum , & bonitatis eximiae frumentum, nec ita carum factum est frumentum. Causa fuit terra bene caloribus solis fermentata, quae in proximum sequentem annum amplissimam pollicebatur spem. Neque fefellit ea expectatio: nam proximum post annum Decundissimum ferunt fuisse, in eo anno multum vini effusum est, quod vasa non poterant capere; se mentum item plurimum perierat, quod metu bellorum seruatum erat, abiectaque est eo anno in sterquilinia magna frumenti copia , nouum enim reponebant. Adhuc autem per Germaniam erant seditiones, Iarrocinia, bella, misereque vexa batur multis modis Germania , nec erat, qui opem ferret. Cum hoc intelligerent quidam cordati Principes & ciuitates, inter se foedera secerunt, ut coniuncta tranquillam agere possent vitam. Ludovico Bauaro & Friderico Austriaco ita omnia tumultibus miscentibus, non solum Germania, sed & Italia , Gallia, aliaeque nationes, seditionibus &factionibus turbantur, &grauibus bellis amiguntur; in primis vero Italia laborat variis seditionibus. Ioannes Papa etiam, cum videret Imperatores duos propter discordiam non modo non tantum posse, quantum unus
in imperio promouendo & defendendo valeret, sed etiam imperium discordia illorum dilabi, putauit occasionem se habere suos iuuandi& prouehendi ex imperii bonis. Quare, quaecunque potuit sibi vendicare de imperio per Italiam, fecit. Deditque exemplum aliis idem faciendi. Nam quemadmodum soleat vulgus de
maioribus exemplum bene aut male faciendi sumere neminem latet. Erant tamen in Latio Gibelini multi, qui foedere se coniunxerunt, fortiterque restiterunt aduersiariis. Cum vero viderent, se non posse pares esse diutius Guelphorum potentiae & multitudini, miserunt in Germaniam ad Ludovicum legatos, ut ipse veniaret, aut saltem auxiliares copias ex Germania mitteret, alioqui actum esse, nunciant, de imperio in Italia. Ludovicus respondet legatis, se propediem venturum, nondum hostem prorsus deletum in Germania.Studuit enim videri se extra periculum esse, dc vehementer gaudebat, quod Gibelini Itali ad se venissent, existimabat enim, se iam solum Imperatorem receptum per Italiam. Sed Gibelini propterea potius ad Ludovicum miserant legatos, quod sciebant, simultates esse inter eum de Pontificem. Ludovicus misit cum legatis partem eopiarum In auxilium inbelinis.
smulans se illis carere posse , nihil enim periculi a Friderico, propter quod opus se
maioribus copiis. Sed quum primum abierunt legati, reparat exercitum : nam tum maxime necessariae fuerunt illi magnae copiae , principes enim multi per Gemmaniam maxime ecclesiastici, ubi audiuerunt, quod Pontifex Romanus confirmationem negarat I udovico, & quas ob causas negarat; Fridericum vero confirmare potius distulisse, quam recusasse Pontificem, inclinabant animos ad Frideri cumrespicereque ad eum incipiebant,quos Ludovicus putauit sibi fidelissimos esse. Nam ita tum habebat Germania, ut nulli dubium esset, fore Imperatorem , quem approbaturus esset Pontifex Romanus. In Italia Gibelini multas urbes capiunt, o pera Germanorum , & aliquot praeliis victores discesserunt. Pontifex aduersius urbes in fide erga imperium obdurantes , inter quas fuit Mediolanum , Placentia item. aliaeque multae, execrationibus fulminauit. Hoc bello quot urbes obsessae. quae captae, quoties pugnctum, quoties Gibelini victi, quotiesque victores fuerint, longum esset enarrare, & non nostri instituti proprie, quanquam Germanus miles magna rerum tum in Italia gestarum pars fuerit. Cum Ioannes Pontifex animaduertit, Gihelinos tapius vincere, & expugnare munitas Vrbes , fretos militibus Germanis a Ludovico missis, operae pretium Sc necessarium existimauit, ad Fride ricum mittere legatos , ut mittat sibi auxilium, promittitque per legatos, se eum confirmaturum, si iam praesentem opem adferat aduersus hostes ecclesiae, & vici sism se ipsi auxilio futurum aduersus hostes suos. Addunt simul legati, quam fa-
869쪽
eilis via sit haec ad superandum hostem suum Ludovicum, pontificia enim autoritate ex tota Germania facillime posse Papam, si velit, elicere Ludovicum. Praemia insuper addit vitae aeternae . plenariam nimirum indulgentiam omnium peccatorum. Et fratrem eius, qui erat sacris initiatus, pollicetur Pontifex, se ad archiepia scopatum Moguntinum promoturum. Fridericus , etsi non fideret pontificiis
promissis, intelligeretque, quicquid Papa faciebat, contra imperium este, & iam
se in necessitate vocari, alias Pontificem malle alium Imperatorem . cui pontificia sedes magis curae esset quam imperium, aut omnino nullum, nam non Obscurum erat, quantopere fouerat illud dissidium duorum Imperatorum, ut nullus esset Imperator : tamen omnino censuit mittendos, ne dominus in Italia factus Ludovicus. aut cogeret hunc Papam Ioannem ad se confirmandum, aut hoc a pontificatu d turbato, alium substitueret, a quo confirmationem electionis suae acciperet. Tota enim Germania intenta in Romanam sedem erat, plurimi nanque expectabant confirmationem, interea neutri adhaerere volebat. Tantae Romanae sedis autorii tra& religio erat apud plerosque, ut non iudicarent, nec appellandum censerene Imperatorem, nisi prius undius & coronatus confirmatusq; ellet per apostolicum aut per apostolicos legatos.Et si qui erant,apud quos non tantam autoritatem habe bat sedes Romana;tamen confirmationem expectabant,scientes fore Imperatorem, quem Romanus Papa esset approbaturus; malebat autem quisque prudentior dare nomen suum Imperatori, quem superiorem futurum videbat. Quare misit auxilia Pontifici. Erant praeter peditatum, equitum duo millia. Simulque petiit, ut excommunicationis sententiam in Ludovicum hostem suum per Germaniam promulgaret, sic enim futurum, ut breui possit maiores mittere Copias. Gihelini ubi audiuerunt, Frideri cum auxilia Germanorum misisse Pontifici, statim mittunt ad Fridericum legatos, qui illi exposuerunt dilucidissime, quo pacto contra seipsum & imperium mitteret auxilia, nam milite Germano fretum Pontificem occupaturum omnia in Latio, quae imperii sint. Esse enim in Longobardia multas ciuitates, quae in fide perseuerent, quas Romanus Pontifex debet laturus sit. Ee ex Hetruria Gibelinos, id est fideles imperii et emaros, sicque omnes ciuitates MPrincipes imperiales iudicaturos, quod Fridericus imperium cupiat perditum . proptereaque Vt hostem imperii aversuros. Et futurum, ut Italia tota subiiciatur Pontificis ditioni, ve neque Fridericus, neque alius quisquam ex posteris Germ nis possit ire Romam, illicque coronari. Promittunt autem illi obedientiam debitam, Vt iubeat exercitum, quem Pontifici miserat, reuerti in Germaniam. Quare dubius animi ignorat, quid factu optimum sit, Fridericus, obsequi ne Pontifici,
ut consequatur confirmationem, a qua pendebat totum imperium, an Reipublicae consulere & reducere exercitum. Propter hanc rem , conuocatis omnibus.
qui illi a consiliis erant, deliberauit cum ipsis. Cum igitur omnia discuterent diligenter, tandem placuit reuocare quam primum exercitum, ne Bidericus alien ret a se omnes imperii amicos, censereturque hostis imperii, qui non cuperet administrare res imperii, sed perdere, prodere imperium. Quare scribit nideriacus ad fratrem suum Henricum nam illum cum copiis miserat in eam expediti
nem iubetque eum in Germaniam redire, accepta occasione, quamcunque tempus, locus, res, personaeue darent. Henricus igitur, ne videretur a Datre reu
Catus, alienaretque pontificios ab eo, petit quasdam urbes ab eis, si velint, ut una ferat commune periculum inseruandis&recipiendis illis, se enim velle sibi peculium parare, sua nihil referre, quod frater Pontifici cupiat seruire & promiserit auxilium, seduce, suisque magna ex parte stipendiis illos secum ex Germania venisse. minatur ergo se reducturum copias, nisi concedant illi dominium urbium insignium, quas nominauit, quasque sciebat non daturos. Pontificii magna promittunt. vi maneat, stipendium duci & militibus pollicentur amplum. Dux ansa arrepta discedit, conantur illi obstruere viam reditus, sed perrumpit obstructiones, Mfacile fuit Gibelinis non obstantibus, illi enim sciebant abitus causas. Pontifex
870쪽
mittit ad Fridericum legatum, accusatque Henricum germanum eius, & queritur se deseri contra fidem. Fridericus, quia animaduertit se suspectiam Papae, mittit
Romam oratores Ocyssime, ut se excusiaret, ne Pontifex iratus excommunicationibus in eum fulminaret. Et in gratiam Pontificis interposuit se, ut inducite sine factae inter Gibelinos & Guelphos, ne Pontifex per totam Ecclesiain quereretus,se a Friderico proditum, nam fama erat, & probabilis omnino, Fridericum ita voluisse Pontificem perdere. Induciae autem illa: non diu a partibus seruatae sunt. Gibelini enim solum ex precibus Friderici consenserant, nam satis erat Friderico,paeem semel esse factam post discessum suarum copiarum, Ut amoueret a se prodi tionis & perfidiae suspicionem, nihil mouebatur non esse seruatas, quemadmodum illi promiserant: imo Gibelinos non potuisse adduci, ut consentirent, nisi hac spe, quod sciebant Guelphos, qui eram eorum animi impotentes, aliquidhreui contra induciarum ius priores facere, ut in proposito liceret Gibelinis qui secum multos Germanos habebant pergere, dum fauerent omnia illis. Quid postea inter illos gestum sit, prudens Praetereo, reuersus in Germaniam. Anno post natiuitatem Christi 13a 3, erant per Germaniam omnium animi sus pensi expectatione duorum Imperatorum. Praevidebantque multi non fore tranquillum statum, donec alter alterum magno quoque praelio superaret, & aut
caperet, aut alioqui totum frangeret. Nam ut se res utriusque habebant, sine multo sanguine non poterant componi, nisi Deus mirabiliter voluisset prohibere. Praedicto igitur anno, cum uterque per totum ver & aestatem se praeparasset aduersus alterum, Fridericus & frater eius Henricus ad copias suas coniunctis praesidiis ex Vngaria missis, inuadunt Bauariam hostiliter autumno, & primum omnia, quae in agris crant, depopulantur, & urbium quasdam,quae in fide constanter obdurabant, aut expugnatas diripiunt, aut in deditionem acceptas grauissimis ex Gonibus totas exhauriunt: magnamque partem ducatus Bauarici breuissimo temporis spacio per hostilem vastationem perdunt. Ungari enim maxime cum omnes Germanos, tum praecipue vicinos suos Bauaros odio prosequebantur, ut fieri consueuit inter vicinas gentes, quae bellum inter se aliquando gerere solent. Transmi ti enim solet odium per longa annorum spacia ad posteros. Nisi ergo Ludovicus impiger strenue occurristet illis, actum erat de tota Bauaria, celeritate igitur opus esse videns, &ne tota Bauaria perderetur, & ne Sueui coniungerent se Friderico ante congressum, festinat Ludovicus ; habebat ergo suos quoque Paratos , aderat illi rex Boemiae magna cum multitudine Boemorum, aderat cum illo in castris reuerendissimus arcitiepiscopus Treuerensis, vir ad bellum natus. Aderane item multi comites & Barones, cum his occurrit obviam Friderico, cumque uterque exercitus distarent medium Germanicum miliare, seu circiter passuum duo millia, Fridericusque expectaret Ludolphum fratrem suum, ex Sueuia adducet tem copias, in quibus, Ut par erat, praecipuam ponebat spem. Ludovicus prouocare non desinit Austriacos, Fridericus nimium animi Sc irae habens aduersus quorundam suorum prudentum virorum consilia, congredi statuit, cessante adhuc in Sueuia fratre Lupoldo. In conspectum ducit I udovico exercitum pugnandi cupidissimum, utrinque adhortatis suis, concurrunt aciebus instructis, fieatrocissima pugna, scribunt pugnatum duodecim continuas horas, nec facile est relatu,a qua parte plures ceciderint. . Vtrinque fere quinque millia equitum occubuerunt. Peditum occisorum numerum alii alium scribunt, magnum fuisse licet colligere ex equitibus desideratis. Austriacus numero fuit multum inserior, propterea quod nondum frater cum Sueuis Venerat. Post solis occasum pugnantes fortiter capiuntur, Fridericus electus Imperator & frater eius, duces Austriae, multique cum eis proceres. Quos cum captos viderunt ad raritatem redacti milites, fuga salutem quaerunt, pauci non vulnerati ex fugientibus fuerunt. Dux Sueuiae Lupoldus cum electissimis & fortissimis ex Sueuia copiis iam ingressus erae iter, bona spe plenus, cum clades illa nunciatur ei, fratres eius ambos captos, c