장음표시 사용
871쪽
ercitum pene totum extinctum, paucos per noctis tenebras elapsos. Quo nuncio homo nihil nisi optima & prosperrima sperans, quantopere perculsus sit, facilius cnitari. quam dici potest. Quare magno animi dolore rediit domum. C Piarum alacritas repente commutata est in demissam tristitiam. Reversi igitur sunt domum. Post praelium, qui affuerant pugnae, omnes uno ore, etiam hostes Friderici, ferebant, si affuissent Sueui. longe vicisset Fridericus. Sed fatis, ut diximus placuit.Henricus,dux Austriae, captus a rege Bocmiae abducitur in Boemiam, ibique diligenti custodiae mancipatur. Fridericus Imperator escctus in castro Trinsnech μὰ in carcere perpetuum triennium seruatur. Lupoldus,frater Friderici, omnia sua posthabuit fraternae caritati, currit Romam ad Pontificem, illique exponit Ludovici animum erga Pontificem Sc ecclesiasticos homines, qualis tyrannus futurus sit, praedicat, Vt Pontifex in tempore conatibus eius resistat, admone Et deliberando de Datre multa cum Papa agit. Currit etiam mox in Gallias ad regem. Rex Galliae,siue miseratus Austriacorum grauissimos casus & clades, siue alioqui odio habens Ludovicum Imperatorem, siue inuidia adductus, omni stu-- dio conatur Austriacos iuuare, de ea re cum Pontifice tractat multa in rem ducum Austriae contra Ludovicum. Quam ob rem Auinione in congregata episcoporum & cardinalium synodo non exigua, Pontifex excommunicationis sententiam fert aduersus Ludovicum Imperatorem, causasque addidit in Bulla aduersus L dovicum, quod schismaticos & haereticos iuvisset, de quotidie auxilio esset ecclesiae rebellibus. Excommunicatos etiam pronunciat omnes, qui non discedant ab ipso, quique in sacris illi ministrant, eos priuat dignitatis ossicio & sacerdotiis. Mittit ad omnes Germaniae episcopos Bullae in Ludovicum edita: exemplaria, mandatque sub priuationis ossicii & episcopatuum poena, ut quam primum promulgeanc ex communicationis latam sententiam in Ludovicum, & omnes, qui eius partes fouere pergant. Ludovicus, animaduertens Principes Germaniae plerosque audituros autoritatem ecclesiae , praecipue ecclesiasticos , conuocatis, ante Bullae promulgationem passim factam, Principibus, excusat se, causas odii pontificiorum nullas esse docet, quam quod imperium nitatur contra P δ*7 pae conatus tueri, quodque missa a se sint Gibelinis auxilia aduersus Guelphos, imperii hostes. Itaque suum ossicium faciendo, Papam a se alienaile. Rogatque Madhortatur Principes , ut imperii dignitatem & suam libertatem velint destiadere. Italos inuitos semper tulisse iugum Imperatorum Germanorum , declarat, exempla multorum Pontificum & Imperatorum profert. In illis igitur comitiis ubi intelligit sanctiorem autoritatem pontificiam esse, altiusque radices egisse in cordibus Principum, quam ut conuelli queat, appellat ad concilium generale, & ad Pontificem male informatum melius informandum. Misitque statim Romam legatos episcopos Germanos, quos potissimum arbitrabatur Pontifici caros, quibus in mandatis dedit, ut Pontifici promitterent, non modo non aduersarium Ludovicum ecclesiae fore, sed patronum & defensorem. Legati ubi peruenerunt ad Papam, exponunt mandata , quae habebant a Caesare, excusant eum, quantum fieri potest. Promittunt multa bona Pontifici de hoc Ludovico. Papa respondet, quomodocunque res se habeat, non licere Imperatorem agere, & nomine
hoc appellari , nisi si prius post electionem confirmatus, statuitque illi diem, anici quem debeat nomen & administrationem imperii deponere, & Romam venire ad excusandum se , & satisfaciendum pro delictis. Ludovico vero .non est visum consilium esse, Romam priuatum ire, irato in se Pontifice, praesertim sine copiis
armatis. Vbi ergo Ludovicus neque imperium abdicat, neque Romam adit,Ρontifex fulminibus anathematum excommunicationumque aduersus Ludovicum.& illi adhaerentes , procedit, ut eorum dictionibus utar. Ludovicus appellauit. Isti processus Romanae sedis erant tum emcacissimi: piaculum enim erat inexpiabile, a Pontifice Romano dissentire. Fuerunt tamen inuenti, qui sequebantur Ludovi
m Potius Tra nitet. ALBERTUS ARGENTORATENSIS p. m.
872쪽
cum, nihil excommunicationem morati. Ludovicus habuit quosdam doctores se triusque iuris, qui iudicabant Pontificis sententiam inualidam , quod doctorum iudicium fecit, ut multi non defecerint. Est autem ex hac Pontificis &Ludovici electi Imperatoris discordia schisma per Romanam ecclesiam perniciosissimum Ortum , quod durauit supra triginta annos. In Germania autem magis afflixit schisma hoc ecclesiam. Nec igitur tranquillitas secuta est post victum Fridericum. quam fere omnes sperabant: imo mentes & conscientiae plurimorum magis sunt per urbatae, maior quoque fuit rerum confusio. Lupoldus, dux Austris,interea non cessat omnem mouere lapidem, Ut frater liberetur, accedit Pontificem, qui mittit legatos ad Gallorum regem , conaturque eum excitare ad arma capienda aduersus Ludovicum, cum legatis Pontificis it quoque Lupoldus ad regem Galliarum. Voluntatem Pontificis ei exponunt ; magnam addunt occasionem gerendi res maximas illi offerri, sine magnis difficultatibus, Germaniam fere omnem defecisse a Ludovico excommunicato, plurimos fauere Friderico amicto, Vngariam paratam ad auxilium ferendum; Ludovicum furiis mari conscientiae agitari, non elle dissicile insanum hominem vincere, destitutum illorum praesidiis, quorum auxilio hactenus hostibus restiterit. Hoc genus multis conabantur commouere Gallum ad suscipiendum bellum contra Imperatorem, & ad liberandum Fri-dericum. Sed Galliarum rex non potuit induci, ut cum certo magnoque pericula in Germaniam duceret copias suas, audierat enim exempla superiorum temporum.Cum autem tape tractaretur de liberatione Friderici,Ludovicus post multoruintercessiones & preces respondet, se liberum dimissurum,si reddat sibi & resignet insignia imperialia, quae Lupoldus habebat. Consensit captus Fridericus : sed Lupoldus resignare diu recusauit. Exit igitur fama, Lupolisum impedire fratrem ne liberetur, iniquiorem Lupol dum in Fridericum esse,quam Ludovicum. Quam de se opinionem ut amouerci Lupoldus, lanceam imperialem & alia imperii insignia
tradidit arbitris mediatoribusve. Nec tamen Ludovicus liberum voluit dimittere Fridericum. Fictum enim erat hoc de insignibus imperialibus, ut onerarent Lupol dum inuidia. Lupoldus postquam multis viis tentauit fratrem liberare, nec ulla hactenus successit; quare cum armis magis quam antea infestaret Ludovicum , & incenderet multa, multos caperet, nec usque tutus ab eo esset Imperator,
insidiis ubique structis industria Sc solertia Lupoldi, ingeniosissimi ad excogitandos dolos in hostem, Ludovicus dimisit Fridericum tandem, sed cum eo foedere facto, ne unquam ambiretimperium, neve caperet arma aduersus Imperatorem,
aut iuuaret eius hostes, sacramento & iuramento religiosissime interposito. Ludolphus nihilominus pergit infestare Ludovico subiectos, fretus autoritate Papae, nam omnes,qui adhuerebant illi, agnoscebantVe Imperatorem, erant anathemate percussi. Igitur etiam post liberatum fratrem omnia circa Spiram vastat hostiliter. Paulo post tamen Argentinae correptus febre, ex eaque insaniens vita defunctus est. Multo minoris fiebat in Italia excommunicationis sententia contra Ludovicum, quam in Germania, Gibellini enim nimium contemnebant Romanae sedis autoritate Nulli ergo in Italia,Ob anathema in Imperatorem, ab imperio deficiebant sed ciuiebantetiam in patrimonium beati Petri, tantum abest, ut timuerint execrationes pontificias.Quin ubi audiuerunt excommunicatumLudovicum,magis
illum pro Imperatore habebant, magisque illi fidebant. Miserunt igitur Gihelini literas in Germaniam ad Ludovicum, vocantque eum, ut totam Italiam imperio subiugatam pacatam reddat. Hoc facile fieri promittunt. Ludovicus Imperator eos adhortatur ad perseuerandum, breui se venturum spondet, laudatque eos nomine constantiae & amoris studiique erga imperium. Praemia digna pollicetur. Vix dum discesserant illi nuncii Gibetinorum, veniunt ex urbe ipsa Roma legati missi a Senatu populoque Romano, rogantque Ludovicum Imperatorem, ut Romam proficiscatur,quam primum possit fieri. Aberat enim Ioannes Pontifex , aliena a suo officio agens, & frustra tape erat a Romanis vocatus. Incipiebat
873쪽
enim, ut ante saepe alias,Roma factionibus tumultuari. Ludovicus non mediocri gaudio assiectus est, quod ita Romam vocabatur, & quod per totam Italiam Gibe- lini occupata firmissima ferme omnia tenebant. Romanos legatos laudatos Mnon vulgariter muneribus donatos remisit Romam. Se venturum breui pollic tur, diemque indicat, ad quem sit expectandus. Promittit praeterea omnibus pacem diligentibus,pacificum se venturum, dc cum copiis, quibus possit suos defendere. Quare sine mora conuocat Germaniae Principes, adhortatur eos as concordiam, ostendit illis literas senatus populique Romani & aliarum ciuitatum Italiae insignium, iubetque eos hinc discere, quanti debeant facere Romani Pont ficis execrationes, cum hoc Itali,in omni genere scientiarum, & in diuinis simulac humanis legibus doctissimi, contra Pontificis decreta audeant, quibus magis credendum de Pontifice, ut apud quos quotidie vivit. Nec paucis Germanis proceribus addidit animos, ut auderent Ludovico excommunicato adhaerere. Put bant enim, Italos, praxipue Romanos,melius certiusque posse iudicare de Romario Pontifice praesentes videntesque, quam se absentes & eX aliorum relatione audientes. Quapropter communi Principum consensu & sententia statuit tempus profectionis in Italiam, statimque compositis in Germania rebus, contrahit copias, comparatque alia ad expeditionem necessaria. Imprimis operam dat, ut quam plurimos bonos Sc exploratae fidei amicos secum ducat, quibus in Italia opus videbat fore. Coactium exercitum per vallem Tridentinam ducit, ubi superatis a pibus Tridentum peruenit, occurruntque multarum ciuitatum legati, gratula tur aduentui, & certatim inuitant eum, dc pollicentur,quae imperet, se prompἔπfacturos, copias promittunt , quibus uti possit aduersus hostes. Nam quanquam magnas secum ducebat, tamen ob Guelphorum infinitam multitudinem maioribus videbatur illi opus. Hostes enim ubi certiores facti sunt de eius aduen-ru, collegerunt omnes suas vires, quae contemnendae non erant. Iubet igitur in
arment pro viribus&facultatibus suis, & praesto sint; ipse vero ex Tridento pecBrixiam Mediolanum duxit exercitum. Ibi mansit totum mensem ob causas quasdam, scilicet pecuniam colligendi, qua opus in stipendia militum habebat. dc coronam accipiendi. In Pentecostes enim festo ab archiepiscopo Mediolanensi
corona ferrea coronatus est cum uxore sua Margarita. Coronatus ad pecuniam
cogendam adiecit animum. In colligenda pecunia cum quibusdam parum liberaliter egisse quidam scribunt; Galeatium enim ducem Mediolanensem,propte ea priuatum principatu, & in carcerem coniectum, & urbis Rempub. constituto praeside, adiunctis illi, qui essent a consiliis, aliquot ciuibus , administras se, sic omnia vectigalia & tributum uniuersum ad Ludovicum peruenisse. Hoc factum fecit, ut Imperator per totam Italiam magnam bonae existimationis iacturam passus sit, dc multo plus nocuit illi, quam profuit, multi enim ob hanc causam ab eo alienati sunt,dc qui accessuri erant,mutarum propositum: nec mirum. Galeatius enim miserat illi obuia legatos, dc Mediolani exceperat eum honorifice, ars omniaque humanitatis officia in ipsum contulerat, Sc expectabat ab eo salute auxialiumque aduersus hostes. Mediolano discedens venit Pisas, hinc sine mora Romam properabat,nam qui erant a parte Imperatoris,indies vocabant eum pontificia enim factio in urbe valida erat, quotidie aliquid moliebatur insidiarum aduersus Gibell- nos sic enim appellabantur, ut dictum est imperatori fauentes. Urbi Ludovico appropinquante, per omnes Vrbis plateas pugna dc caedes erant. Pontificii enim
conabantur Caesarem excludere, dc occupata tenebam munita quaedam loca, quae non parum usui poteram esse ad eum excludendum. Verum per portam quandam clam ad suos praemiserat Ludovicus cohortes aliquot Germanorum militum, quorum virtute freti Romani, qui studebant Imperatori, superabant pontificios Guelphos. Quapropter omni in urbe tumultu sedato, procedunt Romani ordiane obuiam Imperatori. Multi ex clero repente mutarunt sententiam, dc a Pontifice ad Imperatorem senatumque Romanum desecerunt. Postquam enim Viderunv
874쪽
derunt Imperatorem superiorem, & Pontificem ex Vrbe fugere, uno momento didicerunt, excommunicationem aduersus Imperatorem iniustam fuisse, nec debere ratam haberi, Imperatorem recte appellasse ad futurum Papam. Est enim hominum genus, quod sic ventis Vela dare nouit. Ducitur Imperator in Basilicam beati Petri magno comitatu, & coronatur cum uxore sua. Post coronationem, Romae ordinat res turbatas factionum furoribus. Creat quoque Pontificem ma Ximum, Petrum de Corbaria, monachum Franciscanum, humillima familia n tum, sed doctrina&vitae sanctimonia virum probatum, ut videbatur, & ad adini nistrationem rerum , praecipue ecclesiasticarum, idoneum, hunc appellant Nicolaum quintum. Creat hic Pontifex episcopos & cardinales ex Imperatoris sente Lia,& Ioannem 22. hostem Imperatoris, excommunicat, &haereticum declarat. additis causis valde probabilibus. Statim mittuntur bullae in Germaniam, qui huS CXcommunicantur omnes, qui Ioannem et a pro Pontifice habent, declarari Per Omnes ecclesias imperat Ludovicus, haereticum esse Pontificem illum Ioamnem, conuictum haereseos in sanina synodo Romae legitime congregata, qui fuerunt noui episcopi & cardinales Nicolai quinti. Hoc multos, qui semper abhorrebant ab eo, metu excommunicationis in Germania adiunxit Ludovico. Haea autem schismata in ecdlesia non sine maximo conscientiarum piarum scandalo fiebant. Et dici non potest, quantus religionis contemptus hinc secutus st: religionis contemptum vero non postunt non plurima mala consequi, nimirum agrestes inhumanique hominum mores, perfidia, omnis caritatis & mutuae humanae affectionis abolitio, stupra, iuuentutis leuitas, odia plus quam serpentina, auseritia, humiles & malae cordium cogitationes, magistratuum omnisque principatus contemptus & odium, breuiter terna malorum, confusumque chaos, quod nulla ratione imperioue gubernari potest. Ludovico Imperatore in urbe moran- re diutius, Margereta uxor eius parit puerum masculum, quem nominauit Imperator Ludovicum Romanum. Apuliae rex Robertus multa contra imperium MGibelinos egerat diu, dux Guelphorum, & impulsor ad omnia facinora & rebelliones contra Imperatorem, nec cestabat patrocinari & confissere Ioanni Pontifi-Ci, qui Roma exulabat, suaque autoritate multas ciuitates in rebellione perseuerantes Continebat. Quare omnino putauit in illum copias ducendas; omnia igitur in urbe disponit, & praesidiis munit, nihil enim tutum adhuc in Urbe erat, multi hostes sub amicorum specie latebant. Vbi praeuolauit fama ad Roberturn regem,
Imperatorem hostili animo venturum, decreuisseque eum semper enim fama aliquid addit exemplum in Roberto editurum, ne quis posthac tam facile rebelia Iet i Rex Robertus, sibi conscius factorum &consiliorum aduersus Caesarem, fugam ex suo Apuliae regno parat, convasatis omnibus preciosioribus rebus, quae transferri pollunt, paratis nauibus, obseruat, quando venturus Caesar moueat ex Roma castra Apuliam verius, signumque sic nauigandi & fugiendi expectat. Neque enim exulante Pontifice, & Guelphis non audentibus hiscere per totam fere Italiam, ullam in suis armis fiduciam habere potuit. Sed cessando diutius ob otii amorem Imperator, dedit tempus & locum Roberto, Guelphos per Italiam late tes, quiescentes, semimortuos resuscitandi. Neque enim ignauus dormitabat RO-hertus,sed ad spem& fiduciam magno studio reuocabat Guelphos. Itaque famam est breui, Ludovico Romae cessante, & ignauius per Italiam res administrante, ut
Cuelphi ita resuscitati fuerint, ut copiae Italorum, quae Ludovicum Imperatorem Romam secutae erant, coactae sint domum redire , ad sua aduersus Guelphos defendenda, quin & auxilia Germanorum quoque nonnullae ciuitates petebant. EcRomae, ne Jenuo conuenient Sarma reciperent, periculum erat, nam Ponti sex, qui excellerat Roma, non parum adhuc habebat virium. Quare ociosius cessando, amisit magnam occasionem optiri,c gerendi maximas res: si enim accelerasset, i cum regnum , eXpulis rege, Apuliae erat in manu sua, &ubi audi flent Guelphidillimulantes & latentes regem suum ducemue, in quem omnes respiciebant. peracum 2 O
875쪽
ratum & fugatum, omni spe abiecta penitus, animum adiecissent ad aliam vitam. ad Imperatori obsequendum. Imperator Ludovicus serius ergo multo, quam oportebat, aduersus Robertum eduxit copias , omnia enim in itinere infesta erant reddita, quae ante pauculos dies prorsus amica erant. Vbi igitur rei dissicultatem videt, & apud se expendit pericula sciebat enim,si parum aliquid non succederet . vel etiam si vel falsus rumor Romam perueniret, Imperatorem aduersi aliquid paD sum, statim aduersum Guelphorum factionem Romae sopitam excitatum iri reuertitur Romam, ibique quae ad confirmandum statum urbis pertinere putabat. constitutis, Germaniam repetere decreuit, Romanis multa pollicetur, si mam serint in ossicio. Iuramentumque senatui populoque Romano praestitit, se Romam reuersurum, rebus per Germaniam ordinatis, & stabilitis, quae ad imperiatim pertinerent. Romani duos nobilissimos & potentissimos ciues cum comitatu urbe Roma digno miserunt cum Imperatore, quo citius rediret Romam, quiquo essent in Germania testimonio , quantopere Romani Ludovicum diligerent, &quanta apud eos Valeret autoritate. Egressus ergo urbe, secum duxit suum P pam Nicolaum Pisas usque, cum eo a Pisanis maxima reuerentia est exceptus. Pontifice Nicolao Pisis relicto, ipse cum copiis abit in Germaniam, Italiam non minus factionibus & bellorum tumultibus relinquens, quam inuenerat adueniens. Iam enim Castrutius, qui Ludovicum ex Mediolano Romam fere cum duobus millibus equitibus secutus erat, amiserat Pistorium, sic enim praeualebant Guelphi, Vesnulta occuparint. antequam Cesar Italia excesserit. Nicolaus Ponti' c ab Imperatore Pisis rellinas siue proditus, ut probabile est, siue religiosa persuasione, Ut quidam volunt, inductus, ut agnouerit errorem suum, & absolutionem a Pontifice petierit ducitur ad Ioannem Pontificem, qui Auinione erat: ubi pontific tum abiurauit, & errorem haeresimque confessus est , carceri mancipatur perpetuo. Quae res Guelphis animos addidit maiores, quam unquam ante habuerant, & in Italia saepe varia fortuna pugnatum est inter Guelphos &Gihelinos. Et in Germania multi respicere inceperunt ad Pontificem Ioannem. Statim enim reuocationem eius & haereseos consessionem per totam Germaniam promulgauit per legatos. & excommunicauit Omnes, qui non mox resipuerunt Pontificem Ioannem agnoscendo, illique obediendo. Ioannes Pontifex, ut testaretur animi sui studium erga Christianam ecclesiam, congregato concilio, decreuit hellum in Saracenos, consentiente simul ad eam expeditionem Gallorum rege. Pontifex autem ad impensas huius belli deputauit decimam partem fructuum ecclesiasticorum bonorum per totam ecclesiam Romanam. Philippum vero, regem Galliae, ducem expeditionis declarauit. Verum Ludovicus ex Germania decimam partem fructilum ecclesiasticarum facultatum auferri noluit. Nec enim hoc licere Pontifici, asserebat, non consulto Imperatore. Quare edixit, nequis aliquid daret. Porro quotidie vocabant Caesariani in Italiam Ludovicum; sed ob multas causas ex Germania ire non poterat. Quare cum aliquia magni optaret designare Ioannes, rex BOemiae, petiit a Ludovico Imperatore, vesbi liceret in Italiam ducere copias, se bona fide curaturum res imperii pollicetur. nihilque praeter voluntatem Sc iussum Imperatoris facturum. Imperator consentit, sed ut suo nomine omnia ageret, deditque illi Germanorum copias, quas eum Boemis coniunctas ducit per Alpes Tridentum, inde Brixiam, cuius ciuitatis ciues vehementer inter se dissidebant: erant enim quidam Pontificii, quidam Caesariani. Rex Boemiae Caesarianos pontificiis superiores reddidit suo aduentu. Pacatis Brixianis, castra mouit ad Parmam, quae conditionibus aequis fecit foedus cum
rege nomine Imperatoris , & pecuniam simul & milites dedit. Inde profectus venit Rhegium, quae ultro se promittit facturam imperata. Et cum illa igitur fa- sta pace , vertit signa in Mutinam, quam quoque Gibelini, prieualentes in urbe , , , t tradiderunt regi Bocmorum. Et sic in aliis multis Guelphi territi aduentu copiarum Germanicarum bc Boemicarum, cesserunt etiam in iis urbibus, in quibus
876쪽
L I ia n H AAIV. ε 3nnte aduentum regis, Gihelini nec mutire audebant. Eo tempore Florentini obsidione premebant Lucam, urbem Caesaris partibus fauentem ; Lucenses igitur ad Boemiae regem mittunt legatos, quibus rex Boemiae respondet, se breui affuti rum, &liberaturum Lucam , Florentinisque gratiam, quam meriti sint, magno cum foenore relaturum. Statim igitur, verbis prius quam armis rem rentare prudenter volens, scribit Florentinis serio, ut Lucensibus Omnia reddant, quae abstulerant, & pro datis malis rependant iustam mensuram, obsidionemque sine mora soluant, alioqui se cum omnibus suis copiis venturum. Florentini responderunt nunciis, se nemini priores intulisse iniuriam. Malefactis & iniuriis Lucensi una se coactos hoc facere. Se suum ius persequi velle; nec esse iustum , ut hoc prohibeat quisquam. Cum primum hoc nunciatum est Ioanni regi, sine cunctatione signa vertit in Florentinos , eorum agrum incepit depopulari: Florentini soluunt Obsidionem, properant ad sua defendenda. Ioannes vero satis tum habuiesolutam obsidionem Lucae urbis, in aliud tempus diiserre statuit ultionem in Fl Tentinos. Studere enim incipit omnibus placere , neminem laedere, etiam CV Guelphis. Iamque profitebatur se pacificatorem Italiae, ubique operam dedit, naOisenderet Pontificem Romanum. Quod ubi Caesari Ludovico nunciatum est, grauiter tulit, scribit illi, ut bona fide agat, si velit saluatia ecciesiam, saluum imperium, &saluum suum Boetvicum regnum. Verebatur enim, ne Pontifex coronaret regem BOemiae in Imperatorem , multae concurrebant cause , quae faciebant , ut non iniuria timuerit. Pontifex enim in nulla re amplius aduersabatur Boemo , nec Pontifici Boemus . unius sententiae de animi esse omnes vidcbant. Quare Gibelinis incepit Boemus suspectus fieri, quantumuis praedicaret se vicarium Imperatoris, reuocaruntque pleraeque ciuitates suos milites domum, & foedus inter se inierunt, sufficientes se confidebant ad tuendum i fatum rerum suarum. Interea non cellabant Boemiae regem accusare apud Ludovicum, missis frequentibus nuneus in Germaniam. Rex Ioannes vicistim sic excusabat, nec enim palam hactenus iuuerat pontificios, nec dum enim tempus cilia videbar, etiamsi in animo
habere videbatur, quod timebat Imperator. Sed post defectionem Gibet inorum , discesierunt quoque ab eo multi Germani, qui sincere colebant Ludovi
Cum: quare eius exercitus pars maior dilapsa est, ut Omnino videretur reparandus. Per urbes igitur Italicas, quas in manu sua habebat paucas, copiis nardito & praesidio relictis, ipse prosecuis est in Germaniam , cxcias alii us se apud Imperatorem.& copias numerosiores collecturus, qua causa miserat legatum in Boemiam, qui&Boemos conscriberet. Venit igitur in Germaniam ad Ludovicum, de quaeraa facundia, apposite & astute egit causalia suam, dicebat suspiciones illas omnes hine ortas , quod multa simularit, multa dissimularit, aliud in vulgus sparserit, aliud apud sest.ituerit, nec enim boni & prudentis ducis cilia, sua consilia non posse tegere, nihil dissimulare; praesertim cum Italis nihil poste agi, nisi quis dolis &astutia utatur. Exempla factorum suorum enumerat. In fine orationis adiecit,se pra silia nomine Imperatoris Mutinae & Rhegii & in aliis urbibus reliquisse, si non videatur Imperatori, ut redeat cum copiis in Italiam, quas petebat sibi in Germania conscribere permitti, se paratum dicit, domum in Boemiam redire, & in aliis testari propensam animi promptitudinem erga Imperatorem. Altius autem insede rant accusationis aduersus Ioannem regem argumenta in animo Imperatoris,quam ut ex lini potuerint. Quare iustit cum quiescere. nec permittere voluit ei milites in Germania contrahere, prohibuitque, ne in Italiam rediret; se enim dixit, lam in hoc esse totum, ut breui paret expeditionem Italicam. Hoc anno Imperator celebrauit Norinbergae conuentum Principum, in quo egit de pace communi Germaniae δc imprimis ccclesiae. Accusauit grauiter suo ipsius ore Ioannem Pontificem , quam nihil curet spiritualia, totum elle in carnalibus rebus suffocatum docet, dolo malo agere omnia; suum vero, contra praedicat, esse virum doctrina &sanctii nonia vitae, apostolis persimilem: propterea dignum summo pontificatu,
877쪽
illum esse verum pastorem ovium; Ioannem Pontificem odio dignum perpetuo apud Deum & homines,qui talem persequi non dubitet. Adhortatur igitur Prin- 32 cipes, ut etiam atque etiam causas inspiciant, ne specie de fuco patiantur se faller Postilla Norinbergensia comitia, Spiram rursum conuocat Principes, dc illic multa agit de Pontificis Romani ficta expeditione in Turcos, di exactionibus iniquis, Madhortatur, ne Velint tantam vim pecuniarum conferre in usus nefandos,nam confidenter praedixit, non usuros pontificios ea pecunia ad debellandum Turcam. Sed adhortatur , ut omni studio pro virili nitantur, ut verus Pontifex ex carcere li- heretur, qui ecclesiae recte praesit, tum pacificata ecclesia, se profecturum cum copiis Hierosolymam, satis enim, inquit, vi ciste se, ubi viderit ecclesiam habere Pontificem, cui curae sit animarum salus, laetumque se aut Hierosolymam contra hostes fidei, aut ex hac vita migraturum, si post se relinquat imperio δc ecclesiae tranquillitatem & statum felicem. His verbis commouit Principum multos ad uersus Ioannem Pontificem. Spirae cum esset Imperator, accesserunt ad eum RO'mani ciues quos dixi propterea comitatos, ut citius Romam rediret dc petierunt abeundi copiam sibi dari, quandoquidem ipse reuerti vel non vellet, vel per DC Cupationes non possit. Reuocari enim se a suis, Romae enim omnia esse partium variis studiis turbata. Quos Imperator egregiis caballis donatos dimisit Romam, illisque comites Germanos equites dedit quingentos, & pedites totidem, quibu Roma aduersus Guelphos uti posset: promisitque se Romam reuersurum, quum Primum se extricaret ex negotiis regni, quibus inuolutum videbant Romani. Prae terea ad fidem constantiainque adhortatus est eos, suam fidem dc beneficentiam Romanos non desideraturos in se inquiens. Romam venerunt per multas di in cultates & discrimina, inueneruntque Guelphos dominari in urbe, vixque Caesarianos spirare, ut sic dicam. Anno Domini i33 i. peruenit Ducatus Carinthiae adduces Austriae. Quod Ioannes, rexBocmiae,pergrauiter tulit, nam apud se statue rat, filium suum Ioannem ducatui Carinthiae praeficere, idque iure haereditario: nam filius eius Ioannes habuit uxorem Margaritam , filiam Henrici, ducis Carinthiae. Ad hanc alterebant Boemi pertinere ducatum Carinthiae. Henricus enim Carinthius sine haerede masculino obierat diem suum. Causam hanc in conuentu Principum Germaniae rex Boemiae multis egit, legum testimoniis, exemplis & rationibus aliis. Exaduerso Ludovicus Caesar contendit, se, ut Imperatorem, polle ducatum, qui careat legitimo haerede, ascribere, cui velit, de certas ob causas hunc ducatum se adiudicare domui Austriae, hoc enim ad tranquillitatem imperii facere, fore enim Carinthios imperio obsequentiores, si dominentur cis Austriae duces. Cum igitur alioqui magnae multis ex causis essent simultates inter Imperatorem re Ioannem Bociniae regem, coepit rex iam non amplius clam, sed palam dicere re facere contra Ludovicum. Ne autem res ad maius bellum perueniret, interposuerunt se quidam proceres, quibus pax cordi erat, quique a bellua bello abhorrebant, rursus conuenerunt Principes, & comitatus Tyrolis Ioanni filio regis Boemiae cessit, qui quoque Henrici soceri eius fuit. Itaque res utcunque composita, est. Promisit enim Boemiae rex, se contentum quietumque fore, comitatu Tyro
lis concesso Ioanni filio suo. Verum Margarita, uxor filii regis Boemi, foemina inexhaustae libidinis, & audax qua monstrosius & peius in vita mortalium nihil est, praesertim si accedat, ut semper solet, loquacitas δc fastus Ludovicum Marchio
nem Branderaburgensem magis quam maritum suum amans, confictis mendaciis accusauit maritum, apud nescio quos episcopos, Quorum Sc pecuniae opera consecuta est apostolicas Romani Pontificis bullas, quibus concessum est mulieri, ut per diuortium posset, cui vellet,nubere, abnegata prima matrimonii fide, quare nupsit Brandenburgensi Marchioni, de ad eum dotis nomine attulit comitatum Tyrolis. Aquo viro bestia postea dicitur tractata, ut merita erat: neque enim nobilius ingenium adduci potest, ut tale mulieris monstrum amet. Hic ergo Marchio nullum
genuit haeredem ex illa ,tradiditque duci Austriae Alberto comitatu Tyrolis. Hoe
878쪽
tempore moritur Auinione Ioannes et a Pontifex, inexhaustos relinquens thesauros, quos sub variis praetextibus collegerat. Anno post huius mortem,post varia studia de suifragia Imperatoris,regis Franciae,aliorumque Principum , electus est Benedictus duodecimus obscuris parentibus natus sed morum doctrinaeque praestantia nobilis
vir. Hic,assumpto pontificatu statim misit ad Imperatorem nuncios, rogatq; eum,Vzanimum Sc vires conuertat ad reseruandam ecclesiam nam per schismata dicta irre Pserat multae personae indignae,quae aleretur ex ecclesiae bonis. Amabat auis hicPon tifex eruditos viros, ipse enim erat in monasterio in libris educatus. Imperator re
spondet legatis, se gaudere, talis animi Pontificem ecclesiae a Deo datum, se omnia posthabiturum ecclesiae & diuinae religioni adhortatur, ut in honestillimo & an citissimo proposito perstiteret, & precari se Deum, addit, ut quam longissimam vi tam Dominus Deus concedat illi. Regem Galliarum male habuit, quod Pontifex t
Benedictus 3t Imperator ita communicabant consilia, nam assuetus erat per vitam Ioannis ra. Pontificem solum habere amicum , quod ei non parum emolumenti attulerat, declaratus enim dux expeditionis Hierosolymitanae, magnam pecuniamCo nomine acceperat; neque tamen Vnquam regno excesserat. Praeterea non par
Da spes erat illi facta a Pontifice Ioanne , regni Italici consequendi. Nam excoma municatus Imperator, & Pontifex, quem Ludovicus Romae crearat, in carcercimortuus erat, dc Guelphi post I udovici discellum per Italiam praeualebant Caesarianis, magnam item habebat Ioannes pontifex pecuniam, proponebantque vulgo per Romanam ecclesiam Hierosolymitanam expeditionem , caeterum in animo habebant Italicam.Omnino enim hic Papa decreuerat Ludovictim Imperatorem
persequi collecta pecunia squam scribui millies quinquaginta quinque millia misse
nam bullis non magis quam saxum mouebatur. Misit autem rex regem Galliarum ad Benedictum Pontificem, multaque petiit iniquissima. Quam ob rem iterum Pontifex mittit ad Ludovicum in Germaniam, petitque, ut subueniat sibi quam primum, nam arma Gallum aduersus se parare. Petierat autem inter reli qua , ut Pontifex eum praeficeret Italiae. Quare Ludovicus mittit legatos Romam, suIim aduentum pollicetur, adhortatur, ne cedat malis. Pontifex legatis multa
dixit de infelici Italiae statu, & de scandalis passim, per ecclesiam, quae omnia tu het diligenter inculcari Ludovico Principi. Rex Galliarum & Rupertus,Apuliae rexaudovico insensissimi, subornant abbates & alios spirituales patres , quibus
Benedictus Pontifex maxime credebat, ut vir simplex perpetuo in literarum & r
ligionis studio versatus. Ii ergo Pontifici dicunt, quae commiserant illis reges , Malienant Pontificis animum paulatim ab Imperatore. Vbi illi boni patres parauerunt viam in animo Pontificis aduersus Ludovicum Imperatorem, mittunt pinati reges alios maioris nominis praelatos ecclesiasticos ad Papam Benedictum , qui
eum admoneant, ut ab Imperatore illo Satanae tradito caueat, ne contemptor catholicae ecclesiae&haereticorum defensor de fautor videatur. Ad quos Benedictus multa de remittendo peccantibus aduersus nos, disputauit; semper autem ha bubant,quod opponerent, qui a regibus missi erant. Quanquam autem Pontificis
animum mutarent: non tamen potuerunt inducere, Ut damnaret excommuni caretve Ludovicum, aut iustam declararet Ioannis et a sententiam aduersus eum.
Conatus autem est, mistis legatis ad partes, componere factiones, & Principes Ch riistiani nominis. Primum autem regem Galliae & Imperatorem, admonuit eos sui officii, adhortaturque, ut coniunctis viribus incrementis Turcarum resistant. Verum rex Galliae iratus Pontifici, quod non voluit statim execrari Ludovicum, interdixit reditus & bona cardinalium in toto regno suo. Et consilio pecuniaque iuuit in Italia hostes Imperatoris. Eodem tempore Ioannes, rex Boemiae & rex Ungariae, dux item Bauariae Henricus,ad Pontificem scripserunt, alium Imperatorem cIse eligendum, nam hunc hominem omnia in sacris & prophanis rebus perturbare, sacra diuinis, coelum terrae miscendo. His omnibus rebus Pontifex non voluit quicquain temere aSere contra Ludovicum , quod erat probitati ascriben-λυι. II. Ss s s s a dum, .
879쪽
dum, non rerum peritiae. Cum autem Ludovico significatum esset, quomodo rex Apuliae & rex Franciae Pontificem iniquiorem fecissent ei, & quid Boemus, Vngarusque moliretur : conuocatis Spiram Germaniae Principibus, exposuit eis omnia de Gallo, &Ruberto, & quo pacto conentur Romanum Pontificem contra commouere. Finitis comitiis, rursum misit Romam Imperator legatos, viros prudentes iuxta ac eloquentes, Gerlacum comitem de Nassau, & episcopum Ci riensem, qui Romae perbenigne sunt a Pontifice excepti, & aures facillimas prae- t buit Pontifex illis per omnia, quae ab aduersariis obiecta erant Ludovicum excusantibus. Respondit Pontifex legatis, haereseos accusatum Ludovicum, & hanc persuasionem alte insedisse in principum & regum quorundam animis, quare eximendam post diligentem inquisitionem. Benedictus enim Papa simplex vir ne-
a 3 4 sciebat,quo animoGallorum rex tantopere accusaret Imperatorem,putabat omnia zelo pietatis fieri ex suo aliorum iudicans animum. Rex Galliae minabatur etiam, Pontificem se habiturum pro hoste catholicae ecclesiae, & tractaturum, sicut B ni facium aliquando tractasset, si Ludovicum Imperatorem non haberet pro e. communicato & haeretico, neque enim, inquit rex Galliae, bono spiritu duci eum, qui sanctam sanctae synodi ecclesiaeque sententiam temnit, neque talem in summo Ecclesiae pontificatu serendum. Sunt quoque admoniti Romae legati ex Germania, ne in manus regis Galliarum incidant, neque enim itinera tuta fore. Quam ob rem per viam, qua nemo eos expectabat, sunt a pontificiis perducti usque in tutum iter. Rex Galliae enim viam reditus obseruabat ,in ipsos legatos odium, quod habebat in Caesarem, euomere volens. Tam impotens ira est Principum non recte institutorum. Vbi rediere ad Imperatorem legati, bonam voluntatem erga imperium Romanum Pontificis indicarunt, sed grauius accusatum a rege Gallorum imperatorem, quam ut Pontifex temere hic credere posset, iamque haerere Pontificem, nescientem, viris credendum sit, Caesarianisne an Gallis & Guelphis; esse enim Pontificem virum sanctimonia vitae singulari, qui cupiat officio suo sungi, de ecclesiae consulere. Minas quoque Galliarum regis ei indicant. Haec ubi audie Imperator, vehementissime ira succensus est, & celebratis mox comitiis, primo irae feruore voluit Galliam hostiliter ingredi, omnibus viribus collectis. Sed principes longiore consultatione opus esse statuunt, in re tanta, non pessimum consultorem iram temere sequendum. Alienum crat tempus, nec erat res in Gemmania pacata. Boemiae rex hostili animo erat in Ludovicum, inimicus erat Vm viae rex; hostis erat dux Bauariae, erant in Germania Principes, quorum animus qualis esset, ignorabat Ludovicus, quidam rebellem animum aperte ostendebant, Sueuia tota vetus odium repostum gerebat. Nemo adhuc potuit scire, quo animum suum inclinaturus esset Pontifex. Quare his sic se habentibus, non censuerunt hellum suscipiendum, donec alia occasio & commoditas se offerret. Rex Angliae paucis post mensibus deliberat cum quibusdam sociis principibus ciuitat hvs. de repetendo suo iure regni Galliae, ad illum enim pertinere affirmabat regnum Galliae nomine matris suae Iabellae, quae Philippi regis Gallorum fuerat filia. Mulci Principes episcopi& ciuitates parati erant iuuare regem Angliae, sed ex eis quis dam erant regis Galliae vasalli, quare absque honoris iactura non poterant contra Gallum Anglo ferre auxilium. Quam ob rem rex Angliae misit ad Ludovicum Imperatorem legatos , suum consilium, propositum, socios, facultates, & ius Gallici regni ei declarantes, & petentes ab eo, ut faceret Eduardum regem Angliae, vicarium imperii, ut saluo honore δc nomine, dux Geldriae, & Marchio Iuliacensis aliique Principes eum in debellanda Gallia iuuare pollini. Omnes enim fore subiectos imperii vicario,vt Ligios. Ludovicus sibi occasione offerri ulciscendi se aduersus Gallum gaudens, adhortatur per legatos Anglum, & alios esus socios, ut in honestissimo proposito pergant, promittit non solum facturum se Anglum imperii vicarium, sed etiam maximam partem belli futurum. Iubet igitur regem Angliae ad se venire in castrum Rens, ad ripam Rheni situm. In quo loco consultaue-
880쪽
runt de tempore, loco & rationibus belli gerendi. Promittit rex Angliae, ma gnam vim pecuniae inlisurum Francosordiam ad Imperatorem, in stipendia mili taria ; vicissim Imperator peditatum & equitatum magnum se missiarum promi tit, ad omnia tempus constituitur. Item rex Angliae, Imperatori homagici facto, vicarius generalis imperii deputatur. Flandrenses cum essent inimicissimo
animo in regem Galliae, propter bella, de quibus nonnihil supra dictum est , &magno usui possent in hoc bello esse aduersus regem Franciae, negauerunt tamen operam suam. Nam ita in conditionibus pacis erant obstricti, ut si unquam facerent contra regem Franciae, excommunicationis latae sententiae poenae& multae ducentorum millium florenorum subiacerent. Sed cum in literis quae rerent elahendi viam, nihilque inueniretur scriptum, nisi si unquam fecerint Flandrenses contra regem Franciae, quidam ingenio promptior dixit, neminem optare debere literas illas aliter scriptas, Eduardum enim esse regem Franciae, non Philippum de Ualois, hoc enim erat nomen Galliarum regi. Quare rex Anglorum assumpsit titulum regis Franciae. & ceu rex Gallorum Flandrensibus imperauit milites. Nam& hoc erat in conditionibus pacis, ut, sicubi opus emet, mitterent militum certum numerum. Hac via emugiebant Flandrenses excommunicationem & poenam pecuniariam. Omnibus itaque constitutis, visum est Imperatori & Anglo primum verbis agere, deinde indicere bellum. Imperator igitur ad regem Gallorum literas dat, in quibus citat eum ad tribunal curiae suae, ibique respondeat Eduardo, generali imperii vicario, regi Anglorum ; & nisi veniat ad praeseriptum diem, iustitiamque faciat Anglo, 1e paratum regem Angliae iuuando officium suum facere. Et simul ad se venire imperat Gallo, ut lauda, quae ab imperio habeat, recognoscat,& homasium Imperatori debitum faciat. Haec scribit Ludovicus ad Gallum, sciens ipsum nihil horum faetiirum, sed causam belli indicare voluit, ut rite procedendo bellum illi indicerent, seu, ut loquuntur, dii sidarent ipsum. Pontificem Romanum permisiste aliquot episcopis, ut ferrent auxiliares manus Anglo ad hoc bellum. Rex Galliae respondit tabellionibus: Nihil inopinati adferri, separatum hostem excipere, mirari se stultas & iniquas Imperatoris&Angli flagitationes.Vtri que igitur contrahunt copias. Gallus ad Guelphos mittit in Italiam leg vos , qui doceant Guelphos , actum esse de illis , si Ludovico & Εduar-do ex animi sententia succedat in Gallia. Quare consilium esse , ut coniuncti resistant. Persuasi Guelphi, mittunt magnas ex Italia ad Gallum copias. Pontifex sedet quietus spectator tragoediae : inclinabat tamen animus eius ad alto ram partem magis, quia videbatur illi iustiorem causam habere Eduardus, te in recenti memoria habebat,quid contra Imperatorem apud se conatus esset Gallus. Rex Angliae cum suis δc sociorum Principum ciuitatumque omnibus copiis paratus expectat Imperatorem, qui pollicitus erat,se in sua ipsius persona cum magno equitatu & peditatu venturum. Cumque diutius cessasset, respondit Imperator, sorius Anglum promissam pecuniam misisse, quam inter eos conuenerit, remistiaque pecuniam regi, cum ipse exspectaret Imperatorem. Refrixerat autem ira Imperatoris in Gallum. Praetexuit Ludovicus etiam poenitentiae; quod pecunia non sufficiens esset ad exercitum, qualem deceret habere Imperatorem, regem a tem ampliorem promitisse. Scribunt quidam, quod propterea non steterit pro missis Imperator, quod post conuentum cum Anglo informatus sit ab aliquibus, quod neque deceat neque liceat Imperatorem ab ullo stipendium accipere. Quamquam autem Imperator non Venit: tamen Anglus cum aliis sociis aduersus Ga Ium; Gallus rursus cum Italis Guelphis & suis aduersus Anglum tendit. Cumque itinere unius diei distarent exercitus, monialis soror regis Franciae, vidua relicta comitis Hollandiae, mulier insgnis sanctitatis . impetrauit inter Anglum MGallum, fratrem suum Gomanum, inducias ad tres annos. Sed rex Angliae in nullas conditiones consentire voluit, nisi prius Flandrensium pax esset facta cum Gallo. Flandrensibus reconciliatis, noluit exercitum reducere, nisi prius sibi Α- uuitania esset restituta. Reddidit igitur Eduardo Aquitaniam, & tamen bene se- Ss s s s 3 cum