Rerum Germanicarum scriptores aliquot insignes, qui historiam et res gestas Germanorum medii potissimum ævi, inde a Carolo M. ad Carolum 5. usque, per annales litteris consignarunt, primum collectore Joanne Pistorio Nidano, tribus tomis, in lucem pro

발행: 1726년

분량: 982페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

901쪽

ii incrementum, & partibus Imperatori aduersisse adiungebant. Imperator igitur per totum imperium omnibus principibus & ciuitatibus imperauit milites, de magno coacto exercitu, incipit ducere aduersus ducem Austriae, quem in conditionibus pacis, cum Wirten mensi comite factis, ingratiam recipere noluit. Dux Austriae per multa cum Helvetiis bella exhaustus, intelligens tantas aduersus se copias duci, mittit obviam Caesari episcopos duos, quos putauit autoritate aliqua Valere apud eum, quibus mediatoribus pax est hoc modo facta. Primum . quod dux deberet renunciare omnia foedera, in quibus non esset exceptus Imperator ipsumque imperium. Secundo, ut dux exhiberet imperio eam obedientiam & reuerentiam, quam maiores eius exhibueram. Tertio, ut omnes sibi devinctos, qui essent de imperio , liberos remitteret ad imperium, λlutis iuramentis & obligationibus, nec in posterum ullos sibi adiungeret. Quarto, datis Imperatori Carolo literis, agnouit se in Palatinatu Rheni. in Sueuia, & Maria ducem non esse. Ultimo, ut, si eueniret Imperatori vel suis legatis copiisue iter in Italiam, vel quemcunque locum, ut etat liber, tutus 8c apertus per Austriam transitus. Has conditiones accepit necessario dux Austriacus, nam paratus non erat ad bellum. Si autem illi montani homines, qui defecerant ab eo, obedicissent adhuc illi. audacter suos duxisset contra omnem Imperatoris potentiam; εc hoc ipsum fecit eum tam audacem praeteritis temporibus aduersus Imperatorem, quod sciebat suos praedecessores in ducatu Austria: nihil non ausos contra quosvis reges & Imperatores,seetos nimirum robustis illis di animosis viris, qui in illis montibus nascuntur. Circa idem tempus misit Innocentius legatos suos in Germaniam ad Carolum Imperatorem , pro subsidio Camerae. Quod ut concederet Imperator, multa iura dedia Pontifex illi in ecclesiasticis rebus: verum Imperator solus in ea re neque permit-Iere , neque negare volens, conuocauit Mogunciam Principes multos , episcopos Treuerensem, dc Coloniensem, ducem Bauariae, de ducem Saxoniae, & alios; quia hus congregatis, iussit Imperator apostolicos legatos coram Principibus mandata sua exponere. Episcopus igitur Caluacensis, legatus pontificius, multis orauit. F ne orationis facto, dixit Imperator, se mirari, quo ore audeant tantam pecuniam petere, cum tam male vivant, dc nefandis modis dilapident pecunias. Quur non.

inquit adlegatum, prius resormatis clerum vestrum . & ostenditis vitam Christo sanctisque eius dignam, ut corda fidelium piorumque hominum ultro inclinem tur ad dandum, etiam si non petatis t Considerate priedecessorum vestrorum vias, quantum absitis ab illis Iudicium Domini non feret diutius. Aderat sorte canoni- cus ecclesiae Moguntinensis, nomine Cuno de Falchenstein, cum capitio serico aureis ligaturis intextis. Hoc Capitium petit Imperator sibi dari, & imponit capiti. suo viliore deposito, & conuersus ad prassientes Principes dixit: Utrum militi an sacerdoti similior in hoc capitio videor Subridebant praesentes omnes , canonicus

rubore suffusus, tacuit. Imperator Vero seuero vultu exorsus est dicere longa oratione de ossicio clericorum, quod debeant esse exemplaria gregis , quantum malorum in totam plebem emanet ex corruptis moribus sacerdotum: rursum docet,

quantum bona exempla valeant. Praedicit illis, quid futurum sit illis, nisi mutenemores, serviantque Domino, non ventri: nihil enim stare posse diu, quod non obiefunctiones suas a Deo & natura institutas, demonstratque, quomodo sancte M inculpate vixerint in monasteriis dc collegiis primi patres, quibus beneuoli homines

facti, tantas facultates in eos contulerunt. ubiq; orationem finiuit, ad archiepiscopum conuerso vultu, grauiore Voce dixit: Domine Archiepiscope , mandamus, qua possumus maxima autoritate, ut clerum vestrum omnem reducatis in viam . quo pravitnt & ministrent ecclesiae, ut aedificentur homines, eorumque vita sit illiteratis liber vivus, in quo discant rectium dc pietatem Veram: praecipimus vero, inquit, ut quam primum abusus vestium dc calceorum, ludorum Sc compotationum tollatur, dc in ieiuniis 3c orationibus toti sint. Quod nisi fiat, minatur se mutaturum personas, operamque daturum, ut pu viri Ec digni stuantur beneficiis ecclesiasti a

902쪽

sticis, nam in pios usus esse contributa illa bona. Nunc animum & hoc iudieium in Imperatore audientes pontificii legati, excusiare se conantur, inquientes, Pontificem in hoc esse, ut corrigat, quae emendanda sunt per ecclesiam, & quotidie emendare : sed nullum hominum statum posse irreprehensibilem esse, homines esse, non angelos, in hac vita; & multa in hanc sententiam locuti legati, conscenderunt nauem, in qua secundo flumine Coloniam vecti sunt, ibi ciuitate & episcopo permittente , magnam collegerunt pecuniam. Imperatori autem non placuit animus eorum, cum hoc iudicio de ecclesiasticis personis. Hoc tempore, quantumuis resisteret Carolus Imperator, apostolici legati magnam ex Germania pecuniam Romam pertulerunt. Sub idem tempus, misit Pontifex Innocentius Spiram literas , quibus praecepit ad apostolicam cameram mitti mediam partem omnium fructuum,beneficiorum vacantium aut vacaturorum duobus annis in tota dioecesi Spirensi. Et apud alios episcopos quoque tentauit: sed noluerunt co sentire. Carolus hic Boemiam bonis legibus- ac religionis cultu exornauit, singulare enim illi studium fuit religionis ,& morum bonorum , atque etiam literarum. Vniuersitas Pragae ab hoc Carolo est fundata, &ad educandam docendamque iuuentutem monasteria instituit, imitando honestissima maiorum exempla. Pragae quoque constituit archiepiscopatum. Ante Carolum enim nulla erat Pragar Metropolitana ecclesia, sed sub archiepiscopo Moguntino erat. Boemiam praecipue amauit, multas arces , multas ecclesias exaedificauit per Boemiam passim. Imperator hic Norinbergae multas institutiones melioribus legibus correxit , collegia enim artificum prona ad seditiones mutauit. Eo enim tempore excitarunt m

snam seditionem aduersus magistratum suum & Imperatorem, nescio quem p pularem Urbis statum cupientes, qui consistere non potuisset. Misit illo tempore Carolus, cum esset Norinbergae, ad Innocentium Papam legatos, duos episcopos Argentinensem &Pragensem, per illos postulauit a Papa, ut multa per eccletiam reformaret; Item, ut omnia,quae a pontificia sede aduersus Henricum septimum, qui erat avus Caroli, essent promulgata, reuocaret & irrita pronunciaret. Pontifex legatis respondet, se omnia facturum ad Caroli sententiam, quandoquidem videat , eum nihil petere nisi ad Rempub. & religionem, felicemque ecclesiae statum facientia. Post natum Saluatorem annus ι68. per totam Eur 368pam mirae foecunditatis, vinum Be frumentum vitissimum fecit. Hoc anno Urbanus quintus qui Innorentio vita defuncto saccesserat, tumultuante Italia, misit legatos ad Carolum Impediatorem , ut ecclesiam ab hostibus defenderet, pra cipue a Bernaboue, qui omnia depopulabatur , neque Imperatorem , neque Papam, neque Deum respiciens, cum quo tamen Carolus pacem fecit, antequam ingrederetur Italiam. Inuitante autem serio & semius Imperatorem Ρontifice Urbano, copias ex Boemia & Germania congregatas ducit in Italiam , multis nobilibus, baronibus, comitibus, & Principibus comitantibus eum. In Italia ciuitatibus ubique honorifice adueniens exceptus est,in itinere litigantes composuit, sine, quantum fieri poterat, sanguine. Ubi venit Pisas, conuocauit magistratus vicina- as srum ciuitatum, & causis cognitis, iudicauit secundum leges iustisssime, sciens,quantum autoritatis amorisque iustitia Principi conciliet apud omnes homines. Res imperii ordinauit tum etiam Piss. Α rebellibus &seditiosis, quam primum potuit, extorsit pecuniam, nam utilissimum Reipublicae iudicauit, illas urbes maxime egestate inopiaque laborare, quo non haberent facultates bonis negotium faciendi. Senis cum esset, rumor in populo exortus est, quod Imperator velit civi tatem in ultimam seruitutem redigere; quare ciues arripuerunt arma, & pene C rolum oppresserunt, cum nihil tale expectaret; sed virtute militum Germanorum vicit, multosque Senenses occidit. Romae veniens exceptus est honorifice, &multa cum Pontifice decreuit: sed postea parum est essectum datum. Nec lon-σom. II. XX XX X 2 gam saJ Sic etiam Basileensis editio, legendum tamen I 368.

903쪽

gam moram fecit Romae, quoniam omnia illi fuerunt suspecta, & pleraque displicuerunt, quae propter temporum malitiam mutare non poterat. Praeterea multa eum in Germaniam reuocarunt. Quam ob rem recepit se cum copiis suis linermaniam. In Germania multa inuenit turbata, ex quibus omnibus cum viderecse extricari vix posse, & multas partes cerneret potentes. quae post mortem suam filiis suis suppressis, peruenturae essent ad imperium, incipit cogitare, quo pacto posset filium suum Wencestaum regem Romanorum facere. Tentat igitur Principum electorum animos muneribus & officiis allicere ad suum filium eligendum. Sunt autores,qui scribunt, singulis electoribus Principibus centena millia florenorum promissa: post electionem vero, cum patri Carolo soluendo non esset, Principibus electoribus obligasse pignoris loco vectigalia, oppida, & telonia imperialia. Nos hoc loco nihil asserimus, quae commissa sunt ab aliis literarum monu-13 o mentis. bona fide paucis indicamus. Est igitur, procurante patre, supra millesimum trecentesimum, septuagesimo anno, Kencestaus electus Imperator Francosurdiae, magnamque de se praebuit spem. Quatuor annos ante Wencestat electionem, Friburgenses & comes eorum, Aego nomine, inter se habuerunt m

gnas simultates,plus iuris in ciues sibi arrogabat,&ex actionibus latu difficilioribus vexavit eos: quare cum ciues tapius hoc essent conquesti apud Imperatorem, nihilque auxilii possent consequi, Imperatore occupato aliis, excluserunt comite coacti eius tyrannicis exactionibus, & foedus cum Basiliensibus, quorum prudentia, autoritas, constantia, fortitudo & fides masna erat non solum per imperium Romanum, sed per totam Europam. 1366 Anno igitur millesimo trecentesimo sexagesimo sexto, invigilia annunciationis diuae virginis Mariae, comes conatus est per insidias Friburgum capere: sed Fri burgenses praeuenientes eum repulerunt. Dux repulsus, detectisque eius insidiis. Coepit copias augere, maioribusque viribus bellum gerere. Friburgenses coniunxerunt sibi etiam vicinas ciuitates Neoburgum & Brisiacum. His sociis auxiliaribus captam arcem, quae super urbem est, deiecerunt, & in monte praesidio sufficienti collocato, obsidione cingunt oppidum Endingen, quod obtemperabat comiti,ad

quod liberandum cum copiis accelerat comes, aduenienti Friburgenses occurrunc,

soluta obsidione, neque enim inter oppidum hostile & hostilem exercitum clauditurum putabant. Comes habebat secum multos nobiles, militets exercitatos muIris bellis, Friburgensibus appropinquantibus, adhortatus est suos ad virtutem p standam, gratitudinem pollicetur, in loco editiore aciem instruit, numero equitum longe superior, peditatum si non maiorem, at certe non minorem habebat. Friburgenses odio tyrannidis concitatiores,tumultuarie instructa acie, in loco sibi paulo iniquiore aggrediuntur hostem, equestre fit primum praelium, sed ob multitudinem hostium taburgenses equites cedere sunt coacti, quae res non parum terruit & peditatum, nihilominus adoriuntur fortiter hostem, fit atrox pugna, Mequites Friburgenses denuo pugnant: dum autem neutri cedere volunt, multi cadunt, capiuntur multi, multi in Rheno suffocantur. Post hoc praelium, episcopus Basiliensis , & episcopus Argentinensis Constantiensisque & quidam alii

proceres pacem inter eos fecerunt, utrisque bello amictis. Cum autem & Friburgenses & comes animaduerterant, per omnem hominum memoriam odium etiam in posteris duraturum conceptum ex tot mutuis caedibus, accepit comes Oblatam a Friburgensibus pecuniae summam, & eos manu misit liberos. Sed sunt, qui putant,pecuniam comiti numerasse Austriae ducem, cuius postea subditi factia 1 s sunt, sicut adhuc hodie domui Austriae obediunt. Erant his temporibus frequem tes discordiae ducibus Austriae, & aliis vicinis nobilibus, cum confoederatis Helu 13 1 tiorum. Anno septuagesimo primo supra millesimum trecentesimum, Urbanua Papa per totam Europam misit nuncios apostolicos, qui adhortati sunt populos ad expeditionem contra Turcos suscipiendam, eiusque expeditionis nomine ma-

904쪽

LIBER XXV.

orgnam pecuniam conflauit. Indulgentias concessit in plurima annorum millia iis, qui aliquid contulerunt; iis vero,qui militatum irent in eam expeditionem, eos ste regnum clauibus apostolicis aperiebat. Verum cum vis non parua pecuniae eitet collecta, Pontifex in Galliam profectus, moritur, pecuniaque in nescio quos usus confertur. Quanquam enim eodem anno alius creatus sit Pontifex, nempe Gregorius undecimus: tamen antequam hic ad pontificatum perueniret, distracta est collata pecunia in expeditionem contra Turcam. Erat post Vrbani obitum Italia dc urbs Roma confusa factionibus. Potentiores ciuitates inceperunt adue sari pontificiae sedi, multis enim annis fuerat curia Pontificis Romani Auinione in Gallia, & minor erat autoritas Papae, qui propter beatum Petrum, & locum, Romam, magnus , Sc Pontificum primus habebatur ; Italiam , patrimonium beati Petri,per vicarios gubernabat, hinc multae seditiones, & ciuiles cruentae discordiae oriebantur. Florentini praecipue iugum Pontificum Romanorum abiecerunt, erat in Italia legatus Pontificis homo durus & fastu turgidus, qui in annonae cari tate negabat ciuitatibus frumentum,quod habebat in sua potestate. Perusinis ergo rebellantibus miserunt Florentini auxiliares manus, quarum ope arcem in Urbe C perunt, & pontificiam familiam eiecerunt. Bononienses exemplo illorum paulo post quoque rebellarunt, quibus Perusini & Florentini se coniunxerunt. Ii ergo solicitarunt ad desectionem alios, & facile multi mouebantur exemplo tam p tentum ciuitatum: Romani quoque aduersus pontificias constitutiones crearunt magistratus. Gregorius Papa ubi cognouit Perusinorum, Florentinorum, & Bononiensium defectionem, copias armatas ex Galliis mittit in Italiam, & cum c piis mittit simul censurarum& anathematum fulgura & fulmina. Florentini Vero 3c eorum socii opponunt suas copias pontificiis: simul mittunt legatum ad Pontificem in Galliam, ei exponunt,quibus causis moti fuerint ad resistendum legat rum pontificiorum tyrannidi. Excusant se, & simul docent, quid mali afferat absentia Papae ab Italia,nec factum odio Pontificis esse, sed quod cupiant eum apud se Romae habere. Accusant autem nominatiin legatos quosdam, indicantque eOxum iniqua facta. Pontifex vero ciuitatum legatis respondet durius, docet,quam contra diuinas & humanas leges sit magistratui non obedire; multo vero maius piaculum esse tanto magistratui non obedire, hoc est summo Pontifici. Quam ob rem imperat, si velint suam gratiam habere , ut obediant nunciis suis, tanquam sibi ipsi. Postea suis clarii argumentis di signis intelIexit, plurima Sc maxima m Ia non solum in Italia, verum etiam in tota Romana ecclesia euenire, propterea

quod Romae Pontifex non habitet. Et exemplum dedit aliis ecclesiasticis praestatis suas ecclesias relinquendi. Et cum iussit episcopos domi apud suos esse, aud hant quidam respondere, quod episcopus Romanus non Romae habitaret. Quare decreuit curiam papalem transferre Romam, sed ex Gallia discessurus, dissimulauit diligenter se profectionem cum tota curia parare ad urbem nam in Gallia iam manserat curia pontificia septuaginta annis) quare Galli eam iure suam esse putabant, &per vim retinuit sent, nisi quasi aliuis agendo clam discessissent. Venit

ergo Pontifex Romam magna cum Romanorum & multarum Italicarum ciuita tum laetitia, ac suo aduentu finiuit bellum. Hoc tempore ciuitates imperiales in Sueuia gesserunt non paruum nec incruentum bellum cum duce Wirtenbergensi Εbetardo. Comite enim de Helisenstain in arce Nyberga trucidato, ciuitates conscriptis copiis aduersus eum tendunt,quibus no procul a dicta arce occurrit comes Εberardus,& commisso practio superauit, magna occisa,magna capta, magnaquo vulnerata multitudine.Post hoc praelium facta est Principibus quibusdam mediato ribus pax. Hoc tempore Turcae aduentus timor magnus inuasit Italiam, quam Ohrem Pontifex ad Caesares Carolum&Wencestaum legatos mittit, ut rebus ecclesiae periclitantibus subueniant, pacem faciant inter Christianos Principes, ne omnes in

ter se bellantes, non sibi, sed Turcae laborent, mittit & ad alios Principes, nullam XX xx X 3 pacem

905쪽

2s 7 pacem non honestissimam esse, quae fiat propter communia ecclesiae commoda, liberaliter promittit per Gallias, Hispanias, Britanniam , Germaniam, Ungariam,& alias Romanam ecclesiam audientes gentes, praedicando crucem, sic enim voca hant,quando concionatores plebem excitabant contra hostes ecclesiae. Sed di cordia Principum fuit in causa, ut Pontifex frustra parturierit expeditionem in Tu eas. Anno post Domini salutis nostrae I 37 , denuo erat bellum inter comitem Wirtenbergensem & ciuitates Sueuiae : postquam ergo comes ciuitatibus, ciuitates vicissim comiti multa intulissent mala, quadam nocte paucis diebus ante festum Ioannis. Re lingenses cum sociorum auxiliari manu exiuerunt, & latuerunt in arbustis, donec pastores ex oppido Vrach & Tetingen mane summo pecora in pascua agerent, quae omnia abegerunt, & pagum Tetingen incenderunt. Cum vero cUm praeda reuerterentur domum, Utricus iunioricomes de Wirtenberg, magno cum equitatu per aliam Viam praeuenit eos, & obuiam illis venit, ac si venisset ex umbe: sed ciues diligenter obseruantes suos, periculo suorum intellecto, erumpunt per aliam portam, circundatur ita comes praeter suam expectationem, conseruntur manus, fit atrocissimum praelium: sed comes par este non potuit, & pertur-hato ordine fugere conatur: sed circumsepto hostibus armatis, nulla patet fugiendi via. Occubuerunt in ea pugna plurimi nobiles, Ioannes comes de Sesi art-zenburg, Fridericus comes de Lollern, Utricus de Tubingen, Suigerus de Gun- delfingen, Gosidus de Wininen vexilifer, Reinhardus de Nyberga, Ioannes dCSeldenech, Ber ardus de Sachsaenhelm, Wolfo de Stamhen, Magister curiae comitis de Wirtenberg. Benzo de Hohenstein, Ioannes de Rudenberg, Ioannes de Lustnou, Sistidus de Willenberg,Conradus Κyser,Waltherus de Hohenseis, Conradus de Hoe fingen,Suigerus de Gemingen, Scfiarbo de Bernhusen, Henricus Waler, Sistidus aler,Cuno Truchses de Buchishusen, Eberhardus de Sternenself, Heneo de Uechinea, Ioannes de Sperbersech, Andreas de Gymngen, Virieus de Liecht-nech, Diopoldus de Nydtingen, Cungo de Stamhen, Wolfo de Phauhusen, Wolfo de Iungingen,Waltherus Sper de Esteiten, Siseidus Frauco de Adtbach, Hermannus de Ratbocem, Ioannes de Grunbach, Cunia de Hedihen, Raue de Liechten-ste , Volchlinus de Muthen, Ioannes de Grunbach . Guillelmus de Knishem, Conradus de Limppach, Hermannus de Boetain, Rupertus de Geb*del. Ioannes

de Lor, & multi alii nobiles, nam hi,quos enumerauimus , omnes fuerunt nobiles ; famulorum nomina non extant, & Iongius esset recensere. Ipse filius comitis ἡe Wirtenbem Eberhardi, aliquot vulneribus acceptis, cum quibusdam aliis fuga elapsus est, & peruenit ad arcem Achelia. Reuttingenses equis & reliqua praeda potiti, captis aliquot, oppidum suum Victores ingressi sunt, nec paucos ex iis amiserunt. Petierunt autem nobiles suorum cadauera, quae illis Reuttingenses dederunt. Durauit hoc bellum diutius, quod Carolus Imperator sentiebat iam cum duce Wirtenbergens. Sueuia ex hoc bello multa passa est mala, nam villae rusticae integrique pagi Vtriusque partis exusti sunt, & Duges contritae in agris , quae res

multos pauperes rusticos ad mendicitatem perduxit. Postquam accepit comes Wirembergensis hanc insignem memorabilemque cladem, comparauit maior Copias, quam antea in eo bello consueuerat, armauitque omnes suos subditos.Contra quoque ciuitates conscripserunt auctiorem exercitum, sed iusto praelio non dimicauerunt, alteri autem alteros vehementius vexaverunt. Eodem tempore Lupoldus Austriacus dux oppidum Feldhirch, cum adiacentibus quibusdam, emit a Rudespho de Werdenberg, hic enim tueri se posse non sperauit ille putauit sibi usiai magno fore in bellis gerendis cum confoederatis Helvetiis. Non diu post propter eandem causam ab Alberto de Werdenbres idem Lupoldus emit Bludenta & farietum montem. Hoc etiam anno Imperator Carolus non exiguis copiis Ulmam v bem obsidione totam cinxit, deuastatis eius agris. Erat autem comes Wirtenbergensis socius Imperatoris in eo bellor diu vero ubi studia tempus tereret ad Vchem

oste

906쪽

LIBER XXV.

9 3bem munitam optime λssis, muris, ciuium sortitudine, constantia & coneordia quae est praecipuum ciuitatum robur nulla capiendi spe apparente, obsidione autem multum pecuniae deuorante, soluit obsidionem. Postea Vlmenses, coniunctis sibi aliis vicinis confoederatis ciuitatibus, inuaserunt Wirtenbergensem princi parum, & aliquot arces ceperunt, pecora abegerunt: eo anno Vario martis fauore dimicatum est inter Wirtenbergenses & ciuitates..Hoc tempore magnae dissem asssiones inter episcopos, omnes praelatos ecclesiasticos & Vulgares iacerdotes. Pontifice enim Gregorio partem fructilum beneficiorum exigente, & contra recusantes fulminante, alii omnes processus Papae contemnebant, alii reuerebantur, & ita fiebat, ve contraria de Pontifice in sacris concionibus docerent, illis se nihil debere; istis summoPontifici omnia ecclesiastica subiecta esse, probantibus. Hoc tempore Imperator Carolus incidit in grauem morbum, ubi autem aduersus omnia medicorum praesidia morbum praeualere videt, conuocatis suis, mandata .

quae fieri velit post obitum suum, dispositis rebus, suaque voluntaret indicata, obdormivit.

907쪽

DE GERMANIS

Volus Caesar reliquit filios duos, Wencestaum & Sigismundum,

quorum natu maiorem Nericetiaum octo annis ante mortem --

peratorem appellauit, ut diximus. Hoc tempore, Gregorio Pontifice mortuo, Romani & Italiae ciuitates miserunt nuncios ad Wencestaum, ut operam daret, quo eligeretur aliquis, qui Romae habitaret, nam Galli omnibus Viribus conabantur reducere Curiam pontificiam in

Galliam, quare Gallum quempiam cupiebant. Haec electio quo tumultu sit facta, satis eit ab aliis turditum. Itali enim elegerunt Urbanum sextum; Galli elegerunt Clementem septimum. Urbanum Pontificem agnouit Italia, Germania,& Ungaria. Clementem Pontificem summum appellauit Gallia, Hispania, Ca- thalania &Anglia. Hi Urbanum, illi vero Clementem, anti patri de apostaticum non legitime seu canonice electum, vocabant. Nencestaus fouit serio partes Vrbani, qui studuit, ut quam plurimos sibi faceret amicos, Italiae ciuitatibus multa condonauit. Et idem studium amicos comparandi fuit Clementi. Vterque, Principes sibi non fauentes clam & palam odiendo. causam praebuit multorum bellorum. Quoniam regina Apuliae fouebat partes Clementis, Pontifex inuitauit ad occupandum regnum Wencestaum, cui cum non vacare venire, Carolus Ungariae regibus originem ducens , inuitatur, qui ubi ad Urbanum venit, Romae unctus & coronatus est, rexque Siciliae appellatus. Ante vero, quam eum fecerit regem Siciliae, Pontifex suis nepotibus meliores eius regni principatus, nempe Amalilatanum & Capuanum & alios dedit, Carolo futuro rege iureiu rando pollicente, se ratum habiturum, quid Papa Inmaritia Carolus Romae salutabatur in Curia pontificia rex Siciliae. Interea dum h. ec Romae aguntur, Anna regina, Siciliae vidua, nubit alii viro,Οthoni duci Brunschingens,quo marito Germano, secum adducente in Siciliam copias ex Germania, putat se bene defensam. Vbi autem intellexit haec mulier, & a Pontifice Romano accersiri milites ex Germania, nam Wencestaus totus deuotus erat huic Urbano, in filium adoptauit Numipa careret liberis Galliarum regis fratrem , Andegauensem ducem, Ludovicum nomine. Cum ergo Carolus rex coronatus nihil omnino haberet, quo Occuparet regnum, & iam inciperet rideri rex, & Pontifex creator regis sine regno , Pontifex constituit essugere hanc nominis iacturam, quare cum & ipse esset tenuiaus pecuniatus, ecclesiarum & monasteriorum possessiones ciuibus Romanis vendidit, contraxitque ex illis fere centum aureorum millia. Supellectilem auream Beargenteam ecclesiasticam quoque mutauit in monetam, illa pecunia usus in stipe dia militum Carolus, copias ducit primo Neapolim, eam urbem per fraudem quorundam ciuium cepit, in qua accepto a ciuibus iuramento fidelitatis , & ordinatis confirmatisque rebus, castrum nouum, in quo erat cum sua familia & amicis regina Anna , obsidione castrum terra & mari, quantum per exercitus magnitudinem fieri potuit, circumdedit, nec ita tamen circumsepire potuit, ut non ingredi& egredi, qui vellent, possent, saltem per mare, nam classe non admodum multum valebat rex. Otho dux Brunschulgensis, obsessae reginae maritus , coniugem, vel potius fortasse regnum, dotem, non deserere volens, adducit copias militum Ita

908쪽

larum & Germanorum non contemnendas , quibus obsedit Neapolim Carolo 3 1 'proditam. Carolus autem in urbe obsessius , tali dolo aduersus Othonem usus scribitur. Adulterato secreto sigillo reginae, & imitatis charac teribus, quibus consuetaerat uti Anna regina, nomine reginae scripsit ad Othonem, ut aliquoifidissimis comitibus veniret noctu hora & loco indicatis, ibi constituta noctis hora venturos, qui indicent eis viam & rationem Occupandae urbis. Otho ad horam & locum designata venit cum Marchione Montis ferrati, fratre suo Germano Baltasare, & aliis tribus viris primae nobilitatis & apud ducem thonem fidei. Cum ad locum perueniunt, occiditur Marchio cum aliis duobus, Baltasar est elapsus per noctis tenebras ; Otho vero captus ductus est in urbem, non sicut sperauerat, cum duxit uxorem reginam. Otho autem prorsus vir Germanici spiritus, ductus ad regem Carolum, nec capite nec genibus flexis vllum demissi animi signum dedit, sed corripientem regem verbis confutauit, libere edisserens, ad quem pertineret ius regni Neapolitani, & Siciliae. Carolus libertate viri offensus , talemque animum in eo veritus, iussit Othonem duci in carcerem, diligenterque custodiri. Exercitus ante urbem duce destitutus soluit obsidionem , dissipatique milites domum se conferunt. Anna in arce obsessa filii adoptati aduentum nesciens, in quo uno spes reliqua erat illi, postulauit liberum & tutum cum Carolo colloquium. Conuenerunt ergo in horto arci contiguo, & Anna in hunc modum est affata regem : Ego te ha tenus ut filium amaui nam matrem Caroli huius aluerat haec Anna nunc video te, disponente Deo, mihi esse dominum factum, pcto igitur a te, ut me iam vicissim & maritum Othonem commendatos habeas,si unquam tibi aut tuae, quae te peperit, matri aliquid bene feci. Carolus placido vultu mansuetissime respondit: Te non minus quam meam matrem dilexi, & id intelliges posthac melius, teque & in ritum tuum Othonem commendatissimos habebo, &c. Comitatem dc beneuolentiam omnem, simulante oratione Caroli victa Anna, sperauit in homine gratitudinem animi magnam & dignam Principe. Quare fidei eius dedidit se & castrum& omnia, quae in eo erant. Estque reuerenter educta de arce in elegantissimas urbis aedes, comitata pedissequis multis honorifice: sed , si scriptoribus credimus. paulo post missis militibus, in precibus ad Deum deprehensa, strangulata est, Ba-

Tonibus eius captis. Et hoc modo totum regnum occupauit, sed praestantiorem regni partem consanguineis Papast tradere ex p pactus est. Ρraeterea in ecclesiasticis praelaturis omnia immutauit Pontifex Romanus nam senserat cum ci mente Gallorum Papa misit enim illuc legatum cardinalem, qui omnes ecclesi Tum praelatos, episcopos , abbates, & totum clerum,qui reginae adhaeserant, multis crudelibusque modis affectos & ignominia notatos, beneficiis & dignitate priuatos, in exilium misit,& alios in locum eorum Urbanus constituit. Dum haec in Neapolitano regno geruntur , adoptatus filius Annae, de cuius mulieris fatis iam diximus, Ludovicus, dux Andegavensis, a Clemente Pontifice in Gallia ungitur & coronatur in regem Neapolitanum, quare a fratre rege Gallorum adiutus , validum Cogit exercitum, in quo habuisse fertur bene armatos equites 3 O millia, peditatum Vero centum millium. Superatis igitur alpibus, Venit in Italiam. Urbanus immodice terretur ,& Carolus, eisque adhaerentes omnes muniunt urbes, in Germaniam pro auxilio mittunt legatos ad Wcncestaum , per Italiam contrahunt tumultuarici exercitum. Multo vero magis terruit, quod in Italia erant, qui odium in Urbanum& amorem erga Clementem occultabant. Dux igites Ludovicus a Barnaboue vicecomite honorifice excipitur & tractatur; adhortaturque ad premendum propositum, & occupandam totam Italiam, non tantum regnum Meapolitanum, &non solum Carolum ex regno per dolum occupato eiiciat, sed & Vrbanum anti- papam ex pontificatu deturbet. Vbi in Hetruriam cum Gallorum copiis peruenit, occurrunt illi obuiam Aretini exules, auxilium aduersus suos conciues petunt, qui illos eiecerant, quod senserant contra Vrbanum cum Clemente, Gallorum Pontifice summo. Ludovicus dux castra mouet ad urbis Aretinae moenia, Carolus anto

909쪽

yos Ludovici aduentum firmum praesidium in eam Vrbem Collocarat, quare eruptionibus nocte dieque factis ex urbe, multi quotidie cadunt, tandem post multas oppugnationes expugnatam urbem militibus praedam facit, estque miseris hostilibus modis vastata &direpta. Castrum autem urbis, propter loci munitionem&priesidia, quae ex urbe capta confugerant in illud, capi non potuit, quanquam contia εο nuo sesquimense impugnata sit multis artibus & instrumentis bellicis. Quare soluere necessario coactus arcis Aretinae obsidionem, recta tendit in medium regnum, a Carolo occupatum modo,quo diutium est. Magna statim defestio facta est a Carolor fuerunt enim multi, qui vehementer ossensi erant morte reginae Annae, nam mdem illi non seruatam, & indignissime supplicio affectam a Carolo, quem cum paupere matre sua domi aluerat. Hoc ergo perfidum facinus multos alienatat ab eo, non tantum propter misericordiae affectionem , sed propter perfidiam & ingratitudinem, quae vitia in quocunque animante sunt, nihil boni sperandum exeo: ideo natura docente, nullis fere magis offendimur. Quis enim nostrum non statim odit etiam, quem nunquam vidit, hominem, cum audit benefactoribus ingratum fuisse, & credentem fidei datae fefellisse, ut taceam, occidisse, & sic occidisse mulieremi Quapropter actum erat de regno Caroli , nisi casus eum seruatiat. Ludovicus enim iam duas insignes regni ciuitates ceperat, sed Ludovicus dux morte in medio cursu abreptus est cum multis aliis Principibus viris exercitus sui. Tradunt ab hostibus fontes veneno infectos fuisse, quibus usi sunt. Nam & gregariorum militum, qui ea usi sunt aqua, multitudo mortua est, duce defuncto vita, ercitus redit dissipatus in Italiam. Et expeditio tantorum conatuum, tantaeque spei x38o ita evanuit, habuitque illum finem. Circa annum Domini 13go. Ludovicus,Vngariae rex, duobus annis ante mortem , filiam suam desponsavit Sigismundo, fratri Wencestat, filio Caroli, Imperatorum, deditque illi in dotem regnum Ungariae. Alteram, quam habuit, filiam dedit duci Austriae, deditque in dotemPoloniae regnum. Eodem fere tempore Carolus, Galliarum rex, Iahelam, ducis Bauari filiam, uxorem ducit, puellam sormae&morum elegantia praestantissimam. Urbanus his temp ribus contra Turcam hortatur perlegatos suos omnes Principes per ecclesiam Romanam. Et tribus archiepiscopis electoribus imperii cardinatatus vltro obtulit, sed recuserunt. Qua causa autem noluerint suscipere eam dignitatem, nescio. V hanus Papa, ut historici referunt, pro ingenii sagacitate intelligens, quanto Germania sibi esse possit usui, praecipue potentissimi Principes Wencestaus & Sigismundus, aduersus Clementem Papam in Gallia aduersarium suum, mittit ad ambos Imperatores Wencestaum & fratrem eius legationem cum multa benedictione apostolica, Zcinuitat eos Romam , animum δt studium suum declarare cupiens erga eos, ut ipsi vicissim copias suas in auxilium contra Clementem mittant. Prorsusque conciliauit illos sibi, totosque suos fecit Vrbanus. Quare ex Germania Wences- laus mittit legatos ad Clementem Auinionem, & ceu Imperator dehortatur eum a schismate, ut pontificatum deponat, potiusque ecclesiae commodis quam suis a sectibus consulat, etiam atque etiam rogat. Clemens, non ignarus, qu in intimus Wencestaus esset Urbano, iudicansque omnia facere Urbani, non ecclesiae totius Domine, ignominia legatos C sarianos affecit, quosdam ex eis sacris ordinibus ini tiatos coniecit in carcerem, & ceu maleficii reos torsit. Quod male & non imm rito habuit Wencestaum & fratrem eius Sigismundum, inceperuntque ab eo tempore omnia pro Urbano contra Clementem,quae potuerunt, facere. Hoc tempore Urbanus Nucoriae obsessus, & in praesentaneo periculo constitutus, cum desperaret de salute, Lothar Germanus Sueuus cum paucis Germanis armatis liberauit eum, &Genuam duxit saluum. Genuae tum quinque cardinales colligatos in saCCum in mare demersit: duo cardinales, uennas scilicet, & Galeotus, clam se subduxerunt, & quod crudele exemplum in cardinales displicuit,& quod eandem fortunam timuerunt, peruenerunt autem ad Clementem in Gallia, a quo magno honore excepti sunt, multa enim mala de Urbano dixerunt, de spem illi secerunt, V

910쪽

LIBER XXVI.

ba nutri diu durare non posse, tantam tyrannidem exercentem in innoxios h nosque viros. Urbanus omnem suam spem ponit in Kenc laum,electum Imperatorem , quem sperat inuitatum propediem cum Germanis in Italiam venturum. Otho de Brunschuis post tres demum annos de carcere euasit: sed in itinere iterum captus a militibus Clementis pontificis , ducitur ad Papam Aut nionem. A pontifice liber dimissiis, venit rursum in Apuliam , auxilioque meorum & ciuium Neapolitanorum fauore urbem Neapolim occupauit. --

luserat in Ungaria, regina uxor Caroli cum filio Ladisiaci , & Anna filia fumelapsi sunt: Otho vero paulo post obiit diem suum, & recepit Neapolim Carolus.

ω misereamixit totum regnum exactionibus intolerabilibus, & vicinas Italiae par-tra eodem modo coepit premere, & collegit magnam pecuniae vim, quam in stipendia militum omnem consumpsit: nam cum ira administraret regnum, ut tia meretur ab omnibus, omnes erant ei quoque necessario timendi. Praeterea etiam magnis indigebat copiis, quod animum ad regnum Ungariae adiecerat. Defuncto enim hac vita Ludovico rege Ungariae, sibi deberi regnum asserebat, maiorique Dimo & conatu nitebatur possessionem eius regni consequi, quod in Ungaria libentius vitam agebat. Quare commisso Neapolitano regno uxori Margaritae, & ami.

cis quibus fidebat plurimum, ipse parat profectionem in Ungariam. Sed Vngariae Principes plerique Sigismundo adolescenti nomine dotis deberi regnum scie-hant. & cum desponsavit illi Ludovicus rex filiae Mariam, deditque in dotem reiagnum , consenserant primates regni: quare statim post patris mortem coronanceam filiam inreginam Vngariae, Sigismundus enim maritus eius nondum ex eph his excesserat. Mater autem Mariae desponsatae Sigismundo, nomine reginae puellae, filiae suae, regni negocia administrat, & alios Principes contemnens, alios consulens in gerendis rebus, seipsiam iudicans prudentissimam magnum malum magnaque pestis est emina,quae videtur sibi prudens regnum breui tempore facti num discordiis impleuit mulier ad obediendum & nendum nata, non ad imperandum. Quare Principes ab anu contempti, mittunt Neapolim, legatum episcopum Lagabriensem , ad Carolum in Ungariam, ad regnum occupandum ultro currentem incitant. Carolus igitur,Vngariae rerum statu cognito, festinat, celeriterque cum episcopo ad urbem Lagabriensem venit. Illuc statim Vngariae proceres ad regem confluunt, alii timore, alii muneribus, alii pollicitationibus, non pinei rerum nouarum studio ducti. Anus ipsa quoque,repentino eius aduentu territa, mittit ad Carolum nuncios qui excipiant eum familiariter, & adhortatur,

ut adsit sibi in gubernandis rerum habenis, ut eum consulat pro sua prudentia &fide. Postremo prorsus cedit illi, traditque regnum & se in manus eius. His re-hus cognitis, Sigismundus Ungarorum perfidiam, & Caroli astus & insidias u ritus, recipit se ad fratrem Wincestaum. Carolus blandimentis fictis affatus anum, promittit se eam matris loco habiturum, & nihil contra eius sententiam & animum facturum. Quare breui post in Alba regali ab episcopis coronatur & vngitur in regem Ungariae Carolus. Sed principio statim regni, totam fere Ungariam a se alienavit, & regni Principes anumque reginam despiciens, per omnia superbe odioseque imperabat. Mulier ut hoc genus ingeniosum est ad dolos anus regi-im adhibito in consilium Principe Palatino Garens, versat in animo, quibus nam artibus possit Carolus clam e medio tolli nam armis palam fieri impossibile vid hatur. Habebat autem Garensis apud se iuuenem audacem promptumq; ad quod Dis secinus, Blasium Forbach nomine , hunc, ut interficiat Carolum, constituunt. Anus igitur significat Carolo regi , se habere literas de magnis Scoccultandis rebus e Germania scriptas , rogat simul, ut ad se veniat, litera rum argumenta cognoscat , & secum consilia conferat , nam esse de ma ximis rebus totius regni. Carolus sub vesperam cum Italis, custodibus sui corporis,conuenit reginam. Regina igitur sola Cum solo rege sedente, aulici Italici Caroli comites secedunt, omniaque ociosi in aedibus spectant, intenti in varias picturas neminem obseruant neque egredientem, quid enim tot armati timerent si-

SEARCH

MENU NAVIGATION