장음표시 사용
911쪽
hi in domo viduae t itaque Blasius ad colloquentes Carolum & reginam irrepit, Mdato lethali vulnere regi, se ex aedibus eiecit, rex ex vulnere statim moritur. Το- tum ferme regnum conuertit se rursum ad reginam anum, iubent aduocari in regnum suum Sigismundum. Ad Sigismundum mittuntur a regina nuncii, regnum recuperatum, interfemam tyrannum. Cumque iam omnia extra periculum viderentur tales enim copiae regiae, Carolo interfecto, & regni statu mutato, in Italiam redierant, vel potius fugerand & regina iam cum suis regni Principibus sne timore de arce in arcem, de urbe in urbem erraret, rerum disponendarum gratia, ecce amicus summus Caroli, qui hanc occasionem ultionisquetempus diu Captauerat, Ioannes de Hornnach,adest cum equitum manu valida, iter regina cum suis familiaribus faciente, irruit in eos, & primo captum Blasium,Caroli re gis interfectorem, supplicio capitis, regina spectante, a ficit. Garensis forciter pugnans cadit, Noluit enim potius mori quam viuus in hostis manus peruenire reliqui reginae comites capiuntur, & alii occiduntur, alii dimittuntur. Anus regina igitur in aquam mersa, finit vitam. Aderat & adolescens regina Maria, uxoras a Sigismundi, quae viva seruata ob formam & aetatem, capta custoditur. Sigismumdus antequam audiret uxorem Captam, socrumque supplicio affectam, contrax rat copias, quibus recipere volebat cum uxore dotem regnum Ungariam: ubi vero fortunam illam uxoris Sc matris eius audiuit, auxit copias, εc festinauit in Ungariam. De cuius aduentu certior factus Ioannes Homnach, gratiam Sigismundi redimere cupiens, accessit ad Sigismundi uxorem,quam captam tenebat, & dixit
illi, si velit sibi placare maritum suum Sigismundum , & non ulcisci matris suae mortem, idque se facturam iuramento confirmet, se eam liberam dimissurum, ut obuiam eat marito suo, & demulceat animum eius. Regina promittit omnia, &iuramento superstitiose praescripto , confirmat se facturam , quicquid petebat
Hornnach. Quin ne animi sententiam & propositum mutaret, dicit se agnoscere, quod debeat illi vitam, propterea veneraturam ut seruatorem&patrem. Idcirco quam honestissimo comitatu matronarum & virginum mittit eam marito obuiam, sperans eius opera se gratiam consecuturum et veniunt igitur eodem ferme
die Budam rex Sigismundus, & regina uxor eius, magno gaudio & hilaritate aliquot dies illic consumpserunt, & copias ex longis itineribus fatigatas refecerunt Sed nestio . quomodo regina marito suo Sigismundo commendarit Ioannem Hornnach, per totam Ungariam persequitur Sigismiandus illum Hormach, in castro quodam obsessus elapsus est aluodae ope&consilior sed fugiens captus Se ad praeferocis equi pedes posteriores alligatus tractusque deinde ignito ferro I ceratus, postremo in quatuor partes sectus est. Multique alii eiusdem facinoris rei suppliciis affecti sunt. Episcopo Tagabriens propter unctionem & episcopalem dignitatem pepercit, ab episcopatu tamen deposuit. Ita occupauit Sigismumdus Ungariam, & iuste administrauit. Vbi vero haec cum Carolo in Ungaria acta peruenerunt in Apuliam, ciuitates & regni proceres incipiebant res moliri novas.& a Margarita vidua regina, filiisque Caroli relictis, deficere. Quaedam ciuitates asseruerunt libertatem, quam olim dicebant se habuisse, quaedam nouas leges reconstitutiones sibi faciebant, paucae in fide manebant. Quae res perturbauit i tum regni statum. Vidua regina mittit ad Urbanum, praesidium & consilium potiti Urbanus Pontifex videns etiam periclitatura ea,quae tenebant nepotes eius, erant autem, ut diximus, pinguissima regni: quare Pontifex rebelles omnibus 1337 modis reducere nititur. Anno post natiuitatem Christi octuagesimoseptimo supra millesimum trecentesimum, Clemens Papa Gallorum. Cupiens unitatem ecclesiae. vel saltem simulans se cupere , ut plurium fauorem sibi pareret, mittit legatos per Romanam ecclesiam, petitque concilium generale conuocari, ut schisma tollatur , ex ecclesia se paratum cedere, si ita Videatur ecclesiae: nam electionem suam iam reiicere, salua conscientia,non posse, vocationem mim sequendam esse. Fepromittit, si in concilio decernatur suam electionem esse Vera se Urbanum primae
912쪽
'O notae cardinalem facturum. Hic animus & hoc propositum Clementis multorum corda ei devinxit. Hoc tempore conuocauit Sigismundus Budam omnes Ungariae Principes, studuitque eos sibi conciliare multis rationibus,pollicens eis omnibus veniam & obliuionem omnium delictorum grauissime enim deliquerant in ipsum & uxorem suam excipientes, de quo dictum est, Carolum. Verum proceres regni non fidentes illi, sibi conscii, multi perseuerabant in rebellione, in arcibus quibusdam latentes; qui capti industria & consilio Sigismundi, omnes Budam perducti sunt; cum nulla resipiscendi spes in illis appareret, apud tribunalium dicere causam, condemnatique triginta duo uno die iugulati sunt. Adeo enim impcenitens & obduratum in odio & inobedientia cor in illis fuit, ut nec salutarint regem, nec Vllum vcnerationis signum praebuerint, ducti in conspectum eius: nam ipse in medio sapientum virorum & iudicum sedens, ad se adduci, Mad obiecta respondere iussit. Post horum Principum mortem,& haec comitia Budae celebrata, non stabiliorem & tutiorem regni statum reddidit Sigismundus, vesperauit,sed magnam regni partem a se alienavit, multi enim, qui ante fata illorum Procerum iudicauerant eos supplicio dignos, pessimeque de rege Sigismundo &Tegina meritos, post sumptas de eis poenas, aliter affecti, damnabant seueritatem regis: Sic enim post mortem odio & inuidia liberamur. Illorum igitur supplici-
. um causa exstitit magnarum calamitatum. Rex enim non diu post ab Ungaris c l ptus,& in carcerem coniectus, vix mortem euitauit: nec Ungari post hos necatos,
unquam illi ullum argumentum beneuolentiae aut amoris ostenderunt: sed semper habuerunt eum odio. Adeo falsum est vulgi iudicium, quod iam odit, mox ama- 263hit; quod iam amplectitur, mox odio prosequetur. Quare quisquis pendet a vulgi inconstantis iudicio, non potest non esIe miser. Eo tempore fuerunt non paruat hella inter ciuitates imperiales & comites Uirtenbergenses. Post praelium enim, de quo supra, in quo tot nobiles, barones,& comites diximus cecidisse apud Reu i lingen, pax est facta, conditiones pacis non diu seruatae sunt, ciuitates enim victoriai clariores factae, & victoribus plures coniunxerunt se.Principes vero Wiroenbergeni ses diligentiores facti, quaerebant occasonem se ulciscendi, & recuperandi laudem bellicam,quam in illo memorabili prassio apud Reut lingen perdiderant, & plures adiungebant sibi Principes, ex quibus quidam episcopi fuisse memorantur. Grave
autem est bellum ortum, quod consecuta sum infinita mala, direptiones, Praedae, incendia, fames, caedes, latrocinia, &c. Ciuitatum copiis obsidentibus coemeterium inpago Tomngen, insuperioribus autem dictum est,munitiones, in quas p gani in periculis se receperunt, fuisse coemeteria illa, & simul horre in quae fruges ,& sub horreis cellae vinariae , in quas vinum recondebant qui pagus incomitata rienbergensi est, non longe ab oppido Itala ; comes Gerardus cum copiis eo properat, ciuitatum copias adoritur, fit atrocior pugna, quam saepe inter reges potentissimos in maximis bellis; prima coitione comitis Fberardi filius, Viricus, iuuenis animo & corpore militari, & comes de Monte Leonis, vir bellica gloria clarissiamus, & alii cum illis occiduntur: quare comitis Eberardi copiae non parum perterritae, coeperunt respicere. Quod Eberardus animaduertens, cxclamat ad suos, nequis respiciat, hostes enim fugere, simul cum dicto, ruit in hostes non aliter atque vrsus ad summam iram concitatus, & sic continuit suos, exemploque suo animos reddidit, & vicit. Interfecti sunt eo praelio a parte Eberardi, Viricus filius comitis de Wirtenberg, comes de Zillem, comes de Leuensain, comes de L FHenberg, praeterea supra 4o nobiles. Maior multitudo quoque occisa est a parte ciuitatum. Post hoc praelium iterum pax est facta inter imperiales Sueuiae ciuitates & comitem Wirtenbergensem Eberardum. Post non diu, anno i 3 9 s. in toto comitatu Wirimbergensi, nobiles omnes I 3 ' scceperunt,conspiratione facta, rebellare Principi suo Eberardo: habebant autem hi
nobiles munitiones comiti Vix expugnabiles, nec videbantur vinci a comite posse: ciuitates enim clam iuuare ferebantur eos. Comes autem, Virminime ignauus na-
913쪽
tura, periculo & magnitudine rei etiam excitatus , omnem opportunitatem ob seruabat, qua aut eos disiungeret, aut placaret, aut vinceret. Cum igitur una Omnes essent congregati in oppido Heimsiani comes per vicinas regiones noctu Cogit copias, illisque circundae oppidulum , illudque incendit. Nobiles proptec
ignem δc copias, quibu& circumsepti eranti nullam elabendi rimam reperientes, maioribusque circundati copiisMuain ut congredi auderent, propter suorum Pauc ratem , quos secum in oppidulo habebant, pacem petunt: sed comes nullas ded tionis condiciones admittere voluit, quas petierunt alobiles. Ergo dederunt se ingratiam comitis necessitate coem. Fgit ergo cum ipsis pro animi sui voluntate: ne tamen inhumanius crudeliusve audio in illos a comite animaduersum. Hoc tempore cum sepe a multis cordatioribus esset praedictum futurum, propter Princ pum auaritiam , & ambitionem discordiarum musas Turca propius quam ante unquam,ad nostros fines accessit. Erat autem Imperator Turcarum Pa alta inmgnis virga Domini, nobilissimumque vas irae Domini, qui post subiugatas Μacedo Diam, Thraciam,&Τhestaliam, hostilibus maximisque copiis invadit etiam Bul- Sariam, totamque diripit, & peruastae, ingentem hominum multitudinem c Ptam, in durissimam inhumanistimamque seruitutem ab ucit. Bulgari erant m iecti Sigismundo,regi Ungariae: quare legatos mittit ad Turcam,cum primum az- tingeret Bulgaros, signific/t illi, sibi pacem cordi esse , neque Turcae neque Vlli aliis contra ius velle inferre bellum, docetque eum Bulgariam suam esse, mones μrogat simul,ut ab ea abstineat. Turca differens aliquot dies responsum,& pergens depopulari Bulgariam, tandem vastata Bulgaria, superbissime responde iura,qu
hus agere velit cum rege Ungariae, esse arma. Succensus ita hoc responso Sigismundus, statim mittit nuncium ad fratrem suum Wencestaum, electum Imper rorem , eumque sui officii admonet, erat autem Kencestaus vir otii amans, labo. resque &negociorum fomenta,ubicunque poterat, fugiebat misit quoque ad a- hos Christiani nominis Principes, periculum demonstrans eorum,proximo arden-2 64 te pariete. Misit & ad Carolum Gallorum regem legatos. qui in auxilium magnas misit copias, ducibus Iohanne Nivernensi, filio ducis Burgundiae. Philippo Artesiensi, & Gualthero de Rupibus. Vbi vero Galli peruenerunt ad Sigismundum, recum hoste confligendum erat, consultant, viri in primo agmine,inlline an Ung ri, vel Germani praecedere deberent, hostem aggrediendo: Galli enim cupiebant primi hostem adoriri, ut metarentur primam laudem, suam enim fortitudinem cupiebant testari: sed Sigismundo erat Gallorum ingenium cognitum, nimium concitatum, & temerarium, qui sepe soleant praecipitare facta, & maiora viribus conari. Quare Sigismundus dehortatur eos, inquiens, illis non cognitam consu tudinem bellandi,qua Turcae utuntur , saepius Ungaros expertos. Consilium igitur esse,ut illi primi cum hostibus congrediantur, qui saepe pugnauerunt cum ipsis, quibusque mos eorum melius cognitus sit. Ungaros quoque minus cessuros , Scmaioribus animis pugnaturos in conspectu sociorum,& si sciant, fatigatis integros
Gallos successuros in praelio. Hoc Sigismundi consilium parvipendentes Galli, nec suis ducibus nec Sigismundo audientes sunt, & vivunt in dissolutissima licentia, in omni genere luxus, quam ob causam Sigismundus parum spei posuit in Gallos.
Germani minus licentia&luxu diffluebant, audiebantque duces suos , propterea omnem spem in Germanos & Bocmos collocabat. Erant utrinque ingentes copiae. Xurca autem numero longe superabat. erant enim Turcarum ultra ducenta mi Llia. Turca videns Christianorum exercitum non contemnendum, maiore dilige tia se circundedit, & non satis habuit,quod praeualebat tantopere multitudine, etiam dolis & insidiis usus est. Cessit enim per aliquot milliaria simulans timorem. Nostri sequebantur persuasi Turcam fugere, perueneruntque usque ad Nicopolim urbem , quam obsidione circundare conati, Viderunt instructam Turcae aciem in aequo campo offerentem se ad pugnam, vix aut quarta pars Turci ci exercitus hic se
ostendebat, reliquos enim abscogderat in demistioris loci arbustis. Omne enim
914쪽
y IrTurcae consilium huc tendebat, ut nostri negligentius aggrederentur copias suas, propter eam causam etiam ita cesserat, & passus erat suas regiones devastari. Nee Tuream spes sua fefellit, nam quanquam Sigismundus rex vehementer obtestaretur Gallos, ut non nimium festinarent, sed post maturum consilium demum hostem concordi una omnium sententia & animo aggrediendum, Ungaris omnino primum pugnandi locum dandum, qui pugnandi Turcarum consuetudinem Apius experti essent, eos sine dubio fortiter pugnaturos, scientes se stare in conspectu Germanorum & Gallorum, & nullum illis iugae relinqui locum, praedictum enim illis iam esse, quoniam Galli & Germani e longinquis regionibus veni1sent, ut Ungaros defendant, ne veniant in manus tam atrocis hostis, nisi pugnent fortiter, Gallos & Germanos in terga Vertentes, Ungaros non aliter ituros quam in obuiis iam hostem. Sed omnes nationes meliora de eis sperare. Et verum erat, talibus dictis erant Ungari a ducibus & rege in praelium praeparati. Galli siue timentes, ne hostis cederet, & non faceret pugnandi copiam, siue videri sortes &bellicosi ci pientes , adhuc loquente Sigismundo, tumultuarie irruunt in hostem audacissimo, di primo impetu hostem reprimunt per aliquot pastus, & ita pugnantes Turcarum magnam multitudinem trucidant, & Vicillim cadunt, & vulnera accipiunt plurimi. Dum ita pugnant sortiter Galli, ante tempus sine ordine hostem optime ordina tum aggressi, Boemi & Ungari Germanique instruunt acies ad pugnam cum Tu cis aptas, & erat magna in Omnium alacritate spes , sed ecce Turcarum nouum agmen adest, di fessos pugnando Gallos obruit, nostrisque iamiam hostem ab altera parte aggressuris, Vertunt terga Galli multitudine hostium oppressi, & nig unt in nostrorum ordines trepidi , sanguine pleni, multisque vulneribus consoni,
prorsusque totam Germanorum aciem&Vngarorum perturbant& confundunt. Turcae conglobati simul cum fugientibus Gallis perrumpunt nostrorum Ord nem , nihilominus Germani, Poloni, Angli, non ignauius pugnant, quam Galli pugnarant , & retrudunt Turcarum cuneos , ita ut ii, qui in Vltimo agmine erant, putarint eos fugere: sed nostrorum ordo totus erat dissipatus, & valde pauci erant collati ad Turcam , deinde ex victis fiagientibusque Gallis animorum alacritas non parum remissior erat , quare tandem post longam pugnam , 26 smagnamque Turcarum multitudinem caesam , fugere coguntur & ipsi. In praelio multi, plures in fuga Occubuerum. Sigismundus fuga vix elapsus est, nam non induci potuit,ut fugeret,donec videret nulla penitus spem supercsse.In fuga nostr xum captus est magnus numeru' ex quibus quosdam occidi iussit Turcarum Imperator, quosdam misit ad iumentorum operas subeundas. Multi Principes exemeitus capti sunt, ex quibus fuit & filius ducis Burgundiae, qui cum viginti duobus viaris Principibus redemptus est pondere auri ducentorum millium florenorum. Scribuntur occisa in illa pugna ex copiis Christianorum 2 o. Ilia, Turcarum veroso. Ilia. Cecidit etiam in eo praelio vir in re militari praestantissimus, Henricus comes de Montepelligardo,si quo hic Viricus,duxWirtenbergensis, genus ducit suum. Haec memorabilis strages facta est anno I 396. Post hanc pugnam cognitum est,St phani Vuatuodae consilio &impulsu Turcam in Bulgariam usique perductum, sicut di nostra aetate Vuatuoda Turcam in Pannoniam usque ad Viennam, ut insequentibus dicemus, adduxit. Postiam memoratum praelium, Stephanus Vuatucida Sigismundo, nescio quam ob causam, infensus, Valachiam, δc Mandaviam μὰ in re totam impulit, ut deficerent a rege Ungariae Sigismundo. Quare aduersus eum misit copias Sigismundus, & breui adegit eum ad deditionem , & ad petendam gratiam. Sigismundus,vocato homine ad comitia, & cum ad obiecta frigidius responderet, nihilque refelleret probabiliter, iudicio condemnatum capite multauit. Hoc etiam anno, quo tam infeliciter pugnatum est ad Nicopolim cum Tu ca, superstitiosa impostura Albatorum multos per Romanam ecclesiam seduxit.
s Sic etiam editio Basileensis, legendum potius Moldaviam.
915쪽
De cuius sectae proposito qui cupit plura cognoscere, legat Platinam. Autor fa- Αpo ctionis a Romano Pontifice igne consumptus est. Anno 14 o. cum Turca indies Romanum imperium & ecclesiam Carperet, Wencestaus autem Imper. cuius praecipuum ossicium debuisset esse, hostes ecclesiae & imperii propulsare, ociosus torperet, imperii Hectores Principes necessario de alio eligendo Imperatore cogitare coeperunt, nam praeter Turcicos horrendos conatus, Principes Christiani inter se serebant bella, nec multum curabat Imperator, tantum studebat iis rebus, quibus Ocium suum foueret. De quo ut alii legantur malo, quam Ut ego referam. Electores ergo Principes. potissimum Rupertus comes Palatinus Rheni, decreu runt hunc Principem imperio inutilem, quare consilium de alio Imperatore eligendo contulerunt cum Pontifice Rom. qui institutum magnopere approbauit. missis etiam legatis Pontifex, ut propositum premerent, & non mutarent sententiam, adhortatus est. Quam ob rem conueniunt iuxta maiorum decreta, Principes Hectores Frincosordiae, causa eligendi alium Imperatorem. Sed non conco darunt, alii enim Rupertum comitem Palatinum Rheni, episcopus Moguntinensi MColoniens Iodocum Morauiae Marchionem, elegerunt. Wencestaum non admodum grauiter tulisse repulsam scribunt. Marchio Morauiae enim electus, ab illis, quibus dixi, Imperator, accessit ad Kencestaum patruum suum, quem ante semper Vt patrem coluerat, exploraturus, quo animo ferret abdicationem. Pomquam ergo Iodocus, nepos Nencestat, multa dixisset apud patruum suum regno dicatum, ad se excusandum, respondit sedato animi spiritu, Se volentem de-punere imperium, Ut abhorrentem natura a curis multis, ocii quietisque amantem. . ris non cuperem, quit, deponere imperiu,tamen non grauatim cederem tibi non
nepoti, sed filio meo.Leniretque omnem animi ex repulsa dolorem, quod imperium manet in familia nostra. Demum ad suscipiendum imperium adhortatur etiam, iubetque bono esse animo. Quod ad me, inquit, attinet, habebis adiut rem & in omnibus amicum, &C. Sic locutum ferunt cum nepote suo Marchione Morauiae, simulationenean ex animo, dubium est. Si ex animo dixit haec . videtur postea animum mutasse, nam captus a Sigismundo fratre suo, & Viennae in custodia non satis diligenter seruatus, quorundam consilio & opera euasit, & regni administrationem recepisse dicitur. Ante hanc captiuitatem, propter disso- ratiorem vitam, fuit in custodia detentus, fere totum semestre tempus, fuit autem a regni Principibus captus. Discordantibus porro Principibus electoribus , aliis Iodocum Morauiae, aliis Rupertum comitem Palatinum eligentibus, mortuus est intra sex menses Morauiae Marchio. Post huius obitum, abdicato Wenceslao , et gerunt Rupertum, comitem Palatinum Rheni, qui quoque scribitur primum oblatum imperium recusasse. Post electionem comitatus multis Principibus, C Joniam descendit, ibique ab archiepiscopo Coloniensi ungitur & coronatur, appellaturque Imperator, eius electionem approbauit Pontifex. Post coronati nem in Germania omnia magno studio composuit, Sc quantum potuit fieri, pacem fecit inter discordantes Principes. Postea cogit copias, & parat prostatio-266 nem in Italiam, ut subiugaret rebelles imperio. Statuit enim Iabentem per It liam imperii statum restituere in pristinum locum: & vocabatur a quibusdam maia snis ciuitatibus, quae miserunt pecuniam in Vsum expeditionis. Verum contra erant ciuitates &Principes, qui, quum primum audiuerunt in Germania conscribi milites, se quoque ad bellum parabant. Plus autem temporis in apparando consumpsit, quam incipiens in animo habebat, decreuerat enim ante Pentecosten Romae esse, & vix in autumno ad primum Italiae limen peruenit. Ubi venit in Brixiae ciuitatis agrum, concessit militibus omnia diripienda, &praedam eis reliquit, nam ea urbs erat subiecta Galeatio, quo cum erant magna odia dc simultates Ruperto Quare Galeatius, qui stad bellum parauerat, dum Rupertus adhuc in Germania Profectionem adornaret, occurrit Germanis obuiam, ad defendendos Brixianos. Dat autem Galeatis, praeter peditum copira instructissimas, equitatus expeditus
916쪽
013ιc robustus. primum ergo ubi alteri alteris venerunt in conspectum, praelia i uiora sunt commissa equestria & pedestria: equestria autem frequentius. Fauit autem saepius Mars equitibus Italis; peditibus vero Germanis. Tandemque pediates Galeatii continuerunt omnes se in castris; equitibus vero alacritas quotidie crescebat magis propter fauentem fortunam. Germani enim inferiores erant Italis in equis regendis. Cumque indies magis atque magis venirent in contemptum equites apud hostes & apud suos milites enim ita despiciebant eos , ut in faciem eis dixerint, Concedite nobis usum equorum, nos pugnabimus, Vocabantque eorum equos cancros factum est, ut quidam Principes Germanorum. qui multos ex equitatu perdiderant, domum reuers sint: quorum unus suit Lupoldus, dux Austriae.
Discessit etiam inuito Imperatore archiepiscopus Coloniensis, qui magna pars Caesariani equitatus fuit. Quare multis in selicibus pugnis equestribus, & discessione illorum Rupertus, ne aliquid grauius incideret, rediit Tridentum cum c piis, quod non parum animi addidit hostibus eius, omnibusque rebellibus per It
liam ciuitatibus. Quare in magnis angustiis constitutus tuit imperator, nam pergere sine magno discrimine, redire in Germaniam sine dedecore & existimationis iactura, non potuit.Tandem tamen maluit periculose, quam turpiter agere. Animaduertens igitur peditatus alacres animos, Taruisium adiit, postea Patauium e Patauit obviam veniunt legati Florentinorum, qui magnam pecuniam illi dederant, antequam exiret ex Germania, &cum primum attigit Italiam, adhortantur eum aduersus Galeatium, eorum ex professo hostem, diuturnum enim cum hoc duce Mediolanensi gerebant bellum. Imperator rei diuiduitatem Florentinis indicauit, maioribus copiis Germanorum, maiori apparatu opus en , curandumque, VzPontifex Rom. & Ueneti se iungant socios eius belli aduersus ducem gerendi. Praeterea ob dictas causas, maioribus copiis in Germania conscribendis, maiorem Pecuniam esse necessariam, quare magnam pecuniae vim a Florentinis sociisque e rum petit. Legationemque remissam iubet, quam primum respondere, quid v Iint facere, pecuniamne numerare, an Vt ipse in Germaniam reuertatur. Haec ubi retulerunt domum legati, valde dubii redditi sunt Florentini, velintne plus pecuniae mittere, an eam, quain primo dederant, perdere : imo non solum perdere, sed secum pecunia perdere: nam sciebat Galeatius, maxime ob pecuniam, quam mise-xantFlorentini Ruperio, Germanos in Italiam venisse. Facile coniiciebant, quid conaturus emet contra Florentiam & eius socias ciuitates, post abitum Imperat ris. Quare censebant, Imperatorem omnibus modis retinendum esse in Italia, etiamsi exhaurienda esset tota Respub. Et praeterea omnibus Viribus iuuandum. curandumque magna diligentia, ut Veneti & Romanus Pontifex quoque accederent suis partibus. Quare statim mittunt ad Rupertum legatos , qui eum admoneant, quid tota Italia sensura sit, si ita recedat, quid Germania dictura, nempe non rediisse, sed fugisse Galeatium: nec ullum tempus hoc dedecus & hanc turpitudinem ablaturum. In hanc sententiam multa dicunt, quae facere videntur ad deterrendum, ne in Germaniam redeat. Per eosdem legatos pecuniam promittunt, quam postulauerat, nec non auxiliares manus. Viamque & rationem simul indicant, qua facile hostem vinci posse demonstrant. Effecturos etiam apud Pontis Rom. & Uenetos, ut auxilio sint, pollicentur. Addunt legati, quae gloria consecuta sit Caesarem, si deuicerit hunc hostem. Omnes rebelles per Italiam ciuitates pendere ab hoc duce, quo victo, omnes certatim obuiam venturas dc gratiam petituras. Et hoc genus mediis docent maiora commoda consecutura, quam ipsa difficultas rei sit. Haec dum missis legationibus aguntur inter Rupertum & Florentinos, incidit brumale tempus, quo bellum geri non potuit. Hybernare igitur Im perat. constituit in amicis ciuitatibus. Incidit Vero per hyemem non parua contentio inter Rupertum Imperat. & Florentinos, de data & promisi a pecunia, allerente Ruperto, non datam suo tempore promissam pecuniae summam: Florentinis autem respondentibus, Rupertum nondum meritum fuisse pecuniam neque enim . II. TZ ZZ a re-
917쪽
recepiste se daturos, antequam ingrederetur cum exercitu hostilem Galeatii regi nem Imperatorem autem male habuit , quod Florentini eum obligabant tam se uilibus conditionibus. Imperator autem per eam hyemem nonnihil temporis consumpsit Uenetiis. Post natiuitatem Christi, repetiit Patauium . ibi expectame. mitiorem Verni temporis auram. Cumque neque Florentini prompti latis essene ad promendas pecunias, neque auxiliares paratae essent manus apud Florentinos. neque adhuc Pontifex Rom. & Veneti iunximent se consortes belli. statuit alio tempore hoc cum duce Galeatio bellum gerendum, & Romam petendam copiis auctioribus, reduxitque copias in Germaniam. Et illi contigit de in Italia & per Germaniam , quod legati Florentini praedixerant de existimationis nota; quanquam solum apud iniquos, quorum semper numerus maior est, rerum aestimac res. Et dux Mediolanenfis, post reditum Ruperti in Germaniam, adiecit animum ad totius Italiae regnum, primusque conatus illi feliciter cessit, nam Bononiam in suas manus accepit, & vocabatur in certam spem capiendi Florentiam. Sed D minus non annuit amplius eius cogitationibus vanis, ut sunt omnes stultae de vana cogitationes omnium hominum, qui non habent Deum in conspectu suo, & non ponunt Deum mercedem praesidiumque suum. Nam in medio cursu corripuit eum acuta quaedam febris, quae hominem interfecit. Dissiculter autem auulsus est ab huius vitae possessionibus, sicut solent omnes, qui diuites in hac vita putant se esse, arrogantes sibi creaturas, quas Dominus creauit, ut cum gratiarum action: Vtamur eis. Post huius mortem Florentini tranquillitatem consecuti sunt, quanquam enim reliquerit filios duos eiusdem mentis . ingenii & propositi, quo pater fuit: tamen non fuit illis tantum temporis & ocii, ut arma in Florentinos mouercipotuerint, ducatus enim Mediolane sis magna pars rebellare coepit, ob patris duritiem, & quod filios similiter animatos videbat. Reliquitque & uxorem viduam. quae post Galeatii mariti mortem imperiose &superbe quali muliere vix est intolerabilius malum exercuit tyrannidem in omnes subiectos: quam tamen ultor Pauperum Deus non diu passus est vivere, post mortem Galeatii mariti sui. Anno 14oi 34or. post supplicio affectos a Sigismundo, de quibus diximus, Vngarici proceres qui plerique sanguine iuncti erant iis, quos necare Sigismundus iusserat conspirauerunt aduersus Sigismundum, Sc cum motus sedare niteretur Sigismundus, C
pitur, 3c nobili mulieri viduae, cuius maritum occiderat, duobusque filiis eius no-hilibus iuuenibus traditur custodiendus. Sigismundus multis pollicitationibus tonatus est matrem & filios corrumpere, praecipue adolescentes , quibus promisit aureos montes, se illis matrimonio iuncturum regum potentissimorum speciosissimas filias, & illos comites ducesque facturum, pollicitus, nihil emecit tamen apud. adolescentes bene natos & liberaliter educatos, sed viduam coniugalis amoris obli- tam , corrupit leuibus argumentis, laudat prudentiam mulieris . quae propter sin gularem sapientiam, maiore fortuna digna sit, quaeque debeat regere magnos Principatus. Filios per aetatem nondum capere, quae prosint, quae non, quarα ipsam oportere prospicere filiis praestantissimis indole & forma, quales vix ulla mulier pariat. Laudat illi igitur illos supra omnem modum. Nihil enim tam magnifice dici potest de filio, quod mater non credat, aut quod nimium putet em Promittit igitur matri maxima, visuram breui filios suos totius regni primatum L Dentes , εc in loco excelso, quo natura digni sint, constitutos , si eius opera liber tur. Mulier victa promissis, praecipue vero filiorum praedicationei liberum dimiast Sigismundum. Proceres autem regni Ungarici illi iti arcem custodiendum re diderunt potissimum, quod condemnauerat illius dominae maritum, & illorum adolescentum patrem, iudicantes non en possibile, neque legem naturae ferre , t Coniux coniugio talis, filii genitoris sui tanti viri obliuisci possint ita, ut non perpetuo odio autorem necis persequantur. Porro dum captus fuit Sigismundus, Odislaus, rex Apuliae vocatus est in regnum Ungariae a baronibus regni. Vbi vero Ungarorum legati Peruenerunt adtadisi aum inApulia Ladulaus eius regni cupidus,
918쪽
9I nihil moratus, conscripto exercitu volavit in Sclauoniain , ibi obuios habuit mulia 168tos Ungaros Principes ecclesiastici & secularis ordinis, a quibus statim unctus & co
ronatus est in regem Ungarorum. Sed mox post coronam acceptam audiuit, Sigismundum liberatum & in armis esse , maioremque regni partem adhaerere Sigismundo, eos etiam, a quibus vocatus erat. Quam ob rem Ladislaus, perspiciens Ungarorum inconstantiam, mutauit sententiam, constituitque redire in Apuliam. Sed cum nemo eorum qui vocarant eum, impensas daret, vendidit magnam Scia-uoniae partem Venetis, & coacta pecunia reduxit in Apuliam copias. Sigismundus recepit totam Ungariam, autores conspirationis aduersus eum aufugerunt. Anno I 4O'
post natiuitatem Christi millesimo quadringentesimo nono, celebratum est Pisis in Italia concilium, propter schisma ex ecclesia tollendum , & cum propter inuidiam& odium vitandum, uterque Pontifex,qui in Italia erat, & qui erat in Gallia, passim diuulgaret, se paratum propter ecclesiae unitatem, deposito pontificatu, expe-pectare nouam electionem; neuter tamen in Pisano concilio apparuit, quare boni patres, ex summorum theologorum sententia, statuerunt alium poste summum Pontificem eligi, quando sitis clarum esset, illos duos non Christo , sed ambitioni mundanae seruire. Quam ob causam decretum est, Constantiae celebrandum concilium cum propter hanc Pontificum discordiam, tum propter alias causas, quae r formandam ecclesiam admonebant. Erant autem in multis malis pauci boni, ut semper omnibus seculis fuit, est, & erit usque ad consummationem mundi: quam ob rem impeditum est bonorum propositum & conatus in ea ecclesia. Paucis ante hoc tempus annis , bellum ortuiti est inter monasterium sanisti Galli & Abbaeellenses. Causas eius belli notauerunt alii neoterici scriptores. Abbas eius monaste-xii iunctus fuit foedere ciuitatibus Sangallo, Constantiae, Vbertingen, Lindauiis, Ra-υenspurgo dc Wangen; omnes ergo ii λcii miserunt auxiliares manus abbati ad domandos, si Deo placuisset, Abbacellenses. Abbas igitur manu non parua aggreditur paucos illos paganos pastores sic enim vocabant eos nam omnes pasto-xitiam vitam agunt. Congregati autem omnes Abbacellenses, & qui utiles pugnae
per aetatem videntur, occurrunt obuiam hostibus venientibus: reliquos vero,qui Propter materia minus habiles ad pugnandum videbantur, in sublimioribus locis ad viarum angustias disponunt, lapidibus datis, quos in hostem deuoluant per alta praecipitia. Erantque ita natura loci adiuuante, ordinati, ut decennis puer, aut nonagenarius senex, seu mulier, potuisset mille viros aditu prohibere. Armati autem expediti non contenti erant excludere a finibus hostem , quod facile erat propter locorum naturam, sed cum primum abbatis copiae attigerunt eorum fines,de montate per clivum ruentes, ceu torrens, impetum in eas fecerunt, primo singuli aliquot
lapides deiecerunt in hostem, quorum iactu multi cadebant. Postea manus conseruerunt, sed loci angustiis, & pastorum pro libertate & focis pugnantium fortitudine victae Abbatis copiae , vertunt terga. In ea pugna Abbacellensium vix unus aut alter occubuit, ex abbatis copiis circiter trecenti sunt caesi. Et si paulo longius in montes ingressi fuissent, omnes, absque dubio nisi Dominus voluisset eos per miraculum seruare) aut occisi aut saltem capti fuissent. Abbas inuictos videns, nisini ne coacti sese dare cogercntur, ad vicinos Principes & ciuitates partim ipse proficiscitur, partim mittit legatos, ut monasterio Dei domui sic enim nominare consuetudo est; subueniant, rogat, ic pessimo exemplo pastorum resistant, suarum enim facultatum non esse, significat, vitam diu obsidione premat , donec redigat ad famem quae sola via sit superandi illos. Nec exiguis copiis opus esse,quanquam anguste habitent paucique sint, esse enim praeseroces duris in cotibus nati. Haec dum abbas agit cum nobilibus & imperialibus ciuitatibus, Abbacellenses quaerunt quoque adminicula, foedus cum confoederatis Helvetiis ineunt. Ubi autem cognouerunt nobiles non laturos , obsidionemque meditari Iongiorem , ut fame co G victi dedant se , vicina castella expugnant, &deiiciunt ex montibus, quaecunque abbati usui iudicant esse posse ad bellum, &vicinos sibi iunxerunt. Quare no- . H. ZZ ZE E a biles
919쪽
biles magis exasperauerunt, qui omnes fere erant obligati seudorum nomine duci Austriae, quam ob causam non cessant precibus fatigare perpetuis ducem Austriacum. Vix enim potuit adduci, ut sumeret aduersus Abbacclienses arma, nam equitatus nullus omnino usus esse in montibus illis potuit, nec maioribus co-a 6 3 piis in angustiis locus erat pugnandi. Et expertus erat, quales in armis essent illi pastores. Victus tamen tandem, decreuit omnino non permittendam illam rebellionem & defectionem impunem: quare, acceptis auxiliaribus copiis a Principibus Germaniae, nam omnes cupiebant exemplum edere in illos rebelles) contra Ab-hacellenses ducit copias. Post autem primi, de quo dictum est, belli praelium. quo Abbas pugnauerat infeliciter cum Abbacellensibus , Sangallum ciuitas quoque magis studere inceperat Abbacellensibus, quam Abbati: inclinabant enim se ad Helvetiorum foedus, quod adeo sancte 3c concorditer obseruabatur a confoederatis omnibus, ut factioni seu seditioni nihil simile haberet. Idcirco primum hostiliter castra ad oppidum imperiale Sangallum mouet, obsidetque illud ab omni Parce, & eius Vrbis agrum, quem tum habebat latum, diripit, sed Abbacellenses, amicis suis haec propter se fieri grauissime ferentes, de montibus praecipitant se in hostes in valle, in qua est oppidum Sangallum, errantes, ludentes & diripienteS, incendentesque villas, committitur pugna, sed impetum Abbacellensium v hementiorem non diu ferre potentes Austriacae & abbatis copiae, fuga salutem quaerere conantes multi interficiuntur. Periere, praeter alios nobiles, in eo praelio, vi in bello magni nominis de Landenberg, item comes de Teinein, unus de Cli genber, nomine Hermannus, Ioannes de Haluyl. Nec paruus numerus gregariorum militum interfectorum fuit. Comes de Werdenberg, exul e paterna possessione a Friderico duce Austriaco pulsus, erat in eo bello apud Abbacellenses . eosque sequebatur pedes per omnia ardua montium, induratus omnibus labori hus. Post pugnam illam, non procul ab oppido Sangallo, per deuia misit dux Austriae expeditissimos armatos iuuenes, qui pagum Abbacellam expugnatum diriperent & exurerent, sed omnes viae erant obstructae praesidiis, ut nusquam p teret aditus: de industria vero quodam loco cessere ii, qui in praesidium constituti erant, dc passi sunt eos ingredi. Vbi vero venerunt in locum, in quo Abbaces-Ienses optabant eos esse, demittunt ergo in eos immania saxa. Postquam vero vident eos prorsus dissipatos,& occisis multis multisque claudis,territos, descendune de monte, & impetu ruunt in hostes iamdudum respicientes, & occidunt duplo plures, quam fuerint Abbacellensium in eo loco. Quadringentos enim aut plures occiderunt,fuerunt autem vix ducenti Abbacellensium Post cladem tantus te ror inuasit Austriacos, ut nec dux nec abbas, nec ciuitatum legati Imperatoresuci potuerint eos cogere, aut persuasionibus promissisque adducere, ut rursus montes Ec valles Abbacellensium ingredi vellent. Et quotiescunque vel falso nunci hatur , eruptionem facturos Abbacellenses, exanimati relictis armis fugerunt: alioqui fortes viri bello erant illi de ducatu Austriae, praecipue Sueuis vicini, &Sueui. Sed illi montani homines omnem eorum fortitudinem vicerunt, causam a
hitror potissimam, quod tam dissiculter a suis penatibus auelli possunt, possessionumque suarum tantopere sunt amantes, adeoque abhorrent a mutatione soli, ve
e paternum paruum agellum scindant in minutissimas partes, ex quibus se se
re non possint, nisi mercenariam operam exerceant eorum mulit. Atque haec est
causa, quod Heluetia hodie populosior est, quam ulla alia regio, pene dixerim. sub coelo. Non quod non quoque veras existimem philosophicas rationes, quihus docent,ob liberos flatus & spirationes continuas corporum & animorum constitutionem meliorem & robustiorem fieri. Nec nihil causae est, exercitatio, qua Cum omnes magna & valida utebantur, in colendis declivibus locis illis, in quibus plerisque in proscindenda terra usus esse nullus potest iumentorum, neque enim confistere pol Iunt. Duces igitur Austriae reducere cogebantur copias ab eorum M
920쪽
finibus, & paulo remorius castra mouentes, de mutando milite cogitabant. Sed Abbacellenses, successibus animosiores facti, non amplius continuere se in angustiis montium suorum, sed sequebantur pauci magnum exercitum ducis, abbatis 3c ciuitatum imperialium abbati confoederatarum. Quare longius ab eorum finibus reduxerunt exercitu duces,quod viderunt animo deinissiorem, quam ut ii sti Opponi pollet.Noui ergo conscribuntur milites multi,multi remittuntur domii: sed qui noui conueniebant, partim fama, antequam venissent in castra, partim iacastris timore, quem nemo non videre potuit, militum, quoque inutiles ad pugnam dc transcendendos Abbacellensium montes, reddebantur. Sub idem tempus Abbacellenses multas arces, quarum vestigia est videre adhuc passim per montes, ΛIarcam etiam occuparunt, munitionibus demolitis. Nec modum fecerunt vl- 1 olum destruendorum castrorum in ea valle, quae a Sangallo oppido ad Rhenum Vsque pertinet, omnes domus nobilium in editioribus & depressis locis incenderunt, quarum congeriem lapidum vident adhuc, qui eo veniunt. Desecerunt autem non solum rustici ad eos, sed& nobiles quidam, qui rogarunt ducem Austriae, ut susciperet bellum aduersus Abbacellenses,&iuuaret abbatem, postquam Viderunt Abbacellensum successus, foedere se Helvetiis iunxerunt. Et quidam nobilium concesserunt in montes, ibique priuati aluere se ex fructu pecoris, & in bellis ceu alii Helvetii pedites,militarunt. Anno post natum Christum, salutem Credentium 1 os, eduxerunt Abbacellenses copias suas aduersus Guillelmum co- I os mitem Brigantinum, & oppidum Brigantiam obsidentes, aduentu magni exercitus ex Sueuia soluere obsidionem, & domum redire coacti feruntur. Postea rediere ad Brigantiam obsidendam, sed comes auxilio nobilium & praecipue epist Pi Constantiensis, magnis copiis contractis, venerunt ad liberandum oppidum . quibus cum Abbacellenses,quantumuis pauci, non dubitarunt congredi, nimium suo robore confidentes, pugnatum est uti que supra omnem fidem pertinaciter. Postquam vero magnam multitudinem occiderunt Abbacellenses fatigati, & suorum caede ad raritatem redacti cessere, armati pugnantesque, ita, ut non recte fugis te dici possint. Post hanc Brigantiae obsidionem, confoederati Helvetiorum , collectis copiis, hostiliter Longobardiam ingressi sunt, & occupauerunt multa in iis regionibus, diripuerum. & exusserunt arcem eximiae munitionis in valle Eschental, & ceperunt Thun. Et si iri ea expeditione processissent, ducem Mediolanensem ex toto ducatu eiecissent, tantopere terruerant omnes earum regionum habitatores. Dux vero promissis, &magna pecunia data, effecit,ut redi rint domum , quae occuparunt,in fide permansura sperantes: sed quum primum rediere in patriam Helvetii, Thun rursum defecit ad ducem Mediolanensem. Dux autem in legibus pacis eius ius & dominium Helvetiis concesserat. Quare confoederati ob violatam fidem succensi ira, delectu habito, denuo hostilibus animis ducunt copias aduersus ducem Mediolanensem, eiusque ditionem late vastant. Dux in munitioribus urbibus se continet, scribit in Germaniam, excitare aduersus Helvetios bellum conatur, sed frustra: nam Principes nolebant frustra toties impensas & operam perdere. occuparunt autem arces aliquot & oppidum Bel lentZ cum castro,quod habet munitum. Domum autem reuersis Helvetiis, dux Mediolani recepit omnia. Quam ob causam Helvetii pauculis post annis iterum copias duxerunt ad urbem BellentZ obsidendam: ubi venerunt illuc, castris locatis. nihil in urbe bellici tumultus audiuerunt, qui enim erant in urbe armati , insidias
parturientes, silentium tenebant, quo illi ante urbem ut negligentiores redderentur, aut irruerent temere, disposuerat autem suos in urbe, quo eos excipere commode armis pollet. Cum autem non irrumperent, animaduerterent autem, qui
in pravit diis erant urbis, Helvetios sine cura, negligenter dispersos iacere passim absque ordine, eruptione in eos ex urbe facta, oppresserunt eos ex improuiso: sed tamen praeter Oppidanorum expectationem, quantumuis dispersi essent, pugna-LE ZZ a 3 uerunς