De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

tem quod Christianitani Principis iussione vel sine praeiudicio canonu λa tua caritate, suerit Antiochenus Episcopus ordinatus, tamen non est

sine inuidia factum, cuius cauendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit exemplum. In quo pietati ei s gratias dignum est nos referrei quoniam ita gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima deum tione patrum regul is submittere quae iuberet, nec in auctoritatem recipi quod sequenti constituit aetate prohiberi, ut scilicet in hac intummodo Persona, quam iussu eius S studio quietis Antiochensibus,non tua usurpatione Antistitem consecrasti, quod factum est necessitate suffceret. In quo tuae dilectionis no irrationabilem cognoscimus fuisse famulatu: quia Ecclesiarum iura respiciens, diu te non immerito suspendisse testaris, ne videreris ambire quod tanto Principi, & in tam graui clausa notia Bpoteras abnegare. Quapropter frater charissime, institutorum veterum, uae in te sint probata non immemor, sicut veniale iudicare non peruies quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patribus,t hora ne necessitas sit ulla faciedi quod optas nunc satisfactione purgari.

Epistola Simplicii Papae ad Aeaeium qua Calendionis Antiocheni

Episcopi electionem confirmat.

Simplicius Digcopus, acacio Episcopo constantinopoliis .

A Ntiocheni exordium sacerdotis,qua ratione fuerit serius indicat qua muis minime nos latere potuerit, tamen & ipse vel Synodus ipsius indicauit. Quod sicut non optauimus fieri, ita faciles exculationi, quam necessitas secit extitimus,quia quod voluntarium non est, vocari Caro potest in reatum: & ideo per fratrem & coepiscopum nostrum Anustasiu, qui ex praedicta regione directus est, litetris quoque tuae dilochi

mis acceptis, alterni vicissitudinem sermonis tuae reddidimus caritatun

cessario fiatris S coepiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio Apostolicae Sedis amplexi in consortium nostrum per gratia Christi Dei

nostri tantae urbis Antistitem collegii unione numeramus. Miramur a tem nihil nos de statu Antiochenae Ecclesiae te instruente didicisse, quo nunc ita habere se comperimus, ut improbi per occasionem obitus iam et ae memoriae Timothei, eandem Ecclesiam conentur habere captiva. Vnde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo Principe, ne comuellatur sub eius imperio, quod tyranni temporibus potuit obtineri. DData idibus Iulijs Seuerino V. C. ConsAd harum epistolarum intelligentia sciendum est ex Binio loco si

pra citato, quod Stephanus Antiochiae Catholicus Episcopus, dum Vna cum suis in magna Ecclesia sacram synaxim solemniter celebraret, P. trus Cnaphqus omnium hominum perditissimus h reticus Euthiclitan, sta, confecto agmine Ecclesia ningressus, in Dei iacerdotes irruit, eos dem saeuissime trucidauit, sanctissimumque ipsum Antistitem Steph

num, in quem potissimum maiore odio aestuabat, atrocissimis tormen 'tis consecit: cuius corpus deinceps in Orontem amnem proiecit. At '

162쪽

Λ no Imperator missis Antiochiam militibus vltoribus de sacrilegis homicidis dcbitas poenas sumpsit. iussitque postea ut Anthiochenus futurus Episcopus C6statinopoli eligeretur, ut quieti & paci illius ciuitat. prospiceret: timebatur enim obducta cicatrix in ulcus vicissim eruptura , si de Antistite deligendo Anthiochiae comitia haberentu quamobrem electiis estConstantinopoli Stephanus iunior: sed cum id praeter regulas Ecclesiasticas Δc antiquam Anthiochenae Ecclesiae consuetudinem a cidisset, ut pote quae non nisi in Concilio omnium Syriae Episcoporum, Antiochenum Episcopum ordinare soleret, Zeno Imperator ad Pont, ficem scripsit, ut ea quae gesta erant, a Romano Pontifice rata haberentur . Pontifex respondit se factam ordinationem libenter ratam habit B rum , modo exemplum hoc extraordinarium posteris nihil praeiudicij adferat,idque Imperator iuramento promittat. Ita nouo ic prorsus inaudito exmplo contigit, ut qui a totius, Syriae Episcopis ordinari soleret Antistes Anthiochenus, agente Imperatore, & ratum habente Pontifice Romano Stephanus iunior, ab Acacio Constantino politano Episcinpo ordinatus fuerit. Anno autem Domini ga. sub Consulatu Seuerint,Stephanus Iunior pretiatus Antiochenus Episcopus tertio anno sedis Qq ex hac vita migrauit: collectaque ibidem synodo vicinorum Episcoporum , electus est in eius locu Calendion Episcopus,qui iuxta mortem ad Romanum Pontificem, tunc Simplicium, pro confirmatione electionis misit, cui ibC hentet Simplicius illam tribuit; ic de re hac Acacium Episcopum Constantinopolitanum per epistolam quam nuper attulimus monuit, occertum fecit . at Acacius ipsum Calendione criminis i sis maiestatis reuadeoque Episcopatu indignum esse denunciauit s tum quod factiosis quibusdam contra Zenonem adhaesisset: tum etiam quod nomen eius, dem Zenonis e Dyptichis abstulisset . quapropter ab urbe Antiochena eiectus est oc Petrum Fullonem qui haereticus erat, per vim & dolum introduxerunt. Cui Felix Romanus Pontifex qui anno Domini 83. electus fuit, hanc, quae subsequitur scripsit admonitoriam Epistolam.

Epistola Felicis Papae ad Petrum Pullonem Episcopum Antiochenum.

M Felix Episcopus. Petro Epimpo Antiochia. 'OVis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem Iachrymarum

qualem autem & dignum fletum adducam animae meae, condΟ-Iens Domini & Saluatoris nostri Christi sanctae catholicae & Apostolicae Ecclesiae t ipsa enim plorans plorauit super filios oc filias suas, & non

est qui consoletur eam, ex omnibus qui diligunt eam. Vniuersi Tyramni di haeresiarchς persequentes ipsam appraehenderunt eam per te frater honoratissime,lcaffligentes ipsam, facti sunt in caput eius. octa Quos

enim uerat , quos enutrierat, quos ad mensuram aetati S produxerat,

lacteque pauerat propheticis oc Apostolicijs doctrinis, hos tu uno tem-

163쪽

a DE APPE ATIONI sus

poris momento veneno necasti &c.Ex pluribus enim Orientalibus Pr, Aut ijs litteras suscepimus significantes nobis quomodo veneratio tua dudum sopitum Valentiniani dogma resumpsit,& irritatur a vobis Saluatoris incarnatio, quodque in Manicheorum dogma & Arrij.& Apollinaris Paulique samosateni incidistis. Dicere enim unigenitum Filium

di Dominum nostrum CHRISTUM IESUM perfectu non esse in Debtate , atque in humanitate perfectum nec ipsum ibi se passionem crucis , sed unam Verbi Dei naturam incarnatam, corpusque Domini sine anima oc mente, Apollinaris haeresim roborat, occi Valentini item NMarcionis, Manicheorumque ac gentilium innovare vis dogmata. Si

enim Deus est qui diuisibiliter atque substantialiter est mortuus, simili. ter sanctus Spiritus Deus, & ipse diuisibiliter ac substantialiter inuenie- Btur: sicquae iuxta tuam & illorum rationem tres Dij erunt, ac per hoc plurium Deorum inualescet error &c.Non cogitasti quod scandaligare vel unum solum ex his qui credunt in Dominum nostrum IESUM CHRISTUM, quam graui cruciatui facit obnoxium sed incaute ut serpens Euae,tu ipse quoque erroris venena multitudini fidelium atque auribus infudisti, traditamque ab Angelis sanctissimam laudationis forma corrupisti, inserens illi: Qui crucifixus es pro no bis . Ergo ne non aduertisti quod Paulum Samosatenum photinumque & Arthemium impietate transcendis, qui duos Dei filios posuerunt , unum quidem ante

saecula, alterum Vero nouiter natum , cum ipse quoque Trinitati inu Neris pluralitatem, duos Dei filios dicens,unum fortem & alterum crincifixum - Ad haec fidelissimum Christi gregem in Manichei opinionem

Praecipitare contendis, qui Spiritum sanctum asserit crucifixum . Nam Quod post illudi sanctus immortalis quod est Spiritus sanctus , tunc infers , qui pro nobis crucifixus es,miserere nobis ' quaternitatemque non

Trinitatem,populo insinuare videris. Nempe s ex humana traditione manasset haec laus, non ita incaute crucem insereres laudi', in qua filij appellatio, sortis scilicet ponitur . Quoniam vero ab Angelis nobis laus ista profluxit, qui ante crucem dicebant Sanctus, Sanctus, Sanctus: si

cui respicere Isaias meruit cap. 6. Post crucem vero cum laude clamabant : Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis. Denique cum terremotu Constantinopolis quateretur, populusque in campo Oraret,

infantulus toto populo spectante cum Proclo ciuitatis Epistopo, in caelum per unam horam raptus est , ibique huius nodi didicit hymnum: Rursumque descendens nunclauit quae in aethere audierat,dicens de colo quasi de multitudine psallentium huiusmodi laudes ivsonuisse auribus suis, dictumque sibi, ut eam laudationem populo indicaret . quam ubi populi inceperant, ciuitatem receperunt, Deoque per huiusmodi laudem propitio facto, ab imminenti ira liberati iunt. At tu quam te merC Vt scripturas diuinas relinquas, ita di Angelorum laudem pervcs tere praesumsisti, &c.

Fuge

164쪽

A page obsecro huiusmodi errorem. corruisti, noli in ruina persistere. Peccasti , iam peccare noli. Expectat te sancta Dei Ecclesia: cupit amplecti poenitentem in vanis propositionibus tuis, S c. Haec tibi scripsi, una cum praesente Synodo, conueniens te coram Deo S sanctis Ang Iis , ut ea doceas, ea nobiscum sentias,ut illibata fides nostra permaneat

in gloriam Dei.

Altera Felicis papae Epistola ad Petrum FuIlonem. Episcopum Antiochenum

OVoniam importabilibus verbis impie garrulasti Zc non iudicasti

cedere praedictis sanctis Patribus qui ordinarunt sedem beatae memoriae bc multum triumphantis Ignati j martyris , cuius tu indignus exi-B stens, nesco quomodo insiluisti inchoare nouitatem in catholica Ecclesia tuis prophanis legibus oc impijs Dogmatibus, oc iudicasti non oportere dicere Christum crucifixum propter nos: sed passionem ideo impassibili impie induxisti, & immortali patri mortem imponere, oc non ahorruisti ea , quae suscepisti ex diuinis Euangelijs oc Apostolis, dic. oenon statuisti credere vetitatioc literis nostris ad te scriptis', nunc incoepi

sententiare contra te : imo ille qui vertex est omnium pastoralium sie-dium in sanctis laudibus florens , Apostolorum vero optimus PetruS, cuius tu nomine aequalis es, sed non opinione neque fide , quoniam ab istius tecta intentione oc immaculata fide valde declinasti. & non sola contra te sententio,sed & contra eos qui non erubuerat characteres ve-C netabilium Euangelistarum 6c Apostolorum eos sequentium ac pers ctorum doctorum sermones, occ. Dicemus ergo tibi sicutit contra il-Ios: Quoniam dilexisti iniquitatem magis loqui quam iustitiam, dilexi sti omnia verba praecipitationis lingua dolosa , propter hoc destruet te in finem . Et non solum ab A nthiochena Ecclesia, sed ab omni ciuitate deponet: oc firma sit haec tua depositio a me & ab his qui una mecum Apostolicum thronum regunt, oc ab Acacio Constantinopolitanae E clesiae Pastore, ita venerabilibus Episcopis sibi subiectis , quoniam ipsorum munimenta non substinuisti occ.

Epistola Felieis Papae ad Zenonem Imperatorem Nunciat Imperatori Petrum Fullonem Synodali iudicio sententia anathematis conis D deuinatum, ideoque ab eius communione abstinendum esse Hortatur eundem Imperati ut Petrum depositum ex Antiochena Ecclesia expellat.

Ghriasissimo ae Serenissimo filio Zenoni AQUO, Felix Episcopus in Domino salutem.

Conuenit clementiae tuae rerum ordinem nunciare gestarum pro tranquillitate imperij serenitatis tuae , Ac oro suscipias praecem meam , ac si ipse praesens essem benignis auribus tuis, ut Christianissimus Imperatonic nequaquam arbitretur pietas tua,illum puro nOS colade diligere quicumque te pacem cum Deo habere non vult. dcc. Cum ergo Saluator dixerit quod portae inferi non praeualebunt aduersus irsius Ecclesiam , ut ab ea ipsius denominationem tollant, quae dicitur

CHRISTUS IESUS, dc Dei omnipotentis Filius i Petrus Fullonus pii

165쪽

B EA PELLATIONI B s

inogenitus 5c diaboli filius , & qui sanctae Antiochenae Eeclesiae indi Agnissime se ingessit, sanctamqi sedem pontificatus Ignatij martyris poL

iuit, qui Petri dextera Episcopus ordinatus est , occ. quia ausus esti oce. Respice ad prdecessorem tuum pijssimum Imperatorem Martianum,ecillius fidem libenter amplectere, haereticam tyrannidem Petri Fullonis quam citissime eradica:Valentini N Eutichetis discipulum expelle a cruuitate simul ic Ecclesiastico regimine, oc a dignitate hierarchica eiectit esse sancito dcc. Haec legat sancta Dei Apostolica id catholica Ecclesia. vi ab ipsa propter praedictas causas depositum, ad communionem non suscipias: sed per diuinos apices vestrae serenitatis ab Antiochiae confinio propellite. Pro ipso autem constituite virum operibus Sacerdotium ornantem,custodemque diligentem sanctae Chalcedonensis Nynodioc Beorum quae in ea firmata sunt. Omnipotens Deus custodiat vestram po tentiam in pace semper.

Epistola Archimndritarum & caeterorum Monachorum secundae Syriae Appellautium. Scribunt quae pro fide Catholica ab Eutychianistis, quos Imperator minime coercea dos curauerat, patiuntur : & ab Imperatore non auditi, Romanum Pontificem tanquam communem Patrem interpellant. habetur rem.a.Conc.Pag. 33 . ,- ω.- Sanctiss-ο ct beati mo uniuerse orbis terea ratriarcha Hormi a , eontinenti Sedemprisciam με et r. pis Apostolorum Petri, Depracatio O supplicatio minimorum Archimandritarum, ' O eaterisum Monachorum v basecunda Syria prouincia.

GRatia Saluatoris omnium nostrum Christi immisit nobis ad vestrabeatitudinem refugere, velut de hyeme de tempestate ad portum tranquillitatis icc. Quoniam vere Christus Deus noster principem pastorum lc doctorem oc medicum animarum constituit vos dc vestrum sanctum Angelum, dignum est passiones quae nobis contingerunt ex Ponere , oc immisericordes ostendere lupos qui dissipant gregem Chrinni, ut auctoritatis baculo eos expellat de medio ovium , Verbo autem doctrinae animam sanesilc orationis medicamentis mitiget. Qui autem

sint isti, ic qui os aduersum nos armauerint, audistis utique beatissime, Seuerus ille & Petrus,qui numquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam ChaJcedonensem Synodum sanctissim que ec beatissimum Patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes , qui iudicium Dei nihil aestimantes, dc colendos canones famctorum Patrum conculcantes : Episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi, ic nos cogentes illudere, praedictam sanctam Synindum supplicijs inextimabilibus affigentes.Vnde icquidam eorum ini ctas plλgas minime sustinentes, de hoc saeculo transierunt, oc nostrora

cro non exigua multitudo perempta est,&c. Depraecamur ergo beatis simo, supplicantes Ec rogantes ut exurgatis cum feruore dc Zelo,& con dolo xia iuste pro corpore laniato . Nam caput estis omnium, oc Vindi Cetria fidem contemptam, canones conculcato patres blasphemato ocialem synodum anathemate impetitam . Vobis a Deo data est potestas

166쪽

ECCLESIAE ANTIOCHENAE.

A di aucto itas ligare & soluere, &c. Vobis autem veris pasto ibus & d ctoribus , quibus cura pro salute ovium commissa est, occurit ipse grex cognoicere suum pastorem &c.Non ergo despiciatis nos factissime quia besti, ferocibus quotidie vulneramur. Ad perfectam autem notitiam

vestri sancti Angeli anathematizamus in eadem nostra depraecatione virtutem habente libelli, omnes proiectos & excommunicatos a vestra Apostolica Sede . Dicimus autem Nestorium qui fuit Constantinopol, tanus Episcopus Euthychen Dioscorum, & Petrum Alexandrinum, qui cognominatus est Balbus,&Petrum,qui dicebatur Fuli Antiochenum, nihilominus & Acacium, qui fuit Constantinopolitanus Episcopus,ein rum communicatorems oc omnes qui unum illorum haereticorum d B sendunt . & subscripserunt omnes . Ego Alexander misericordia Dei praesbiter ic Archimandrita sancti Maronis deprecatus sum, &c.

Epistola Hormisdae P ae ad Arellimandritas & Monachos secundae Syriae. Hormi a Disopus 'ais feris , Diaeouis. ct archimandritis in secunda bria exsentissim, reliquis ortodoxis in quoeumque Orientali climare degentibus, O in Apinosica Sedis

LEctis litteris vestrae dilectionis, per quas inimicorum Dei insipientia manifesta est, & infidelium furia tristis manifesta facta fuit, qui

quoniam in spiritu malε viventes oderunt Dominum , membra illius impie persequuntur, quantum a certitudine est cognoscere, benedixit Dominum, qui fidem militum suorum in medio hostium seruauit . &rursus Ecclesiarum commotionem,& seruorum Dei molestias ac lab C res considerans,gemens secundum Prophetam clamaui.Surge Domine iudica causam tuam. Recordare opprobriorum tuoru,quae ab insipiente sunt tota die Sc. Etenim si cui oportet nos firmitatem fidei seruare, ita non conuenit de iustitia diuini iudicij dissidere.non est fratres hic labor Ecclesiae nouus: tamen dum in ipso humiliatut exaltatur:& per illa per quae depauperari videtur, ditatur,&C. Per generale salutare mandatum Vos moneo , quodcumque aduersarium canonibus patrum ex quibus Cumque actis prolatum, nullis vos incomodi, smandatis vel nouis diffinitionibus innovet:siquidem saeculares siunt,di non possunt Ecclesias retinere,quoniam his conuenit doceri magis quam docere, occ. Cognoscat itaque non esse Deo accepta quae ex ipus mandatis a praesuntuosis suta D ripiuntur: quando unum ad ostensionem sententiae punitio magnae d formitatis leprae seruauit, alios velox flamma consumpsit, icta

Epistola Gregorii Papae primi ad Anxstasium Episeopum Antiochenum appellantem.

ex tomo a. Concit. pagina sas. De Cyriaco Episcopo Constantinopolitano; dc profano vocabula uniuersalis,quo temere utebatur. Gregorius An asio Episcopo Antiocheno.

DEsideratam suauissimae vestrae Sanctitatis epistolam communi filio meo Sabiniano diacono deferente suscepi, in qua non lingua, sed animae verba profluebant,&c. Et quidem in suscipienda fratris α

167쪽

consacerdotis nostri Cyriaci Synodica epistola dignum non faIt ut pro A

causa profani vocabuli moras facerem,ne unitatem sanctet Ecclesiae petiturbarem : sed tamen de eodem superstitioso & superbo vocabulo eum admonere studui, dicens : quia pacem nobiscum habere non posset nisi elationem praedicti Verbi corrigeret,quam primus apostata inuenit.Vos tamen eandem causam nullam esse dicere non debetis, quia si hanc in quanimiter portamus,uniuersae Ecclesiae fidem corrupimus. Scitis enim quanti non solum haeretici, sed etiam haeresiarchae de Constantinopolitana Ecclesia sunt egressi . Et ut de honoris vestri iniuria taceam, si unus Episcopus Vocatur uniuersali uniuersa Ecclesia corruit, si unus Universus cadit. Sed absit haec stultitia absit haec leuitas ab auribus meis.In om nipotente autem Domino confido quia quod promisit , citiui implet. Brus est. Omnis quise exaltat humiliabitur. Haec occupatus in multis ad epistolarum vestrarum dicta in breuitate respondi ,&c.

s. h..., Epistola Sergi j Cypriensis Insulae Episcopi ad Theodorum Romanum Pontificem

T. .. , de duabus CItristi voluntatibus contra Monothelitas.

O beatissimo is Deo ne ro hoκαrabili domino meo. Patri patrum, Archiepiscopo ' uniuersalis Papa domino Theodoro . Sergius humilis in Domiso salutem.

FIrmamentum a Deo fixum & immobile atque tituli formam luc, dissimam fidei vestra Apostolicam sedem constituit b sacer vertex,

Christus Deus noster . Tu es enim , sicut diuinum veraciter pronunciat Verbum,Petrus,& super sundamentum tuum Ecclesiae columnae confirmatae sunt: tibi & claues caelorum commisit,atque ligare ec soluere pin Catii testatiue, quae in terra & in caelis sunt, promulgauit. Tu profanum hinxesum depositor existis ut Princeps & doctor orthodoxς & immaculatqfidei. Igitur non despicias patrum tuorum, Pater, fidem aestuantem, occib aliquibus haereticis ventis violentatam nec nos periclitantem: Iesobrie nepulam insipientium lumine tuae diuinae scientiae O Sanctissime. Ab scinde blasphemias & iactantiam vaniloquiorum, & nouiter emergemitum haereticorum doctorum, &c. Nos autem a Deo inspirati,di sanctorum Apostolorum confabulatores & consacerdotes sapuimus, confit mur atque confessi sumus a pristinis temporibus,& ex ipsis cunabulis sec dum sanctum atque beatissimum Papam Leonem praedicantes omnibus & confitentes: peratur utraque natura cum alterius communione. PCum quo beatissimo viro & omnes a Deo inspirati& sancti Patres tat tur.& hqc quidem a nobis humillimis seruis vestris atque discipulis prosecuta sunt. multiloquium autem & contradictionem aduersariorunia non admittimus, quia parati sumus pro orthodoxa fide, auxiliantibus vobis sanctissimis & orantibus,martyrium suscipere, &c. Sic enim & SMctissimae memoriae Thius noster Archadius sapuit vestram orthodoxam sequens doctrinam,cuius vestigia di nos omni virtute sequi oram , c sonanteS orthodoxae N a Deo inspiratae doctrinae vestrae sanctissimae domin tionis atque Paternitatis, Sc.

Patet

168쪽

E C c L E s I AE CONSTANTINOPOLITANT. 4

4 Patet itaque Antiochenam Ecclesiam olim subiectam & subordin, tam fuisse Romanae cathedrae sancti Petri, velut ouis Pastori suo : quod in praemissa Conclusione probandum assumpsimus . nam oc ipsa Petri

Romanam Cathedram appellauit: ec a Romana Cathedra , ipsa con cta, directa, oc censurata fuit: ut reipsa demonstratum est: ergo cum nunc temporis eidem Petri Cathedrae Romanae non subiaceat,nec debitum praestet obsequium i Patribus suis aduersatur: antiquitatem improbat,ic consequenter scitismatis Δc haeresis pestilenti infirmitate laborat: a qua supercoelestis medicus Christus Iesus misericorditer eam liberare

dignetur. Amen.

3 DISPUTATIO TERTIA.

De Appelgariambus Ecclesia cinnantinopolisana.

BΥzantium antequam a Constantino Romanorum Imperatore in ampliorem Vrbem permutaretur, non fuisse ignobilem ciuitatem, antiquissimorum Auctorum scripta declarant,nam Cicero in oratione, quam habuit de Prouincijs consularibus , magna cum laude eiusdem meminiis liberam ornatissimam, ec Romanis ciuitatem fidelissimam, ea dicens. Postea tamen ciuitas haec multis cladibus exagitata , oc naufragijs pluribus iactata fuit: sed benisnitate Imperatoris Antonini Caracal-lς teste Spartiano in eode Caracalla, in pristinum restituta est.at Gallieno imperante iterum opprimitur,oc sc vastatur, ut prorsus nemo ciuiu suorum superesset ut Trebellius monet,quainobrem a peregrinis hominibus inhabitata est. sed Gallienus deinceps loci amaenitatem perpenden per Cleodamum oc Atenqum Byzantios adeo restaurauit oc firmissime muniuit,ut in bello Liciniano, Byzantium propugnaculum fortissimum Constantinus nequaquam expugnare potuerit,sed propugnat tibus sponte se dantibus, eo potitus est. Hanc ciuitatem antiquitate di rebus gestis non ignobilem, Constantinus mirifice auxit & illustrauit. Cum enim deuictis hostibus, imperiuiam toto orbe terrarum pacatum teneret, multis prodigi js ad Byzantia potius, quam Ilium restaurandum admonitus,non tantum nomine, sed etiam reipsa illam ciuitatem alteram Romam facere conatus est.Statuis

ec simulachris praeclaro opere factis, quasi tropheis de deuictis hostibus Gentilium dijs ad ludibrium publice expositi urbem exornauit. Simulachro magnitudine oc artificio spectabili, ex aere super porphyret,

cam columnam in foro dedicato, suum nomen imposuit: in cuius m nu collocauit malum aureum, cum imposita cruce oc tali inscriptione: Tibi Christemus Verbum, hane commodo. Quatuordecim templa magnificem tissime extructa amplissimis donarijs exornauit. In eadem, ne qua VIbis

perfectio desiderari posset, scientiassi scholas aedificauit, di excellentiLsimos Oratores ac Philosophos adhibuit, eosque amplissimis decorauit priuilegijs. Bibliotheca ibidem aedificata, centum viginti millia libroru

169쪽

continens, quae tempore Basilisci Imperatoris diro incendio flagrauit, Amagni Constantini opus suisse putatur . Nouam quoque Romanorum ciuium coloniam Constantinopolim transtulit, ex quibus senatus -- pli stimus coagmentatus fuit. Anno imperij sivi vigesimo quinto, nouam Romam in sanctissimae Virginis Dei genitricis Mariae memoriam Christiano ritu Deo dicauit ac consecrauit. Huius ciuitatis Episcopus sub imrisiiictione Archiepiscopi Heracleensis fuit ab initio & usque ad id tempus, cum Concilium generale secundum contra Macedonium celebratum est. tunc enim quendam canonem praefatae Synodo Graecorum patrum quidam apposuerunt, quo post Romanum Episcopum primu l cum inter patriarchas Constantinopolitanum Antistitem obtinere d here decreuerunt:dubium est autem an talis canon cu reliquis an a cen- Blum & quinquaginta illius Concilij Patribus constitutus fuerit,probab, te tamen est post discessionem T imotheti Patriarchet Alexandr ini qui ibi adfuit, in cuius praeiudicium vertitur, hunc canonem editum & furtiue Actis Concilij superadditum fuisse. hinc est quod in epistola Synodica,

post aliarum reru in Synodo gestarum mentionem rem hanc penitus G1entio obuolutam Graeci patres reliquerunt. Nec a Damaso tunc Papa aliquid huius Synodi consirmatu fuit, praeter condemnatione MacedΟ-nianae haereseos. Vt testantur Gregorius lib. 6. epist. 1 as. Leo magnus: Gelasius . & alijs infra, citandi itaque ut saepe diximus,Constantinopol, tani Episcopi exaltatio, nec rectu, nec solidum, nec iuris ordine seruato, habuit initium: sed violenter,Principum potentia freti, id sibi Graeci CPatres usurpaverunt i consentietibus deinceps Romanis Pontificibus:&demu firmissimo statuto in Concilio Lateranensi sub Innocentio tertio anno Domini Iais. sancitum est, ut in superioribus disputationibus e

Stante tamen & admissa inre huiusmodi quamque usurpatione: nii- quam a Petri Romanae Cathedrae obsequio& veneratione abire. salua catholica fide,valuerunt: quia Constantinopolitana Ecclesia saepistime Romana Cathedram,ut propria Iudicem appellare non destitit: & Romanus pontifex non raro Constantinopolitanos Episcopos deposuit, nathematizauit, redarguit, & supremo magisterio docuit, ut dictu saepe fuit, di infra probabitur, illius enim urbis Episcopi, qui sana doctrinam P& fidem catholica ecta conscientia tenebant, non solum id ore con fessi sunt, sed opere obedientiam & obsequia Romanae Petri Cathedrae praestiterunt. qui autem hoc exequi aliquando renuerunt, haeretici fu runt discismatici, qui tandem diuina & humanam ultionem subters gere minime potuerunt. his ergo praemisiis. , Dicimus Patriarcham Constantinopolitanu Romanae Cathedre semcti Petri, sicut ouis pastori suo subiecta esse. Probatur,Cuicunqua ab a Iijs, superueniente occasione fieri debent Appellationes ad ultima con-tIouersiaru obtinenda decisione, eide pariter tanqua supremo iudici N

170쪽

A Principi in illo ordine Appellans subiectus est di subditus di sed Patriar-ctialis Ecclesia Constantinopolitana de iacto ab initiooz usque ad annuDomini nongentesimum Ramanam retii Cathedram appellauit, ergo desacto Patriarchalis Ecclesia Constwtinopolitan Rinnanae petri C, thedrae subiecta est . sicut ou is Pastori S Iudici suo. Maior est euidens, Minor probatur per ea quae secta sunt euenzrunt, seu per Appellati

nes iam actii exhibit s. Anno Domin o a. Ioannes Cbrysostomus Episcopus Constantinopolitanus, per factionem Theophili Alexandrini Episcopi, instιganto Imperatrice Eudoxia in exilium pulsus, de paulomst ob populi seditio.. nem reuocatus: ac rursus non multo post per eandem factione eiechus,

β Innocentium Romanum Pontificem legati: dcliteris missis appellauit ivt pro sua auctoritate , se inimicorum s.ctione oppressum tueretur, &Ecclesiarum perturbationi prospiceret. per eosdem etiam legatos scrip. serunt quadraginta Episcopi, qui Ioanni communicabant, & Clerus

Constantinopolitanus.Innocentius rei indignatione vehementer comis

motus, Synodo Romae habita communionem quidqm utriusque partis

admisit. sed Theophili iudicium irritum ςsi ς decreuit,&Synodum Orientalium &Occidentaliu missis Legatis,fieri oportere censuit. Leg ti . inscio Imperatore,& Imperatrice agente, male accepti di vexati, cunec mandatorum exponendOIum facultas eis permilla fuisset, Romam e reuerterunt. Interim IoanneS per diuersa loca raptatus moritur. Quibus omnibus Innocentius plurimum indignatus, Imperatorem & Imper tricem cxcommunicat : Theophilum anathematipat& deponit: Arficium, qui viventi Chrysostomo substitutus fuerat, etiam defunctum, exaut ratum e numero Episcoporum excludit: Attia um suspcrdit, &donec eius causa cognoscatur, Proclo Cinci Episcopo Ecclcspm Coim stantinopolitanam regendam committit.

APPELLATIO PRIMA.

Epistola Ioannis Chrysostomi ad Innocentium primum Roman m Pontificem. In ocentio Episcopo Roma Domino meo Reuerendissimo mentissimoque, Ioannes in Diiosalutem.

E Tiam antequam redditae sunt literae nostrae , Opinor pietalcm Ve ..-- stram audiuisse quidnam hic patrare ausa fuerit iniquitas. Ea enim μυ-.H rerum est magnitudo & grauitas , ut nulla ferme orbis pars relictaia sit, quae tristem hanc tragediam non audierit. Quandoquidem fama Vsque ad fines terrae perlata, plurima ubique lamonia & eiulatus eXcitauit. Verum quia non satis est plangere, sed opus ctiam , Ut Cura gςsatus , di spectetur qua ratione, ta quo consilio grauissima illa Ecclesiae tempestas sedetur. Proinde necessarium esse duximus, ut persuadeatur Demetrio, Pan phio, Pappo, & Eugonio, dominis meis maxime Venerabilibus piisque Episcopis, relictis negocijs propriis, pelago se committere i susceptaque longinqua peregrinatione hac,ad vestram prope- Iate charitatem, de omnibus vos manifelle docentes, quo quantociuS

SEARCH

MENU NAVIGATION