De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

O DE APPELLATIONI avstonicensis Antistitem nostris adhortationibus saepius incitatum, conta- Αgia communionis extemae nunquam declinare voluisse , nec apud nos nomen Acatij, vel caeterorum similium perfidorum, bisque communicantium congrua professione damnasse. Quapropter eum communionem sedis Apostolicae non recepisse manifestum est, quoniam nisi purissensibus,oc ab omni nsfanda societate purgata B. Petri Apost.nec possinmus nec debemus Ecclesiae praebere comercia. Propterea cautius agenest cum praefato, ne catholicis mentibus, ut fit, Apostolicae sedis recomciliatione subrebat: quam sicut dolosis anibus fallere, & circumuenire non praeualet, ita sub cuius noni potest obtinere auctoritatem quoque nostram, quae ad Dalmatiarum est directa Pontifices, etiam ad vos credimus dirigendam , quatenus in veritate catholica secundum formam βtraditionis antiquae tenere nos consonam noueritis ubique sententiam. Si quos vero nouos didiceritis motus exurgere , nobis fraterna debetis sollecitudine reserare , quo subinde . quae Patrum regulis congruant, praestante Domino, remedia procuremus. Nec quisquam Omnino vobis persuadeat, Acatio praeuaricationis suae crimen fuisse laxatum , quia qui postquam in Collegium recidens prauitatis, iureque ab Apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione, defunctus est. Absolutionem quam superstes nec quaesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potest impetrare,siquidem ipsis Apostolis Christi voce delegatum est : Quae ligaueritis super terram & quae solueritis super terram. Caeterum iam de eo qui in diuino est iudicio constitutus. nobis Cfas non est aliud decernere, praeter id inquo eum dies supremus inuenit: atque ideo nisi eius nomine refutato, caeterisque consortibus huius e xoris , cum nullo prorsus eorum participare debetis menta Dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab haeretica magnopere seruauerunt pollutione discretam, dic.

Altera Gelasij Papae Epistola ad Episcopos Dardaniae

aua acatium Oscopum Couctantinopstius Apos Olic dis iudicio iaνe daaeuatum ostendit. Gelasius Episeopus urbis Roma ad Dardaxos.

V Alde mirati sumus, quod vestra dilectio quasi nouam veluti di ficilem quaestionem , & adhuc tanquam inauditum quippiam

nosse desiderat, quod Euthichianae pestilentiae comunicatores non ha- Dbentes quod pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iaratione conuicti misera contentione submurmurant, non quia sit albcuius momenti quod garriunt, sed quia non inueniunt penitus quid loquantur, &c. Ideo Acatium non putare iure damnatum,quod non speciali synodo videatur fuisse deiectus, & insuper dementiam suae vanit, iis accumulant, pueriliter adij cientes praecipue Pontificem regiae ciuitatis. Quapropter stultitiam respuentes inanium quaerclarum , percurre re vos oportet ab ipsis beatis Apostolis, S consideraro prudenter , quoniam patres nostri catholici doctique Pontifices in unaquaque haeresi

192쪽

A quolibet tempore suscitata, quicquid pro fide, pro veritate , pro communione catholica atque Apostolica secundum scripturarum tramitem, praedicationemque maturum,saeta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum voluerunt deinde firmumque conitare, nec in eadem causa denuo quae praefixa suerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserint, sapientissime praeuidentes quonia si decreta salubriter cubquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutu ac semper ijsdem iuroribus reci- diuis omnis integra definitio turbaretur . Na si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non cessant elisae pestes, resti-ptis certa uinibus cotra fundamentum sese veritatis attollere, & simpli-B cia quςque corda percutere: quid fieret si subinde fas esset perfidis inire

concilium ,&c. Quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt ut contra unamquamque heresim coacta synodus

pro fide, communione & veritate catholica atque A postolica promulgasset, non sinerent post haec nouis retractationibus mutilari, ne prauis Occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi: sed auci ore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt ut quisquis aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus,&c. confidimus quod nullus iam veraciter Christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutu, quod uniuersalis Ecclesiae probauit assensus, non aliquam magis exequi sede C prae caeteris oportere quam primam , quae N unam quanque synodum ilia auctoritate confirmat,& continuata moderatione custodit, pro si oscilicet principatu quem beatus Petrus Apostolus Domini voce perceptum Ecclesia nihilominus subsequente & tenuit semper dc retinet Si cdum Acacium certis comperisset indicijsa communione catholica deuialia, diutius ista non credens,quippe quem nouerat execuutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos extitisse per triennium

fere literis destinatis eunde monere non destitit, sicut per diuersos missa frequenter scripta testantur. Quibus ille cum tamquam debito silentio diu non respondere proponeret, Episcopalis quoque directa legatio est, ac nihilominus pagina ὀestinata, quae praemoneret, eum suorum ante P meminisse gestoru & quae primitus pro fide catholica desudasset, oportere respicere, dic. Sed Acacius non solum despexit fatisiacere postulatis, verum etia ipsam legatione sedis Apostolicae blandimentis praemiis periuriisque deceptam , quibus ei cum Imperatore promisir, integram praesulis Apostolici causam de omnibus esse seruandam Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis Apostolicae despiciens

potestatem, ut non solum eius auctoritati non cederet, sed etiam poetius in consortium communionis externae, per legatos suos niteretur a

ducere : fieretque Apostolicae sedis necessitas, eos ipsos , quos dixerat sacerdotes honore pariter &. communione priuare, ne tali contagione

. vide.

193쪽

a DE APPELLATIONI Bus

videretur insecti , satisque monstraret non se Acatij specialiter odisse A

Personam, sed respuere foedera perditorum, &c. Cur ipse in noua ca se, quam synodus nulla praecesserat, Ioannem quem, suis literis impetebat, qualemcunque secundae sedis Episcopum , in primae sedis beati Petri Apostoli iudicio confutare despexit, oc Vt causam diceret seu per se, seu per alium vel venire vel destinare contempsit,indignum habens cuiuslibet ciuitatis antistes ad primae sedis venire iudicium , ad quod se. cundae sedis cerneret venisse Pontificem, quod Anatolius Constantini politanae urbis Episcopus missis legationibus pro sua persona fecisse mo- stratur Sc. An sedem Apostolicam congruebat Paraeciae Heracliensis Ecclesiae, idest Constantinopolitani Pontificis, vel quorumlibet alioru, qui cum eodem vel propter eum fuerant congregandi, iudicium prae- B stolari cum Apostolicam eiusdem primae sedis audientiam Constantinopolitanus Episcopus declinaret,qui utique etiam si Metropolitani essent iure sustultus, ctiam si inter sedes haberet locum, primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi ad quam secandum canones, appellante secundae sedis Antistite , vocabatur ad nostrorum causam . Hoc ipso satis ostendit, reum se esse confessum, qui ad legitimum iudicium postulatus adesse contempsit, Sc. Hoc tenore etiam Timoth usElurus, atque ipse Alexandrinus Petrus,qui secundam certe sedem quoquo modo tenuisse videbatur non repetita synodo, sed aistoritate tantummodo sedis Apostolicς ipso quoque Acatio postulante vel exequete probatur esse damnatus, &c. Non reticemus autem quod cuncta per Cmundum nouit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententijs ligata Pontificum, sedes beati Petri Apostoli ius habeat resoluendi, ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat iudicansi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permistus, &c. Sed nec illa praeterimus quod Apostolica sedes frequenter ut dictum est na eo maiorum etiam sine ulla synodo praecedente ,& absoluendi quos synodus inique damnauerat& damnandi nulla existete synodo quos oportuit, habuerit facultatem : sanctae momoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes A postolica quia

damnationi Graecorum non consensit, absoluit. Sanctae memoriae nihilominus Ioannem Constantinopia ita num synodus etiam catholicorum praesiuium certe damnarat, quem simili modo sedes Apostolica etiam sola quia non consensit, absoluit, itemque sanetie memoriς Flauianum pontificum congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes Apostolica non consensit , absoluit, potiusque qui illic receptus fuerar, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit, & impiam synodum non consentiendo submouit, ac pro Veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decreuit: in qua Pontificibus in numeris, qui latrocinio corruerant Ephesino veniam poscentibus sola

Di i

194쪽

A concessit.& in sua perfidia permanentes , nihilominus sua auctoritate prostrauit, di c. quoniam sicut id quod prima sedes non probauerat,

constare non potuit, sic quod illa censuit iudicandum, Ecclesia non sim scepit,&c. Risimus autem quod praerogatiuam volunt Acatio comparari, quia Episcopus iuerat regiae ciuitatis . Nunquid apud Rauennam, apud Mediolanii, Sirmium apud Treviros multi S temporibus non con to amniux stitit Imperator numquid nam harum Vrbium sacerdotes ultra mensiuaram sibimet antiquitus deputatam quippiam suis dignitatibus usurparunt λ&c. Si certe de dignitate agitur ciuitatum, secundae sedis& tertiqmaior est dignitas facerdotum, quam eius ciuitatis, quae non solemi imter sedes minime numeratur, sed nec inter Metropolitanorum iura cen-B setur: nam quod dicitis regi ciuitatis: alia potestas est regni saecularis, alia Ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic Imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat, &c. Postremo si sibi de Imperatoris praesentia blandiuntur , & inde putant Constantinopolitanae ciuitatis Episcopi potiorem fieri posse personam,audiant Martianum eiusdem Principem ciuitatis , posteaquam pro augumento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens, contra regulas obtinere nihil potuit : sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum, quod canonum regulas violari nulla suerit ratione perpessus . Audiant Anatholium eiusdem sedis Antistitem clerum potius Constantinopoli- C tanum quam se tentasse talia confitentematquein Apostolici Praesulis imium dicentem positum potestate. Ipsum beatum Papam Leonem sedis Apostolicae Praesulem . cuius synodus Chalcedonensis auectoritate fimmata est, quicquid ultra quam ab eodem pro fide & communione Catholica atque Apostolica illic agendum, constaret esse delegatum , per

occasionem congregationis illius, praeter Nicaenos canones noua videretur actione tentatum, competenti refutatione vacuasse . Eaque nihilominus etiam subsanctae memoriae Papa Simplicio legato sedis Ap stolicae sanctae memoriae Probum Canus nς urbis Episcopu,Leone principe tunc petente , praesente docuisse nullatenus posse tentari, neque- his prorsus praebuisse consensum, atque ideo non ad ciuitatis cuiuslibet D respiciant qualitatem,sed modum dispensationis Ecclesiasticae paterna

traditione firmatum conuenienter observent. Dicatur autem de Alexandrino & Antiocheno Episcopis certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non A caelum praecepisse, &c. Beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis facerdos Ecclesiae, maiori Theodosio Imperatori communionem publice palamque suspendit, atque ad poenitentiam redegit Regiam potestatem . beatae memoriae papa Leo, sicut legitur, Imperatorem Theodosium iuniorem, Ephesino latrocinio libere coarguit excedentem, sanctae memoriae quoque Papa Hilarus Anthemium Imperatorem,cum Philothaeus Macedonianus eius familiaritate sufful-

195쪽

ν DE APpELLATI . NI Us

tus diuersarum conciliabula noua sectarum in urbem vellet inducere, Α apud beatum Petrum Apostolum palam ne id fieret, clara Voce constrinxit intantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idepromitteret imperator. Sanctae memoriae nihilominus Papa Simplicius S post eum sanctae memoriae Papa Felix , non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam Imperatorem Zenonem pro ijsidem ipsis excessibus,auctoritate libera saepius increpasse noscuntur, flectiqi posuisset,nisi Comstantinopolitani Pr sulis accenderetur instinctu, qui particeps externae communionis effecius, necessario inquod inciderat iam uebat,males in suae praeuaricationis obstinatione persistere, quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus. Ecce nuper Honorico Regi Vandalicae Nationis vir magnus & egregius sacerdos Iugenius BChartaginensis Episcopus, multique cum eodem catholici sacerdotes

constanter resisterent saeuienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieqspersequutoribus resistere non omittunt. Nos quoque Odoacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti,cum aliqua non facienda praeciperet, Deo praestante nullatenus paruisse manifestum est. Hinc autem vir

bonus Acatius di facerdos eximius in tantum se & suggerere potui si mostrauit,&noluisse deprompsit imbisuisse patefecit: ut & Imperator cuncta se ex eius gessisse consilio non taceret, & ipse Imperatorem magnis praeconi js eleuaret ista facientem , seseque prodidit his agendis r bus fuisse participem,Sc.His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consens t Acatius,communicando cunctis, qui in catholicorum Clocum haeretici fuerant subrogati. Apostolus dicit,Rom. cap. I. non sinium qui faciunt ., sed & qui consentiunt facientibus reos indubitanter adscribi: an haec licuit saeculari potestati & actis talibus, Acatio consentiente absque ulla synodo, quam ipsa rerum nouitas exigebat, absquc sedis Apostolicae consultatione perficere & sedi Apostoli non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis, in veteri utique causa & veteri constituto iuxta definitionem damnata, inimicis synodi Chalced nensis, Acatiu communicantem a sua communione depellere dic.Haec vero sussiciant quatenus & fideliumquisque cognoscat nihil Apostolic. sedem, quod absit,pr propere censuisse, & non habere quod iuste possit Opponerς, peruersa doceatur improbitas. Recte autem faciet vestra di- Ulectio & lita que scribimus,pariter catholicis & contraria sapientibus innotescat, quo & fanis necessaria firmitas, & male sanis competens medicina praebeatur. Dat. Calend. Feb. V ictore viro clarissimo Consule. Notandum & animaduertendum est causam hanc scribendi epistolam , Euphemium Constantinopolitanum Episcopum schismaticum fuisse . qui defuncti Acacij causam iniquam & impiam falsis testibus ornans , conatus est Orientales Episcopos a coniunctione sedis Apostolicet auellere. Vtergo Getasus Papa sume periclitati Orientali Ecclesiae succurreret, hanc valde prolixa sed disertam epistolam qua Acacium sedis

196쪽

A Apostolicae iudicio iure damnatum esse ostendit, ad Dardaniae Episcopos transmisit. Epistola Iustini Imperatoris ad Hormisdam Papam, qua se Imperatorem electum esse signi

ficat . inutatus antiquum morem orthodoxorum Imperatorum, qui Papam ut Patrem semper venerati sunt. Iunisus ausums Hormi a Papa.

DEi beneficia licet multis maxime tamen summis Ρontificibus co- uenit indicari;proinde sanctitati vestrae per has secras declaramus epistolas, quod primum quidem inseparabilis Trinitatis fauore , deinde m. amplissimorum procerum sacri nostri Palatij&sanistissimi senatus,necnon electione firmissimi exercitus ad Imperium , nos licet nolentes ac B recusantes electos fuisse atque firmatos. Praecamur proinde , ut sanctis orationibus vestris diuinae potentiae supplicetis , quatenus initia nostri roborentur Imperij. hoc enim N nos sperare , & vos decet implero. Dat Kalend. Aug. Constantinopoli Magno V. C. Consule. Deinde sequitur Epistola Hormisdae papae ad Iustinum qua inquit, M. Lillo imperante se sperare ut Ecclesiae pax restituatur. postea habetur alia aeti. Iustini Imperatoris epistola ad Hormisdam Papam,qua petit ad petiti o. Tnem concilij Constantinopolitani per Gratum comite m,ut Pontifex ad pacem Orientali Ecclesiae reconciliandam,& ad lapsos recipiendos Legatos Constantinopolim mittere dignetur.

Iumnus Augustus Hormi a Papa.

Ioannes vir beatissimus huius regiae urbis Antistes,& caeteri viri religiosi Episcopi de diuersis locis&ciuitatibus hic reperti, nostram strenitatem docuerunt pro concordia veram & orthodoxam fidem colentium , proque unitate venerabilium eius Ecclesiarum literas tuae sanctitati osterendas confecisse, ac magnopere postularunt nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare. Quorum petitiones,Vtpote semper unitatis amatores constituti, libenter amplexi, hos diuinos apices ad tuam beatitudinem censuimus prorogandos . Quibus scriptis desiderijs supradictorum Reuerendissimorum Antistitum subuenire, pro-D que nobis S Repub. cuius gubernatio nostrς pietati coelitus credita est, supernam maiestatem suis orationibus placare dignetur. Ut autem tuae sanctitati pacis & unitatis atque concordiae iura plenius patefiant,quo dam religiosissimos sacerdotes pacem amplectentes Δ. desiderantes ad sacratissimum nolirum peruenire disponant comitatum. Ob hanc enim causam Gratum V.C sacri nostri consistorij comitem & magistrum scri-nij memoriae direximus,&c. Huic epistolae Hormi a Romanus pontifex respondit commendans eius de concilianda pace solicitudinem, & caeptis monet insiliendum, nomenque Acacii abolendum esse.

197쪽

16 DE APPELLATIONI Bus Epistola Ioannis Episcopi Constantinopolitani per Gratum Comitem mssa - A Domino meo ct per omnia Dei amatori sanctissimo fratri O comminiitro Hormisda, Ioannes in Domino salutem.

SAluto vestram sanctitato carissime in Christo frater,& salutans prςdi. co,quonia recta fides salua est,& caritas fraternitatis firmata est. Hoc Deus solus potens per studia Christianoru& piissimoru Imperat.fieri u luit. Scribere igitur Apostolicae & rescripta suscip ere fraterne Dei amore dignemini. Ego enim inquisibili ratione doctrinam sanctorum Ap

stolorum secundum traditionem sanctorum Patrum tenens, smiliter honorem consubstantiali,& per omnia sanctae Trinitati offero, sicut in Nicaea trecentorum decem & octo caetus promulgauit, & in Constam stinopoli 1 so. conuetus firmauit , & in Ephesina a oo. firmauit,&in Chalcedone 6 3 o. firmauit. Hanc ergo fidem usque ad ultimum an be- slitum per gratias custodiens spiritualibus amplectimur quam vestram sanctitatem quam & orthodoxas Ecclesias animo amplector , una tecum in veritate sentiens, & una tecum sperans in illo die per hanc fidem saluari bona voluntate Patris & Fili j Ac Spiritus sanctit. Consubstantiali enim Dinitati omnis gloria debetur nunc ec in saecula saecul rum. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctita te ego di qui mecum, plurimum in Domino salutamus : tantum ad satis faciendum scripsimus, ut & venerabile nomen sanctae recordationis Leonis quondam urbis Romae Archiepiscopi in sacris diptycis praedicetur. ut de omnibus autem satisfiat vestrae sanctitati,quoniam pacem v stram amplectimur,& de unitate sanctarum Dei Ecclesiarum curamus. Crogamus vos pacificos viros destinare,& vestrς dignos Apostolicς sedis, qui debeant satisfacere, & satisfationem nostram suscipere,ut S in hac parte Christus Deus noster glorificetur,qui per vos pacem hanc mundo seruauit. Accepta I 3. Kalend. Ianuar. P. C. Agapiti.

Epistola Hormisdae Papae ad Ioannem Episcopum Constantinopolitanum responsoria Homiseri , Ioanni Disopo constantinopolitano.

Spirituale gaudium directis caritas tua significauit affatibus, dicem do ut catholicae religionis disciplina ordinem suum vestris pastoribus , Deo nostro iuuante, receperint . Haec esse beneficia misericordiae supernae quis dubitet dic. haec venerabilis Principistropheis adiungi quis ambigat 3 quia maior ei de hac pace , quanta Ddequibuslibet praelijs triumphus acquiritur . istius laboris gloria

nescit occasum, quia ubi Deus recte colitur, numquam aduersariorum crescit iniquitas. Dilectionis tuae confessionem gratanter accepimus per quam sanctae synodi comprobantur, inter quas instauratione constitutorum omnium Chalcedonense concilium praedicastis, & cathol corum numero adiungi desiderans sancti Papae Leonis in diptucis nomen asseueras scriptum. Ista laudanda sunt, si perfectionis subsequatur effectus i quia recipere Chalcedonense Concilium S sequi sancti Leonis epistolas:& adhuc nomen Acatij defendere, hoc est inter se diser

198쪽

ECCLESIE CONSTANTINOPOLITANAE.' nA panxia vindicare. Quis Dioscorum& Eutychen condemnans,innocem tem ostendere possit Acacium quis Timotheum, & Petrum Alexam

drinum,& alium Petrum Antiochenum,di sequaces eorum declinans, scut diximus, non abominetur Acacium , qui eorum communionem

sequutus est 3 Sc. Post haec quid restat, nisi ut sedis Apostolicae, cuius ri,. M. fidem te dicis amplecti, sequaris etiam sine trepidatione iudiciaὶ Igitur

partibus orientalibus ostende per te quod sequantur exemplum,ut omnium laus, qui correcti fuerint, tuis laboribus applicetur. Ego cum magna denunties & fidem beati Apostoli Petri te amplecti significes, recte

credens in ea salutem nostram posse substinere , libellum cuius coni,nentia subter annexa est a caritate tua subscriptum ad nos dirige ut sines conscientiae formidine unam communionem, sicut oramus habere pos 1 ιν

simus . Pro persona quoque filij nostri Grati viri clarissimi Deo nostro

gratias sine cessatione persoluimus, cuius fides & recta credulitas nostrum circa se excitauit affectum. Dignus reuera qui tantae curam susciperet actionis, & maximi Principis ad nos mandata perferret.

Indiculus quem acceperunt Legati Apostolicae sedis ad Constantinop. Vrbem directi.

CVm Deo propitio partes Orientales fueritis ingressi, si qui Episcopi ,. . -

vobis occurrerint, & libellum cuius continentiam percepistis a se et /m subscriptum offerre voluerint, suscipiteseisque prebete sancte communionis consortium. Si vero occurrentes ipsi eo quo superius diximus ordine profiteri noluerint, a vobis equidem sub sacerdotali affectione tra-ς ctentur. Sed neque vobis sit cum his mensa communis,neque ab his vel victualia praesumatis accipere, nisi tantum subuectionem, si causa poposcerit & hospitalitatem, ne credant se omnino fastidiose despectos. Cum autem Constantinopolim, Deo adiuuante veneritis, in eam secedite, quam Imperator praebuerit mansionem: & nullum ad salutatione Vestram prius permittatis accedere, exceptis his quos ipse miserit Imperator , aut quos nostrae communionis esse cognoscitis, donec ipsum , Principem videatis,cui praesentati salutantes, literas nostras offerte, suggerentes magnum nos de eius Imperio gaudium percepisse, oc nimium gratulari quod eum Deus omnipotens, ad hoc iuxta eius sacras i iteras, 1. Vt secundum ea , quae sunt ab Apostolicae sedis constituta praesulibus, Deo auctore, di regno eius adnitente, Ecclesiarum& pax & unitas his temporibus desiderata proueniat. Oui si vos hortatus fuerit,ut Constantinopolitanum videatis Episcopum, intimate vos praefinita habere,quq etiam ab eis saepe sint cognita, quae ab uniuersis Episcopis catholicania communionem amplectentibus professio debeat celebrari. Haec si Episcopus Constantinopolit. implere paratus est , ei gratanter occusIim :si vero sedis Apostolicae adhortationem sequi contemnit, quid necesse est,ut ad occasionem contentionis salutatio nostra proficialiquibus non est disputationis aut certaminis causa in mandatis 3 Si vero Imperator sebiaperiri voluerit,quid sit quod ab Episcopo neri postuletis, formam li-

199쪽

belli quam portatis ostendite , quod si de anathemate Acatij consen- Αtiens, successores eius dixerit recitandos,ob hoc quod propter deferisi nem Calcedonensis synodi aliqui eorum fueHnt exilio deportati, insinuabitis nihil vos de libelli posse forma decerpere,inqua sequaces dam

natorum pariter continentur. Sed si eos abhac non poteritis intentione deflectere, item hoc accquiescite,ut anathematizato specialiter per libellum quem vobis dedimus, Acatio, de praedecessorum eius nominibus taceatur , abrasis eorum de diptychorum inscriptione vocabulis. Quo facto Episcopum Constantinopolitanum in vestram communi nem accipite.Libellum vero vel Episcopi Constantinopolitani vel ali rum, quos vos suscipere Deo volente, contigerit, primo agite Ut praesunte populo recitetur. Quod si hoc fieri non poterit, saItem in secret, Brio praesentibus clericis oc Archimandritis relegatur. Haec omnia s Deo

fuerint volente completa, Imperatorem rogate, ut destinatis sacris, per

Netropolitanos Episcopos, adiunctus ipsius Episcopi literis innotescat, Episcopum Constantinopolitanum suo quoque consensu, celebrata pro fessione, quam sedes Apostolica dest inauit, in unitatem communionis fuisse susceptum . Quibus literis etiam ipsos hortetur similia profiteri. quod si in hac parte Imperator aliquid dissicultatis attulerit, Episcopus Constantinopolitanus directis praeceptionibus Episcopis suis paraecidi I ibus, vel caeteris Metropolitan is, eis praesentibus,qui a vobis pariter di-zecti fuerint, quid ipse fecerit innotescat: quod ab eo modis omnibus, os Oportet exigere, Ut facti huius testimonio peragrante, etiam v niuercos, vel qui longe sunt positi, latere non possit.

Exemplum Iibelli Ioannis Episeopi Constantinopolitam. Momiso meoper omni an lissimo Obeatissim ratri ct eommis ire Hismi a , Ioannes Episcopus in Domino salutem.

,---. . D Edditis mihi literis vestrae sanctitatis, in Christo frater carissime Gin t δ' L . per Gratum clarissimn m comitem, oc nunc per Germanum NIoannem Reuerendissimos Episcopos, Felicem fit Dioscorum sanctissi mos diaconos & Blandum presbyterum , laetatus sum de spirituali caritate vestrae sanctitatis , quod unitatem sanctissimarum Dei Ecclesiarum, secundum veterem Patrum requiris traditionem , oc laceratores

rationabilis gregis Christi animo repulsare festinas . Certus igitur scito per omnia fanetissime, quia secundum quod vobis scripsi, una tecurris

cum veritate sentiens omnes a te repudiatos haeretico renuo & ego pacem diligens. Sanctissimas enim Dei Ecclesias, idest superioris vestrae, dc nouel istius Romae unam esse accipio, illam sedem Apostoli Petri.& istius augustae ciuitatis unam esse definio.Omnibus achisa sanctis istis quatuor synodis adest Nicaena Constantinopolitana,Ephesina, oc Chalcedonensi, de confirmatione fidei fit statu Ecclesiae assentio, 6c nihil titubare de bene iudicatis patior, sed oc conantes aut enixos usque ad V num apicem placiturum perturbare,lapsissesse a sancta Dei generali lc

200쪽

A postolica Ecclesia scio, oc tuis verbis recte dictis euidenter v tens, per praesentia scripta haec dico, quia prima fatus est recte fidei regulam c. stodire,&a Patrum traditione nul latenus deuiare: quia non pote it Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis : Tu es Petrus &super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Haec quae dicta sunt rorum probantur effectibus: f quia in sede Apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio. J De hac igitur fide non cadere cupientes,& Patrum sequentes in omnibus constituta. Anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantin politanae urbis Episcopus damnatus in concilio Ephesino a beato Cael stino Papa urbis Romae, & a venerabili viro Cyrillo Episcopo Alexandrinae ciuitatis, & una cum illo anathematizamus Euthichem di Dioscorum Alexandrinae ciuitatis Episcopum , damnatos in sancta synodo

Chalcedonensi , quam veraerantes sequvnur&lectimur, quae si quens sanctam synodum Nicaenam,Apostolicam fidem praedicauit, his coniungentes Thimotheum parricidam, Eliurum cognominatum,ankthematizamus & huius discipulum & sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes . Anathematizamus similiter Α- cacium quondam Constantinopolitanae urbis Episcopum complicem eorum & sequacem factum, nec non & perseuerantes eorum communioni & participationi: f quorum enim quis communionem amplectitur,eorum & similem adiudicationem in condemnatione consequitur: Simili modo dc Petrum Antiochenum condemnantes , anathematizamus cum sequacibus suis in omnibus suis. Vnde proba mus & amplectimur epistolas omnes beati Leonis Papae Urbis Romae , quas conscripsit de recta fide. Quapropter sicut praediximus, sequentes in omnibus sede Apostolicam, Δί praedicamus omnia quae ab ipsa decreta sunt, di propterea spero in una communione vobiscum quam Apostolica sedes praedicat me latarum, in qua est integra Christianae religionis N persectata, soliditas, promittentes in sequenti tempore sequeliratos a communi ne Ecclesiae catholicae idest in omnibus non consentientes sedi Apost licae eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea dubitare tentavero, his quos condemnaui, &per condemnationem propriam consortem me esse profiteor.Huic prinfessioni vero subscripsi mea manu, & direxi per scripta tibi Hormisdae sancto &beatissimo fratri oc Papae magnae Romae , per suprascriptos Germanum oc Ioannem venerabiles Episcopos 6c Felicem & DioscoruDiaconos & Blandum presbyterum. Et alia manu. J Ioannes miser, cordia Dei Episcopus Constantinopolitanae mouellae Romae, hac mea professione consentientes, omnibus supradictis subscripsi sanus in D mino. Data mense Martio die et . Indictione i a. consensu Domini Iustini Imperatoris Rugusti, Eutharico viro Clarissimo Consule .

SEARCH

MENU NAVIGATION