De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

quae sua sunt. Vnde si charitas non quaerit propria, quantum peccat qui Aconcupiscit aliena 3 A quibus volo ut te prorsus abstine memorque sis,hi, G eius sententiae quae dicit. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Nam si concessa quaesieris, ipse te tuo opere atque iudicio uniuersalis Ecclesiae pace privabis.. Frater autem dc coepiscopus noster Luci,nus, dc filius noster Basilius diaconus, quantum in ipse fuit, studiose his quae eis iniunxeras afluere. Sed actioni corum iustitia negauit effectum tDaIa II. Kal. I ij. Herculano viro clarissimo Consule.

Epistola Leonis Papae ad Martianum Augustum , ubi de eius gratulatur fide quae in Chatie edonensi Concilio gesta est. Et de Anatolio Consi an tinopolitano Episcopo conqueritur qui in eodem Concilio Alexanstrinam N Antiochenam Ecclesias contra statu-' ta per ambitum sibi voluit subiugare. Leo Episcopus Romana ct uniuersalii Ecclesia. Martiano Augum.

M Agno munere misericordiae Dei, totius Ecclesiae calliolio; multi- B

plicata sunt gaudia , cum sancto dc glorioso clementiae vestrae studio perniciosissmius error extinctus est, ut labor noster citius ad desideratum perueniret estu stum, que Deo seruiens principatus vester,ic fide dc potestate iuvisset, dcc. His autem propter quae tanta facta est congregatio Sacerdotum , bono: dc optabili fine compositis, miror 6 doleo, quod pacem uniuersalis Ecclesiae diuinitus reformatam, ambitionis rursus spiritus inquietat. Quamuis enim necessarie sibi frater meus Anatolius consuluisse videatur, ut ordinatorum suorum errorem deserens, in assensum catholicae fidei salubri correctione transiret, custodire t men debuit, ut quod vestro beneficio noscitur consecutus , nullius cmpiditatis prauitate turbaret. Nos enim vestrae fidei cic interuentionis habentes intuitum, cum secundum suae consecrationis authores eius initia titubarent, benigniores circa ipsum quam iustiores esse voluimus, quo perturbationes omnes, quae operante diabolo fuerat excitatae adhibitis remedijs leniremus: quae illum modestum magis quam immoderatum facere debuere. Qui etiam si praecipuis meritis, optimoque iudicio legitime fuisset ac solemniter ordinatus, contra reuerentiam tamen canonum paternorum,contra sancti Spiritus instituta, contra antiquitaritis exempla, nulbs posset suffragiis adiuuari. Apud Christianum dc vere religiosum , vereque orthodoxam principem loquor: multum Anato- Ulius Episcopus proprio detrahit merito, si illicito crescere optat augme. to . Habeat, sicut optamus, Constantinopolitana ciuitas gloriam suam, ac protegente dextera Dei,diuturno clementiae vestrae fruatur Imperio. Alia tamen ratio est rerum saecularium, alia diuinarum: nec pripter illam petram,quam Dominus in sundamento posuit,stabilis erit ulla constructio. Propria perdit qui indebita concupiscit. Satis sit praedicto, quod vestrae pietatis auxilio, di mei fauoris assensu, Episcopatum tantae Urbis obtinuit. Non dedignetur regiam ciuitatem, quam Apostolicam non

potest facere sedem, nec ullo spes et modo quod per aliorum possit os

182쪽

A sensiones augeri. Priuilegia enim Ecclesiarum, sanctorum Patrum canonibus instituta, ct venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis nulla posisunt inprobitate conuelli,nulla nouitate mutari: In quo opere,auxiliante Christo, fideliter exequendo, necesse est me perseuerantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, di ad meum tendit reatum si paternarum regulae sanctionum , quae in synodo Nicaena ad totius Ecclesiae regimen, Spiritu Dei instruente int conditae, me quod absit, connivente violentur , dc maior sit apud me unius fratris voluntas , quam uniuersae domus Domini communis utilitas, &c. Vnde quia conuenit fidei vestrae vel gloriae,ut sicut haeresis,Deo per vos agente , destructa est, ita etia omnis ambitus retundatur: agite quod & Chrbs stianae esi probitatis®iae, ut praedictus Episcopus pareat Patribus, consulat paci, neque sibi aestimet licuisse , quod Antiochenae Ecclesiae sine ullo exemplo , contra statuta canonum Episcopum ordinare praesumpsit, quod nos amoro reparandae fidei & pacis studio retractare cessauimus. Abstineat ergo ab Ecclesiasticarum iniuria regularum, & illicitos declinet excessiis, ne se ab uniuersali Ecclesia , dum inimica paci tentat,abscindat. Quem opto magis irrepraehensibiliter agentem diligere,quam in hac praesumptione, quae illum ab omnibus separare poterit, perdurare. Frater autem & coepiscopus meus Lucianus , qui cum filio meo Basilio diacono , clementiae vestrae ad me scripta portauit, omni deuotione partes susceptae legationis impleuit, qui non est aestimandus si negocio defuisse, quem potius causa deseruit. Data i I. Kalendas Iunii Herculano viro clarissimo Consule

Altera Leonis lPapae Epistola ad Martianum August. qua obsecrat ut Anatolium arguat. Leo Episcopus Martiano Auguseo .

OVam excellenti pietate & quam glorioso clementiae vestrae studio

in integrum nuper fides Christiana reuocata sit, totus munduS agnoscit,&saluti suae singulare praesidium per vos a Domino esse repuratum , &c. Anatolij Episcopi ordinationem sicut scientia Dei testis est, suspectam squod fatendum est) mihi fecerant consecrationis eius authores, nec dissimilem ab eligentibus arbitrabar electum : secvulumq;n est ut dum a communione Apostolicae sedis existeret alienus , diu dandis ad eum epistolis pacis meae abstinerem. Sed cum illi pietatis vestrae testimonium suffragaretur, quum de fide atque unanimitate eius opta-da quaeque & placitura promitteret, professionem eius ita credidi esse

sinceram, Ut tamen qua obseruantia se agere deberet , non desinerem,

commonere, sedulo ipsi ac diligenter inculcans , ut de persecutoribus beatae memoriae Flauiani neminem auderet in suo habere consortio,&Eutichianae haereseos defensorem a se indicare esse deiectum . Sequutumque est ut de his que pro catholica fide in synodali concilio suerant definita, tali ad me scripserit, qualia catholicum Sacerdotem scribere cOgruebat. Cum ergo ad commendanda ipsius primordia ista prῆ-

183쪽

cesserint, miror quid cause aut occasionis emerserit, ut virum catholi. Aciet fidei & Nestorianis atque Eutij chlanis haereticis constanter etiam aduersum, Archidiaconum sub honoris specie degradaret, & dispensati nem totius causae & curae Ecclesiasticae in Andream Eutichianistam repente transferret,adeo nimia commotione turbatas,Vt consecrationem

quam pro iniuria dabat sexta Sabbati,traditioncs Apostolicς aut nescius 'π' aut oblitus inferret: quasi non ad Episcopum magis quam ad poῖsbiteruordinationis illius vitium pertineret, qui non inueniens quod argueret in fide. quod improbaret in moribus, deiectionem innocentis per spe- 'ciem prouectionis impleuit, addens sententiae illud iniuriae, ut eum c. meterio deputando,codemnaret exilio. Quem tamen pietati vestrae cinmendare praesumo,ne ullis ulterius noxijs ingrauari possit insitiij quem BDominus, ut comperi, siub vestra defensione constituit. Adijcio autem etiam hanc obsecrationem, ut praedictum Episcopum a professsione sua dissonum, & nimium testimoni j vestri ac fauoris oblitum,nccessarie timcrepare dignemini. Cesset catholicos insectati,ccsset eos qui sanetae memoriae Flauian placuere, conterere , & eorum societate quos improbauit eligere. Fraternam enim illi charitatem non aliter poterimus impendere , quam ut se inimicos catholicae fidei approbet execrari, eiusque a se consortium, quem merito abiecit, abscindat, qui etiam si magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reuersuS errorem, catholicis diaconibus postponi debuit non praeponi. Illud quoque clemen 'tiae vestrae beneuolentiam peto,ut veneratorem vestrum fratrem meum C

Iulianum Episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu, cuius obsequi js praesentiae meae vobis imago reddatur. Nam S de fidei eius synceritate confidens, vice ipsi meam, contra temporis nostri haereticos delegaui: atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut

a comitatu Vcstro non abesset exegi: cuius suggestiones, pro concordia catholicae unitatis, tanquam meas audire dignemini, placentes Dco,qui vobis praeter regiam coronam, etiam sacerdotalem conferat palmam.

Data 6. idus Marti j . Opilione viro clarissimo Consule. Ad praesentium autem Epistolarum intelligentiam scienda est quod

Leo Pontifex Anatolium Constantinopolitanum Episcopum, Patriarchalis sedis dignitatem N praerogatiuam ambientem, epistola quadam, δ' quam supra recensuimus, merito redarguerat: approbatisque ijs quae de fide in Chalcedonensi concilio definita erant, decretum de primatu sedis Constantinopolitanae Nicaenis canonibus contrarium , Itritum esse declarauerat. Quas cum Anatolius accepisset,aduersus Pontificem calcaneum si1 iam mouit, maioreque fastu & arrogantia in eum insilijt.Na occultatis literis Papae,primum susurros, inde rumores in vulgus spargore coepit, Pontificem Romanum Chalcedonense concilium repsobasse, oc quod graue est, ab eodem defensores fidei orthodoxae occultari, suspectosque de fide exaltari. His omnibus per fideles nuncios ad Marti

184쪽

A itum Imperatorem delatis, coniuges Augusti Romanum Pontificem . per literas, ut ex epistola Leonis quae est sexagesima ad Pulcheria scripta, colligere licet,admonuerunt, & simul obnixe rogarunt ut calumnia

de non recepto Concilio Chalcedonensi sibi illatam datis literis circ. latibus &Enciclicia aboleret . Praestitit id Pontifex hac epistola quam nunc proeonemus,qua declarat se iam ante ad Anatolium aliosquestri' siss e ea quae de Concilij Chalcedonenss decretis di costitutionibus semtirennimirum se omnia ea quae ibidem de fide contra Eutychen aliosque

haereticos definita sunt, approbasse, atque etiamnum approbare, meri, ac defendere . Ea vero quae Legatis sedis Apostolicae absentibus, per sumam fraudem dc ambitionem Anatolij de primatu sedis Constantin B politanae stirreptitie ibidem contra Canones Nicaeni concilii & Apost

licas traditiones constituta fuerunt,improbasse & respuisse,atque etiamnum publicis hisce literis Encyclicis improbare atque detestari. Quam improbationem ratam habuit Imperator, N sauisus est quod Leo Ρontifex Nicaenos canones seruandos praeciperet,ut patet ex epistola eiusde Leonis ad Martianum imperatorem, quae est Leonis quinquagesima nona. Epistolae asstem Leonis, quae subsequitur, inscriptio posita est, tanquam si eodem tempore data esset, cum concilium Chalcedonense absolutum fuit,adhoc ut ad omnes Episcopos qui concilio interfuerant mitteretur,cum tamen post annum alterum scripta fuerit

. Leo Episcopus sanetae Synodo apud Chalcedonem habitae.

C Mnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo, defini

O tiones sanctae Synodi quae ob confirmationem fidei in Chalced

nensi ciuitate celebrata est toto corde me suisse complexum: quia nulla sinebat ratio, ut qui unitatem catholicae fidei dolebam ab haereticis fuisse turbatam, non exultanter in integrum redijsse gauderem. Hoc autenon solum ex ipso beatissimae consensionis affectu, sed etiam ex epistolis meis , quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere s si vobis responsionem sedis Ap stolicae manifestare voluisset . Ne ergo per malignos inrerpretes dubit tale videatur, utrum quae in synodo Chalcedonensi perunanimitatem vestram de fide statuta sunt approbem haec ad omnes fratres & coepis D copos nostros, qui praedicto Concilio interfuerunt scripta direxi, quae gloriosissimus&clementissimus Princeps,sicut poposci in notitiam V stram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur , ut di fraterna uni uersias&omnium fidelium corda cognostant, me non solum per iratres , qui vicem meam exequuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum inijsse sententiam, in sola videlicet fidei causa, quod taepe dicendum est , propter quam generali Conciliumo ex praecepto Christianorum Principum,& ex consensu Apostolicae sedis placuit congregari.&c. De custodiendis quoque sanct rum Patrum statutis quae in Synodo Nicaena inuiolabilibus sunt fixa de-

eretis

185쪽

cretis, obseruantiam vestrae Sanctitatis admoneo,ut iura Ecclesiarum s. Acut ab illis 3 is. Patribus diuinitus inspiratis sunt ordinata,permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quamlulibet enim extoriis assentationibus sese instruat Vanitatis elatio, & appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandin, infirmum atque irritum erit qui quid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis Apostolica sedes quam reuerenter utatur, scriptorum meorum , quibus Constantinopolitani Antistitis conatus repuli, porerit sanctitas vestra Iectione cognoscere, oc me auxiliante Domino nostro,& catholicae fidei, & paternarum traditionum esse custodem.

Epistola Theodoreti Cyri Episcopi ad Leonem Papam, qua praerogatiuam Apostolic

Sedis confitetur, & eum a Conciliabulo Ephesino depositus esset, Leonem Papam appellat: a quo redintegratus fiuit.

H. QI Paulus praeco veritatis tuba sanctissimi spiritus ad magnum Petrum ν .. Q cucurrit, ut ijs qui Antiochi institutis legalibus contendebant, ab ipso adferret solutionem: multo magis nos qui abiecti sumus & pusilli

ad Apostol. vestra sede currimus ut Ecclesiam ulceribus medicina a vinhis accipiamus Vobis enim per omnia primos esse couenit,multis enim, quibus superiores estis ornatur vestra sedes. Alias enim urbes ornat vel

magnitudo vel pulchritudo,vel Miltitudo eotii qui inhabitant.nonnullas aute typriuatas, dona quaeda illustrant spiritualia. Vestrae aute redun- Cdante bonora copia dedit is qui est bonoru largitor. Ea est enim omnia maxima oc praeclarissima, & quq praeest orbi terrarum. oceorum qui inhabitant abundant multitudine. Accedit his quod hoc quoque quod rerum potitur peperit imperium,oc propria sua appellatione eos quibu imperat, imperti jt. Praecipue aute oc insgniter eam exornat fide dignus testis diuinus Apostolus qui clamat: fides vestra an nunciatur in uniuer is mundo, occ. habet autem communium quoque Patrum lc veritatis doctorum Petri oc Pauli sepulchra,quq fidelium animas illuminant,dc Satib sunt etiam quq nunc a vobis scripta siunt ad significadum Vestrum charactere Apostolicum. incidimus enim in ea quς scripta a vestra san

---. stitato de suscepta a Deo de seruatore nostro humanitate , ut quς accu- Drate ac perfecta scripta essent, admirati sumus, utraque enim si mul declaerabant , 6c qternam Unigeniti ex ςterno Patre diuinitate , oc quq es tex semine Abrahς Ec Dauid humanitate, occ. Nos autem spiritalem ad mirati sapientiam tuam, quq per vos locuta est, sanctissimi SpirituS gr mliam Iaudata mus: Hortamurq;rogamus,obsecramus ec supp.sanet, tuq, Vt quς temPςstne agitantur,Dei Ecclesi, opem feras. Nam cum per za, quae a vestra sanctitate Ephesum scripta sunt sperassemus fore, ut sedarentur flustia . ingrauiorem plocellam incidimus Iustissimo enim Alexandrinorram Presuli non suffecit iniqua atqsadeo iniustissima depositio

186쪽

A sanctissimi & religiosissimi Constantinopolitani Episcopi domini Flauiani,nec eius expleuit animu similis c des aliorum Episcoporum: quin etiam me quoque absente calamo similiter iugulauit, cum me nec in ius vocasset nec quid de suscepta a Deo & Saluatore nostro humanitate se-tirem , interrogasset. Sc. Ego autem Ecclesiae quidem defleo tempesta tem, quietem autem amplector.nam cum Vigintifex annis mihi ab uniuersiorum Deo creditam Ecclesiam per vestras preces rexerim, non tepore beatissimi Theodoti Orientis Praesiuiis, non tempore illorum . quiei in sede Antiochena successore, quantumuis leuem subij reprehensi nem: sed mihi diuina opem ferente gratia , plusquam mille animas liberaudii Morbo Marcionis: multos autem alios a secta Arrij & Eunomij B adduxi Christo Domino ,& ut in octingentis Ecclesijs Pastor essem,mihi sortito obtigit, tot enim parectas habet Cyrus : in quibus per vestras

praeces ne unum quidem remansit zizanium , sed ab omni errore haeretico liberatus fuit grex noster . nouit qui omnia intuetur, quot anetam dis haereticis lapides in me immissos sestinuerint, quam multa in multis Orientis ciuitatibus certamina susceperim aduersus gentes,aduersus Iudaeos aduersus omnem haereticum errorem. & post tot sudores & labores , ne in ius quidem vocatus, sum condemnatus. Ego autem vestrae Apostolicae sedis expecto sententiam:& supplico & obsecro vestram fan- 'istitatem, ut mihi opem ferat iustum vestrum & rectum appellanti iudicium, &iubeat ad vos accurrere, ει ostendere meam doctrinam vesti- gia Apostolica sequentem &c. Sed supplicationem meam quaeso ne respuatis, nec miseram meam caniciem despiciatis, quae post tot labores affecta est contumelijs. Ante omnia autem rogo,ut sciam a vobis an in iniusta hac depositione me oporteat acquiescere,an non.Vestram enim

expecto sententiam, & si iudicatis me stare iusseritis stabo nec ulli deinceps hominum molestiam exhibebo: sed quod flecti non potest, Dei &Saluatoris nostri expectabo iudicium. Mihi autem, ut Dfis Deus nosterest testis nec honor curet est nec gloria, sed tantum scandalum quod factum est, quod multi ex simplicioribus , & maxime qui ex diuersis limresibus a nobis capti sunt. sedem eorum qui nos condemnarunt attendentes, existimabunt nos fortasse haereticos,ut qui quod sit rectum per-V fectumque dogma videre nequeant.Quod autem cum tot annis suerim Episcopus, non domum possederim, non agrum, non obolum,non sc- pulchruin: sed sponte electam amplexus sum paupertatem, & quae no bis a parentibus obuenerant, post illorum mortem statim distribuerim, norunt omnes qui in Oriente habitant. Ante omnia autem supplico vestro sacro & Deo amico capiti,ut praecum mihi praebeat auxilium. Haec

per religiosissimos & Dei amantissimos praesbiteros Hypatium N Abra-mium chorepiscopos , & Alypium praesidem eorum qui sunt apud nos

Monachorum vestram docui sanctitatem , qnando quidem ne ad vos venirem, me Imperatoris literarum vincula retinuere. Sicut ergo alios,

187쪽

s l.

rogo etiam sanctitatem vestram, ut eos paterne ad spic in inflexas au- Ares beneuoles eis praebeat, & quae calumni js appetitur S temere oppugnatur senectiatem meam vestra dignetur cura ac prouidentia, & ante omnia fidei, cui insidiae tenduntur, omnibus Viribus curam gerat, &Eocles js paternam siuam conseruet integram haereditatem, ut pro his quoque remunerationes accipiat sactitas vestra a liberali & munifico Deo. Sciat Amicus Lector epistolam hanc scriptam fuisse ann. Dom. 49. a Theodoreto illo , qui a parentibus Deo dicatus , ex monacho Episscopus Cyri in Syria est ordinatus Antiochiae: qui mira dicendi facultate praeditus , Marcionitarum plusquam decem millia ad Ecclesiam catholicam conuertit. Hic idem aliquandiu Theodorum Mopsuestenum Oc Nestorium haeresiarchas pestilentissimos aduersum Cyrilla Alexam Bdrinum constantissime defendit, eoque facto omnem priorem gloriam Obumbrauit& penitus obscurauit. Diuina autem gratia sancti Spiritus a flatus, factus est desertor impietatis scriptisque contra Nestorium ciusque dogmata plurimis epist. ad Ecclesia redijt atqs in communicatione catholicae Ecclesiς& amicitia S. Leonis diem extremum clausit,ut constat exsequente epistola Leonis quam anno Domini s3. ad Theodoretuscripsit.ut notat Binius tona. I. Concit. pag. v i. Exitus autem praemissae

Theodoreti appellationis optimus fuit: nam iussit S. Leo ut in pristinam restitueretur dignitatem, ut actione prima Cocliij Chalcedonensis legi

mus: sic enim Senatus Imperialis qui ibi aderat dixit. Ingrediatur Episcopus

Theodoratus ut sparticeps S odi, quia ei restituit Di patum sanctιs Archiepiscopus Leo, Cedi sacratissimus Imperatorsanxit eum ades anctae Synodo: tune omnes usopi clamauerunt. hunc foras mittite quia haereticus est: qui respondit se velis iudicari: quaproptersedit in Concit.

Concilium autem dixit Theodore tum esse haereticum quia ut diximus, partes Nestorij deinde susceperat: cum autem Leonem appellauit de ab eo restitutus suit, catholicus erat, ut eius testatur epistola: postea i n ohaereses prorupit, & tandem iterum catholicam fidem amplexus est.

Epistola Leonis Papae ad Theodoretum Fpiscopum Cyri. Dilectissim ratri Theodoreto Episcopo . Leo Episcopu .R Emeantibus ad nos fratribus di consacerdotibus nostris, quos ad sanctum Concilium sedes beati Petri direxit agnouimus dilectionem tuam superno adiutorio nobiscum tam Nestorianq impietatis, quam Eutychia irae vesaniae extitisse victricem. Vnde gloriamur in Do- Dmino cum Propheta canentes: Adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum , & terram, qui nullum nos in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit : sed quae nostro prius ministerio definierat, uniuersiae fraterni talis irretractabili firmauit assensu, ut vere a se prodisse ostenderet, quod prius a prima omnium sede formatum , totius Christiani orbis iudicium recepisset, ut in hoc quoque capiti membra concordent, in quo nobis amplius accrescit gaudendi materia, dum tanto magis se pertulit inimicus. quanto contra Christi ministros sae. uius insurrexit e c. Et minus bonum videri solet pax continuata per

188쪽

A ocium, quam reddita post laborem, &e. Exulta igitur charissime frater. Min unico Dei filio victor exulta,&c.Sed benedictus Deus noster cuius inuincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te , secundumstdis Apostolicae iudicia dein strauit. Cui dignam retribues pro tot laboribus gratiam, si talem te, qualem Probauimus ac probamus, pro uniueis alis Ecclesiae defensione seruaueris . octa i

Epistola Leonis Papae ad Anastasiuin Episcopum Thessalonicensem. LeoEpiscopus urbis Roma, An Iasio Epycopo Thessalameensi.

O Vanta fraternitati tuae a beatissimi Apostoli Petri sede commissa,

Et qualia etiam nostro tibi fauore credita , si vera ratione perspi-B ceres, de nasto examine ponderares, multum possemus de iniunctae tibi solicitudinis deuotione gaudere.Quonia sicut prKcessores mei praecessinribus tuis; ita etiam ego dilectioni tuae,priorum sequutus exemplum AELces mei moderaminis delegaui,ut curam quam uniuersis Ecclesiis primcipaliter ex diuina inst itutione debemus, imitator nostrae mansuetud, nis enectus adiuuares, id longinquis ab A postolica sede prouinci, pra, sentiam quodammodo:nostrae visitationis impenderes : quia de coni,nenti opportunoque prospectit promptum tibi esset agnoscere, quid in

quibusqs rebus vel tuo studio coponeres,vel nostro iudicio reservares. Nam cum maiora negotia oc dissiciliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae expectatione suspendere , nec ratio tibi, nec C necessitas fuit in id, quod mensuram tuam excederet, deviandi. Abundant enim apud te monitorum scripta nostrorum,quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus, ut commendatas tibi

Christi Ecclesiae, per exhortationem charitatis, ad salubritatem obedientiae prouocares. Quia oc si plerunque existant inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat maiore authoritate curati , sic tamen est adhibenda correptio, ut semper sit salua dilectio. Unde Ac beatus Apostolus Paulus, ad Ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens,dicit:

Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut Patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut serores in omni castitate. Quae moderatiosi quibuscuqs inferioribus membris ex Apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus S coepiscopis nostris sine offensione reddenda est 3 vilicet numqua accidant quae in secedotalibus sint repraehendenda

personiS, plus tamen erga corrigendas agat beneuolentia , quam seueritas, plus cohortatio quam commonitio, plus charitas quam potestas.

Sed ab his quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur: ec da dominati magis quam consulere subditis quaerunt, placet honor inflat superbia, Ec quod prouisum est ad concordiam tendit ad noxam. Quod ut necesse habeamus ita dicere, non de paruo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo in culpa trahi sentio, quum te a traditis tibi regulis immodice deui. asse cognosto. Qui si

189쪽

tuae existimationis parum diligens era meς saltem semς parcere de L Asti, ne quae tuo tantum facta sunt animo , nostro viderentur gesta iudi a-.ει- cio, &c. Venit namque ad nos cum Episcopis prouinciae suae frater no. . . uisi ster Atticus veteris Epiri Metropolitanus Nicopolitanus Antistes , &

de indignissima aditrictione quam pertulit, lachrymabili actioneis

conquestus est, coram adstantibus diaconis tuis, qui quaeretis flebilibus nihil contra referendo,eaquae nobis ingerebantur,sdenon carere momstrabant, dic. Multum stupeo frater charissime,sed 6c plurimum doleo, quod in eum , de quo nihil amplius indicaueras quam quod euocatus . adesse differret, & excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter& tam vehementer potueris comoueri, praesertim cum & si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerit quid ad tua consulta res tiberem. BSed ut video bene de moribus meis existimasti,& quam ciuilia pro com' . seruanda facerdotali concordia responsurus essem verissime praevidisti: di ideo motus tuos exequi sine dilatione properasti, ne cum moderati nis nostrae aliud disponentia scripta sumpsistes, faciendi id quod factum est licentia no haberes, Sc. Sed etia si quid graue intolerandumquegessisset, nostra erat expectanda ce sura,vi nihil prius ipse decerneres,qua quid nobis placeret agnosceres. vices enim nostras ita tuae credidimus charitati,ut in parte sis vocatus solicitudinis, non inplenitudinepotestatis,&c.

APPELLATIO SEXTA.

Epistola Felicis Papae ad Acacium Episcopum Constantinopolitanum. Scripta cum consensu concilij Romani secundi , continens anathematis & depositionis C sententiam , quae post causae diligentem inquisitionem. omnium decreto lata est in Acacium Constantinopolitanum: quaeq; ad eundem Constantinopolim transmissi, Ac ab ilIorecusata monachi cuiusdam opera suspania est ad pallium Acacii,dum ad sacra perage pergeret. Quo iacto eo insaniae prorupit, ut Dioscorum Alexandrinum imitatus, non Felicis Papae e sacris Dypticis tolleret , atque catholicos Episcopos, surrogatis haereticis & infamibus, sedibus suis exterminaret. ex Binio tom a. concit. P g. aa I. Felix Episcopas, sancta Emesia Catholica urbis Roma, Acacia.

M Vltarum transgressionum reperiris obnoxius, ct in venerabilis

a 'concilij Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi Pr uinciarurnium temerarie vindicasti. Haereticos peruatres , atque ab haereticis ordinatos & quos ipse damnaueras aequo ab Apost lica institisti sede damnari, non modo comunioni tuae recipiendos putasti, verum etiam alijs Ecclesijs , quod nec de Catholicis fieri poterat, et II praesidere fecisti: aut etiam honoribus quos non merebantur auxisti. Τ G statur hoc Ioannes, quem a catholicis Apamaee non receptum, pulsum-- que de Antiochia, Tyrijs praefecisti: & Humerius,tunc de diaconio de-iuchus, atque Christiani nominis appellatione priuatus , a te etiam in praesbyteri j prouectus officium. Et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinae Apostolicae veritate ausu superbiae tuae tetendisti, ut Petrus, quem damnatum a sanetae memoriae decessore meo ipse retuleraS, sicut testantur annexa, beati Euangelistae Marci sedem, te connivente

rursus inuaderet. & iugatis Orthodoxis Episcopis & clericis, sui procul

dubio

190쪽

ECCLESIAE CONs TANTINOPOLITANAE syA dubio similes ordinaret, pulsoque eo qui illic fuerat regulariter constitutus, captiuam teneret Ecclesiam . Cuius tibi adeo grata persona est, diministri eius accepti , ut Episcopos & clericos plurimos orthodoxos, nuncConstantinopolim venientes detegaris affigere , di apocrisiarios

eius con uere , atque anathematizantem eundem Petrum Chalcedonensis decreta concilij, & violantem fanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque Nuncij detulemut, per Meianum lc Uitalem credideris excusandum : nec eum laudare desieris &multisci erre praeconijs,itaui damnationem ipsim,quam ante retuleras, veram non fuisse iactaris. Tantum autem perseueras in hominis defensione peruersi, ut quondam Episcopos , nunc Vero honore &commu-B nione pridatos, Vitalem atque Mesenum , quos ad eius expulsionem specialiter miseramus, sublatis chartis, custodiae passus fueris mancipari: N ad processionem, quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos sicut eorum professione patefactum est, ad haereticorum,tuamque communionem contempta, quae vel gentium iuri seruari debuit lega- . - - , . tione pertraxeris, praemiisque corruperis, & in letione beati Petri Apostoli, a cuius sede profecti ruerant, non solum inessicaces redire feceris,' sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata,monstraris. In-

quorum deceptione tuam nequitiam prodidisti,& ad libellum fratriinc coepiscopi mei Ioannis, qui te grauissimis obiectionibus impetiuit, in Apostolica sede secundum canones respondere dissidens , obiecta fore C masti. Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis necessitate faciente , serius subsequutum, indignum tuis censuisti oculis. Eos quoq;

tecum literis tuis communicare testatus es,quos constat haereticos. id

enim sunt aliud qui post obitum sanctae memoriae Timothei, ad Ecclesiam sub Petro redeunt .vel qui se ex catholicis eidem tradiderunt, nisi

quod Petrus ab uniuersa Ecclesia, atque a te fuerat iudicatus Habe e go cum his quos libenter amplecteris, portionem ex sententia praesenti,quam per tuae tibi direximus Ecdlesiae defensorem: sacerdotali honore & communione Catholica, necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomem & munus ministerij sacerdotalis agninsce sancti Spiritus iudicio & Apostolica auctoritate damnatus, nunqua-D que anathematis vinculis exuendus. Caelius Felix Episcopus sanctae Ecclesiae Catholicae vibis Romae, stubscripsi . Data quinto Kalendas A ug. Venantio viro clarissimo Consule. S subscripserunt. 6 7. Episcopi.

Epistola Gelasij Papae primi ad Episcopos Dardaniae & lili rici. Cinmisis

In qua commendat eorum religionem ; Thessalonicensem Episopum , qui bareticorum nomina damnare recusauit, Apinosi sedis communionepriuatum esse , ct Acacium in excoruunica- -.

tione mortuum non pse absolui Agnificat. Gelasius Episcopus, uniuersis Episcopis per Dardaniam flue per Issiricum eoanitatis.

AVdientes orthodoxam vestrae dilectionis in Christo constantiam,

atque ita vos antiquae fidei communionisque sincerae traditioni- ibus in haerentes, di c. Nouerit autem vestra fraternitas Ecclesiae Thessa

SEARCH

MENU NAVIGATION