장음표시 사용
241쪽
A NONA EX AFRICA AD ROMANAM PETRI CATHEDRAM
Appellatio: quae Coelestii filii, &insequenti epistola exponitur. Epistola Zosimi Papae ad Asrieanos Episcopos . qua Coelestiuiti prout videri poterat ,
-- . i Catholicum esse nuciat.
Agnum pondus examinis magna desiderat, ut non si rebus ipsis LVI. quae geruntur inferior libra iudicij. His accedit Apostolicae sedis
authoritas, cui in honorem beatissimi Petri, patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam,occccelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea . quae de se Apostolicae sedi aliterquam opor- tuit essent inculcata purgari. Et licet multae occupationes maioribus vinculis Ecclesiasticorum negotiorum curam nostram solicitudinemque distraherent: tamen ne paternitatis vestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio,posthabitis omnibus,die cogniti nis resedimus in S. Clementis basilica, qui imbutus beati Petri Apostoli disciplinis, tali magistro veteres emendasset errores, ratosque profectus habuisset, ut fidem quam didicerat & docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem, tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo . omnia igitur quae prius fuerant acta discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis.Intromisso Coelestio libellum eiuS quem dederat.tecinius rinc citari. Nec hoc contenti,utrum haec quae scripsisset corde Ioqueretur an labij *penumero explorauimus,cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda iam praesto sunt. Quid voces eius contineant, compendiosius duximus ad sanctitatem vestram legenda cognosci. Vnum sane mouet nos.Vt cum
in praesenti ibi Coelestium habuertis, nihil liquido iudicatum sit. Ad literas Herotis & Laetari priori relatione destinata, equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse, promptissimum est,&c. Vnde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Coelesti j fide nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam testimonio apud nos esse debuisset, ne in explo-D ratis, famaque laetantibus tam facile crederetur.Quare intra secundum mensem aut veniant qui praesentem redarguant aliter sentire , quam libellis & confessione con texuit: aut nihil post haec talia aperta & manifesta quae protulit, dubi j sanctitas vestra resedisse cognoscat. Ipsum sane Coelestium&quoscunque qui eo tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admonui data tendiculas quaestionum & inepta certam,ma quae non non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis com agione profluere, dum unusquisque ingenio suo S intemperanti elinquentia suprascripta abutitur,dic. Ex multiloquio non vitari Hecatum. Et sanctus David postularet circumstatiam labiis suis crique custodia.
242쪽
Caritatem vestram tam Apostolice sedis auctorit/te,quam mutua amo. Λris affectione commoneo, ut iam ingeni vestra sanctarum omniureta scripturarum, quae secundum uaditioncm patrum atque maiorum praecepta sunt, praeceptis obseruationibusque suffciant. Quid illic, no
DECIMA EX AFRICA AD APOSTOLICAM SEDEM
Appellatri: quae Pelagi, fuit, di in sequenti exprimitur epistola. Epistola Zosimi Papae ad Africanos . qua etiam Pelagium catholicum videri scribit. Zosimus Episcopus Aurelio re uniuerfis Epistopis per Africam constitutis, dilectissimia fratribus in Domino salutem .
Postquam a nobis Coelestius presbyter auditus est di quid de fide semtiret euidenter exprexit: eadem quoque quae in libello contulerat, repetitis crebro professonibus,' roborauit: de eius nomine plenius ad di- plectionem vestram scripta direximus. Ecce epistolam Ierosolymitani
Episcopi praylij, qui in locum quondam sancti Ioannis Episcopus est
ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixus adstipulator interuenit. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit: quibus & prosessionis suae fidem, quid sequeretur, quid damnaret, sine aliquo fuco, Neessarent totius in rpretationis insidiae. cumulauit. . Harum recitatio publica fuit omnia quidem paria & eodesensu sententiisque formata , quae Coelestius ante protulerat, contine. bant . Vtinam ullus vestrum dilectissimi fratres recitationi literarum in. teressa potuisset . quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit
quae admiratio singulorum3 Vix fletu quidam se&lachrymis temper, sibant. Tales etiam absolutae fidei infamari potuisse 2 est ne ullus locus in quo Dei gratia vel adiutorium praetermissum sit 3 quod quisquis potest
praeter eandem vel mente concipere, nec illi supernae sententiae subi eius, quae de sancto Spiritu lata est,quod neque hic neque in suturo venia vel remissione donetur Video etiam hunc Pelagium,Herote & Lazaro scribentibus, infamari. Ita ne fratres dilectissimi. ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae nec opinione peruenit Sc. Haec ideo scripsimus, ut de caetero si qui absentes, minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur , fixi sint pedes vestit aduersus alietem fraudulentiae . Vnde&lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sanctus exoratὶ scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis & errabun-Uda vestigia,&c. Et in Actibus Apostolorum aduersus principes sacerdotum S seniores Iudaeorum postulantes absentis Pauli Apostoli damna tione ustissimam sententiam Gentilis Festus Tribunus protulit,quam conuenit etiam nos in facie credentium obijcere verecundiam. dicens: Non est eonsuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusitores, locumqs defendendi a cipiat ad abluenda crimina i Si hanc igitur moderati m extra septum fidei liostrae positus tenuit contra facerdotalem pudorem inesinato, crudelitas de absentibus in absentes: qitotusquisque immunis inuenietura
243쪽
A vulnere , si ad omnem ferientis ictum credulum inis aperitur 3 oc Si Deo nostro cordi fuit,propter oues perditas, Verbum Earnem fieri , ocex Domino formam seruientisinduere in t diu interceptam redderet Lbertatem : sit vobis gaudium eos quociara iudices criminabantur,agnoscere a nostro corpore S catholica veritate nunquam fuisse diuulsos . Certe hoc quod nostraexpectatio desiderabat, risivi damnanda damnarent , & sequenda sequerentur, &c. quantum haec uberior exultatio est fidei, non mortuos essenec perijsse de quibus farisa vulgata siunt 3 Mi simus igitur ad dilectionem vestram exempl ariλsctipturarum, quas Po- Iagius misit: quarum lectionem nonambigimus parum vobisin Domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. I i. Kal. Octobris.
Cum episto a transmisitas, sed a ZOsimo acceptus .
C Redimus in Deum Patrem Omnipotentem, dic Resurrectionem
etiam carnis confitemur &. credimu ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos: qualesqs semel
post resurrectione fuerimus assecti. in perpetuum permansur VVnam esse vitam sanctorum omnium .i sed praemia pro labore diuersiὲ e contario pro modo delictorum ψ peccatorum quoque esse sappliciacmptisma unum tenemus,quod ijsdem Sacramenti verbis in intantibus uiuus etiam in maioribus asserimus esse celebrandum. Hominem si post bap- . tismum lapsus fuerit ι per poenitentiam credimu posse saluari, dic. Exo- ' cramur etiam eorum blasphemias qui dicunt inpossibilo aliquid homini a Deo praeceptum esse,&mandata Dei non a singuli ed ah omnibus in communi posse serum i vel qui primas nuptias ciam Manicheo ..vel secundas cum Cataphrigis damnant. Anathematizamus etiam illos,qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, & eum propter assumptu hominem non omnia facere potuisse quς voluit Ioviniani quoque damnamus haeresi m. qui dicit in futuro meritorum nullam esse distantiam,no's eas ibi habituros esse virtutes,quas hic habere neglexerismus. Liberum fic esse confitemur arbitrium,ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio :& tam illos errare , qui cum Manicheis dicunt hominem peccatum vitare non posse , ut semper nos liberi confiteamur esse μ' arbitrij. Haec est fides Papa beatissime quam in Ecclesia catholica didici
mus,quamque semper tenuimus & tenemus. In qua si minuS perite,aut parum caute aliquid forte positum est, emendati eupi mus a te qui Petrici fidem & sedem tenes . Sin autem haec nostra confessio Apostolatus tui iudicio comprobatur: quicunque me maculare voluerit, se imper, tum vel malevolum, vel etiam non catholicum. non me haereticum
Sciendum est a Lectore, Pelagium Ac Coelestium eadem haeresi foedatos , eadem arte fallendi sedem Apostolicam ambos usos fuisse. Sicut enim Coelesti ita Pelagius inliteris quas ad Innocentiumscriptas,
244쪽
deiuncto Tosimus accepit, nihil praeterea magis conatus est, quam ab ipso Romano Porusice catholicus videri amne probari. Et ne posset velut haereticus reiici , addita fidei confessione ac libello quem nunc retulimus , professus est se ini omnibus paratum esse eadem de fide sentitiis quς Romanus Pontifex sentienda proponeret Has i iteras vita cum libello fidei adiuncto dum Tosimus accepisset, sicut praecedentem epistola
de Coelestio,item hanc de pelagio iam catholico, sprout videri poteraureddito, ad eostem Africanos Episcopos scripsit. Α
4V3muis patrum traditio Apostolicae sedi auctoritatem tantam tr, i Bbuerit, ut de eiusiudicio disceptare nullus audent, idque per canones semper regulasque seruaueriti & currens adhuc suis legibus E clesiastica disciplina. Petri nomine ,a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet, oluat:tantamcnim huic Apostolo canonica amtiquirasper sententias omnium voluit esse potentiam. ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione. ut & ligata solueret, & soluta vinciret: par potestatis data conditio in eos, quisedis authoritate, ipso annueme, meruissient. Habetenim ipse cum omnium Ecclesiarum,tum huius maxim4 πbi sederat . curam,r nec patitur aliquid priuilegij aut aliqua tit hare aura sententiae cui ipsa sui nominis firma & nullis hebetata motibus constituit fundamenta,& qhae sine periculcitemere nullus incesset. GCum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit.& sequentia omnium maiorum studia firmauerit, ut tam humanis diuinisque legibus & discipi,
nis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cuius locum nos regere. & m. testatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis fratres carissimi, &quemadmodum sacerdotes, scire debetis. Tamen cum tantum nobis esset minoritatis. ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil e-gimns , quod non ad. vestram notitiam nostris vltro literis referremus. dantes liaec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus , aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret sed pariter vobiscum voluimus habere tractatu de illo qui apud vos sicut ipsi per literas dicitis fuerit accusatusac Uad nostra qui se assereret innocentem,non refugiens iudiciu ex appellatione pristina, venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, oc quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnas:omnem eiustiis. eis petitionem prioribus literis quas vobis misimus,putauimus ac nouimus
explicatam: satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis credimus esse
β responsum . Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae Omne volumen voluimus i quo aliquando perlecto ,ita totum literarum compraehendistis textum t quasi nos Caelestio commodauer,mus in omnibus fidem , verbisque eius non discussis, ad omnem , ut ita
245쪽
Ec CLEsIAE AFRICANAE sua dicam, syllabam praebuerimus assensum . Nunquam temere quae sunt diu tractanda sinuntur s nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. Idcirco nouerit vestra staternitas nihil nos post illas quas superius vel literas vostras accepimus, immutacia, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cu hoc nostris literis vestrae indicauimus sanctitati, Ut illa quae a vobis ad nos
missa erat obtestatio, remaneret. Subscripsi . bene Valete. Data I a. Kal.
Aprilis Honorio Λugusto I et Cons Accepta tertio Kalend, Maias. Anno Domini t s. defuncto Tosmo, Bonifacius Romanus Pontifex electiis est . huius pontifici. tempore concilium illud Asi icanum quod dicitur sextum, seu Carthaginense sextu inchoatum asseritur, quod po-B stea usq;ad Cfestini tempora perdurauit in quo de modo prosequendet Appellationis, seu de non dandis Appellationibus ad Apostolicam sede disceptatum scribitur praesentibus Romanae sedis oc aliarum Ecclesiam legatis viginti duobus,quod in tomo primo Concilior. ex Binio habetur pag. 6i 3. 9644. Quae disceptatio dicitur per annos quinque ab Afris patribus protracha,vsque dum ab orientalibus Nicaeni canones ad Alibeanos Episcopos transmissi fuerint a quibus eos postulauerant. Verum quia Nicaenos& non Sardicenses canones petierunt, ratus est error taxumor de iuro Appellationum suscipiendaru a Romana cathedra usu pato: quod in synodo generali Sardicensi,quae appeodix concili j Nicae ni dicitur, sancitum fuit: quia Orientales non Sardicenses canones. C sed solum Nicaenos, miserunt. In concilio autem Sardicensi Can.tertio, uarto,quinto α decimo , de hoc antiquo Romanae cathedrae iure suisissetitur.Licet huius concili j Africani,de quo loquimur disceptatio qua habuit de iure Appellationum, potius commenticia dc conficeta ab io. stibus fidei 5: Romanae cathedrς esse videatur:quia Afrorum patrum neminem conciliorum Nicaeni oc Sardicensis exemplaria habuisse impossibile videtur. Et cum usque ad tempus praefati concilij trium saeculora spatio sedem Apostolicam Appellauerint, arduum esse videtur, ut deinceps hanc veritatem de Romanae Petri cathedrae iuristichione dubiam reddere ausi Herint . nam ut ex praemissis patet, Africana Ecclesia usque ad illud tempus,Romanae cathedrae obsequentissima fuit. Praeterea cap'D primo seu Actione 6c sessione prima huius Africani concilii, Legati Papae ad ius Romanae cathedrae tuendam Canones concilij Nicaeni proposuerunt : ic patres Afri se tales canones ab orientalibus accipere velle dixerunt, cum ergo ab orientalibus hos canones petierunt, cur non Sardicenses , quos iam Orientales habuerunt oc tetinent sed solos Nicaenos postularunt certe synodus h c cum epistolis sivis aliqua saltem falsitate, fictione, & impost a non caret. Ad de quod si canones solius Nicaeni concilii perpendamus, hoc ius Romanae cathedrae de quo loquimur optime inde eligiturinam canone sexto Diaeces Episcopotu Alexandriς & Antiochis describuntur,ic plura Regna dc niuitq
246쪽
Prouinciae illis iam ab initio subditae confit antur.& rationem huius rei Adantes,aiunt,f quia Romano Episcopo parilis mos est. J quid enim est hoc, nisi quia figomano Episcopo haec lex emanauit,& ipse reliquarum
Orbis Prouinciarum curam tenet immediatam si enim Orientaliu Pr ' uinciae sub Alexandrino & Antiocheno Episcopis immediate collocantur, ita si omnis ciuitas suum proprium haberet Episcopum) ad hoc viziph iura Episcolorum ec clericoru caeterorum per appellationes ad praeninn di minatos Episcopos non violarentur, nec quisquam in sua dignitate vim pateretur: Africa , & caeterae Oecidentales prouinciae sub nullo Patriarcha degere debeant3 consequens ergo est,ut illius Nicaeniconcili j caninnis sensus sit: ut sicut Romanus Episcopus patriarchale di Pastoris minnus super Occidentales Prouincias immediate retinere voluitlic exercet, sile Ale xandrinus &Antiochenus in pretiatis Prouincijs hanc teneant curram & dignitatem. ergo patres Afri etiam ex solo concilio Nicaeno poterant suam erga Romanam cathedram subordinationem recognoscere, & si in concilio Sardicensi id explice sancitum fuerit. igitur ex omni capite concilium hoc Africanum de Nesitate suspectu in apparet. Marcus Antonius Cappellus nostri ordinis min.Con. &Francisci docti insignis,hoc concilium percurrens, opusculum quoddam consulto co- posuit be in lucem edidit, quo falsitatem huius concilij cum suis epist lis ad Bonifaciam& Caelestinum Romanos Pontifices directis, Ostendit: eo quia ex his quae in hoc praefato concilio leguntur huius temporis hinretici multa contra Romanam cathedram obi jciant, quae infra recenso Cbimus S refellemus. & efficacissimis rationibus rem hanc ficticiam fuisse demonstrat Attamen ratione,Vna quam ad suam sententiam probam dem assumit, rei fiam. Igitur, cum huius concilij & epistolaru eius falsitatem ex tempore mendaciter citato colligit , sufficienter concludere non videtur: videlicet,quia Romani Consules tunc temporis describuntur in Aetis, qui tamen cum illud eoncilium coactum scribitur. munus Consulis non habebant. Quia non desunt caeterae summorum Pontificii legitimae epistolae, inquas fas sitas temporis Consulatus irrepsit, quas tamen non rehcimus nec reijcere debemus , ut est epistola prima Iulij Papae quae data scribitur Feliciano & Maximiano Consulibus : quae tamen rianno Domini 3 37. Feliciano & Titiano Consulibus tradita fuit.ex tom. primo Concit. pag. 4O O.
Romana synodus sub Iulio Feliciano & Maximiano Consulibus coacta scribitur,quae anno Christi 33 . Feliciano & Τitiano Consulibus celebrata est. tomo primo Concit. pag. 4I3.
Epistola quinta Gelasi j papae ad Episcopum Dalmatiae data scribitur
Fausto V.C. Cons quae Albino V.C. Cons. scrip. fuit tom. 2.cO .p. 239.
Epistola secunda Ioannis Papae primi ad omnes Italiae Episcopos, d ta legitur Maximo&Olybrio Consulibus, quae tamen data est tempo- te Consulatus Olybri jab'3 collega anno D. N 2 6.tOm. a. nciLp. 379.
247쪽
A imo Ipsu. Sardicense concilium ut patet tomo I. conc.ex Binio pag. 4 3 3. anno sexto Constantij Imperatoris,Leontio NSalustio Consulibus notatur celebratum,quod tamen rectius dici debet anno undecimo eius dein Constantij, Ruisino ec Eusebio Consulibus fuisse coactum, ut idem Binius monet ex Baronio anno D. 3 7.quod etiam in nonnullis aliis synodis euenisse legimus, ut versatis in rerum Ecclesiasticarum historiis pactet : consequens est,ut haec ratio,ad hoc concilium Africanum reiiciendureddatur inefficax : quidquid igitur sit, hanc Africanam synodum hic exarare dc examinare decreui: dc deinceps , veritatem doctrinae de Appellatione , quam praebemus, minime laesam demoni trabo. nam rationes,quas hnius temporis haeretici contra catholicam Ecclesiam indeco M ponunt,nihil prorsus concludere etiam patefaciam. imis ad hostes fidei fortius vincendos, gratia hanc Africanam synodu reipsa celebrata suisse,ut etiam Card. Baronius eam iam coactam supponit, concedam.nihil tamen pro se inde colligent,prςter cognitionςm,quam si voluerint,inde obtinere possunt, nempe haereticorum opiniones, inanibus, phanaticis, oc leuissimis innixas esse fundamentis
Concilium Carthaginense sextum Tempore Zosimi,& Bonifacii &Caelestini Romanorum P.Rtificari celebratum . de prosequendis vel non prosequendis ad Apostolicam sedem Appellationaeus. C Put primuin.
ΡOT Consulatum gloriosissimorum Imperatorum Honorij duodecimum,&Theodosiij octauum Augustorum,octauo Kal. Iunii, scrip- ta haec sunt Carthagine in secretario basilicae Fausti, cum Aurelius Papa una cum Valentino primae sedis Numidiae, di Faustino Ecclesiae Potentinae, primae sedis prouinciae Italiae Piceni, legato Ecclesiae Romanae, sedec legatis diuersarum prouinciarum Africanarum idest Numidiarum duarum, ByZanae, Mauritaniae Sitifensis, oc Mauritaniae Caesariensis,sed& Tripolis, oc Vincentio Culicitano, Fortunatiano oc caeteris Epis opis prouinciae Proconsularis, ducentis decem dc septem, nec non Philippo ec Asello presbyteris Romanae Ecclesiae, cum consedisset, adstantibus diaconibus, Aurelius Episcopus dixit. Post diem praestitutam concilij ut recordamini fratres carissimi,mul-
D ta flagitata sunt, per expectantes fratres nostros qui nunc ad praesentem synodum legati aduenerunt, quae gestis necesse est conicientur . Qna de re Domino nostro, de latς congregationis coetu gratias referimus.Super est, v t tam exemplaria Nicaeni concili j, quae nunc habemus,& a patribus constituta sunt: quam etiam hic a praedecessoribus nostris, eand firmantes synodum, vel quae secundum eam formam , per omnes cluetricorum gradus a summo usque in ultimum sal ubriter ordinata sunt, sin medium proferatur. Ab uniiterso concilio dictu est: Proferantur. Danistinararius recitauit. Nicaeni conc. fidei professo vel statuta sic se habe Et cum legisset Faustinus Episcopus plebis Potentine prouinci ItaliqI Piceni, legatus Romanae Ecclesiae dixit. Iniuncta nobis sunt a sede A po
248쪽
stolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis cum vestra iam Atitudine tractanda, sicut &gestis superioribus meminimus. Hoc est α, Nicaenis canonibus, Ut conseruentur, & constituta eorum & consuetu. do, quia aliqua ordine di canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini vestrae, tractemus: &postea caetera quae acta vel inchoata sunt, inserta formabuntur,ut ad sedem Apostolicam rescriptis vestris intimare possitis, atqs nos vos admonuisse apud venerabilem Papam euiderer pateat, licet & capitula actio num iam inserta sint gestis. De ipssergo ut dictum est superius,quid vinstrae beatitudini placeat, agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire postit Vestra beatitudo,quid in eo contineatur,ut ad
Aurelius Episcopus dixit: proferatur commonitorium , quod fratres fit consacerdotes nostri in actis nuper alligauerunt, & caetera quae acta sunt, vel quae agenda sunt, subsequantur . Daniel Notarius recitauit
Fratri Faustino, & filijs Philippo fle Asello, Zosimus Episcopus.
Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, imo quia n stra ibi in vobis praesentia est,cuncta peragite:maxime cum & hoc nostrum possitis habere mandatum, verba canonum,quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio instruimus. Ita enim dixerunt,dilectissimi fratres, in eoncilio Nicaeno,cum de Episcoporum appellatione d cernerent. Placuit autem, ut si Episcopus accusatus fuerit, & iudicauerint congregati Episcopi regionis ipsius,& de gradu suo deiecerint eum, ec appellasse Episcopus videatur & confugerit ad beatissimum Eccles Romanae Episcopum, & voluerit audiri, di iustum putauerit ut renouetur examen i scribere his Episcopis dignetur, qui in finitima & propinqua prouincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, di iuxta fidem veritatis definiant. Quod si his qui rogat, causam suam iterum audiri, deprecatione sua mouerit Episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate Episcopi Romani quid velit, & quid existimet. Et si decreuerit mittendos esse, qui praesentes cum Episcopis iudicent habentem authoritatem eius, a quo destinati sunt, erit in suo natbitrio. Si vero crediderit sufficere Episcopos, ut negocio terminum imponant, faciet, quod sapientissimo consilio suo iudicauerit. Et cum recitaret, Alypius Epist Tagastensis legatus prouinci; Num, diae dixit. De hoc iam superioribus etiam Iiteris concilij nostri rescripssimus,&id nos seruaturos pio fitemur, quod Nicaeno concilio constitutuest. Adhuc tamen me mouet,quoniam cum inspiceremus Graeca exem-hlatia huius synodi Nicaenae, ista ibi nescio qua ratione minimὶ inuenimus . Vnde petimus venerationem tuam , sancte Papa Aureli, ut quia hoc authenticum concilium Nicenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana, aliquos cum scriptis suae sanctitatis mittere digneris: & non ,
249쪽
A solum ad ipsum sanctum fratrem nostrum Constantinopolitanum Epi scopum, sed etiam ad Alexandrinum & Antiochenum venerabiles fa cerdotes, qui hoc nobis concilium cum substipulatione literarum suarii
dirigant, ut omnis postmodum ambiguit S auferatur: quia nos ita, ut frater Faustinus attulit , minime inuenimus . Ista nos tamen tantis per seruaturos, ut antea dixi,donec integra eXemplaria veniant, profitemur. Petendus est autem literis nostris oc venerabilis Ecclesiae Romani Episcopus Bonifacius, ut ipse quoque dignetur ad memoratas Ecclesias aliquos mittere , qui eadem exemplaria praedicti Nicaeniconcilii, secundum eius possint scripta proferre . Nunc autem memorati concilij Nicaeni qualia exemplaria habeamus, his gestis sociemus. B Faustinus Episcopus legarus Ecclesiae Romanae dixit. Nec vestra sanctitas praeiudicat Ecclesiae Romanae, siue de hoc capitulo , siue de alijs quia dicere dignatus est frater noster & coepiscopus Alypius, dubios esse canones. Sed haec ipsa ad sanctum & beatissimum Papam nostruixta scribere dignemini, ut & ipse oc integros canones inquirens, cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficit autem,ut & i se beatissimus Episcop.urbis R om sicuti vestra sanctitas apud se tractat, ita oc ipse inquirat, ne contentio inter Ecclesias nasci videatur: sed magis caritate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente,quid melius o seruari debeat. Aurelius Episcopus dixit: Praeter ista quae promisimus a- ctis, necesse est,ut etiam nostrae paruitatis literis, sancto fratri & consa-C cerdoti nostro Bonifacio,singula quae tractamus, plenissime intimemus. Ergo si omnibus placet prosecutio nostra , ore omnium condiscamus. Vniuersum concilium dixit: Placet.
Nouatus Episcopus, legatus Mauritaniae Sitifensis dixit: Nunc meminimus , in hoc praesenti cominotorio lecto, etiam de presbyteris siue diaconibus contineri, qualiter ab Episcopis sitis vel a finitimis audiri debeant , quod in Nicaeno concilio minime legimus: Vnde hoc ipsum imbeat sanctitas vestra nobis recitari. Aurelius Episcopus dixit.. Recit tur ad locum etiam hoc quod deposcitur. Daniel notarius recitauit. De appςllationibus autem clericorum, idest minoris loci,restat ipsus syno. di certa responsio: De qua re quid acturi sitis, credimus inserendu quod
D taliter dictum est ex Sardicensi Concilio . Osius Episcopus dixit: Quid
me adhuc moueat, reticere non debeo . Si Episcopus krte iracundus ir quod esse non debet) cito aut aspere commoueatur aduersus presbyterum siue diaconum suum,& exterminare eum de Ecclesia voluerit, prinuidendum eli, ne innocens damnetur aut perdat communione. Et ideo
habeat potestatem eiectus, Ut finitimos interpellet Epistopos ut causam suam audiant, di diligenter tractent, quia non oportet negari audientia roganti. Et ille Episcopus. qui aut iuste aut iniuite eum eiecit,patienter accipiat, ut negotia discutiatur,& probetur eius aut emendetur sentetia.
Cumque recitaretur, Augustinus Ecclesiae Hipponis Regiensis leg
250쪽
tus prouinciae Numidiae dixit. Et hoc nos seruaturos profitemur, salua Adiligentiore inquisitione concilij Nicaeni. Aurelius Episcopus dixit: si hoc etiam omnium vestrae caritati placet responsione firmate . Uniue sum concilium dixit. Omnia quae in Nicaeno concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Iocundus Ecclesiae Sufeitulae Episcopus, legatus prouinciae Bigacenae dixit. Quod constitinum en in Nicaeno concilio vi lari a quoquam nullatenus potest. Faustinus Episcopus legatus Ecclesiae Romanae dixit. Adhuc secundum professionem tinctitatis vestrae, tam sancti Alypij, quam & fratris nostri Iocundi, aliqua infirmari credoialiqua firmari debeant, cu iam in dubia ip1i canones venerinnErgo ut placet Ocnobis & beatitudini vestret ad sanctu & venerabilem Eccles Romanς Bonifacium Epistopum ve- Bstra referredignetur sanctitas,ut di ipse quod sanctus Augustinus statuere dignatus est, deliberare possit, utrum nam & hoc concedendum sit, an reticendum, hoc est de appellationibus inferioris gradus. Si ergo avi huc in dubium venit de hoc capitulo, iustum est, ut beatissimae Romanae sedis Episcopus informari debeat, si tamen in approbatis canonibus
hoc inueniri possit. Aurelius Episcopus dixit: etiam quae dudum vestrae caritati intim uimus,nunc patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilij sed & quς hie salubriter a nostris decessoribus, scundum eiusdem concilij norma formata sunt vel quae nunc ordinata sunt a nobis recitari & gestis inseri. Omne concilium dixit: exemplaria fidei N. statuta Nicaenae synodi, quae ad nostrum concilium per beatae recordationis,olim praedecessorem tuet sanctitatis qui interluit in Caecilianum Episcopum allata sunt,sed &quq patres ea exemplaria sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis Ecclesiasticis inserta manebunt, ita ut simperius dictum est,uenerabilibus viris Antiochenae & Alexandrinς sed &Constantinopolitanae Ecclesiarum Episcopis, scribere vestra beatitudo dignetur, ut exemplaria verissima concilij Nicaeni sub adstipulatione literarum suarum dirigant, quo declarata veritate, ea capitula squae incommonitorio praesens frater & coepiscopus noster Faustinus &compresbyteri Philippus &Asellus secum attulerunt) aut ibidem reperta a nobis firmabuntur: aut si non inueniuntur, collecta synodo, de hoc in D sequenti tractabimus.
Epistola ab omni conellio Africano ad Bonifacium urbis Romae Episcopum,per Faustinum Episcopum Philippum N Asellum presbyteros , legatos Ecclesiae Romanae, direeta. Domino beatissimo & honorabili fratri Bonifacio, Aurelius, Valentinus primae sedis provinetae Numidiae, di caeteri qui praesentes adsuimus, num.ΣIT. ex omni conci I. Asricae,
OVoniam Domino placuit ut de his qui nobiscum egerunt, sancti
fratres nostri, coepiscopus Faustinus,& compresbyteri Philippus Ac Asellus, non beatae memoriae Episcopo Tosimo, a quoad nos mandata S literas attulerunt, sed tuae venerationi, qui in eius locum es diui nitas constitutus, humilitas nostra rescriberet: ea breuiter insinuare de
