장음표시 사용
81쪽
1tolicis praedecessoribus & venerabilibus quinque Conciliis definita lunt Acum simplicate cordis &o J N in epistola alia Agathonis cum Synodo Ia s. Episcoporum Romae coacta ad Imperatorem directa ibique perlecta , hoe idem habetur Omnes nos exigui Ecclesiarum praesules, vestri Christiam Imperii famuli, in septentrionalibus vel occiduis partibus constium, licet parui & simplices scientia, fide tamen per Dei gratiam stabiles &c. &pinstea f perlecta vero scientia si ad verae pietatis scientiam redigatur soliuseli
veritatis cognitio: si ad eloquentiam saecularem, non aestimamus quemquam temporibus nostris reperiri poste qui de siummitate scientiae glorietur: quandoquidem in nostris regionibus diuersiarum gentium aestuat furor, nunc confligendo, nunc discurrendo ac rapiendo: unde tota vita nostra solicitudinibus plena est, quos gentium manus circundat,& de labore corporis victus est. &c. PerQnas autem de nostrae humilitatis ordine praevidimus dirigere ad vestrae a Deo protegendae sortitudinis vestigia, quae omnium nostrum, idest uniuersiorum per septentrionales vel occiduas regiones episcoporum suggestionem &c. J . Quid mirum 1i Graecis Honorium anathematigantibus, Legati Agmthonis & Romanae Synodi non restiterunt, & id fieri permiserunt, cum factorum dogmatum doctrina & disputandi arte carerent 3 nec Graeci, Romanae cathedrae aemuli, hanc Apostolicam Sedem humiliandi & deprimen. di occasionem dimittere voluerunt. Sed ostenderunt in lapidem, S a l,
queo quem parauerunt capti sunt.
Cum itaque , optime Lector, eundem Honorium Sanctissimum Ponti- Cficem etiam in Epistola Synodica septimae Synodi ad Imperatores directa,& in sequenti epistola ad omnes fideles missa, inter haereticos monotheli
tas connumeratum inuenies, dic Graecorum aemulas, Calumniatrices & in
ptas voces Bisse , non quae Veritatem propalaverint, sed quae Christianis in disnam & odibilem inuidiam contra Romanam S. Petri Cathedram proeptiam ipsorum matrem aperuerint.
At forte Amice Lector mihi Auctori obijcies, huiusmodi verbis potius
odium in Graecorum Nationem quam Christianam dilectionem me ostendere , praecipue cum contumeliosa verba proferre videar. Sed Christum Iesum iudicem vivorum & mortuorum testem inuoco, quia Graecorum & omnium Orientalium Nationes praecipua dilection prosequor i& saepe saepius cum in eorum Prouincijs degerem , eorumqucis Dregiones terra marique pertransirem, tristitia & afflictione redundans, praeces ad Deum, pro Saluatoris nostri gloria ibi redintegranda, pro animarum illarum salute stabilienda, & pro eorum pristina faelicitate restauranda fundebam , nec a veritatis tramite aberrauero, si sere singulis diebus etsi indi. xne hoc idem me exequi pronunciauem, quomodo ergo eos odire potero. pro quibus recuperandis omnem laborem S industriam usque ad sanguinis etffusionem prompto animo exhiberem Cum enim fraudes, falsitates , librorum corrUtiones, inter eos inueniam, cum causa sit tam seria,quae tot animarum salutem concernit, in haec& similia verba non potui non prorumpere . non enim haec quaestio est, ut
diei taet de lana caprina: sed de fide orthodoxa, de Petri Cathedra, quae ad Saluatoris nostri gloriam, salutem animarum , Christiani Orbis tranquillit,
82쪽
AD ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM.
A tem & pacem, multum interest. N priusquam huic causis finemdicendi imponamus id considerandum est quod in hac supra citata Ag thonis epistola perspicue dicitur nempe , Romanam Cathedram nunquam a via verblatis in qualibet erroris parte deflexam esse . sic enim ait f Haec est enim verae fidei reges , Quam S in prosperis & in aduersis vivaciter tenuit ac dolandit haec spiritualis mater vestri tranquillissimi, Imperii, Apostolica Christi Ecclesia: quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite Apostolicae
traditionis nunquam errasse probabitur i nechaereticis nouitatibus deprauata saccubuit: sed ut ab exordio fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus illibata finetemis permanet, secundum ipsius Domini Saluatoris &c. J N postea. qui fidem Ρetri non defe-3 cturam promisit, confirmare eum fiatres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifi&s meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse sempercunctis est cognitum: quorum & pusillitas mea licet impar Ac minimata pro suscepto tamen diuina dignatione ministerio pedictam cupit exi
Si autem Honorius in fide errasset, cum appellationem Orientalium Patr archarum iudicauit, haec Agatho Papa non protulisset, imo ipsum id affirmare puduisset: quia ergo hoc constanter docuit & aifirmauit , manifestum est Honorium opinionis Monothelitarum non fuisse . At Graeci hanc Agathonis epistolam de infallibili iudicandi iure in rebus fidei & morum controuersijs resbluendis , quod Petri Cathedra perpe- C tuo obtinuit , examinare N perpendere noluerunt: sed epistolas Honorii praecipitanter & ipsum Honorium anathemati subijcere tanquam parui momenti iacinus, & rem ioco dignam φxequentes , decreuerunt .sed audiant verbum Domini Prou. I Filio doloso nihil erit ni. Scap. I s. Filius sapiens laetifidat Patrem: oc stultus homo despicit matrem suam. αcap. 19. Falsus testis non erit impunitus: oc qui loquitur mendacia peribit. JVtinam Graecorum Natio non perijsset . Accipe Amice Lector , ex hac Synodo Romana ad sexta Synodum per Imperatorem directa, aliam Graecorum detectam fraudem . nam in fidei expositione ponentes primo fidei Symbolum s de Spiritu Sancto dixerunt squi ex Patre filioque erocessit,ut in eiusdem Synodi testu patet, & nunc reperitur. Graeci autem schisma superueniente post Photium in octaua Syno-D do ipsis postulantibus a sede Apostolica damnatum s particulam filioque abstulerunt, de qua re conquaestus est Iulianus Cardinalis in ea disputatione quam habuit contra Graecos in Concilio Florentino . & hoc ipsum centum S eo amplius annis ante dictum Iulianum animaduertit Emmanuel Chal ca homo Grecus in libro aduersiis errores Graecorum . Ergo dicendum est Orientales Nationes Catholicae fidei candelabrum voluisse obstinate extim guere , & occasionea sumper inuestigasse fidem Catholicam & Petri cathedrae venerationem dimittendi. quamobrem ad rem nostram iacit quod Prou. I 8. dicitur. f Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. J Sed qui haec omnia operati fiant, ut Constantinopolitanum episcopum super astra Coeli exaltarent, & sedem Apostolicam , R omanam scilicet Cathedram S. Petri deprimerent, Deus iust usi ex sic illam deiecit cum omni Natione Sedem, ut Maumethicat se
83쪽
7a DE APPE Ario NInvs penitus sit opprobrio , nam pene singulis annis Turcarum tyrannus nunc Ahunc , nunc virum alterum, maiorem pecuniae quantitatem Oiserentem ,
Patriarcham instituit. Vniuersique illa Natio, quod valde deplorandum est,seas Ecclesias, monasteria, Gyminasia, caeteraque bona, quae tanquam Christianae Reipub. illustris portio obira possidebat prorsus amist: &quae loca Christianae pietatis erant, nunc bestiarum & Iumentorum stabula cer inuntur: & qui Redemptori omnium grates olim exhibebant laudes, nunc ad Maumethicam sectam diuertentes, illum negant di blasiphemant.& qui saecularis Imperij splendore eotius gloriabantur, quam piscatoris cathedrae consociatione S reuerentia, nunc Maumethico imperio, Chii. stiani nominis hosti acerrimo, mancipiorum onus sustinent. Deus, qui diues est in misericordia, omnia ni ala haec auserre dignetur, ut catholicata, Bfides libenas, pax,& rerum omnium tae licitas, iterum rebnenmpud eos. Secunda obiectio. Tertia generalis Synodus Ephesina, seb paena an, thematis ipso sacho incurrenda nemini lacere fidei Symbolo aliquid addere vel detrahere , sinciuit . at Romana cathetara fidei Symbolo particulam Filioque addidit, ergo excommunicationis vinculo est obstrista. S contaquenter omne ius in Ecclesiae rebus resbluendis amisit,quod est excommutanicationis effectus . nec amplius appellationCs suscipiendi di resbluendi ius habet thaec est Graecorum huius temporis obiectio, ut me etiam ipsi experientia docuit . Quam obiectionem Marcus Ephesius Episcopus, in Generali Florentina Synodo, nomine totius Graecae Nationis sic expCsuit,ut sessione quinta , Ceiusdem Smodi conspicitur. Concilium tertium, ut ipsum Symbolum immutabile perpetuo permaneret, decreuerat. Vos ergo rogamuS, tot ac Sane rum Patrum voces, nostrasque rationes & argumenta, quae sinmus in medio allaturi , benigne ac attente audiatis. Quandoquidem vobis probare promittimus , Christianorum omnium unam esse Catholicam mdem , ad quam accessionem aliquam fieri, aut quidquam ab ea non liceat
Hic duo nobis, amplissimi patres, in dubium sunt vocanda: cur tertium Concilium inhibuerit, ut Symbolum Nicaenum in Concilio secundo declaratum, & pro eodom habitum, nunquam mutari debeat: duo vero priora Concilia nulla pro seipsis inhibitionem decreuerint. Et cur tertium idem Concilium, nulla de secundo Symbolo mentione facta, primi tan- Dium meminerit, ac pro eo tinxerit 3 Ad primam ambiguitatem respondemus, id laetum esse, quia arrogantiae signum esiet futuris patribus praecipem, ut venerationem proprijs decretis habeant: at posterioribus patribus comvenit, honorem & venerationem antiquioribus & praecessoribus Patribus Praecipere . quod patet exemplo Apostolorum S Euangelistarum, qui nihil addi vel minui seis quas dederunt stri piutis praeceperunt: patres autem E clesiae Hccessores eorum , ad illorum honorem & venerationem id strictiς sme ianxerunt . secundo eidem dubios inquit Ephesius ) sic respondemus '. inter namque primum Concilium, a quo diuinum illud Nicaenum Symb Ium fuerat editum, ac secundum, non parum sine temporis intercesserat. in quo quidem temporis interuallo sere triginta alia Symbola a particulari,
bus N priuatis Conciliis prodita fuere. quae licet ab illo primo disterrunt. quia
84쪽
AD ROMANAM 'S. PETRI CATHEDRAM. 3
A quia tamen verbum, consubstantialem, auferebant, idcirco secundum , Concilium, Oecumenica praeditum dignitate , particularibus illis conciliis longe excellentius, diuinam Sancti Spiritus rationem accusatius explicauit S illustrauit , & ad euertendum haereticum Apollinarii dogma, verbo huic, incarnatus , illud ex Spiritu seneto & Maria Virgine addidit. sed posterioribus non interdixit, ut Christianum dogma dilucidius explanarent, volens ut eadem ipse declarandi facultas in Dei Ecclesia perpetuo permaneret. quam opportunitatem assumentes Nestoriani, illud Nicaenum Symbolum transformarunt oc ei diuessa impiaque dogmata addiderunt. quo Nestoriano Symbolo multos eost annos in tertio Concilio recitato, decretum fuit, ut in futurum mutandi Nicaeni Symboli nemo facultatem haberet, eo quod B Nicaenum Symbolum a Constantinopolitano minime distreparet, itaut pro Vno ambo haberentur . ergo eam facultatem quam addendi & auferendi habebat, sibi & pol terioribus abstulit . ut teipse 1tatim id declarauit, nam verbum Deiparam, quod tunc aduersiis Nestorium tinctuit , Nicaeno Symbolo noluit addere , quamuis ad dogma de Saluatoris nostri incarnat one , quam maxime necessarium fuisset. Nunc venio, siubdit Ephesius, ad alteram quaestionem,de secundo Symbolo nulla mentio facta est, quia ab omnibus illa duo pro eodem suseipiebantur: cum Nicaenum, fundamentum esset caeterorum , & maiore Patrum numero celebratum fuisset
Sc. stio equidem vos non ignorare praestantissimi patres, in hoc de tertio
Concilio libro, multas beati Cyrilli literas striptas esse quippe qui Caelestini C lanctissimi silmmi Pontificis eidem Concilio legatus ac vicarius praefuit .
Pars igitur tantum literarum earum, quas ad Ioannem Antiochenum prinsulem scripsit, quarum inseriptio est pro unione, quaeque incipiunt ita, Gaudeant Angeli, si lubet ) recitetur. Nequaquam , inquit, tolerabim ut definita praeseriptaque fides, aut Nicaenum Symbolum ab aliquo imminietur: nullam nobis vel aliis mortalibus facultatem concedentes, ut aliquam eius dictionem mutare, aut unam syllabam praeterire valeant. huius enim sententiae recordamur, Ne transgrediaris terminos antiquos. quos posue runt Patres tui, ut pote qui non ex sese, verum Dei Patris spiritu amati l querentur 1 qui ex eo erocedit, non autem alienus a filio secundum suta
stantiae rationem existit dcc. Sancti Cyrilli sententiam Amplissimi Patres intellexistis, sibi simul caeterisque mortalibus inhibentis, ut ne literam qui-D dem diuino Symbolo possent addere.
Et ex quarta generali Synodo haec ad maiorem rei veritatem confirmamdam accepimus. cum post fidei catholicae definitionem haec ibi legantur. Vt haec ergo diligentissime accuratissimeque concludamus ac obsignemus, idcirco senista generalis Synodus definit, atque determinat, ut aliam fidem constri bere, aut componere, aut sentire, aut docere liceat nemini. Qui Vero quippiam tale commiserint, aut aliud commentitium Symbolum ex gentilibus , vel Iudaeis, aut haereticis ad nostram religionem venientibus, tradere fuerint ausi , si clerici, priuentur: laici vero anathemate notentur.& sic sequitur idem ostendens per septem generales Sunodos.dein pS subdit Ephesus . Ipsi ergo , qui nostros maiores plurimum veremur ,
quique eorum decreta colimus , ac ipΘrum execrationes timemuS , accessionem ad Symbolum factam sumpere nolumus . opportunum .i ι Κ autem Dissiligod by Corale
85쪽
autem esse videtur, ut accusationi ac rationibus nostris respondeatis &c. AVerum cum haec, de Romana: Cathedrae excommunicatione & d positione , Graecorum opinio, nunc temporis apud eosdem plurimum vigeat ue omnes quas Graeci PatreS rationes ad improbandam particulam Filioque Symbolo impositam, nunc coram Synodo protulerunt, hic alle tam ; ut ex earum Blutionibus, quas tunc Latini Patres dedemni, re per eas quas ego superaddere paratus sum, inanem praefatae censurae esse impostu ram, ad eorum erga Romanam Cadaedram S. Petri inobedientiam & fili, lem irreuerentiam excusandam, excogitatam,ad eXcuandas scilicet excusationes in peccatis , pandam S patefaciam. Obiectio Graecorum ex octaua Sessione. Bessarion sic ait. Licet clarissime ostendatis Spiritum Sanctum ex Filio procedere,veram declarationem Besse, Symbolo tamen apponere nefas est, quando etiam multa alia vera
sunt, quorum nullam factam ad Symbolum Hisse videmus accessionem, ut patet de fidei articulis in quarta, quinta, sexta &septima Synodo declara tis . nisi probare poteritis R Oinanam Ecclesiam addendi facultatem habete, nihil proderit demonstrasse Sanctum Spiritum ex Filio procedere. at Romana Ecclesia post tertiam Synodum id nequit adstruere, cum ei & omni bus eadem tertia Fphesina Synodus interdicat & ipsi et de re hac exemplupraebuit, nam Matiam Virginem deiparam esse contra Nestorium definiens, in Sumbolo hanc non descripsi veritatem. N si Ecclesia una eademque semper sit, eandemque facultatem semper habeat, debet tamen sanactorum Patrum decreta seruare, oc pro diuinis vocibus ea reputare, quod Cergo Maiores nostri prohibuerunt, id posteriores cauere debent. Obiectio Graecorum ex sessione nona. Bessarion est. De potestate vero Romanae Ecclesiae plurimum diceremus, nisi aliud ageremus. Non enim inscij sumus, quae sit ipsius facultas ac praerogativa. sciatis tamen velimus, addendi Symbolo facultatem, non selum Romanae, verum etiam uniue
sali Ecclesiae, generalique Synodo interdictam filisse. siquidem igitur Romana Ecclesia, quavis facultate praedita sit, uniuersali tamen Ecclesia, quam generalis Synodus praesesen, inferior est . si eiuscemodi facultatem ab Vni uersali Ecclesa tollimus, multo magis ipsim a R omana Ecclesia tollendam
putamus: tollimus inquam, non nostra auctoritate, Verum maiorum nostrorum decretis.
Haec est omnium summa rationum quas Graeci in Florentina Synodo in D hac causa Protulerunt. Ouaedam alia attamen hic inseremus , quae in eadem Synodo Latinis Graeci obiecerunt, quae licet ad primam huius nuper proponiae difficultatis obiectionem corroborandam non conferant, tamen ad nunc de Appellationibus Tractatum exacte tradendum apte congruunt. Sessione sexta, Marcus Ephesius Episcopus cum siuam obiectionem per sanetarum Synodorum decreta roborare conatus fuerit, ad Octauam perueniens Synodum, sc inquit. Concilium illud inter generalia connumerandum non est, quandoquidem non modo non susceptum, verumetiam antiquatum Misse constat. Ioannis enim & Adriani summorum Pontiis cum tempore conuocatum fuit, ac Photium Constantinopolitanum ant,
stitem condemnauit. Is deinde Ioannes aliud Concilium habuit, quod item appellauit octauum, quod acta ipsius Concilis, quod vos octauum ivisse
86쪽
Α tume dicitis, Improbauit,photiumque restituit. Cuius quidem Ioannis pro Photio literae memoriae proditae fiunt, & adhuc extant. In quo plane Concilio inter alia fuerat decretum, ut haec eadem Symboli additio tolleretur, quod vos non ignorare putamus. Siquidem igitur ipsius Concilij acta reprobata videntur , non est congruum rationi, ut de his aliqua mentio fiat scum alienam octauum Concilium sequi potius deberemus. Propterea ex eo tempore, Constantinopolitana Ecclesia hucusque Elet ita celebrare . Quxcunque in sanctos Patriarchas Ignatium, & Photium scripta vel dicta
Sessione tertia, Marcus Ephesius Episcopus est. Scire autem vos Patres amplissimi velimus, nos de Symboli additione verba esse facturos, quod
B neque vera , neque prorsus conueniens sit, quam sane constat nostri schismatis ac dissidij praecipuam causam fuisse . J Haec enim examinare propωnimus , an reuera haec Symboli explicatio Graecorum schismatis prior cauti extiterit. quoniam haec obiectio in latinorum cadit iniuriam. Sessione vigesima quinta, cum Ruthenus Episcopus dixisset: Verum sipatet spiritum ex Filio procedere, quemadmodum Graeci doctores ac Latini simul testantur, cur non est pium, ut Sanctos nostros sequentes , cum
Romana Ecclesia coniungamur ρ Tunc Ephesius prolixam habuit orationem, & in peroratione protulit Latinos haereticos, nedum schismaticos esset idque Orientalem Ecclesiam tolerasse, quod genus ipsorum maius ac fortius ellet: propterea'ue Graecos tot annos ab eis disiunctos esse, quod C haeretici sunt. dicebat igitur se cum Latinis neutiquam debere coniungi, priusquam additionem illam a Symbolo prorsus auferant. Tum Bessarion sProferentes igitur Samstum Spiritum ex filioque procedere, haeretici sunt Epheso vero, quidni, respondente: Bessarion exclamauit, dicens: Deus misereatur, ergo Sancti qui hanc sententiam tradidere, haeretici fuerant muta fiant labia dolosa, quae loquuntur aduersus iustum iniquitatem . nomne Hare vidisti. Occidentales ac orientales doctores Sanctos in hoc neutiquam discrepare
Ephesio deinde proserenti, Quis nouit an libri eorum mendos sint Bessarion respondit. Quis, obsecro, tam temere dicere audebit, tot Latin rum sermones, tot Euangeliorum expositiones , absblutam denique de
Spiritu Sancto Theologiam, simul omnem mendosam S corruptam esse D quam quidem si veluti mendosam e libris velimus tollere, tantum papyrus alba in tot voluminibus remanebit. Nunc itaque hae Graecorum praemissae obiectiones & instantiae Eluendae sunt, ut ex illarum solutionibus Graecorum eorumdem errores detegantur ac refellantur,& Romanae Cathedrae Sancti Petri supremum magisterium,& ius omnis generis Appellationes resbluendi luculenter patefiat. Ad primam obiectionem, quae ordine secunda est, in qua de censura a Romana Cathedra contracta, ob particulam Filioque Symbolo appositam, fit sermo, Respondeo omnes Graecorum excogitatos Syllogisimos in praesenti materia ex eo pendere, quia a Romanae Cathedrae digna existimati ne desecerant: & in hunc descenderunt errorem, ut Constantinopolitanum Episcopum Romano Pontifici aequare, eis licuisse ostenderent, quod in
quarta Synodo in sessione quadam, Romanae Cathedrae Legatis absentibus, ι Κ a decedi
87쪽
m bt A T IB vs 'decernere voIuerunt. Ad h anc autem perperam Opinionem tuendam , Pa- Atres Graeci necessario affirmare debuerant, primatum Romanae Cathedrae
de iure gentium Ecclesiastico esse: oc de iacto primatum illius a Patribus Synodorum S ab Augusto Constantino sancitum , saepe saepius assirma uerunt .&in eadem quarta Synodo aperte dixerunt id factum fuisse, qui Roma fuerat Regina Vrbium . idcirco hoc errore decepti , Honorium in
sexta Synodo ausi sunt anathematiZare. ad cuius examinandam causam nec
ipsi, nec Romanae Cathedrae Legati ius ullum ab Agathone tunc Papa a ceperant . & deinceps post Octauam Synodum, in qua Plaotius , ipsis Graecis petentibus a Petri Chathedra sacerdotio priuatus fuerat, hac excogitata ratione de Symboli fidei declaratione super particulam D ex Filioque Jipsam Petri Cathedram , non tantum excommunicationis vinculo innod 3tam, verum Omni iure expoliatam , pronunciauerunt.
Verum si perpendissent potestatem Romanae cathedrae Sancti Petri , do iure diuino descendere , , Petrum cum successoribus sitiis, iuxta EL M. lium ab eisdem Graecis Sanctis Patiibu, cxplicatum , esse Patrem patrum , Caput & uniuersalis Ecclchae Pastorem , ac Christi Dei Saluatoris nostri interris Vicarium, in huiusmodi nonfrorupissent errores: at quia haec verissima doctrina , viam quam ad Constantinopolitanum Epis opum exaltandum tenere caeperant, destruebat: ideo iter aliud quod modum Romanam Petri cathedram deprimendi & Constantinop.episcopum extollendi ostenderet, aggressi sunt. Cognouerant enim Romanos pontifices huiusimodi eorum immoderato desiderio iure restitere paratos esse , ut Leonem pri- Cmum iacturum praenouerant f quapropter pessimum semen de principio &radice potestatis Romanae Cathedrae sit Perieminare voluerunt. At cum liquido constet, ut in superiore disputatione demonstrauimus, Romanam Cathedram diuina sanctione vicariam Christi Dei votestate . in terris gerere, omnibus qui eam exauctorare ausi tuerint, illud quod ad Rom. 9. legitur. Obijciam. O laomo tu quis es, qui respondeas Deo λ numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic Deus statuit
Petrum cum successeribus suis uniuersae Ecclesiae pastorem esse, & tu homo vis aliquam unodum illu cxauthorare posse: vel ipsum aliquam in Synodis legem facturu, ut seipsum tali iure priuaretὶ quis vere casholicus sic opinatus est unquam3 enimuero Petri cathedra contra ei talem Petri cathedram nihil potest quia contra ius diuinum nullum ius humanum aliquid valat non po- Dierat ergo aliquam legem Petri cathedra sancire, quae ipsa Petri Cathedram suo iure sipoliare valeret. Hoc saltem huius temporis Graeci perpendant. Sed dicet quispiam . Si Papa falsum dogma docuerit, suo iure priuatur. Respondeo, ille homo qui tunc ost Papa suo iure utique priuatur, quia cutra cathedram sic falso docuit . at Petri cathedra tunc suo iure non priuatur 1,
quia ille qui falso docuit amouetur a cathedra, & qui Catholicus est in illam
ascendit. haec autem instantia Graecis nil prodest ue nec corum patrocinatui errorem, quia non unus homo stuper Petri cathedram sedens docuit Spiristum Sanctum ex patre Filioque procedere, nec unus homo solus particiniam filioque Symbolo apposuit, sed cathedra id fecit cum longa ierie eo
rum qui super illam sederunt di de consensu fratrum suorum , re aliarum Occidentalium Synodorum, quae sic errare non potest docendo, di omni,
88쪽
A bus Eccleuassicis legibus Haerit,itaui possit perlinate di soluero in
censuris cathedra subiacet. L ι a
. .Dices Isssan . Potes ergo mutare etiam decreta fidei, nec in anathe. ma incurrere Recondeia instantiam inanem esse, nec secere ad rem, quia Cathedra hoc non operatur, quia supra ius diuinum non Potests fides aintem a Deo est reuel ta : & quandocunque Ecclesia aliquid fide tenendum declaravit, tunc ea decreta diuinam reuelationem, ut caeteri fidei articuli, praestferre , docuit: nempe de natura articulorum fidei id esse,quod declara uit, credendum statuit . quo peracto decreto, cum seper fidei dogmata seu contra fidei dogmata nullum ius habeat, nec supra idquod de fidei esse declarauit, aliquid potest . Verum in casu nostro hoc non iacit ad rem : quia 3 decernere nullum dogma, etsi verum , in Symbolo este apponendum iubpaena depositionis & anathematis non est fidei, sed circa mores decretum , idcirco, si deinceps, nouis accedentibus causis, aliquid verum apponatur a Petri Cathedra, cum non sit error in fide, non potest anathemati subiacere,
nec ullam depositionis minam subire huiusnodi enim leges, quae ius diuinum non praeseserunt, possunt a Petri cathedra solui, quia ipse illas instituit dinam Qes iacit legem , nempe huius & similis Feneris, potest destruere ilegem: nec diuino viri aliqua insertur iniuria: imo ipsi est valde consonum: quod geneticam soluendi & ligandi potestatem ei praetcribit,ut suo loco die erum oc probatum fuit. Nunc vero ad dissicultates Ephesi j Praesulis, in Florentina Synodo expin C si is, deueniemus, illasque nihil conludere similiter ostendemus. Omnia
autem illius argumentationis vis, haeces . Sancta Synodus generalis tertia
senciuit ipso tacto depositum esse Antistitem qui fidei Symbolo aliquid addiderit . at Romana 'athedra hoc fecit: ergo a Pontificali munere deposita est. maiorem aliquibus coniecturis confirmat, quas infra Eluemus . vel
sic. Sancta Synodus generalis tertia statuit nihil Symbolo addendum essi, vel ab eo auferendum sub paena depositionis N anathematis, at Latini addiderunt particulam filioque contra Patrum statuta, ergo accessionem iactam Sumbolo nos Graeci sulcipere non debemus, cum Patres nostros venerari
Huic instantiae Patres Concilii Florentini primo responderunt particulam Filioque non esse additionem sed declarationem: additio autem a temn tia Synodo prolaibetur , non autem declaratio. Secundo responderunt seitione decima sic. Apud Bonaventuram i Theologia clar; simum, triplex genus additionis literis traditum est : unum cum id quod additur, ei cui areonitur, oppositaem est, Alterum quod non oppositum, sed tantum diuerium ab illo cui opponinar , fuerit. Tertium, cum utrunque congruum sit s quorum quidem primum genus haereticum. ac prorsiis alienum existit a fide, xt si quis Deum patrem protulerit genitum filium vero ingenitum, sanctum autem Spictum a nullia procedentem. Altero vero gener inepti homines uti solent. nam siummae ineptitudinis est Blita verba re a sacris litetis aliena proserte , ut si quispiam munia Patrem appellauerit geometram, filium astronomum , Sanctum autem Spiritum arithmeticum, quae liceta veritate non discrepem, quandoquidem quaevis diuina Persisna cuncta cranostit ac potest: tamen quoniam.
89쪽
eiusmodi sermo , neque in sacris literis, neque in Sanctorum se ipturis legi. Atur, ideo ineptis hominibus adscribi solet. Tertium autem genus, quo Deum patrem Omnipotentem, aeternum, filium vero consubstantialem , Sanctiim autem spiritum , spiratum procedentem Que dicimus esse, pium& Catholicum est, nostraeque religionis doctrinam declarans: idcirco duo illa additionum genera, paena grauissima prohibentur, iuxta illud Apoeis Si quis apposuerit ad haec, apponet illi Deus plagas scriptas in libro isto. JGenus vero tertium tantum abest ab interdicto, ut qui eo viantur a Salua. tore nostro praemiis assiciantur amplissimis, ut sententiarum magister in proemio suo testanar. siquidem igitur additio de qua agimus, non ex oppositis diuersis ue constant , sequitur ipsam non esse vetitam, cum praesertim illa, ex filioque particula, valde conueniens & congruasit. Apostoli namque Asancti, cum Sanctum Spiritum celebrarent, non ipsium ex Patre procedere proferebant ue quod cum ab ipsb Apostolorum Symbolo potestate contineretur, eique quam maxime conueniret , Sancti posteriores patres ad euertendos impios haereticorum errores, id ipsi Symbolo apposuerunt , ac im1iam Spiritum ex Patre procedere, declarauerunt. Id cum adhuc modo
quodam ambiguum esse videretur, idcirco ex filioque particulam alis posteriores Patres addidere, ipsiumque Symbolum clarissimum reddidere, pr serentes Sanetiam Spiritum ex Patre filioque procedere. Sed Patres Graeci mirum in modum obfstebant, dicentes, interdictam esse omnem cuiustunque generis additionem. & sessione octaua sic Bessarion hoc probabat. Beatus Cyrillus ad Acacium Melitinensem praesulem C scribens, inquit. f Sanista Synodus Epties celebrata necessario prouidit, ut alia fidei expositio Dei Ecclesi, neutiquam ingereretur: praeter eam, quam beatissimi patres nostri saneto afflati Spiritu definierant. J In quibus quidem literis, aiebat Bessarion, multa notatu digna videntur. Sed tria tantum, si lubet, perpendamus. Primum , tertiam Synodum primam inhubuisse . qaod verbum, prouidit, significat: Deinde verbum, necessario sPostremum aliam fidei expositionem fui sie vetitam . Praeterea memoria dignum est ab uniuersali Ecclesia interdictum fuisse, quod haec verba significant, ut Dei Ecclesijs non ingereretur. Quae omnia, Patres amplissimi, consideremus oportet, praesertim quod ex primo sequi videtur. Constat enim tertiam Synodum primum quippiam vetuisse , duas vero priores iampridem interdixiste, ne quis contraria dogmata proderet: ergo sequitur, DSynodum ipsam aliud ab eo quod iam vetitum fuerat, prohibuisse . quod ipsi credimus esie ne verborum mutatio vel additio Symbolo fieret. Quod quidem decretum ab uniuersali Ecclesia, ut supradictum est, laetum fuerat, quippe quae, non quid hic vel ille profiteretur, sed ne quod communiter in Ecclesiis celebraretur, & in quo bapti Zaremur mutaretur, curauit. & non Qtum alijs, verum etiam sibi ips interdixit: quod plane patet cx eo quod Verbum, Dei param, diuino Symbolo noluerit addere. nam & si in ipsis
includeretur,aC valde necessarium csint, ut eidem apponeretUr, tamen aposterioribus exemplo se voluit esse , suum decretum reipsa confirmando , quamuis propter impij Nestorij dogmata magna necessitas Vrgeret, ut Symbolo nomen illud apponeretur, cum praesertim ab eo potentia con,
90쪽
A D ROMANAM S. PETRI CATHEDRAM. Is
A sed hunc Bellationis Syllogismum nihil concludere aduersum nos , cprobo. Bessarion ait, ideo tertiam Synodum non de additione taliorum dogmatum intellexilla ,std de omnis generis additione etiam vera & Catholica, quia in prioribus Synodis circa falsi additionem iam interdictum , iuerat, ergo interdictum tertiae Synodi additionem etiam veri interdicit. Contra , caeterae secluentes Synodi post tertiam Synodum semper simile interdictum promulgare frequentabant , ergo aliquid aliud a tertia Synodo interdicebant, stante ratione Bessarionis: at hoc verum non est, quia idem decretum tertiae Synodi ratum habere profitebantur, ergo pari modo tertia Synodus suo interdicto, priorum Synodorum interdictum confirmabat.
imo retorqueo hoc argumentum contra Bessarionem. sequentes Synodi
B post tertiam Sunodum suis consimilibus decretis, nihil in hoc genere amplius interdicebant, sed decretum tertiae Synodi confirmabant, ergo xtertia Synlidus suo interdicto, nihil noui interdicebat, sed interdicta priorum Synodorum confirmabat . at illa priora, ut Graeci etiam fatentur, tantum additionem falsorum dogmatum inhibebant, ergo &hoc idem tertia Synodus tantum inhibuit. N hoc verissimum est . Ad confirmationem sui Syllogismi Respondeo, coniecturam illam non
concludere efficaciter contra nos: nam poterant Patres Symbolo addere
B. Mariam esse Dei genitricem contra Nestorij dogma: non addiderunt snon sequitur id fecisse, ut nec verum Symbolo addere amplius licere ostem derent . cum id fecisse , fieri potest , eoquod fidei Symbolum potius dog-C mata de Deo trino & uno & de Saluatore Iesu Christo, S de redemptionis nostrae causis N essectibus seu fruetibus, quam omnes Beatae Mariae Virginis praerogatiuas, includere N exprimere oporteat. Sensum autem tertiae Synodi, cum Graeci & Latini in dubium reuocent , cuinam illum aperire contingit , nisi Romanae Cathedrae Sancti Petri 3 sed de hoc infra plura dicturus Lim. sequitur ergo a primo ad Vltimum, semsum inhibitionis a tertia Synodo sancitae, eum non esse quem Patres Graeci dederunt. Hinc similiter patet vera esse quae semper Latini Patres docuerunt, nempe tertiam Synodum contra oppositum & falsiam addentes, paNnas S censuras statuisse. ει hanc amplector sententiam, nec an sit additio vel declaratio disserere aggredi nunc volo: sed duo probanda assumo . primum est, sensum tertiae Sunodi , hunc quem nuper exposuimus fuisse. S
D cundum: Ad Romanam Cathedram Sancti Petri id iudicare S addere,diu,
no iure spectare. Igitur Patres tertiae Synodi Achione sexta decreuerunt, ut nemini alteram fidem proserre, aut conseribere , aut componere liceat, praeter definitam a sanctis Patribus, qui in Vibe Nicaea in Spiritu Sancto congregati su
Iant . qui vero ausi suerint aut componere fidem alteram, aut proserta , vel Osterre, conuerti volentibus in agnitionem veritatis: hos quidem, si sunt
epistopi aut Clerici alienos esse Episcopos ab Epistopatu , & Clericos a Clericatu decreuit, si vero laici fuerint anathemati subiici . hoc est tertiae Synodi interdictum. Nunc ergo ad huius decreti intelligentiam destendamus . Nestorius aliud composuerat fidei Symbolum , ut tertiae Synodi acta indicant, illudque ubique diuulgabat , illisque qui tempore Epistopatus sei nouiter ad Christianam fidem conuertebantur proponebat N praedica-
