Joh. Alphonsi Turrettini ... Orationes academicae. Quibus multa, ad scientiarum incrementum, Christianae veritatis illustrationem, pietatis commendationem, pacémque Christianorum, pertinentia continentur

발행: 1737년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LAc TANT. Divin. Inst. Lib. I. Cap. I. Neque religio ulla sim sapientia suscipienda est , nec ulla sine religione probanda sapientia.

192쪽

ORATIO VI I

ERUDITIONIS

ET PIETATIS

NEXU. Proceres Amplissimi, Patria Patres, Viri plurimum Remerendi, Delesia s Academia Pastores Professores,

Hoslites Nobilissimi,

Araditoris omnium ordinum Praestantissimi , --

193쪽

I. cap. I.

VM ue, cura nostra commissi , s ad bona omnia urgentes Iuvenes,

IAE sint foedera MeIesiae & Scholae, Pietatis de

Eruditionis, humanarum divinarumque Literarum,quim benε inter ' se conveniant , quam amicEconspirent, quantum sibi invicem ornatum, quam ias sibi mututi suppetias serant, dicere animus est. Cujus quidem consilii nostri, ita evidens per sese, ita omnium oculis exposita est ratio, ut nemo sit in amplissimo florentis moque hoc Consessu, qui eam, tacentibus nobis, satis superque non perspiciat. Praeter quam enim qubd hoc argumenis tum , & praestantissimum est in sese, & Scholae nostrae rationibus aptitanum, Ze loco accommodatissimum, Se huic denique quam nos sustinemus personae convcnientissimum , nova

caussa hodierno die , nova occasio scse prodit, quae hujus m teriae descinam, non tam suadere quam imperare, suo qumdam jure nobis videatur. Cum enim hodie primum , sapiemtissimo consilio, & Republica Christiana dignissimo, non Ermditio solum, sed Piet s. non in humanis modo Literis , scd Ee in divinis facti progressus, nova Procerum munificentia, praemiis decorati sint, quid convenientius a nobis, quid odiportunius fieri posset, quam si saluberrimi hujus consilii rati nes aperire, Ze amicam illam Pietatis cum faeculari Doctrina concordiam, novo foedere quasi confirmatam , cclcbrare agis grediamur Dicam igitur, ADDITOR Es, dicam cum Clarictiano Cicerone, illo Sapientiae & Religionis conciliatore L AGTAN Tio, neque ullam, fine Religiene probandam sapienticm, neque Religionem ullam , sine sapientia , si ripiendam ese. Ducam , quid commodi Literarum studia a Religione mutuentur, sine qua, imperfecta admodum, caeca plane atque ineptiens, noxia utplurimum, certE parum utilis, doctrina omnis futuracst. Dicam vice versa , quid utilitatis a Literis accipiat RGligio, quae, de argumenta quibus confirmetur, M arma quibus

194쪽

DE ERuDITIONI s ET PIETATIs NEXU. I 8s defendatur, δc lucem, & Ornatum, εc subsidia omnis generis, inde arcessit. Si qua igitur, vi RI PRAEsTAN Tissi Mi , si qua Sacrorum cura vos tangit, si quis Literarum amor vos stimulat, si qua Ecclesiae, si qua Academiae revcrentia ductimini , de amico horum consertio, Indivulsisque nexu dicentem , atque in ampli ssimo dicendi campo summa tantum vectigia legentem, Blita vestra benevolentia, hic loci toties iam explorati, sublevare ne renuatis. LPRrNcipio, quin earum omnium, quibus homines eruis Pisaniam

diuntur atque insermantur, Distiplinarum, magna sit laus, magna praestantia, quin iis omnibus excolatur animus, illustretur , vias eo ε-

exornetur, quin ab iis innumera commoda, subsidia, oblecta f menta, in humanum genus redundent, haud equidem inficias lucro ; Quod εc a nobis ante annum, haud levibus rationum momentis, hoc ipse in loco demonstratum est. At hoc t men agerere ausim, caeteras omnes Disciplinas, si Divinorum notitia abiit, mancas admodum atque imperfectas, potiis ma-que ac nobilissima sui parte destitutas esse. Inquirant aliae In rerum naturam; Quid illud est, si naturae parens fle archite ius ignoreturi Lustrent omnia, quibus isthaec rerum universitas constat, Entia, coelestia, terrestria, animata, vitae expertia 3 Quid illud est, si Ens supremum, Ens omnium praestantissimum, de a quo caetera pendent, nesciatur. Enarrent quicquid uspiam sentium, ab omnibus retro Saeculis contigit, Populorum ortus ac interitus, migrationes, foedera, belli pacisque vicisstudines, mirorum sertium res praeclare gestas, quicquid denique mem etia dignum postcris commendavit de consecravit Antiquitas; Id illud est, si supremi omnium Moderatoris & Monarchae Dei, Gentisque Deo sacrae, Heroumque sub Deo nailitantium,

res gestae sileantur Destribant Iura Civitatum , Edicta Princiapum, Senatuum consulta; Quid illud cst, si Divinae Ligcs, ficeterni Iuris Pandinae, silentio obvolvanturi Explicent Diale aos omnea, quibus unquam Mortales usi sunt, Evolvant qui

Λ a quid

195쪽

quid Librorum, di que argumentis qui ilibet, humana Inductria unquam peperit; Quid illud cit, si Dei sermones, si

aeternae Mentis essata, si sapientis Iuni Doctoris assiatu consignata volumina, neglecta jaceant & ignorata Sane, quantum Geli convexa supra Terram nostram attolluntur, quantum lax tenebris distat, quantum aeterna caducis, infinita finiatis , Divina humanis praestant , tantiim Caelestis Disciplina humanas omnes doctrinas superat; tantum proinde, illa si blata, de harum pretio ac persectione decedere existimaniadum est.

Verum, quid nos imperfectas dicimus, si Dei notitia absit, Disciplinas, cum nullae potius existimandae sint, cum, sine Deo, sine Religione, caecutire illae penitus atque ineptire

deprehendantur: Quod quidem in Philosoplua, in Historia, in

Iuris Doctrina, lut caeteras jam Scientias mittamusὶ ita clarum apertumque est, ut Solis radiis scriptum videatur. Sic est profecto, ADDITORES; Deo indiget, quanta quanta est,

ν δ φεφ PHixos opΗi A nostra, Deum clamat, Deum requirit: Adeo RELIGIO- ut, ne res quidem minimas, ne vulgatissima quidem phaen

mena, ne tenuissimi quidem victis, ne vilissimi quidem insecti structuram, sine Deo explicare valeat. In his omnibus, nihiIron Obscurum, nihil non abditum, nihil non impervium Phula phia reperit, dum in ipsa haeret natura; neque aliter ab his se angustiis, ab his se tenebris extricare potest, nisi Deo. μηχανώ, ut Ita loquamur, adducto, qui insolubiles alias nodos, neque tanto indignos vindice, retavat. Lustrate oculis, lustrate mentibus, immensam illam quae nos circumambit unuVersorum Corporum congeriem, tanta rerum varietate, pulchrutudine , ordine, insignem, tanta motuum aequabilitate ac pr portione temperatam, tanta donique, in meὸiis licet mutati nibus, constantia praeditam, ut, per plura annorum millia, nuhil de pristino Hus ornatu ac ordine decesserit; Quis haec, quis haec omnia sine mente, sne consilio, geri existimet Cernite in prinus innumeros illos in Coelis accensos ignes; ciris nite illum prae caeteris, qui Iucis omnis, vitae, ac ornatus,

196쪽

DE ERUDITIO Nu ET PlETAT Is NEXU. 187lnfimo huic Orbi caussa est; Illas anni tempestates, illas Iucis noctisque vices, tam provida lege definitas, Praescriptos m ri fines, terramque mcdio libratam axe ; Quis non videat haec

omnia

Consilio firmata Dei

Quis hunc hominem dixerit, ut cum Τullio loquamur, qui cum tam certos Coeli motus , tam ratos Astrorum ordines, tamque Omnia inter se connexa Se apta viderit, neget in his ullam inesse rationem Z Quis tam stulte arrogans, prout id alio loco, qui in se mentem εe rationcm putet messe, in Corulo mundo que non putri Quis tam caecus, qui, in arte se iis, rationis quidem vestigia agnoscat, in naturae verb operubus , tanto intervallo persectioribus, rationem nullam deprehendat uis tam iniquus, qui Archimedem, in imitandis Coeli conversinibus plus valuisse arbitretur, quam naturam In emciendis, cim tantis partibus sint illa persecta, quam haee simulata, solertius Is denique tam mentis inops, qui in Cne ratione de consilio geri cxistimet, quae quanta ratione geram tur , ne summa quidem ingenii nostri ratione comprehendiamus Sed, ut illa sublimia & supra nos posita mittamus, quis Corporis nostri fabricam, quis vel illud oculi artificium, tot tunicis, tot humoribus, es tanta quidem solertia constructum, ut, si vel pars minima absit, aut de loco sollim moveatur, visionis actum Impediri aut vitiari saltem necesse sit, quis imnumera illa visionis, loquelae, nutritionis, generationIs miracula, quis stupendam illam plane, inter cogitationes nostras nos trosque motus, connexionem, minus dico, quis vel minimi vermiculi opificium, minus dico, quis vel simplicissimum in rerum natura motum, quis ves globum 1 globo impulsum, sine Deo concipere queat Hax siquidem meras tenebras, m ra aenigmata esse, nisi Deus vindex advocetur, apud Recenti res Philosophos est in consesso. HISTORIA Verd, ADDi TOREs, quibus illa etiam in t nebris , qua in ignoratione rerum versabitur, nisi humanis Diis vina accedant, nisi coeleste lumen affulgeate Etenim, cur --Α a x nia,

Claudum Cicer. de

Lib. II. De Legib. Lib. II. Clae ibid. insvo Ia

197쪽

Lucret.

Lib. v. vid.Gr t. de verit. Relig.

nia, quotquot suppetunt, uniVersiarum gentium monumenta adeo recentia sunt, ut ultra pauca annorum millia nullum eo. rum porrigatur e , ,

Cur supra bellum Thebanum, re funera Trojae,

Non alias alii quoque res cecinere Poeta fouo tor facta unum roties cecidere, nec usquam

AE ternis fama monumentis insita forenti

nisi quia

habet notaratem summa, recensque Natura est mundi, neque pridem exordia cepit tinc vero rerum exordia ad Deum opificem esse reserenda, non vetustissimus tantum Historicorum Moses, sed universalis

etiam Gentium pene omnium traditio docet. Rursus, cur Antiquitas Omnis, omnia rerum monumenta, ab oriente ori ginem ducunt cur inde coloniae Omnes, omnes artes, Omones literae e nisi quod, illis in partibus, prout Sacrae Literae testantur, genus humanum primitus a Deo conditum est Mcollocatum ' Adhaec, quis nescit, ea fere omnia, quae, deprimis rerum originibus, arcano tradidit volamine Moses, velut de Chao rerum principio, de tenebris Iuce prioribus, de Dei Spiritu orbi infuso, molemque agitante, de Mundo ex ovo veluti excluso, quo Hebraea vox nzmia, juxta Iudae rum Magistros, alludit, de homine ex luto sormato, de ad Dei effigiem exstructo, de assignato Ipsi divinitus in animam tia reliqua dominio, de primaeva hominum innocentia m rumque simplicitate, de subsecuta depravatione, ex qua pommodum omne mali genus, ipsaque mors terris incubuit, de Diluvio univcrsali, de affectato in Coelum itinere, deque imnumeris rebus ejusimodi, quis nescit, inquam, haec omnia, apud antiquissimos Ethnicorum, sive Philosophos, sive Poetas , sive Historicos, passim deprehendi ι adulterata illa quia dcm , & fabulis permixta, sed aliquas tamen originis reliquias exhibentia ;- - ἔ- .- ωω dixit Plutarchus ; Ut vel ex ipsis Fabularum nugis Divina Veritas confirmaretur Iterum, quis capiat, apud Gentes omnes, tantisper saltem imgenii

198쪽

DE EA uot Tio Nis ET PIETATIs NEXU. I gygenii lumIne M motibus excultas, tantam in asserendis, &Mundi Natalibus, & Dei existentia,'& Providentia, & Pomnis ac Praemiis, consensionem unquam futuram, nisi haec Omnia, vel lumen naturae, vel antiquissima quaedam, a prima vis hominibus deducta, traditio docuisset ' Denique tota, λve Mosis , sive Christi Domini historia, Miracula, Vaticinia,

tam evidentibus ab Historiae fide testimoniis confirmantur, ut, qui haec negare sustineat, apud cum praeteriti temporis mem

riam omnem vacillare, imo corruere penc necesse sit.

Sed, ne illas tantum . Disciplinas, quae in contemplando politae sunt, ad Deum ducem cxistimetis, ipsa etiam vivendi uia ris. praecepta, ipsae Iu Ris humani tabulae, quid tandem tuti h bebunt , quibus tandem sulcris nitentur, nisi supremi hominum Arbitri auctoritas accesserit 3 Enimvero, si ex nostra ranis tum vel publica utilitate Iuris prinepta deriventur, prudentia quidem vel imprudentia, utilia vel damnosa, facta nostra dici poterunt; At justa vel iniqua cur dicantur, nulla ratio erit. Quamobrem, nisi Ens detur, a quo genus humanum pem deat, cujus Imperio subiaceat, cujus Legibus adstringatur, uti-Jue nulla obligatio, nullum officium, nulla virtus, nullumenique Juris fiundamenrum, inter homines constare poterit. Verum cito, dentur Iura quaedam ex mutuis pactis deductat sed, unde iis reverentia , unde iis robur accedet ' Quis o culta cohibebit ' Quis valentioribus metum injiciet umnam fides jurisjurandi Quaenam, adversiis veneficia , produtiones , fraudcs occultas, sicuritas ac defensio Quaenam, duco , nisi ex Judicis, semper vigilantis, semper attenti, omnαque, prout se gcsserint, ad rationes olim vocaturo, alte impressa mentibus, &, ne ab ipsis quidem tyrannis, hominumque profligatissimis, excutienda reverentiat Atque ideo Religi nem Civitatum vinculum esse, Ethnicis ipsis suit persuasum; prout Arastoteles, Cicero, Seneca , alii bene multi, praegnantista mis verbis testantur. Unde Plutarchus, Si terram obeas, Uria tarc usibes quidem reperiri posse sine muris , sine literis, sine legi- i. i. .

obus, sine domibus, sine opibus, sine numisinate , sine gy- Λ a 3 nnasus,

199쪽

Absurda a quibas

Isto ORA Tio VII isoasiis, sine theatris I At Urbem templis Diisque carentem, seneminem unquam vidisse ; quinimo facilius Urbem sine solo, quam sine Diis constare posse, animare nullus dubitat ; siquia

μ .HM . - .. Sed quid Ethnicos dicimus , quando ne Ipsi quidem Religionis hostes acerrimi, ne ipsa quidem impiet fis & Athe sint propudia, Religionis in civitatibus necessitatem inficiantur, dum eam sapientissimae Politicorum arti ad. scribunt ; Ita res stilicet moderante Deo, ut ab ipse hostium ore laudem suam quasi extorqueat, ut illi ipsi qui Religionis

veritatem pernegant, non possint tamen a testimonio ejus f pientiae perhibendo sibi temperare. Verum, AUDITORES, ut clarius pateat ReligionIs sapiemesa , ejusque nςcessaria Cum caetcris Scientiis connexio, age, videamus quas ad angustias, quas ad ineptias adigantur , qui, seposito vel sublato Numine, de rcrum Caussis disserere temtant. Pauca tantum de multis exempla. Negent oportet, oculos ad videndum, aures ad audiendum, dentes ad commutuendos cibos, sexuum discrimen ad generationem, lac quo materna ubera turgent ad infantium alimentum, denique imnumera eiusdem gcneris suos ad usus comparata esse: Quibus

quidem negationibus quid vel fingi absurdius queat, haud equidem perspicio. Dicant oportet, quicquid eximium, qui quid pulcherrimum, quicquia utilissimum, isthaec univcrsitas

rerum complectitur, Caeca ex necessaeate, aut legis nescio C

su, prodiisse: Quod perinde est ac si haec AEdes, haec te

in , hae cohunnae, ex fortuito lapidum occursu; illud homi gium, cum suis rotis, occultis organis, tintinnabulis, ex sorutuita metalli divisione ac dispositione; ciceronis Orationes, Virgilii Poemata, ex fortuita literarum ac typorum COUmc latione , coaluisse existimentur. Quae quidem qui proscrat, eum omnes amentiae terminos transiliisse, quis est sanae mcntis qui non fateaturi Statuant necesse est, rudem illam macsam, quam materiam appellamus, qua nihil vilius stupidius

ve, si sola spectetur, cogitari potest ι rudum, inquam, illam

200쪽

DE ERuD TIONI s ET PIETATII NEXU. Is Imassam, excellentissimo omnium attributo praeditam esse ut nullum scilicet initium habuerit, ut ex se semper exstiterit

ut nullam sui caussam, nullum a quo dcstrui possit, agnoscat Neque hoc modo; sed & bruta illa stupidaque materies, si Istis scilicet hominibus credatur, intelIiget, judicabit, distaret, ratiocinabitur, praetcritorum memoriam recolet, futuro

rum anticipatione gaudebit, se ipsam cognoscet, se ipsam despIciet, se ipsam a se ipsia abstrahet ac dissociabit, omnem

rerum intelligentiam, omnem sapientiam, omnem doctrinam, tot virorum doctorum ideas, tot Mathematicorum Cesculos, tor Politicorum discursus, universas denique Virtutes, omnem animi

magnitudinem , prudentiam, sortitudinem , patientiam , Inter ritum animum, quid bruta, inquam, illa materies , qua I pides Ac ligna constant, illa omnia ex se generabit, illa omnia in se complectetur. O insanientem sapientiam, quae tanta prodigia concoquiti O credulam incredulitatem, quae tam alienis ab omni natione, tam incredibilibus fidem adjungit Dicant necesse est, pulcherrimam illam humani generis Societatem , ad quam nos natura fictos sexcentis indiciis certissimis liquet. mirum ordinem quo illa constat, virtutes

omnes quibus continetur, omnem se derum relIgionem, o ne Sacramentorum robur, omnem beneficiorum memoriam,

omnia amicitiae jura , denique pacem omnem, fiduciam, securitatem , illa , inquam, omnia tam pulchra , tam utilia, tam necessaria, mero figmento innixa esse; HomInes naturi

belluas, non ad pacem, sed ad bellum natos; quicquid eripedit , id statim aequum; scelera ipsa nefasque, mod5 tuto perpetrari queant, & aliquid inde commodi exsurgat, hac mercede placere posse: Quae omnia qui cogitare, nedum ac

serere audeat, eum , non fatuum , non imprudentem , sed

furiis agit. um , sed rabie percitum, sed humani generis proobrum porrentumque esse necesse est D αὐ- Neque vero hic audiendi illi vere insanientis sapientiae consulti, quantacunque objectorum mole, Pelion Ossae vesut imponcntas, Coelum ipsum petere, Deique Numini ac Provi. I σπαν

SEARCH

MENU NAVIGATION