장음표시 사용
201쪽
Petrarch. dentiae dicam scribere velle videantur. Redde Neronem. pr/-
ίibi. ''' cor , redde Domitianum, aiebat Petrarcha. Ego vero, Redde Epist. s. Celses, redde Porphyrios, redda Iulianos: Apertior quidem erit pugna; passis vexillis dimicabitur; sed hinc etiam facilior defensio, paratiorque victoria. Ecce prodeunt, ex sepulta pridem Zoroastri disciplina, aut deserto Manctis grege, acutista mi oppido doctissimique Discipuli; Et mala omnia, quae, pr
vidente ac dirigente Deo, eveniunt, magno apparatu, magna pompa, nobis opponunt. Quid vero nos caussam prois
demus t An in re seria ludos faciemus t An, sub ementita Fudet cum Ratione pugnantis larva, nodum hunc plane insol bilem, caussamque Dei ac Providentiae inferiorem fatebimur e Absit. Tentabimus potius, num quid, ex ipsis Disciplinarum penetralibus desumptum, his retundendis telis, his solvendis I. nodis inserviat. Et ante omnia quidem, AUDITOR Es, quis illius Fidei quam jactant, quam prae se serunt Manetis caussidici, quae purissimis rationis nostrae luminibus adversetur,
quae non modo supra rationem, sed contra rationcm posita admittat, quae communes notiones, axiomata per se nota, Imfringat; quis, inquam, ejusmodi Fidei ineptiam ac fallitatem non deprehendat i Utpote qua, nihil tuti in rebus humanis superest, & in Pyrrhoniorum castra transeundum; utpote qua, Deus Ipse, qui non miniis rationis quam revelationis auctor est, mendacii arguitur; utpote qua, neque Scripturae Divinutas, neque quod Certa dogmata in Scripturis contineantur, II. neque proinde ulla fides, ulla rcligio, constare potest. At verti, si rationi contraria nec admitti debent, nec possint, tamen plurima rationis nostrae captum excedentia, plui ima dic ficultatibus non levibus obnoxia, in Scientiis omnibus, Ze in Philosephia ipsa, occurrere, nemo est Philosophus qui non fi teatur. Sic, cum hodie dentur Entia, aeternum aliquid n cesse est esse : At quantis difficultatibus aeternitas ipsa obru tur, quivis facilE experiri potest. Sic materiam in infinitum dissociabilem esse , non Metaphysicis tantum, sed Mathema. alcis argumentis constat: At, quis dubia omnia hinc nascem
202쪽
DE ERUDIT io Nis ET PIETATIs NEXU. 1 3λ cla expedire possit Z Igitur, si quas in rebus divinis tenebras deprehendimus, non ideo vel rejiciendae, vel cum Idisis rationis principiis pugnare existiinandae sunt; non magis quam supra dicta placita, in Phliosephicis certissma, aeteris
nitas V. g., materiae divisibilitas, aliaque thenus, ob eas quas continent dissicultates , cum rationc pugnare 'dicuntur. Ucrum, quandoquidem hi Manetis assectae contra im III finitam Dei bonitatem potissim im argumentantur, observandum, ne summam quidem, ne 4nfinitam quidem bonitatem, ad extremtim virium, ut aiunt, semper agere debere: Ouod si essci, nullum unquam Ens nisi infinite perfectum, nullum unquam Ens nisi aeternum, nullum unquam Ens nisi immut bile, nullum unquam Ens nisi infinitae perpctuaeque felicitatis, auctor naturae Deus condidisset; Imo verb nulla varietas, nulla mutatio in Orbe accidcret, siquidem EntIa omnia singulis momentis perfectissima ac selicissima esse oporteret: Quae omnia quam absurda sint, imo & secum pugnantia , nemo non videt. His postis, si jam quaeratur, quomodo tot quae Cem IV.nimus mala, vitia potissim mi ac prave facta, cum infinita illa Dei bonitate connectantur, dicendum statim cum Sacris Uteris, imo & cum Ethnicis sapientioribus, malum omne λnobis oriri , Culpam omnem in nos refundendam , Deum
prout Simplicius ad Epictetum susis demonstrae; Quod qui- i'f a.dem proprio nostro sensu abunde confirmatur I chm nemo - Α.st, qui, prave agens, si in se ipsum descendere Velit, se ve- Λ, . re a Uίσων, Nere liberum esse non sentiat. Quod si 've- vro ulterius quaerant, qui fiat ut optimus ille cipientissimuLque Deus, damnosum illud Libertatis donum , fatalem iIIam mese agendi facultatem homini findiderit, in quo est praecipue cardo quaestionis 3 sequentia Vice Versa quaeram. Quaeram, an Deo indignum sit, velle eligi a Creaturis, velle amari prae Caeteris omnibus, ac proinde Creaturas quacdam electionis capaces finxisse ' Quaeram , an Dco indignum
sit, Iudicem sedere velle, Iudicis partes velle exercere, Im
203쪽
I' ORATIO VII. dicis virtutes velle demonstraret Quaeram, an Deo Indignum sit, humanis virtutibus locum permitteret quis vero nescit, virtutes plerasque in Vitii fuga sitas esse Quaeram, an Deo
indignum sit, qubd summae hominum Virtutes Excitentur a que splendescant Z summas autem virtutes, in mediis aerum. nis, inter aliorum iniquitates , calumnias, flavitias, opprobria,
quam maxime elucere, nemo ignorat. Cicura magnum SMerarem fecit. Rutilii innocentia ac virtus lareret, nisi accepisset injuriam: Dum violatur, emist. Et notus est Platonis locus, de viro justo durissima quaevis , ad ipsum usque stapendium, serente ; quibus sui ia obiter notemus Platonem diceres Christum Dominum in animo habuit P. Quaeram, an Deo indignum sit , homines ejusmodi durissima quaeque ob virtutis amorem passos, approbare, diligere, severe, conis solari, tandemque dignis summo rerum Arbitro praemiis aLficere aeram, an Dco indignum sit, se placabilem , se misericordem , se exhibere ' Quaeram, an Deo im
dignum sit, ipsos sceleratos , impios , in omne nefas ruC tes , tanta patientia tolerare, tot beneficiis assicere , denique tot adhibere media, ut ad moliorem frugem revocentur si noluerint, spretisque Dei curis, in vitiis porro perstiterint, aequas ab iis poenas exigere Quaeram, an Deo indignum
sit, pictore illo excellentissimo , umbris picturas suas disti guere ' Quaeram , an Deo indignum sit, suam fi
pientiam, in variis Entium generibus producendis, exhibere, aliis quidem persectioribus, aliis minus persectis , aliis stipra omnem peccati ac miseriae aleam positis, aliis in lubrico assi huc constitutis , sed ita tamen ut per Deum non stet quominus fiant felicissima aeram, an Deo indignum sit, tam iis in tumultibus, tantis in procellis, quibus mundi cymba agitatur, res tamen ita moderari, Societates ita dirigere, ut nullum hinc nascatur Chaos , ipsaque mala , Deo providemte , tam eximios fines sortiantur e Quae quidem omnia quicquis attentE ac serib reputaverit, is profecto, hominem sui
juus, talem proinde qui peccare posset , a Deo conditum
204쪽
esse non mirabitur. Quod si verti istis omnibus difficul- V I.
tas nondum plane tollitur, age, cogitent quanto intervallo Deus supra nos sit constitutus, quam vilis homuncio res sit, si cum aeterna illa atque infinita Mente conferatur, quam nuhil nobis debeat, quamque omnia ipsi debeamus, quantis nos bonis afficiat, quantis nos Curis instituat, quantis incitamem eis ad bonam nos menim impellat, quantas ad spes, quam magnificas , quam supra omnem Captum positas, nos mis ros vermes erigat: Quae omnia qui recoluerit, Immensas quia
d m gratias agendi , at ne minimam quidem carpendi vel quiritandi ansam inveniet. Denique, si haec nondum i VII. ciant satis, age, supra angustos hosce Mundi fines mentem attollamus. Punctum est id omne quod vivimus. Punctum, quicquid hic noster Orbis, & exstilla, & porro existet. Punc. tum , id in quo degimus, in quo bellamus, in quo navugamus, in quo regna disponimus. Sursum ingentia spatia sunt i Sursum immensae, sive temporum, sive locorum inter capedines , in quibus hauddubie infinitis modis, menti nostrae plane imperviis, Dei sapientia se se exerit. Quamobrem. dum nos Dei vias carpimus , miseri nistici, qui in tugurio, vilis. formicae, quae in soramine, Regis consilia culpare velislat, imitari ineptiam videmur. Erunt, erunt illa tempora, quibus in intimam summi rerum Arbitri familiaritatem assi
missi, videbimus quanta sub nocte jaceret Nostra dies.
plenioremque arcanorum ejus notitiam adipiscemur.
Sed haec obiter. Iam, si ab utili Disciplinas aestimare Ii
ceat, quis singula hic enumeret Eruditionis non piae incommodae Quis singulas contra Pietatis Eruditioni adjunctae seu tusi vacuum pictare pectus, vanis disquisit onibus, nugis nu- genimis, operam impendit: At vir doctus pietate praed tus, utilia . quantum poten, & publicum ad con . modum tendemtia sectatur. Vacuum pietate pectus affici ibus p pcd tur, quominus verum possit dagnoscere: At viri pii mens serena
205쪽
est, Se ad verum cernendum aptissima. Vacuum pletate petatus, non aliud quam gloriolae fumum, non aliud quam h .minum Iaudes atque plausus in studiis quaerit: Αt vir doctus pietate praeditus, sese Deo approbare, constientiae satisfacere, rite officio defungi, studet. Vacuum pietate pectus intoleranis da saperbia tumet, . aliosque omnes prae se contemnit: At vir 'doctus pariter ac pius, propriae tenuitatis sensu ad modesitiam effingitur. vacuum pietate pectus, in alios dominari, aliorum animos. ac placita sibi subjicere quavis arte tentat:
At vir doctus pariter ac pius tantum sibi juris non sumit se hominem esse recordatur, liberumque de propriis placitis judicium reliquis facit. Vacuum pietate pectus, invidiae, Z lotypiae , dissidiis, odiis, indulget; Circa res minimi momenisti, exardestit, furit, debacchatur: At vir pius pariter ac dotatus, ab his affectibus sibi temperat, & c estis illius septem
Iavi IH. tiae, quae pura est 6c pacifica, sese alumnum profitetur. De 7 nique in venenum abeunt quaecunque a viris non piis addiccuntur atque tractantur: At Pietas, apis adinstar, quicquid
decerpit, quicquid gustat, suavissima in mella, saluberrimos
Verum demus, haec abesse vitia: At quantuli censenda est pretii vel maxima Eruditio, dum in humanis sese contineti quanti vero usus, quantae praestantiae, si humanis divina, si profanis sacra accesserintl Nam caeterae quidem Distiplinae, quantacunque illae dignitate , quantocunque splendore fui
Ovid.-- geant, infra hominem sere subsidunt: Haec hominem verε Liah.d. decet, cujus menS divinα est Gurae particula, quique hoc ba Natur. bet ar timentum divinitatis suae, quod eum divina delectant.
Me in alienis interest, sed ut suis.
Iuveru Sa- A grege murorum Atque ideo υenerabile soli Ur. XV. Sortiti ingeniam, divinorumque eapaces. Caeterae ineptiis starent, in sutilibus sepe occupantur: Haeci, res omnium maximas, ac summi momenti, tradit. Caeterae hominem non alia ratione quam ut terrae incolam spectant :Haec,
206쪽
DE ERuor TIONI 4 ET PIETATIs NEXU. I97Haec, ut civem universi orbis, coelo potius quam terra: na, tum, quem ad opera sua spectanda ad breve rempus Deus hic posivit. Caeterat denique intra arctissimos hujus vitae λnes includuntur: Haru mentis nostrae immortalitati veluti ada, quata, aditum nobis ad sempiternas Beatotum sedes disponit.
Cujus quidem divinae lucis, cta nonnisi subobseurl quidam
apud Ethnicos radii fuere, tamcn quoties mentis oculos ad crepusculum illud intendcbant, exsultare mirum in modum, imo extra se rapi cernebantur. Unde Seneca, eam Philosophiam, quae de robus divinis agit, supra reliquas Philos phiae partes, . mire extollit atque depraedicati . Altior haee,
inquit, ct animosior: multum permisit sibi: non fuit oculis conrenta: majus esse. quiddam suspicata est ac pulchrius, quod
extra conspectum natura posuisset. Denique ranium inter duas interest, quantum inter Deum di hominem. Altera docet, quid in terris agendum sis , altera quid agatur in eoelo. Altera errores nostros discutit, re lumen admovet, quo diseeernantur ambigua vitae r Altera multo hane caliginem , is qua volutamur excedit , di tenes is ereptos illo perducis
ET hactenus quidem, AUDITOR Es, quid Religio ad Llteras conserat, satis superque diximus. Nunc vice versa quid fructius ex Literis ad Religionem perveniat, breviter demonsi
Absit vero hic, ABDixo REs, absit ut, praepostero quo dam Eruditionis studio abrepti, ei Pietati quae in rudibus ac indoctis deprehenditur, suam laudem detractam velimus. Est illa sane, in quemcunque cadad, quemcunque informct, semis per eximia. Est hic thesaurus, etiam in fictilibus recondutus, pretiosissimus. Est haec Coeli filia, non in auro m do M purpura, sed & pastoritiis sub indumentis, pulcheris rima. Quinimb rudes ac illiteratos non raro hic doctis Praeire, & sacrae paginae monent, dc experientia abunde tec
207쪽
98 ORATIO VII. latur. Unde indignabundus quasi, α doctrinae fere pertaesus, in haec erumpit verba Augustinus; suiu palimure Vuid est hoe ρ si id audistit Surgunt indoctι, ct caelum rapiunt r tinos, eum doctrinis nostris, sine corde, ecce uri volutamiar, in
earne ct sanguine. Sed fle solam probitatis laudem doctrinae omni praeponderare, ne ipsis quidem Ethnicorum Sapientiabus ignotum fuit. Hinc Seneca, Magno, inquit, temporum impendio, magna alienarum aurium molestia, laudatio
Aee conflat, o virum literarum i Simus hoe titulo rusticiore eontenti, O υirum bonum i Unde in illa ingeniosistana, leverae sapientiae praeceptis resertissima Cebetis tabula, vulgaribus quidem Disciplinis, Rhetoricae, Di .ilecticae, Poeticae, Geometriae, Criticae, aliisque, ad bonam mentem parum tribuitur; Qui eas omnos profitentur, inter tala Eruditionis sectatores numerantur; Neque aliter sanari posse, quam siciliam ingressi viam, ignorantiam, opiniones, omnia denique vitia, ejuraverint, pronuntiantur. At, quanquam haec nimio plus vera, tamen , si probitati, si virtuti, si Religioni, Er ditio comes adjungatur, quin magnum exinde decus, mutita commoda sint proditura, nemo in tam barbarus ac rudis, nemo tam omnium ignarus rerum , qui facile non intelligat. Nam, quod, initio Christianae rei, plebem tantum ii minibus , ac literarum nesciis, publicanis, piscatoribus, i bernaculorum artificibus, qui praeter telonia, cymbas, te trinas, scholam nullam frequentaverant, quibus nec doctrianae penus, nec eloquentiae vires, nec Philosophiae humanae peritia, nec aliae dotes ingenii erant, quod, inquam, e
libus praeconibus, sub ipsa statim initia, Dei sapientia uti voluerit, illud quidem ad demonstrandam Evangelii veritatem, Ec divinam vim, pertincbat; Quippe quod, nullis hominum praesidiis, nullis humanae sapientiae artibus, neque e cogitatum primo, neque per totum terrarum Orbcm, inter tot tantaque obstacula, disseminatum apparcrct. At, potaqaam magnum illud opus, mirabili ista ratione, editum est
208쪽
DE ERu DrTIONIS ET PIETATIs NEXU. I9sεe confirmatum, ad consueta redcundum fuit, neque aliter
quam institutione, humanisque disciplinis, coelestem Doctrianam illustrare, propagare, promovere, licuit. Sanὶ, quo tempore debiles Mort.des, & caecis visum , & claudis Mec
sum, & mutis vocem, & mortuis vitam, restituere verbo cernebantur, quo tempore, inspectantibus plurimarum gemitum hominibus, iis quas nunquam didicerant linguis magisoalia Dei loquebantur, quo tempore, si quis scelestus, si quis sacrilegus, si quis contumax, eum plagis divinitus micsis, vel ipsa etiam morte mulctabant, quid mirum est, si, tanta muniti ornatique potentia, humanarum Disciplinarum auxiliis non indigerent At, Ecclesia scmel constituta, Delvitius stupendis his modis sese exserere amplius uoluit; sicque humanas Disciplinas, ad Religionem asserendam, defendendam , exponendam, omni denique modo illustrandam, adhibere necesse suit.
Et primo quidem, ad asserendam Religionis veritatem, ruantiam humanae Disciplinae valeant, vel ex iis quae jamicta sunt, proclive est existimare. Nam, sive de illis ag
tur Rcligionis principiis, quae natura omncs docentur, qualis est Dei existentia, ejusdem persectiones, justi ae injusti discrimen, Providcntia, vita sutura, quis haec omnia seliciter adstruat, nisi qui selida rerum cognitione animum excoluerit, nisi qui naturae opificium, ipsamque inprimis hominis nat ram attente considerarit, nisi qui etiam Sapientes Ethnicos,
dc scite ab iis cogitata vel dicta in promptu habuerit E svo ad illas deinde Velitatis Divinae partes, quae, tum a Mose& Prophetis, tum a Christo S: Apostolis, revelatae sunt, deccendatur, quis Doctrinae illius praestantiam, quis ejusdem san
titatem, quis efficaciam, quis successum , quis Factorum veritatem, quis Miraculorum pondus, quis Oraculorum comis plementum, quis sacrorum voluminum γι--εῖα fle auctorutarem , quis invictam Martyrum constantiam , quis exumias Fidelium virtutes, quis denique ab AdversariIs vi v ritatis expressa testimonia , quis haec omnia intelligere, urine gere,
209쪽
Theodor. His . E cl. Lib. III.
acto O R A T r o VII. gere , diducere , sime ampla satis Laterarum supellecti lavaleat λ Quemadmodum verb confirmandae, sic & defendenda: RGligioni, & ab hostium quorumvis telis atque cavillis vinducandae, Litcrarum studia non parum prosunt. Illis, falsa reis vincuntur, ambigua explicantur, nodi solvuntur, offuciae peLIuntur, imo & ipsi Adversarii saepissime λήιε - , propriis pennis Configuntur, prout Julianus Apostata a Christianis sui temporis advorsus Ethnicos factum 'quercbatur: Quae omnia, sine praeparato excult6que Distiplinis animo, quicunque tent re velit, non modo nihil promoveat, sed εc contra impi rum ausis atque triumphis famuletur. Testes vos advoco,
6 vos primi temporis nominis Christiani desenseres ; te , Iustinum , qui, lustratis omnibus Philosophorum familiis , ν υ - ρον , solam hane Phi ψο-phiam tutam pariter atque utilem reperistI; vos, siuadratum , Ariyidem, Asienaxoriam , Melitonem, Apollinarem , Theophialum, Tatianum, Aldriadem , Tertullianum, Gementem , Or genem , Cy prianum, Minutium , Lactantium, ut sequentes jam omittamus ; vos hic, inquam, testes appello; Dicite , quam tum, in doctis vestris conscribendis Apologiis, Illa veterum monumentorum, illa POctarum ac Philosephorum, illa Hist rix, illa Eloquentiae, illa omnigenae doctrinae peritia, qua Vos ornatos fuisse liquet, operae pretium contulerit. Sed &, noctra Patrumque memoria, qua nulla aetas magis erudita, nulla Disciplinis excultior fuit, quis nescit quot eximii de Ver rare Religionis .conscripti fuerint Libri, quibus quicquid V torum doctissimi disertissimique hae de re scripserant i parcite , o vos , illorum Manes in longo intervallo superatur Ut pateat, quantum in Scientiis promovendis ac perficic dis, tantundem etiam in asserenda Religione prosectum fuisse. Quod si vero de interpretandis Sacri Codicis tabulis agaiatur , quo ad tandem auxilio fiet, quo id tandem successu temtabitur, nisi vocata In subsidium omnis generis Eruditione,
nisi iis intellectis Linguis, quibus Libri illi conscripti sunt, nisi
210쪽
DE ERuDITIONII ET PIETATIS NEX D. Eo nisi sis cognitis moribus, institutis, placitis, ad quae Auctores illi alludunt, nisi collatis versionibus, Interpretibus, Criticis, qui locis obscuris lucem foenerentur, nisi denique Arte rati cinandi , Criticaeque regulis, ut par est, adhibitis 3 Quae quidem subsidia, magna saltem ex parte, cum plei isque vcteis tum deessent, hinc infelices non rarb Interpretes Scripturaefuerunt: At instaurata, his postremis Saeculis, tum Linguarum, tum Antiquitatum, tum Critices , tum Philosephiae, vera ac sana cognitione, hinc etiam longe accuratius, longe felic oribus auspiciis, in Sacris Literis intelligendis atque exponendas
Iam, si in ipsas Sacrorum partes penitius introspiciatur, si de veris dogmatibus a falsis seccmendis, si de optima Cultus Divini ratione deligenda, disceptatio oriatur, quis sine solida
rerum notitia, quis sine exculto Disciplinis animo, rectum de his judicium ferat Z Nonnunquam, fateor, nonnunquam do trina erroribus ansam praebuit: At nonnisi doctrina falsa, nonnisi is avi γνῶ e, qualis a Paulo castigatur. Enimvero, unde apud Ethnicos tanta Sacrorum depravatio ' unde tot Dii fi titii , qui tanto miserum urgcbant Atlanta pondere unde tam indigna iis adscripta ρ unde tot foedi barbarique ritust Nonne horum omnium mater ignorantia ' Nonne horum omnium causae mortalibus aegris Naturam nescire Dei e
Et sapientissimam Ciristi disciplinam, quid infecit, quid aduLteravit , quid totam pone perdidit , nisi incubans orbi Quictiano, per tot retro Saecula, barbarIes Et eandem quid eripurgavit , quid nativo suo decori quodammodo restituit, nisi felix illa Literarum, Saeculis potissimum XV. Ac XVI., non sine Numine facta instauratio ρ Et nostris denique icmporibus, quid tot somnia Enthusiastarum, tot Fanaticorum deliria , tot propudiosa male sanae Theologiae dogmata , in medium profert ac sovet, nisi verae Eruditionis in quam illi prudenter sane nec sine caussa invehuntur j omnimoda sere absentia ' in, stante doctria, stare Sacra, cadente cadere, prope necesse sit.