Joh. Alphonsi Turrettini ... Orationes academicae. Quibus multa, ad scientiarum incrementum, Christianae veritatis illustrationem, pietatis commendationem, pacémque Christianorum, pertinentia continentur

발행: 1737년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

mat 3 re alicujus saltem momenti, Inter nos Controversia; Caeterae enim,e. vel ab his pendent, de ad eas reseruntur, vel adeo leves sunt Fr νη , ut ne memorari quidem mereantur. Prima , de modo quo corpus in Eucharisticis Sacris praesens est ἔ Altero, de humanae Christi naturae sublimitate 5 dotibus; Tritia denique, de excelsis illis circa aeternam hominum destinationem must riis, quae captum nostrum seperare omnes fatentur. At verb,

quisquis aequo animo, Ae pacis studioso, in his expendendis versabitur, is profectb dissensum levissimum, imo εc concili tionem facillimam esse perspiciet. De Nam de modo quidem praesentiae Chrsi corporis in Euchariylia, squae prima stat ac praecipua, imb dc Iongo tempore unica dic

si dii materies in sane quantacunque appareat, primo adspectu, haec Controversia, tamen ad se ita accedunt utriusque partis sententiae, si accurate expendantur, ut quod superest levissimum sit. Enimvero , utrinque constat, panem quidem panem , Vunum esse vinum non desinere; utrinque constat, Christum ipsem in his Sacris praesentem esse; imo constat, ipsum Christi corpus squanquam de modo non plane convenit In his S cris vere exhiberi, Be manducari a fidelibus; utrinque tamen constat, corpus illud non per localem inclusionem ibi adesse, non modo corporibus selenni, atque in sensus incurrente, sed modo tantum Sacramentali , hoc est tantum adesse quantum Sacramenti ratio postulat; utrinque etiam constat, corpus illud extra Sacramenti usum ac celebrationem nullatenus adesse; utrimque porro constat, contra Ecclesiae Romanae placita, neque panem in Christi corpus converti; neque adorandam Eucharistiam; neque illam eme sacrificIum ; neque illam circumgestamdam , ritu Pontificio , atque asservandam; neque calicem suta trahendum Plebi; neque veritatem Sacramenti ab intentione

Ministri, vel alius cu)uscumque pendere; postremo utrinque constat, scitam illam manducationem , quae fide peragitur, si Iutiferam esse. Haec omnia in consesso sent. Quod reliquum Controversiae est, de mira quadam fic Capi nescia corporis Christi praesentia, cum ab aliis vera quidem, sed spiritualis tam

232쪽

Dκ COMPONENDIs PROTESTANTIUM DIssIDII s. 223 tum afferatur, an id tanti momenti est , ut foedera pacis a

rumpantur uinimo hoc quicquid est, fere plus curiositatis quam fructos habere ', &, ab iis qui Sacramentum juxta institationem Christi celebrant, idem quoad subsantiam accipi, nee plus nec minus, utut de re invisdili h. e. de modo praesentiaeὶ diaversa sentiant, judicium est Viri illarum partium doctissimi de celeberrimi, Samuetis P endosi. uod ad alteram Quaestionem attinet squae ex prima illa oristum duxit de Humanae nempe Christi Naturae sublimitate σdotibus, sane vIx ulla realis occurrit, rem accurate expendemtibus, sensitum di screpantia. Etenim, utrinque constat, duas in Christo naturas esse, divinam ac humanam , utrinque constat, naturas illas unione, quam vocant, perso li conjunctas esse; utrinque constat, unione illa, neque naturas confundi , quod damnatum in Eutychianis, neque persenam dividi, quod damnatum in Nestorianis; vimque constat, unionem illam, .QV-τωe, διαιρέτων, - , π, juxta Veterum Conciliorum sanciationes, concipiendam, utrinque constat, Christum omniscium, Christum omnipotentem, Christum praesentem ubique , Cluitatum denique divinis omnibus attributis exornatum ἱ utrinque constat ex adverso, humanam Christi naturam, humanam se

per esse, neque humanam esse desisse; postremo utrinquoeconstat , illam Dei & Hominis in Christo Actam conjuncti nem, ita miram ac sublimem esse, ut captum nostrum si iaret. Quid ergo hic controvertitur φ vix quicquam, AUDITOR Es. Mera hic est, mihi credite , mera hic est logoma.chia, prout adductis Bh. Gerhardi, Theiani Inter Augustanos celeberrimi, testimoniis, probatum dedit accuratissimi limaticsimique Vir ingenii, Helialbergensium dum viveret Doctor, Bh. Ludovicus Fabricius. Superest tertia Controversia, s quae nulla quidem initio, ast hodie omnium praecipua, imo ferὶ unica censetur de aeteranis nempe illis sumini rerum Arbitri consiliis, quibus de hominum Diute υeι exitio definitum cae verum Ac hic capit. Ita omnia apud utrosque α confesso esse , ω, si quod suptus indutia

ut M. Ivi Feci .

Fabris. Medit. da Contis . circa Pedisonam

Christ.

233쪽

Rom. XI.

ORATIO VIII. dissidium, facillime componi posse, cum Theologis perspIracaesimis affirmare non dubitamus. Enimvero, nonne omnes f tentur . bonum omne a Dco procedere nonne omnes fatemtur , malum omne a nobis oriri t nonne omnes serentur, ii minem ita liberum esse, ut Iaude vel Vituperio , praemio vel poena dignus habeatur nonne omnes fatentur , neminem umquam hominem excusabilem esse cum peccate nonne omnes f

tentur , neminem tae mortalium, qui, si Evangelio credat, &paenitentiam agat, Deum sibi bene velle, & salutem sibi cetatam esse, tuto Confidere non possit δ nonne omnes fatentur, neminem esse mortalium, qui, si donis Dei sibi concessis recte uteretur, Deo non foret acceptissimust nonne omnes fatentur, neminem esse mortalium, quem officio fungi, & salutis participem esse, Deo gratissimum suturum non esset nonne omnes f tentur, quicunque salute cxcidunt, non ullo quidem Dei defecitu , sed lita tantum culpa excidere , suique exitii auctores esse tNonne omnes porro fatentur, nihil in tempore accidere, quod in aeternis Dei consiliis definitum non fuerit ρ nonne omnes f tentur , nulla temporis successione , non variis proprie consiliis, sed uno actit ac limplicissimo, omnia a Supremo Numine, &cognita, & constituta nonne omnes fatentur, aeterna Dei comsilia rerum naturas non invertcre, nihil libertati nostrae ossicere,

neque nos ex Dei dccretis, sed ex propriis factis, judicandos enonne omnes fatentur, quicquid accidat, aequissimum tandem Dei judicium fore, nullam apud cum κρα-.λεψαν, Sc quo quiSplus acceperit, eo plura etiam ab ipse requirenda ' Denique, si quid hic superest, quod captu sit dissicile, nonne omnes cum Paulo fatentur, incompreheobilia Dei Iudicia esse, di vias e usisnpervestigabiles & nonne hoc Pauli, ῶ in utrorumque Scholis perpetuo ingeminatur Haec omnia utrinque concessa. Quidni igitur hic sibinimus ' Quidni intra haec nos contin mus quae sine abunde sussiciunt, & ultra quae t quidni enim dicamus i in nonnisi vanae quaestiones, m ae utplurimum log machiae, mera lascivientis ac nimio plus sapientis ingenii figmenta reperiuntur. Vcrum ν

234쪽

Det Co M po urun Is PROTEsTANTIDM DIssIDII s. 12 Verum, AUDITORES, ut clarius pateat, quam leve sit lim te rum momentum , quam facilis Conciliatio , quam aeqlia tole- Σ -- 'rantia, age , nonnullas Observationes , quae id aeterius Confita momen-mcnt, atque in aperta luce Collocent, quanta fieri potest pers picuitate ac brevitate , sebiungamus. I enio M. Et primo quidem , nemo non videt, Quaestiones illas Omis i. Quasenes, quae inter nos agitantur, in mente tantum subsistore, nihil ad Cultum, aut mores spectare. Iam, fateor Doctrinas Culium illas, quibus, vel Cultu, divinus constat, vel vitae ratio inaeisdificatur. gravem hauddubie dissensum emcere; At verb, quae nihil ad Cultum , nihil ad vitae regulas pertinent, sane tanti non sunt s.ciendae, neque tantum, apud aequos judicet, is ciendae concordiae obicem ponunt. Secunda, Quaestiones illae, ut accurate expendantur , plebis 3. ηι

captum ita superant. Scholae ideis ac distinctionibus ita sunt i, τι

Implicitae atque intricatae, ut vel id unum indicio sit, illas ad Plebir FiJei summam de cardinem non pertinere; siquidem Religio, pia, M. in necessariis, plana, facilis, simplex, dc vel rudistimorum limminum captui est attemperata. saria. Et quis dubitet, ADDITOR Es, quis dubitet innumeros esse, t. P--.dico in utrorumque castris. neque modo in rudi plebe, sed & M 'Linter Litcratos ipses, qui circa inaestiones ejusmodi, vcl pM arum aut nihil intelligunt, vel judicium cohibent, vel dubiis Iz

praepediuntur, Vel imprudentcs errant, vel, quae de his in Scholis dicuntur, ne fando quidem audiverce An igitur illi omnes a Fidelium censu expungentur Expungcndi utique s rent, si haec inter necessaria Fidei capita numerarentur. At viderint, qui ita sentiunt, quantam suae Communionis paserem tam dura sentcntia feriat. Viderint, quot ex sdis liberis , amicis, propinquis , discipulis, ab Ecclesiae tabulis er dant, imo & salutis spe dejiciant, dum haec tanto supercilio, tanquam creditu necessaria, ab ipsis requiruntur. Prosecth m Ie ageretur cum Christianorum robus, si a Quastionibus istu modi, arduis oppido atquc intricatis, de Fidclium inter se Compages, oc aeterna salus pendcret

235쪽

4. Contro Ad haec, non tam Circa res ipses, si sedulo adverteris 3 quam circa modum 8c circumstantias, Controversiae nostrae versentur.

sir ω, Enimverb , si , vel arcta illa, quae Christum inter εe Fideles Hul Vin tercedit conjunctio , quaeque manducationis nomine in Scriptu ra indigitatur, vol suprema ac vere divina Christi Domini nosi δ tti praestantia, vel credentium salus, vel incredulorum exitium, In dubium vocarentur, inde, sateor, non exigua labes ChriLtianae fidet adspergeretur. Verum haec omnia, rcm ipsam quod attinet, apud utrosque illibata manent ; De horum duntaxat modo & circumstantiis quibusdam ambigitur: Quae in Divinis perfecte nosci, neque nostra sinit imbecillitas , neque verti, ad colendam pacem , vel ad assequendam salutem, requiritur.3.Utrius Sed Se illud a Pacis amantibus sedulo attendi velim. utriusique partis hvpotheses non ex malo processisse animo , sed ex 'pi' φη pio potius fine Ac consilio derivatas. Ac sane , qui verba E , -- charistica literati sensu accipiunt, Scripturae reverentia sine dubio eo adducuntur: Contra, qui sensum figuratum urgent, non alia id agunt de caussa, quam quia ros secum pugnantes in mentem admittere nequeunt, & quia etiam sententiae suae non parum praesidii in Scripturis esse arbitrantur. Pariter, circa

Persenam Christi, quid cordi est Augustanis Fratribus, nisi ut

Christo honos tribuatur, nisi ud humana eius natura quam mais

xime extollatur ' Contra , quid movet Ecclesias nostras, nisi quod Christi naturas inter se confundi metuant, neque illa umquam Homini, quantacunque illius sit dignitas, competcre posse existiment, quae Dei sunt propriae Sic eriain in Quaestioniabus de Praedestinatione, quis scopus est Resormatorum, nisi ut tota, quanta quanta est, salutis nostrae gloria in solidum Deo asseratur Quae vero mens Augustanis Fratribus, niti ut Deus culpa liberetur, omnisque excusatio peccatori adimatur Qui quidem fines omnes sine dubio laude digni sent, idque saltem debent emcere , ut ne nos damnemus Invicem, sed alii alios

feramus.

Pis . Nec id etiam omittendum est, quo momentum harum quaece stis, nonum non parum deprimitur, scilicet, nillil sere aliud, in. Pleia

236쪽

Dg COMPONEM Is PROTESTANTIUM DISII DII s. 217 plerisque istis controversiis, quam quae ad reprobos pertinent, disquiri. Etenim, s de Christi corporis manducatione agatur, quae manducatio saluim parit, ea nempe quae fide peragitur, apud utrosque in consesso est; De illa sola ambIgitur, quae adclutem nihil facit, siquidem probis pariter atque improbis comis munis habetur. Sic etiam , Cum de aeternis Dei consiliis agutur , quae Fideles spectant clara sunt, & extra omnem conta versiae aleam po. ta ἱ Quid de reprobis statutum suerit, quibus illos Deus oculis adspiciat. id unum fere in quaestionem venit. Quidni igitur ista omittimus, quae ad reprobos pertinent' Quidni illos Deo relinquimus ea vero solum curamus , quae nos

Deo gratos efficere possunt quae quidem nulli quaestioni, nulli dubio sunt obnoxia. Quod si vero addam, ADDITOR Es, plerasque ex his Quaectionibus, eas praesertim quae de Dei Gratia & aeternis consiliis agunt, quamcunque Elegeris partem , Cuicunque te Sectae addixeris, insuperabilibus prope dissicultatibus obseptas esse, nihil dixero quod viri docti jampridem non experti sint, hodieque experiantur. Hinc siquidem premit Dei auctoritas, dominium,

praescientia . consilia ab inemo capta, nec eventu unquam C

ritura. Illinc pugnat Dei sanctitas , bonitas , justitia , libertas hominis, futurum judicium: Quorum omnium conciliatio quam ardua ac perplexa sit dico, quascumque Hegeris partes iis abunde perspectum est, qui ad haec intestigenda , atque inter

se componenda, omnes ingenii nervos intenderunt. Neque vero nobis propriae sunt, aut in Scholis nostris natae, ejusmodi Controversae. Omnium amatum, locorum , reis digionum, communes fuere. Viguere apud Ethnicos, inter P thatorieos , Platani Os, Stoicos, Epicureos. Viguere apud δε-daeos, inter Pharisaeos, Sodducaeos, E f s. Vigent etiamnum inter praecipuas inhammedanorum sectas. Et quam variae de his sententiae aeter o istianos fuerint, inde a primis Ecclesiae temporibus, ad nostram usque aetatem, Illi demum ignorare possunt, qui Scriptores Ecclesiusticos, & res in Ecclesia gcstas, ne a limine quidem salutarunt. Agitata haec apud Pontificios,

F f , inter

miantum

s. O as istines ita

emporum

237쪽

tina M. DUenii familiast Neque tamen Ecclesia illa, quae se eris rare nesciam jactat, quae ue anathematum ac dirarum plus satis est prodiga, alterutros sinu suo unquam expulit. Illa societas. quae Iesu dicitur, in antiquissimis suis Matutis, ad docendam D. Thomae Theologiam adstringebatur Mox tamen contraria dogmata , non modo amplexi sunt, sed & eo, quem orbis s. 'Mes vidit, servore propugnarunt. Caeteros quid memoro 3 Ipsi Pr o. testames, quorum hic caussa agitur, varie admodum de his sem arM,-- sere. Reformatores, ut In multis aliis, sic & in hoc doctrinae μου iis, capite, Auxustinum sere secuti sunt. In his fuere Lutherus , - ρα- inglius, Calcinus, aliique. In diversa abiit Melanahon, n que tamen id intimae illi, quae Ipsi cum reliquis erat, amicutiae quicquam detraxit. Postmodum Luilieri.distipuli 1 Magictro discedere, M Melancthonis ideas anteponere non dubitarunt. Scd neque inter Reformaros ipses omnimodum consem sum fuisse, multos jam tempore Reformationis circa ista diverissum sensisse, multos hodila, tum in Britannia, tum in Gem nia, tum Vibi passim, ad Augustanos Fratres accedere, mulistos mediam insistere viam, multos ianique , nec insipientes, assensiim hic cohibere, & haec arcana Deo relinquere, norunt quicunque in hodiernis Ecclesiae Rciormatae rebus non omniano sunt peregrini. Quae omnia satis . evincunt, quaestiones illas intricatissimas, quae ab omni retro aevo M apud Gentes omnes agitatae sunt, quaeque, quo plus agitantur, eo pluribus involvuntur tenebris, imo vero circa quas dissentiunt earundem partium Theologῖ, parum aequam inia ustis nostris dissidiis in

teriam praebcre.

inisti viri minis auras tot redeant Ecclesiae Patres , tot Martyres , tot vI-

pii , clui cum, Ecclesiis nostris sensere , si redeat Autustia Mhεitii, nus, illud Ecclesiae Christianae jubar, quo haud scio an ullum α' spindidius Celobriusve unquam exstiterit, si redeat Gihe a1 iseseremuν ρ. se, bcnedictae in omne aevum apud Protestantes omnes meis

moriae, si redeat, inquam, Lutherus, α caiam docer peris

238쪽

gat quae contra Er mrem scripsit. scIre velim , de magnis ibiis Viris quid Augustani Fratres statuerent An eos a Sacris

His removerenni Equidcm adduci non possum, ut cos tam Iinmiti suturos animo existimem. Quhd si autem pios illos V, ros , nihil obstante sua illa de capitibus intcr nos controversis discrepantia, suos in coetus, sua ad Sacra, nihilominus velint admittere , quid caussae est cur Ecclesias nostras , ob eadem . placita, imh sorte minus dura, fraterna communione indignas pronuntient . Quid multis' Innumerae sent m Domina sacra quaestiones, Pluri quae ab earundem partium Theologis varie admodum dctermi- z. motur , innumera Scripturae loca vario plane sensis exposita, innumeri circa mores nodi casus conscientiae vocanti contrais Quissu rio prorsus modo explicati; Quae quidem non minoris sunt, O quaedam longe majoris , quam controversiae nostrae, m- . menti; sed de quibus tamen dissentire liberum ac solutum est, neque propterea Theologi sibi mutuo infensi fiant, vel Eccle sitae in partes vocantur. Quidni igitur, circa paucas illas quae nos dirimunt quaestiones, eadem mansuetudo , eadem aequitas servari queat Verum, quid tot ambagibus utimus quid tot rationum mo- r . Dra menta ac pondcra coacervamus Z Una est instar omnium, & ρι 'caussae jugulum petit. Scilicet ut qua dam dogmata exitialia pronuntientur , de illi qui ita sentiunt a Communione nostra .Hira ex arceantur, quis arbiter , quis judex erit Vos dicitis, licet; nos dicimus, non licet, Donatistis a ebat Optatu&. Inter licer Oν . . vessum, re non licer no haem, nuraur o remigGnt nim γορ- ν. lorum. Nemo vobis eredar, nemo nobis. Omnes contentios heis men. Domines μmus, ct 'diis veraras impeditur. De Caelo quaerendus es Iudex. Hic pariter Inter nos ambigitur, ad fraternam Chri timorum communionem quid requiratur an certa, profitentes dogmata, lethaliter vel non lathaliter. errare existimandi, an ad Sacra admittendi, an a Sacris removendi snt 3 Hoc isti, Illud alii asserunt. Inter varia nostra judicia nutant & remiagant animae populorum. Quis igitur litem dirimeti De caelo F s 3 ροπι -

239쪽

quarendus est judex. Ita, ita est, Au D TO E s. Unus Deus procul dubio, unus ille Legissator, quem penes est, M per dendi , & servandi arbitrium , mus, inquam, unus ille potest,& salutis & exitii , adeoque colendae a nobis vel abrumpendae communionis, limites statuere. Imb vero, debet hoc j . dicium ita clarum apertumque Etae, ut nullus haesitationi, nitulus dubio supersit locus. Hinc siquidem Dei bonitas postulat, ut mentem suam evidentissimh hac de re exposuerit, dum siculicet aeternae salutis vel exitii conditiones posuit. Illinc nos ipsos a damnandis fratribus, de a communione nostra arcendis, ita abhorrere par est, ut nonnisi inviti, reluctantes , moestic simi, ineluctabili denique divinorum oraculorum evidentia cinacti, ad hoc judicium ierendum ducamur. Jam vero . quis tali Oraculo, tam evidenti, tam ineluctabili, ad Ecclesias nos. tras damnandas , nosque a Sacrorum foedere arcendos, se coactum affirmare queat e Nae, qui hoc asserere ausit, is praecupitis admodum judiciI, mentisque affectibus M partium studiis

nimis exciecatae notam effugere non possit.

od;osa Scio equidem, ADDi TOREs nec enim illud dissimulam e dum est, siquidem haec est una ex praecipuis ejus quam Opi αἱρον i ta mus Pacis rem risὶ Scio, Inquam, illa non raro Ecclesis noc assingi , quae quidem si teneremus, indignissimi mortalium essemus quibuscum ulla Inlretur concordia. Odiosa nempe

consectaria ex principiis nostris eliciunt. Dicunt, nos Deum peccati auctorem facere, peccatores excusare, Evangelium, respectu maximae hominum partis in scenam mutare ; Sacramenta in figuras inanes convertere; Manicharisnum, Stoicis - 1 mum , Nestorianismum , recoquere I aliaque idgenus, quae si vera essent, caussam non dico cur non jus ime in omnium

odia incurreremus, utpote qui Rcligionem totam & sol dissima ejus sulcra everteremus. Verum salva res est, AUDITORES; Pura est, quae Dei est bonitas, ab impactis hisce criminibus Res maiorum doctrina. Reclamant Doctores ipsorum, LPhri , Scliolae, Pulpita, Subsellia; Imo & Ipsa illorum praxis, quanquam ab ea quae esse iabuit, I gissime adhuc distat, eos

240쪽

DE COMPONENDIs PROTESTANTIUM DISI DII S. 13

tamen de Dei virtutibus, & sinctitatis studio, non male semtire docet. Enimvcro, AUDITO Ras, sui quanta sit iniquutas, in adscribendis, etiam legitimis, sed ab adve sario negatis consequentiis , evidenter demonstretur fateor equidem

tantam intercedere inter veritates omnes connexionem, ut si

pe levissimus error, si accurate injiciatur, cum gravissimis ae evidentistimis principiis constare nequeat: Sed an ideis qui veI in Ievissimum errorem impegcrit, statim prima Scientiarum

principia, statim veritates momentosissimas, negare existim hitur In Arithmeticis ac GeOmctricis, vel minimus in calculis error, cum principiis per se notis consistere nequit: Mideo, qui, vel oscitantia, vel falsa quadam delusus specie, maialc calculos quosdam subduxerit, statim di tur prima princia pia luctui, totum es e mavus sua parte, si aequalibus aequalia demantur, reliqua aequalia freὶ ignorare vel inficiari 3 In S Cris pariter, quis nescit innumera, sive per inscitiam, sive per incogitantiam, sive ex praeconceptis animi opinionibus, viris piis excidere posse, quae, posita Dei existenti, de virtutibus, stare nequcunt' Numquid statim viri illi pii Atheisini insim

Iabuntur s Animas corporeas, teneras re lucidas, aerii coloris, Terruv. formae per omnia hamanae, Veterum mesti .mniabant, interque alios Tertullianus, quo quidem animi immortalitas non parum convellebatur: M illi propterea animorum immortaliatatem & vitiam suturam negare dicendi erant ρ Humanam

Chiisti Naturam vere passam negabat Hilarius: quo posito, Redemptionis veritas, Sc patientiae Christi exemplum, penitus evanescebant: An ideΛ pius ille Praesul Christum servatorem

abnegare censendus suit Possunt, falcor, consectaria Illa eum in finem recte proponi, ut error unde fluunt revincatur, 3c itili qui ita errant ad saniorem mentem revocentur: At illa ipsa

iis adscribi, qui ea rejiciunt ac abominantur, quasi illorum principia essent, utque ipsi exosi praestentur, id verb est, AmDITORES, quod per aequitatis leges non licet. Etenim, si illationibus, ex nostra ductis sententia , a nobis vero repudi tis, nobis invidiam conflare liceat, quidni & nos eodem ju-

SEARCH

MENU NAVIGATION