장음표시 사용
331쪽
y11 ORATIO X. DE AFFECTIBUS A VERO ABDUCENTIEus. est, ratio. Non id ignotum Platonis Scholae, cujus tot praecepta πι- α Θίμι- , de mentium purgatione, de cmersione ex luto, de separatione a corpore sic enim Affectuum depositionem vocabant in tanquam unica κ ... Iri, ad Veri Contemplationem, via. Ur multiplici rerum cognitione animos discendi avidos piacamus, quos non labores suscipimus quas non molestias dev
ramus Linguas addiscimus ; Historias versimus; Philosephiat atadita petimus; Nullis non artibus, Scientiis, disciplinis, operam damus. Frustra haec omnia, dum Affectibus praepediri mentem sinemus; Frustra haec omnia, dum superbia, invidia, aemulatio, privata commoda, studia partium , spes, ira, cupido ,
judicia moderabuntur: Quod dum erit, vix quicquam boni ex Scientiis sperari potest; Illae non animo illustrando, ornando, petaficiendo, sed obscurando, pervertendo, inficiendo, aptae suturae sunt; prout tristi experimento utplurimum Contingere CernImus. At vero, si, positis affectibus , excussa superbia, studiis partium valere jussis, attenta, placida, modesta, Veri indagatio instituatur, dici non potest quantum lucis, quantum Commodi, quantum pretii, cum ad Disciplinas omnes, tum ad Sacra, perveniaturum sit. Sed quid dico, ponendos Assectus 3 Imo Affectibus hic opus est; non iis certe quos hactenus diximus; sed Affectibus puris, aequis, rationi consentaneist opus luc recto Veri midio; opus, vivido atque indefesso ad illud scrutandum ardore; opus hic, Dei gloriam, humani generis commoda, propriae mentis persectionem , veram nostram felicitatem, non cassis, non Iam guidis , sed igneis appeti conatibus; opus hic pietate, justitia, fortitudine, mansuetudinc, modcstia, omnium denique virtutum choro; Quibus ducibus, si Verum quaeratur, se prosectb menti ingeret ι Luminum parens coeptis favebit; sicque
Dudum quod atra rexit erroris nubes,
332쪽
Fusum satis Ac ADEM AE GENEvllusis Solennibus, M. Maii
333쪽
ΤERTULLIAN. Apologet. Cap. 39. Oramus pro satu seculi, pro rerum quiete.
334쪽
NM qu AMNE Igitur sit bellorum eriti Nunquam ne sat Christiani sanguinis susum ' Quousque, 6 Mori Ies, in mutuam ruetis perniciem Quousque toro saeviet Mars impius Orbe st
A Gadibus, ad ultimos usque Soptentrionum atque Indorum fines, imo vero ad remotissimas Oceani ac Novi Orbis plagas, helli furoribus omnia plana sunt. Ardet Hesperia, caput belli
335쪽
ac praemium armisque decernere nititur, quem domInum sit habitura. Furopam reliquam , in magna hac lite, variis huc illuc studiis tractam, inde ab octennio flammae populantur. Beula gerit nullos habitura triumphos, Hungaria. Exultant Sarm να, dc pompas ducunt, ob potentissimi Dynastae cladem ; c jus casus, si quidquam aliud, ancipites belli eventus, ει quam
in lubrico stet fortuna, abunde docet. Hinc nova rursus Poloniae facies, novae turbae, nova incendia; quorum favillae in Stamiam delatae, in altas jam eruperunt flammas. Mitto fraternas Indorum pugnas, regioque sanguitie Indum rubentem. Id jam dicam, besto ad unctas, ac veluti succenturiato, n vissimis annis, miserias, coelum ferreum, tellurem colonorum vota fallentem, annonam multis in locis non caram, sed nullam ρ Quid morbos, quid pestilentiam, variis etiam in locis grassantes t ut ne scilicet ulla Dei virga, ullo mali genere Otabis vacaret. Verum haec quidem tantisper mitescunt: Mars horridus nihil mitescit. Frustra Pallas non ita pridem paciferae ramum praetendit oliυα. Evanuit spes illa Pacis, tam diu enoptatae, tam diu exspectatae, sed incassum. Terris tantum octonsa est, caput statim nubibus recondidit; novoque furit Bellona flagello. o te mortalibus iratum, Deus t O gravia, quiabus iram tuam lacessiverunt, delicta, quae tot annorum bello, tot stragibus, tot incendiis, tot Provinciarum vastatione, tot Populorum infortuniis, tot omnis generis calamitatibus, nom
Sed quo seror quis me aestus abripite Ignoscite, P Roc
te, si, mei oblitus, neque ubi sim satis attendens, in abruintas has eruperim querelas; vobisque nondum, ut par crat, fialutatis, dicere occoeperim. Leges scit affectus vehemens; orationis cultum respuit; totus in suspiria ac vota etanditur. Ecquis vexb aequior astinus, ecquis humanior, ecquis, si non laude, certe venia, dignior, quam iis inici calamitatibus, quae humani generis magnam partem premunt; quibus totus, . quantus
336쪽
quantus quantus est, Christianus orbis concutitur ; quibus innumerorum hominum, Husiam nobistum naturae, ejusdem se eis, ejusdem fidei, vita, securitas, sertuna versetur Liceat igitur, AUDi TORES, liceat huic nos atactui pcrmittere. Liaceat exsillantis toto orbe Pacis, neque alibi sere quam in hoc terrarum angulo delitestentis, patrocinium sustipem, ejus causissim agere, ejus laudes dicere, ejus commoda incommodis belli opponere. Liceat illam sugientem persequi, se subducentem morari, ut illa denique ad homines redeat, sed redeat quam citissime, sed redeat fausta N: felix, sed Ecclesiae. redeat, non miniis quam Orbi, std redeat, non ad breve tempus, sed in
multos annos duratura, a semmo Pacis Arbitro contendere.
Quod dum ago, haud equidem vereor, ne, apud aequos I dices, & publicae Pacis amantissimos, consilii mei ratio improbetur. Quod si enim de re dicendum pia ac honesta, quid sinctius p si de re utili, quid salutarius e si de re grata, quid omnibus acceptiust si de re quae tempori conveniat, quid odiportunius si de re loco apta, quid Templo, non jam dicam Pacis, sed Dei Pacis accommodatiust si de re quae dicentem deceat, quid Ministro Pacis decentius si de re denique M iis , quarum festum agimus, amica, quid ad earum dignitatem& commoda promovcnda aptius ' Neque prosecto, vel si maxime velim, , desideratissima illa Pace cogitationes vestras abia ducere , illasque alio transferre possim; adeo illa omnium antimos sollicitos habet, omnium vota precesque exercet, omisidium sermonibus, in Curia, in Bro, In plateis atque compia . tu, in privatis cujusque aedibus socisque, celebratur. Te dicam igitur, o Pax rerum optima, quas homini novisse datum est. Te dicam, Pax una innumeris potior trium- phis. Te dicam, quam natura suadet, quam religio imperat, quae publicae siluti consulis, quae privatorum commodis sori nisque famularis. Te dicam, qua si lata, boni nullius tuta possessio esti qua reddita, tuta omnia atque tranquilla: quaiublata, jus datur steteri ; qua reddita, siuus justitiae honos rossiditur: quae iublata, luctus ubique, dc plurima mortis imago;
337쪽
qua reddit, , reviviscere ac recreari omnes videntur. diacam, quae, caeteris veIuti posthabitis Gentibus, nos, nos P pulorum omnium penὶ selos, tibi addixisti; quae, caeteris deis relictis, certam hic veluti sedem fixisti; quae, non a brevi tempore, non paucorum spatio annorum, sed & his jam s pra centum annis so raram selicitatem l o praedicandum Dei munus l) inter medias Bellorum faces, in mediis caeterorum cladibus, suavissima nobis otia secisti. Te dicam, cujus beneficio miraculum sumus, quam omnes nobis invident, quam nos careeris omnibus optamus, quam denique qui non amet,
qui non quaerat, qui non desideret, Is profecto ex humanae naturae finibus est ejiciendus. Sic est, Auni TOREs; Quisquis vel in ipsam Hominis naturam oculos conjecerit, facile intelliget, non bello, sed pacI, non exitio, sed saluti, non ad nocendum, sed ad juvandum, eum a natura Comparatum esse. Quid enim, obsecro, quid aliud docet naturalis ho num inter se cognatio quid, tot animi corporisque dotes, non nobis ipsis tantummodo, sed de aliis juvandis aptae quid ipse loquelae usus quid tanta ad amicitiam & miserationem propentio quid mutuae necessitates non allicr quam mutuis officili ac beneficiis supplendae e quid
benefaciendi voluptas, vivida oppido & exquisitat quid grati
animi sensus quid alia innumera clamant, nisi homines ad Imeundam colendamque societatem, adedque ad paccm, non ad bellum, procreatos esse e Unde ille novissimi Saeculi Politicus, dicam, an Atheus, qui homines natura hostes, Voluntatem latadendi primam, statum naturae statum belli, dixit, homines in belluas mutasse, statumque naturae, non humanum, sed ferianum proposuisse, haud immerito insimulatus est: Meliora loruge ac humaniora prodcntibus Ethnicis Philosophis, qui homi
ad benefaciendum natum, Societatis appetentem, proindeque ad illa omnia, non quibus violatur, sed quibus colitur Socio. rus, propensum dixere.
Neque vero desunt in θω habitu figur que humani corpo
338쪽
V o j v M P m. o P A C E. y29ris, propensae, non ad bellum, sed ad pacem, naturae indicia. Nam caeterorum quidem animantium quod εί pridem obseruvatum est in armis pleraque Instructa nascuntur.
Tauros natura Cornibus instruxit. FerIre calae equos docuit. Leonum rabiem dentibus unguibusque armavit. Apris suImineos affixit dentes. Alia testis, alia corio, alia rostro, muniata cernuntur. Sunt AE quorum incolumitati pernicitate procpectum est. Solus homo inermis veluti, imiacillis, impar tus , molli carne, cute levi, blando vultu, amina voce, risu ad suas cum aliis communicandas voluptates, lacrymis ad ali xum commovendam misericordiam , brachiis ad complaxum v
Iuti dispositis, in hanc vitae lucem protruditur: Ut pateat, si lutem ejus, non armis , non irae, non bello, sed amori, sed nevolentiae, sed pacis studi Is, commissam esse. Observat Sextius apud Senecam, profuisse iratis quibusdam
speculum adspexisse; perturbatos illos tanta mutatione sui, tamia repercussae imaginis desermitate, scipses non agnovisse, si
que ad se statim rediisse. Quid, si Sellum gerentes se adspia
Ciant, tum, exempli caussa, cum, Vel arx In ditur, vel sisena conferuntur, vel aliud quid hostilo committitur; si minaces
vultus, torvos oculos, rabidam vocem, feros incessus, cursit tiones bacchantum in morem, per medios enses, per medias flammas, manus ad urendum, secandum, vulnerandum, CO
diendum , vastitatem quaremque licueris Inserendam, numquam satis promptas; si haec, inquam, sedati adspicerent, haud scio equidem, AUDITOR Es, annon set ipses puderet, & amnon hinc ad Pacis studia, hoc est, ad stapses reverterentur. Enimvero, quis nisi serreus, quis nisi posita humanitate, moribusque plusquam serinis, iis quae bello insunt lamentabilia non moveatur e duis, siccis oculis, Vastatos agros, populatas Provincias, Urbes incensas, expilatas Gentes, atque ad iumTl mum
339쪽
mum inopiae redactas; florentissimos exercitus, Intra paucarum horarum spatium, in horrendam cadaverum struem converses; funestas domos, subversa Regna I conjuges conjugum, patres liberorum, amicos familiarium jacturam deflentes ; omnia, qu cumque oculos dederis, nil nisi mortem, pavorem, Vastit tem, spirantia; quis liaec , inquam, quis haec, siccis oculis , non jam dicam praesentia intueri, scd 6c absentia cogitare queat His adde morum licentiam, proculcatas leges, fas versum a que nefas I fidem, aequitatem, pudicitiam, contemptui habutas, ne dicam probro; scelerum facies omnes, nullo metu in lucem productas. Adjunge Ae neglectas artes, omissa st
dia, barbariem inductam; insciices belli propagines, tristi Sa Culorum omnium experimento plus satis notas. Quibus si jam Pacem opponamus, o quam laetam, quam amabilcm, quam omnium studiis atque votis dignam se prodetl Illa quippe,
omnia vigent, omnia florent, omnia recreantur atque ornamtur. Illa, nemo habet quidquam quod metuat; Vita omnium ac sortunae in tuto versantur. Illa, bos tutus agros peram . bulat, Nutrit rura Ceres, almaque faustiras,
Pacatum volitanr per mare navit ,
. Culpari meruit fides. Illa, conduntur oppida, exstruuntur villae , collapsa restituumtur, exstructa ampliantur atque ornantur. Illa, floret mercatura, vigent artes, opificum, disciplinis omnibus ac Scientiis novus quotidie splendor accedit. Illa, suus Legibus constat honos, valci aequitas, fervet disciplina; Culpam poena premi eomes. Quid multis Bello regnante, atra quaedam nox imducitur; Pace amoenissimus dies illucescit, Ac Gles melius nitent. Bello, turbata de confusa omnia; dicas, antiquum chaos rediisse; Pace, omnia in ordinem coacta , de suo quaquc loco reposita. Bello, pavor; Pace, securitas: Bello, planctus; Pace, laetitia: Bello, exitium, Pace, vita: Ita ut, qui PacIBellum praeserat, is malorum omnium ternam, bonorum omnium parenti δέ custodii anteponere plane dicendus sit.
340쪽
VOTUM FRO PACE. 33IVerum, AUDITOR Es, si natura ipsa, si aequItas, si humanitas, si publica privataque commoda, Bello deterreant,
Pacis studium animis instillent, quanto magis Christi disciplina, quae, vel teste homine Ethnico, nil nisi )ustum suadet σιene, a Bello abducere, Pacem suadere existimanda est EG Lib.xxh. quid eitam aliud qtiam Pacem attulit, ecquid aliud quam P p cem commendat, ecquid aliud quam Pacem urget, ille Pacis auctor 8c princeps Christus Age, prodeat Sinensis aliquis, aut, si mavultis, quidam ex illis Lunaris Orbis Incolis, qui de Christianorum rebus ne fando quidcm quidquam audiverit. Dentur illi Novi Foederis Tabulae. Monstretur ei, quid mandet Christus, quid vetet, quid praecipIat; quanta Cura, non
im modo, non caedes, non latrocinia, sed & iram ipsam prohibeat; quanto studio, amorem mutuum, benevolentiam, mansuetudinem, pacem, concordiam, suis commendet; quam sellicitε, non aIlos quam lenes, non alios quam misericordes, non alios quam pacis amantes, beatos pronuntiet; quo pacto,
a suis discedens, non aliud eis donum i non aliud pignus, quam pacem relinquat; quomodo hac una nota suos in positerum dignosci velit; quomodo hoc uno in capite proram ac puppim sui ritus collocet. Moneatur, his vivcre Legibus, in eas iurasse, ex cis probari, quicunque Christi nomine cense tur; ncque dubium apud illos fieri, quin haec servantibus aeterna praemia, haec instingentibus aeterna supplicia post hanc Iucem exspectanda sint. His acceptis, ducatur ille In milia tantium castra. Videat bellicum omnem apparatum. VLdeat tot hominum centena millia, non subito quodam irae aestu, non extemporaneo quodam furore, sed placide, o dinath, probὸ subductis rationibus, in id unum ut se m tub laedant, ut se spolient, ut se consediant, ut sibi vitam eripiant, intenta. videat tot armorum genera, tot belli m chinas atque instrumenta, mille mortibus creandis apta. Vudeat speciatim tormenta illa, verE torquendis hominibus nata, ante trecentos quinquaginta annos, a Monacho quodam Geta