Joh. Alphonsi Turrettini ... Orationes academicae. Quibus multa, ad scientiarum incrementum, Christianae veritatis illustrationem, pietatis commendationem, pacémque Christianorum, pertinentia continentur

발행: 1737년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

31 ORATIO II. INAUGURALI sChristi dona esse, quae quidem pro lubitu suis largitur, Unde

nec propriis donis inflari, nec alienis invidere par est, sed omnia ad datoris stopum & gloriam potius referre. Quia autem haec omnia a Christo procederent, confirmat Apostolus P. v. adducto loco Ps LXVIII. quo, sub figura Arcae, in montem Sion cum pompa transsatae, triumphalis Christi Adscensio, de secuturae largitiones praenuntiabantur. Quaenam vero largitis. nes Scilicet Munera Ecclesiastica, & dotes eis adjunctae; Dum p. 11. alios dedix Apostolos, Prophetas, Evangelistas, quae quidem Munera erant extra ordinem, de primis illis temporibus propria, alios Pastores di Doctores, quarum iunctionum perpetuus usus in Ecclesia esse debuit. Et quem in finem dedit haec

p. 1,. Munera i Nempe ad Ecclesiae constitutionem , quam coagmentarionem Sanctorum, opus Ministerii, aedificationem eouoris

Christi , vocat ApostoIus. Et usque quo perdurare debuit

33. Munerum illorum usus Nimirum, donec nos omnes, qu rum adhuc dispar est fides & cognitio, unitatem ac perse tionem hoc respectu adtigerimus , Christusque In nobis serumandus viri perfecti aerarem vel stamram adeptus fuerit ιquod nonnisi in futuro saeculo continget. Mox, ut Munerum illorum usum ulterius confirmet, monet jam tum falses Do

tores, sive Gnosticos, sive alios similes, Christianorum simplucitati ac fidei insidias parasse; aductius quas proinde Fideles, 4. Pastorum ac Doctorum ministerio, muniendi erant: Ase simus, inquit, ranquam pueri, qui se facile , quovis decipi patiuntur; ne, instar fluctuum, vel naviculae, ad omnem falce Doctrinae ventum hue illuc impellamurq uno verbo, ne a falsis docto rubus, qui versipelli astutia, varii sque arribus ad D tendum aptis,

errores suos obtrudere tentant, nobis sucum fieri sinamus. Et haec quidem pericula vitanda: Contra verb quid agere opON s. tuiti Nempe sicque erescere ac adolescere, tamquam corpus cujus Christus es eaput. Quid autem proprie d

signet, illud o. , non eadem est omnium sententia. Quidam exponunt sincere diligere, in earirine exercenda verumae sncerum se praelare. Sic Grotius, aliique. Verum tota

42쪽

Dε Τηgo Loco VERIT. ET PAC. STUDIOSO. 3 capitis series, & ea potissimum quae prox e inlcccdunt, de veritatis, hoc est , vcrae doctrinae studio, cum caritate conjungendo , hic agi suadent: Nam illis falsae Doctrinae ventis, illis errorum ossuciis, illis artibus veteratoriis, ad fallendum compararis , de quibus versu superiori, quid opponit Apostolus. Nempe τἰ-, veritatem sectandam, veritati anaerendum

esse, At clim falsi illi Doctores dissidia etiam ac jurgia in E clesiis sererent, ideb --addit Apostolus o. , itaveritatem sectandam , ut caritaris quoque recordemur, ut in caritate simul ambulemus. Et haec quidem est Iongὸ aptissima hujus loci interpretatio. Enimvero sunt haec duo maxima ci ca Doctrinam Christianam ossicia. Vcritate constat fides; Caritate obedientia pene abselvitur. Veritas intcllectum ornat; Caritas voluntatem perficit. Vcritate illustramur ipsi; Caritate alii cum aliis conjungimur. Per Veritatem, a falserum Do torum erroribus; Per Caritatem a jurgiis & sthismate nobis cavemus. Utraque igitur finis est Ministerii sacri; Utraque Christianae Institutionis summam absolvit; Per utramque soris matur & coalestit corpus Ecclesiae; Pcr utramque in Christo tanquam capite adole imus. Verum de Paulino loco plus satis. Ad rem ipsam jam accedamus; Et primiim, quanta fide VER 1τAs sectanda iit, deinde, quam arcto scedere ei CAR TAs sit adjungenda, respectu Theologi speciatim , probatum

demus.

I. Et de VERITA τε quidem, AUDITOR Es, vix opus est ut quidquam dicamus, siquidem ejus praestantia, ejusque sectandae nccessitas, apud omnes est in conscsso. certe, ipsa n tura duce, nos veri studio tralii & accendi, imo & ipsbs c rores, nonnisi veri specie indutos, mentis assensum extorquere , nemo est qui, si in se destendat, sensu proprio non convincatur. Unde Veritatem naturale quoddam mentis pabulum esse, illa nos pasti, recreari, cxomari, erigi, contra labi, c Tare, ac decipi, rem turpissi aram ducendam esse, ipsi Etlani

corum Sapientes produnt. Iam quicquid pravi, quicquid cuti .E pabu

43쪽

Mait. XV.

pabilis, quicquid turbidi, quicqvid inquieti, quicquid deiaque

tristis ac miseri, hominum vita in se continet, id omne averi ignoratione atque erroribus ortum ducere, contrae vero ad bona omnia, honestatem, Justitiam, pacem , quietem, μlicitatem, nonnisi Vcritatis auxilio tutum nobis aditum patere, apud eos qui in rem adtente introspexerint, abundὸ constat. Quod si vero tanto in pretio veritas omnis habenda est, quanto magis ea veritas, quae est omnium maxima, quaeque reliquis & dignitate Ac momento Ionge antecellit Si, quae nonnisi res vulgares tradit, tamen hisci quo mentem assiciat, quanto magis ea Veritas, quae res longe maximas docet, quae

de Deo & Divitas agit, quae, de rectum de Numine sensim,& verum ejus Cultum praecipit, quae miseriarum nostrarum originem & earundem remedium monstrat, quae, a Deo ipsis prosecta, nos ad inum parIter ducit Si, quae nonnisi vanae cuidam discendi cupidini pastendae apta est, quanto magis Iae intellectrum divina quadam luce persundit, voluntatem irigit, affectus staenat, nosque Dei similes ac Deo dignos ecfingit e Si, quae non ultra periturae hujus & caducat vitae teraminos utilitatem sitam extendit, quanto magis ea quae comm nem mortalitatis Icgem supergressa, interminatam animi de coroporis beatitatem post se trahit Quanto illa studio sectanda, quanto labore redimenda, quanta fide custodienda est Verum, AUDITOR Es, cum de Theologo ejusque ossiciis speciatim agatur, dicamDs eum in duobus praesertim oportere ; In discendo nempe ac docendo; sibi primum, deinde& aliis ; statim ut Distipulum, mox ut Praeceptorem. I. Enimvero, ut eum Discentem primo loco intueamur, quis neget ei veritatem summo studio addistendam esse, qui eam aliis sit traditurus Etenim, quomodo alios ducat, qui sit ipse viae ignarus Quomodo alios illustret, cujus oculis lux non uis

fulseriti Quomodo alios pastat, qui pabulo Ipse deficiat modo alios ditet, qui in penuria ipse versetur Sanc , s ea cus fit circorum ductor, utrique in foveam derident. Et, s

DI si insepidum, qao randem salietur ' Et, s lumen quod in

44쪽

DE THrovoco VERIT. ET PAC. sTUDIoso. 3ste est, sunt tenebrae, quantae tenebrae illae futurae sunt tDistat igitur, discat Veritatem, qui aliquando iit docturus. Remis '

Seu ut eam, in tanta errorum, quibus humanum genus cim ανι Mis. Cumfunditur, caligine, rite discernere valeat, his cautionibus utatur oportet. Primo quidem humanam omnem auctoritatem I.

procul esse jubeat ; Nulli mortalium se manc et I In nullius verba juret; sed uni Deo, tum in conscientia, tum in Scri

turis loquenti, ita fidem omnem accommodet, ut omnia ii

minum placita ad hanc fallere & falli nestiam Uerbi Divini normali expendat. Quod quidem preceptum, ut olim a M se, a Prophetis, a Christo ipse, a Paulo denique de Iohanne, praegnantis limis verbis sancitum est, ita & ab iis ipsis Ecclesiae veteris Doctoribus, quorum hodie auctoritati nimio plustribuitur, noti semcl est confirmatum. Sic AUGUsTt Nus, Ego, inquit, solis iis Scripturarum libris, qui jam Canonici arpellanitir, didici hune timorem honoremque deferre, ut nullum .l Ηὰ- eorum auctorem scribendo aliquid errasse fumis e credam; Alios '' autem ira lego, ut quantalibet sanctitate doctritaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi, vel per illos autores Canonicos, vel probabili ratione, quod is vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Secundo , quisquis serio L. veritati discendae incumbit, praeconceptis opinionibus, nulla ex-Cepta , nuntium mittat. Eum nec moveant quae puer didicit, nec quae In Patria obtinent, nec quae sisfiagiorum numero, antiquitate, splendore, potissimum commendantur; Ea omnia

ad rectae rationis &: Verbi Divini libram appendat; Memor scilicet, Veritati nihil praescribere, non spatia temporrem, non Terruit privilegia regionum, non patrocinia personarum, prout scite TE el.Cp. i. TULLIANus. Enimverb, si praejudicatis opinionibus agore iticeat, sane Turca Muhammessis sordibus, & Paganus Idolorum cultui, cur se subducat, caussam non habet; Quod quisque a ceperit infans, ad quam quisque opinioncm vclut tempestate delatus fuerit, illud ipsi veritas erit: Quo quid absurdius, &Veritati magis injurium, proferri potest Tertio, ut praecom 3. Ceptis opinionibus nuntium mittere, ita de affectuum vinculis Ex ac

45쪽

ε Gregor. N:iniam 33. Greeor.

ORATIO II. IN AUGURALI sac repagulis mentem exsolvere, Veritatis candidatus necesse

habet. Nihil igitur privati commodi, nihil gloriae, nihil famae , nihil amicitiae, nihil irae, nihil invidiae, nihil zelotypiae ,

apud eum ratio valeat. His siquidcm velut ninulis coelestis veritas regitur, de mentis aciem fugit. Porri , his remotis obsticulis, aliud quartis observandum est; ut scilicci Veritas attcnte ac diligenter exquiratur; ut auxilia omnia, sive ex. Lininguarum peritia, sive ex Historiae recessibus, sive ex Philos phiae adytis, sive alitinde emergentia, sedulo adhibeantur; ut rationes omnes ultro citroquc aequa lance ponderentur, deinnique nihil omittatur, unde veritas ulla ratione exsculpi queat. Equidem falcor eas veritates, quae ad Salutis summam faciunt, planas esse ac faciles, quantum Fidelium vulgo sufficit; Aecorum qui docent respectu, longe aliter se rem habere certicsimum est: Cum cnim ad rerum principia assiirgere, obscuris lucem inferre, pugnare visa conciliare, vetera novis Compo nere , Veris falsa revincere, denique de altissimis Disciplinae sacrae apicibus disserere teneantur, sane incredibili diligentia, nec vulgari industria iis opus est. Unde GREGORI Us N ΣΙΑNΣEN Us, cui Theologo nomen inditum, Non est cuν

vis, inquit, de Deo disserere; μου cujusvis san/. Non adeo

vilis ac protrita ea res est, nee eorum qui adhuc humi serpunt. sed hoc eorum est munus, qui accurate explorati sunt, ct contemplando longe processerunt. At vcro, quod quinto statuimus, singularI praesertim modestia in rebus sacris investigandis ac tractandis opus est; Ut ne ad ea quae nos stiperant, temerari ausu assurgamus; Ut ne illa scrutemur, quae mirari potius decet ἐsed ut humanae imbecillitatis & caliginis memores, in iis quae Deus revelat placide acquiescamus, Caetcrorum autem Ignora tiam ingenue profiteamur. Unde idem ille Gregorius, eum

modeste de Deo loquitur er quaedam effari novit, quaedam 'emere , quorundam etiam 'norantiam fateri: Quibus quidum au. reum subjungit, neque satis unquam Theologis inculcandum

46쪽

re quidem res diuiuas, sed intra limites te eontine. Egregiὶ dicta ; sed quae qui proserunt, praecipiunt, inculcant, utinam iis semper ipse facto obsequerciatur. Dcnique, ultima, scd dc ε, praecipua, in veritate discenda, regula, haec est , ut animo pio ac devoto id fiat: Enimveri, tam sancta mysteria nonnisi

purgata mente purisque manibus attrectanda sunt. T. μογευ,

Scio incapacem re sacramensi, impie ,- PrudenGNon rise caecis mentibus musterium Haurire nostrum; Nil disti num nox capit. Ac re verat, si quis non pius Disciplinae nostrae se addicat, ab ejus genio, ab ejus indole, immane quantum aberrabit. N que mirum; Qui cnim cous de coloribus judicium serat Se sis constant, maximam partem, Theosephiae nostrae arcana; Hoc qui sensu, vel afflatu potius divino dcstituitur, ad spiritualia & . . , coelcstia plane caecutit, nec nisi levissimam quandam eorum umbram potest apprehendere. Unda cximie Paulus Apostolus , 3. Con. πιρι- , inquit, Homo animalis, homo terrenus, homo Π Dco Vacuus, non capit ea quae semi Spirirsis Dei ; sunt enim ei ,

stultitia ; neque potes ea cognoscere, siquidem spiritualiter dijud

Et Christus Dominus noster, Si quis voluerit e7 3 qu me misit 36h. vir. voluntatem exsequi, ν - - πυ- cognoscet de doeisina, a . uirum D ὰ Dco, an ex me ipsis loquar. II. Et hoc quidem pacto, Audi TOREs, se Veritatis discupulum Theologus praestare dcbct. Ubi vero ad docendum a cedit , non minori incctu, non minori, diligentia, non minori 1ide, dchet is --. Hac nimirum luce Collustratus, cam qu quaversum disiundere, hunc veritatis thesaurum nactus, ex covetera & nova, quibus ditescant discipuli, & Regnum Christi promoveatur, expromere dcbct. Vcrum, ut tradendae Verita, Rect istitis modus melius innotescat, eum etiam seqvcntibus Regulis icis D. comprchendi posse censemus.. Priino quidem coelestis Veritas i. pure ac sncere Gaianda est ἱ ita ut nil ill humani, nihil per

47쪽

I. COT. II. q. a. cor. IV. 1. I. Theg.

IV. II.

38 ORA Tro II. INAUGURALIS rini immistratur; atque, ut Paulus de se asserit, nihil amitoribus detur, nisi quod a Domino acceptum fuerit: C jus quidem regulae si nunquam Theologos oblivio cepisset, tot humanis inventis, tot peregrinis dogmatibus, ex Platonis Academia, vel Aristotelis stlaola propagatis, Christianae fidei simplicitas non suisset violata. Secundo coelestis Doctrina m do plano , facili, ac populari tradenda est; non Aristotelis, non Thomae, non Scoti, seis Spiritus S. sermone; quem qui

docendo minus aptum censet, & barbaras Scholae locutiones anteponendas judicat, nae ille Deo Scripturae auctori, eiusque sapientiae, nimium quantum est injurius. Adde quod, per grinis vocibus Theologiae Christianae admixtis, fieri non potest quin res peregrinae eadem opera ei assumtur, prout e perimento plus satis constat. Igitur, dum loquitur Theol gus, loquatur ut eloquia Dei. Tertid, non nude tantum v titas proponenda est, sed solidis argumentis asserenda S confirmanda. Fuit nimirum gravis calumnia Paganorum in Chrictianos, quod Christi Schola α-- ωπὸν doceat, quae ab inepta

ac puerili credulitate nihil distet: Quo quid falsus fingi po

tuerit , & Christianae Religionis indoli magis adversiam, non equidem video. Nam illa quidem credere nos jubet; sed temerE 3e sine caussa credere, neutiquam jubet. Contra v ro , Doctrinam Christianam potentissimis argumentis , invicti csimis demonstrationibus i quid enim sertius demonstratione Spiaritils ct potentiae 'ὶ invictis, inquam, argumentis niti, seque constientiae omnium approbare, omnesque ad explorandam sui veritatem provocare, nemo nisi in rebus nostris plane hoc pes ignorare potest. Quamobrem . omnia sedulo expendere, veritates omnes rationibus munire, nihilque nisi selide probatum In medium proferre. Theologi ossicium est. Ut vero Elidd veritatem asserere, Ita & Issam adverses errores seseriter defendere, & sartam tectam tueri debet. Sit igitur Theol logus noster, M ad veri , & ad falsi tanam, paratus. Gestet ille, Iudaeorum instar Hieroselyma Instauram cum, altera quidem manu trullam, sed de altera gladium ;tris

48쪽

Dε Tu voLocio VERIT, ET PAC. STUDIO so 3ν trullam, qua aedificci; sed & gladium, quo ingruentes hostes operique molastos confodiat. Quae quidem Provincia hodier

no die, in tanto errorum numero, tantaque errantium vostrutia ac subtilitate, vastissima & dissicillima, sed & summὸ ne cessaria est. Verum & aliud praeterea xcquiritur; Ut scilices in his omnibus Thcclogus nudeliter se gerat; Ut certa ab im spcertis, utilia ab inutilibus, necessaria a non necessariis, accu-tath semper distinguat; Ut hominum , locorum , temporum, omnium denique Circumstantiarum, sedulo rationem habeat:

Nam Veritas quidem semper docenda, scd non omnis semper Veritas , sed non apud quoslibet, sed non omni pariter tempore. Denique , quod palmarium , ut pie dis re Theologus, ε. sic & pie docere debet. Et hic quidem non possiim non commeri quidni enim libere dicamus t Theologiam, ut vulgo

traditur, non satis ad pietatem comparatam esse ; animum Deo plenum, ejusque obsequio mancipatum non satIs spirare ;caritatem , mansuetudinem , modestiam Caristianam, quae quiadem stini primaria Disciplinae nostrae capita, Iuvenum animis non satis infundere; sed ec contrario Doctrinam sanctissimam, in meras subtilitates , ad pletalcm nihil attinentes, utplurimum, conversam videri. Ab hoc igitur vitio sibi Theologus noster cavebit. Dum doccbit veritalcm, semper cogitabit, eam esse

. oe, uin' ἐυλμουν, veritatem cit ae est secundum pietatem; Tit. ,. 3.

Dum Musteria expIanabit, semper recordabitur Musteria pietatis esse. Huc omnia trahet, Omnia reseret; Quodque optumum doccndi genus, non dictis sollim , sed fictis, non do trina solum, seδ exemplo, Disciplinae nostrae esticaciam & an

titatem dcmonstrabit.

II. At verb, Inter virtutes omnes, quibus Pietas Christi II. na constat, nulla rarior in Theologis, scd nulla tamen iis allicis Cisaque a Christo Domino magis commendata, quam ea quae Ve. dritati ab Apostolo nostro adjungitur, dum jubet ἐν--oda hoc est, ita Veritatem sectari, ut in Caritare simul ambulamus, ut Veritatis perpetua ac indivulsa comes sit Caritas. Hoc

49쪽

b ORATIO II. INA vGURALI sHoc vero loco, Au Di TOREs, ut in Divinae IIIIus virtutis, ut in fruerni illius Amoris, quem suis tam serio commendat Christus, officia omnia & laudes excurram, a me hauddubie non exspectatis. Hoc timum dicam, quod si Omnes homines, unius naturae ligati Vinculo, si ex hominibus praeserutiis Christiani, quorum hanc esse primariam legem , quorum hanc esse tesseram & characterem Christus voluit, cane ex

Christianis praecipue Theologi, qui se Dei pacis Ministros ducunt , qui Evangelium pacis promulgant . qui filios pacis imsormant , qui nonnisi verba pacis & caritatis In ore habent, ad hanc pacem, ad hanc Caritatem, strictiori quodam modo adiguntur. Unde inter Viri Dei dotes , eum non debere esser. Tim. percussorem . non iracundum , non pugnacem ν ωά--ῆ, Auν,

τ .L j. sed moderatrem mansuetum, is pugnis alienum, D

non uno loco praestribit Paulus. Verum, quod apprime Obscrvandum est, hujusque est loci proprium, ea est Veritatis cum Caritate copulatio, quam hoc

loco commendat Paulus, dum ae in ἐν αγι- vertrarem in caritate, vel cum caritate, sectari jubet. Etenim id innuit, duo haec nunquam seiungenda; nec Caritatem sine Veritate, nec Veritatem sine Caritate; neque ullam Caritatis praxim, quae Veritatis disipendio constet, nec vicissim veritatis studium, quod Caritati adversetur, admittenda a nobis esse. I. Nulla I. Primo igitur nulla Caritas fine Veritate esse debet; nulla is Mis,ia. Caritas quae teritati si injuria, nulla Caritas quae in veritatem nos peccare faciat, nulla Caritas quae erroribus exitialibus, MCultui 1 Deo prohibito, nos adhaerere, vci favere, vel ullo modo connivcre cogat; Quippe haec non Caritas, sed erroris constederatio & conspiratio dicenda est. Volumus di nos p

uI Theo- cem, inquiebat HIERO Net Mus; Et non solum volumus, sed σ id, rogamus; sed pacem Chriyi, pacem veram, pacem in qua nouoset. N, si bellum inislutum. Alioquin , optabilius esse bellum, pace Fae d Deo nos sejungat, docet NAZIA ME EN Us. Quam quidem in legcm, duos semmos Viros, alterum penultimo,

50쪽

Da Turo loco VERIT. ET DA C. sTUtyogo. Ialterum novissimo Saeculo florentes, Ex AsMUM dico S PAGLUM SARPIUM, non leviter peccasse constat; Qui, licet, pro summa qua pollebant ingenii sagacitate, eruditione omnis gen ris , ac Literarum Sacrarum peritia, intolerandos Papatiis errores abundε agnostercnt, imo Ac vivide non raro perstringerent, tamen praepostera quadam Caritate, verius dicam timiditate Accarnali prudentia, veritatem, ut cum Paulo loquar, in i ULria detinuerunt, & in Babylonicae meretricis gremio ad mortem

usque permanserunt. Apage, apage talem Caritatem, qua V titas opprobrio assicitur, qua Conscientia sauciatur, qua Crin tes magis magisque in erroribus confirmantur, pIis vero scandalum creatur, qua lux cum tenebris, Christus cum Belial, Dei Templum cum Idolis conjungitur; qua denique Regnum Christi diruitur potius quam aedificatur. II. Verum, ut Caritas sine Veritate, ita nee Veritas sine C ritate, Theologo suscipienda est. Ipsa siquidem Veritas ad Caritatem per se ducit, eam praecipit, urget, commendat; Unde, qui in Catitatem peccat, is Veritatem, hoc cst Evangelium, a negare quoque dici potest. Rursus, quis nescit, missa Cariatate, contentionibus, jurgiis, studiis partium in Religione, si

pe veritum ita obscurari, ut a contendentium oculis fugiat Juxta dictum illud vetus, quod nimium altercando veritas amiris ritur. Denique, nec commode tradi, nec utiliter defendi Vcritas , sine Caritate unquam poterit. Putant multi, se acerbo zelo veritati multum prodcsse. Imo eam destiuunt, Cam ex sam praestant, ab ea arccnt magis magisque, nedum ad eam

adducant, qui ab ea sunt alieni. Vel si quid agunt, vim corpori faciunt, mens vero Iibera ac sui juris ab eorum jugo semper se eximit; Quocirca, non religiosos, non veritatis asseclas, sed hypocritas, sed mendaces, sed profanos non raro ac Atticos, duro illo ac praepostero veritatis studio emciunt. Contra vero , s mansucto animo, si amico, si pacifico, veritas proponatur , si non convitiis, non minis, non tormentis, non saeviatia, sed institutione, sed rationibus, sed amore res peragatur, quis non videt veritalcm hoc pacto, & facilius, dc certius, de ipsis animis triumphaturam F Atque

II. Nulla Veritas I

SEARCH

MENU NAVIGATION