Io. Nie. Madvigii ... Adversaria critica ad scriptores graecos et latinos ..

발행: 1871년

분량: 984페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

911쪽

Lib. IL cap. IV.

vorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio corporum sine intermissione vibrantium. Torpori nervorum iacentium contrariam poni eorundemner orum, non nescio quorum corporum. vibrantium palpitationem apparet; itaque corporum recte uncis notatum est; verum non simpliciter delendum id vocabulum est. sed transferendum in locum paulo superiorem. ubi non minus manifesto desideratur, quam hic abundat, scribendumque: tabesque eorporum in se putre se entium. Vocabulum in codice nostrorum archetypo casu omissum et in margine notatum loco non recto orationi insertum est.

Ibid. 48: numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omni Rhabentem, omnia tribuentem bene sicium gratis. Mendum. quod in bene sietum manifestum est, una littera sublata saeillims sanatur: benesteum gratis. Mercedem beneficiorum deus non quaerit. Eandem sententiam alio modo continent, quae sequuntur, verba: Quae causa est dis bene faetendi 8 Natura. Ibid. b0: Primus est deorum cultus scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generia tutelam gerunt interdum curiosi singulorum. Miredi interdum dicuntur singula curare, quasi plerumque non curent. Seneca scripserat: interdum incuriosi singulorum, ut cura singulorum administrandorum intelligatur.

Ibid. 57 sq.: ceteri . . . . inter mi Ssa appetitaque sic recis Hermes ex A et B pro inter intermissa alternis fluctuantur. Causa huius iactationis est, quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. In codicibus ΑΒ scribitur

causarisque iactationis est), quod ex causa huius ortum esse non potest. Opinor scribendum esse: Causa usque iactationis est, paulo durius adverbio posito, ubi

912쪽

Seneca Philosophus.

exspectari posset adiectivum scausa perpetuae iactationis , quod substantivum paene pro gerundio passivo est cur usque iactentur). Plinius maior. Quae ad Plinii historiam naturalem emendandam contuli in Adv. erit. II p. b23 sqq. iis adiungam, quae in libris XXXV XXXVI postea emendavi, cum paene casu ad eos relegendos delatus essem atque tum solis Iani et Silligit copiis uterer. Lib. XXXV. 20: Parvis gloriabatur tabellis exstinctus nuper in longa senecta Titedius Labeo

praetorius . . . . ; Sed ea res in risu etiam contumeliae erat. Scribendum manifesto: sed ea res inrisui. etiam contumeliae erat. Non solum irridebatur Titedius, sed contumelia afficiebatur.

J Simpliciter recipienda codicum scriptura nunc protracta g 7 ergo in hoc idem poterunt artifice vi vendi , 20 Non

mutata seminarum natura, sed victa est: alioquin scribendum erat: Non natura f. mutata, sed vita est).55 Sed nil aget, hoc pst. proficiet praeceptor). In g 26

torti prava correctio est; inter totam et structique intercidit prior pars vocis remanente extrema syllaba de vel dae. '') Qui nuper Plinii opus eonquisitis studiosissime et diligentis- Si me eo dictam manu scriptorum subsidiis edidit, vellem huic diligentiae adiunxissset accii ratiorem Ssermonis Latini scientiam et certius in rebus sententiisque intelligendis iudicium. Car remus eius genΡris coniecturis, cuius exemplum in ipso initio libri XXXV g 4 obiicitur, ubi, cum iis capitibus Statuarum I PI mutandis, ut vana novarum species efficiatur, sic in codicibus rectissime et aptissime scribatur: ut frangat heres surisque detrahat laqueus hoc est. fur laqueo iniecto eaput aeneum detrahat lucri e metallo facisendi causa nunc hoc monstrum scripturae effectum Ρst: ut frangat heres forisque detrahat laqueo. 14. Diqiij eo by Corale

913쪽

Lib. II. Cap. IV.

Ibid. 41: Atramentum quoque inter saeticios coloresin erit . quamquam est et terrae gemina originis. Aut enim cet. Genetivus terrae ferri nequit: scribendum: quamquam est et ce terra, geminatoriginis, aut enim cet. Terra pro terrae etiam eodides quidam. Ibid. 97: Unum inventum Apellis imitari nomo potuit, quod absoluta opera atramento illinebat ita tenui, ut id ipsum repercussu claritatis

colorem alium excitaret custodiretque a pulvere et sordibus cet. In atramento nulla erat claritas. nec eo color alius efficiebatur, sed colores alii, qui sub atramento eranti repercussu clarius exsplendescebant. Scriptum fuerat: ut id ipsum repercussu claritates mi rum aliorum excitaret cet. Claritates colorum etiam in codicibus non paucis scribitur.

Ibid. 132 sq.: Fecit et grandis picturas. in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda, Alexandor quoque in Pompeii porticibus praecellens

et Calypso sedens. Huic eidem ascribuntur quadrupedes. prosperrime canes expressit. Ρietori alicui ascribuntur non infinite quadrupedes, sed certae et notae imagines. Pro quadrupedes, quam Vocem apparet cum illis prosperrime canes expressit cohaerere. eodex optimus Riccardianus et alius habent quadrupedem. Emeitur igitur: Fecit et grandis picturas.

in quibus sunt . . . Andromeda. Alexander quoque in Pompeii porticibus praecellens et Calypso sedens huic eidem ascribuntur. Quadrupedum prosperrime canes expressit. Ex pluribus generibus quadrupedum, quas pingendo reddiderat artifex prosperrime ei res in canibus successerat. De genetivi usucs., si opus est, XI, l30. Ibid. l. 37 ubi resertur, quae M. Varro de plastica tradiderit): Praeterea elaboratam hanc artem

914쪽

Plinius maior.

Ι tali re, si maxime Etruriae, Volcam Veiis accitum cet. Dativum hic a Plinio pro praepositione ab positum. praesertim in terrarum nominibus, vix credo, multoque probabilius mihi videtur, cum scriptum esset: hanc artem et in Italia et maxime Etruria, praepositionem intercidisse propter praecedentem litteram m, tum e vocalem exsequenti Ot adiectam esse. Ibid. lb8 sq.: In sacris quidem etiam inter has opos hodie non murrinis crystallinis v e sed fictilibus pro libatur simpuis, inenarrabili terrae benignitate . si qui singula aestimet, etiam ut

omittantur in frugum, vini. pomorum, herbarum, fruticum. medicamentorum, metallorum

gens ribus beneficia eius quaeque adhuc diximus. Vsi assiduitate satiant figlinarum opera imbricibus ad tecta coctilibus, laterculis fundamentisque aut, quae rota fiunt. doliis ad vina excogitatis cet. Turbatum hic aliquid esse multis indiciis deprehenditur. Primum enim ablativo illi, quo Plinius et Tacitus epiphonema aliquod aut iudicium adiungunt, de quo dixi Adv. Crit. II p. 526. hic nullus omnino locus est

quoniam neque uni et exiguae rei, fictilium vasorum in Sacris usui, hoc de omnibus terrae beneficiis epiphonema accommodari potest, et ipsa huius epiphonematis sententia evertitur et tollitur adiuncta illa concessione: etiam ut omittantur cet. Deinde ea, quae sequuntur de figlinarum 0peribus, nullo prorsus nexu cum praecedentibus coniunguntur; et tamen ipsa particula vel ostendit, ad haec pertinere superiorem illam concessionem. Postremo ne speciem quidem sententiae habet verbum satiant sine obiecto positum aut assiduitate satiant. Ad verum inveniendum tenue accedit nec tamen contemnendum indicium, quod in eddies optimo Bambergensi scribitur inerrabile, mendose Sane, sed ut alius casus, non ablativus, significari videatur. Universa loci forma certissime sic restituitur: In sacris

915쪽

Lib. U. Cap. IV.

quidem fictilibus pro libatur simpuis. Inenarrabilem terrae beni vittatem, si qui singula aestimet, etiam ut omittantur in frugum. vini. pomorum, herbarum. fruticum. me die amentorum . metallorum generibus beneficia eius quaeque adhuc diximus, vel assidna patetaeiani figlinarum opera imbricibus ceti De verbo pate- saeiant relinquitur dubitatio aliqua, nisi quod certum est coniunctivum modum verbi positum fuisse. Lib. XXXVI, IM: Quamobrem pudor Romani nominis proprius, qui saepe res perditas servavit in proeliis . tunc quoque subvenit, sed illo tempore in post vitam erubescens, cum puderet vivos, tamquam puditurum esset exstinctos. Sub litteris in post vitam, quaeve pro iis in codicibus scribuntur inposuit iam . latet impostura sed illo tempore impos tura erubescens . Deceptum pudorem Plinius dieit. unintilianus. Lib. VIII, 3. 26 iubi agitur de modico usu verboru antiquorum : AErumnas quid opus est ρ Tamquam parvus sit dicatur qui Flor. a secunda manu, Turie. quod orridum. Descripsi locum, quemadmodum is optimis codicibus legitur. Et ex iis, quae praecedunt, et ex iis, quae sequuntur, apparet Quintilianum vocabula tantum ipsa antiqua aut minus usitata enumerare, breviter de iis iudicantem, non usitata addere et cum illis comparare. Hoc intellecto remotaque salsa illa specie, e qua nata est interpolatio recentissimorum codicum et editionum, ad verum pervenitur non ita difficulter, quod huiusmodi est: Λ rumna quid opus est, tamquam parum sit, etsi dicaturqueo. horridum 8 In iis, quae sequuntur, membra orationis Zumptius recte separavit et id, quod praecipuum erat, in-

916쪽

Quintilianus.

venit, in Vorsu: sed in hoc ipso membro nonnihil a vestigiis dicum et veri aberravit. Sic enim scribendum est: prolem di condi in versu ius est. prosapia in Sulsum. Plinius minor. Ep. I. b. 3 de M. Regulo post Domitiani mortem timido propter conscientiam scelerum commissorum : Laeerat Herennium Senecionem, tam intemperanter quidem, ut cet. Necessario scribendum Iaeerarat et propter rem et propter ea, quae praecedunt, plusquam- persecta foverat et exsultaverat. Ibi d. VIII, 6. 9 de senatu Claudium rogante, ut ipse Pallantem compelleret ad aecipiendam summam a senatu ei decretam : Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur. Pallas rogaretur, ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse advocatus esset, ne Se Stertium conties quinquagies sperneret. Fieri nullo m0do potest, ut advocatus abstinentiae Caesar appelletur cui ab senatu partes dentur non defendendas Pallantis abstinentiae, sed expugnandae et vincendae. Poterat Plinius Seribere: Caesar ipsa allegaretur, proprio verbo ditis, qui ad aliquem precandi et monendi causa mittuntur: Sed ex allegaretur nemo facturus erat, quod in codicibus Seribitur: aliam igitur sententiae formam Plinius secutus est geripsitque, ut opinor, uno vocabulo plus: ut illi superbissimas abstinentiae Caesar ipse ad vocatus esset testis , ne cet. Testem abstinentiae Pallas habiturus

erat Caesarem a senatu in auxilium advocatum. Vidsturi estis omissum, cum advocatus non recte pro Substantivo acceptum es8et.

Ibid. IX. 6, 3: quos ego quosdam graves hominesin eum recordor in re inani frigida assidua tam insatiabiliter desidere, capio aliquam volup

917쪽

Lib. U. Cap. IV.

tatem, quod hae voluptate non ea pior. Assiduitatis mentio manifesto non eum rei frigidae eertaminum circi appellatione . sed cum hominum Iudis assidentium significatione eoniungenda est, quod intellexerunt etiam qui assidua scripserunt aut scriptum probarunt. Sed ineptum est assidue tam 'insatiabiliter; scribendum: --siduitate tam insatiabili desidere. Mendi initium fuit litterarum late ante tam omissio. Ibid. X. 58. 4 Keil. : Itaque . quamvis eidem talia erimina applicarentur . nihil decernendum putavi eeL Ineptum in hae scriptura eidem pro ei et pluralis numerus, quoniam unum crimen significatum est. Sententia et oratio constabiti si scripserimus: q u a m v i se idem et alia erimina cet. Confirmat eorrectionem. quod in Traiani ep. 60 legitur: si quid illi novi eriminis obite itur. Ibid. g 7 in edicto divi Nervae): Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum edicit. nec speetandus est in iis bonus princeps. quibus illum intelligi satis est cet. Prave contraria poni spectandus et intelligi nec omnino hoc loco agi despectatione principis et aestimatione. sed hoc significari. in nonnullis rebus voluntatem principis etiam sine edicto et litteris intelligi, perspectum iam ab aliis video restitutumque e codicibus exspectandus; sed adhibenda alia emendatio est; neque enim exspectationi apta est boni principis mentio, sed novi, pertinetque tota odieti praefatio ad initia novi imperii, in quibus nonnulla Nerva per se etiam sine edicto intelligi dieit. Scribendum igitur: nec exspectandus est in iis novas princeps, quibus in quibus 8ὶ illum intelligi satis est. Ibid. 61. 2 de lacu flumini sic iungendo, ut tamen margo intersit): Sic consequemur, ut nec vacuo videatur flumini mixtus lacusὶ et sit perinde ae si miseeatur. Ex hac Avantii editionis. quae codicis amissi

918쪽

Plinius minor.

locum tenet. scriptura faciendum erat vacuetur, n0n Vacuari videatur; de re enim, non de specie, agitur. Paulo post g si , ubi editur: Enimvero si placeat fossam longius ducere et artius pressam mari aequare cet., Scribendum est: et altius pressam; nam altius et in profundum acta lassa lacum mari aequat: quam artum sit os nihil ad hanc rem pertinet. Sic iam Gieri gius.JIbid. 82. I: cum propositum meum optimen OSSBS non ex metu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo

adquiri. Corrigitur adquirere; multo et rectius et ad mendi originem explicandam pr0babilius: propositum

. . . Reqnirendi. Ιbid. 93: Amisenos . . . ., si legibus istorum,

quibus de officio foederis utuntur, c0ncessum est eranum habere, possumus, quo minus habeant non impedire cet. Seribendum: si legibus ipsorum quibus beneficio foederis utuntur, concessum est cet. Amiseni beneficio foederis suis legibus utebantur: diversa erat condicio eorum, qui, ut paulo post dicitur. Romano iuro obstricti erant. Ipsorum iam Orellius. Paneg. 30 de Nili inundatione minus plena): Neque enim solum vagus ille, cum expanditur, amnis intra usurpata semper collium substiterat atque haeserat, sed supino etiam ac clementi soloeet. Non sum oblitus, quam libere post Vergilium et

Livium Taditiis et alii hac adiectivi aut participii pluralis

numeri cum genetivo coniunctione usi sint Gramm. Lat. ed i II g 284 not. b nec me movet, quod eius generiS exemplum apud hunc minorem Plinium nullum n0tavi; id offendit, quod neque partis notio hoc loco apta est neque enim partes aliquot collium, sed toti colles intelliguntur) neque proprietatis eum re coniunctae ut cum incerta rumorum dicuntur); atque hoc ipsum serrem, nisi aecederet longe gravior offensio ex adverbio semper) adiuncto, quod nemo

919쪽

Lib. II. cap. IV.

umquam participio aut adiectivo sic posito adiunxit. ut diceret verbi causa incerta saepe rumorum aut uda semper paludum. Itaque suspicari cogor sub hac adverbii specie subesse substantivum Pliniumque scripsisse: usurpatam saepem collium. Sie appellantur colles planitiem, quae inundari solebat, saepientes et terminantes. Idem nomen in adverbium saepe depravatum restitui Livio

XLII. 63. Potest etiam scriptum suisse: usurpatam semper ςsaepem collium. Ibid. 36 ubi extollitur beneficium Traiani, quod iis.

quibus lis a fisco intentaretur, optionem dedisset, utrum eommunibus iudiciis uti vellent an apud proeuratorem causam agere): Liberum est autem discriminis - uolo alii codices nolo eum eligere'. Neque enim ullam necessitatem muneribus tuis addis, ut qui scias hanc esse beneficiorum principalium summam.

si illis et non uti licet. Quam haec aut licenter interpolarint editores aut violenter enarraverint, nihil opus est dicere. Quid est enim. ut liberum diseri minis omittam, incredibilius quam in hac oratione audiendum esse infinitivum die e re liberum est discriminis dicere aut pronomen eum pro hunc vel illum poni aut litigatorem dicentem induci iudicem eligo. quasi ulla in haere litigatori electio detur ac non sola recusatio P Omnia planissima aptissimaque reddet una littera mutata. ceterae rectius distributae. Sic enim Plinius scripserat: Liberum est autem diserimini sui, loeum eligere. Ei, cui fiscus litem intentat, liberum est eligere, utro loco. apud iudicem

communem an apud procuratorem. discrimen causae subire velit.

Ibid. 37: Onera imperii pleraque vectigalia institui ut pro utilitate communi ita singui orum iniuriis coegerunt. Quid sit iniuriis singulorum

instituere vectigalia. nemo dixerit, minus etiam. Si quis praepositionem post ita audiri ex altero membro posse

920쪽

Plinius minor.

219 putat, quod fieri nullo pacto potest, quid sit pro iniuriis

singulorum instituere vectigalia. Poterat recte et Latino dici vectigalia instituere eum iniuriis singulorum . hoc est, ita, ut singuli iniurias patiantur; verum longissime hoc a Plinii sententia remotum est. Qui

contra a bono principe sic temperandam vectigalium imponendorum necessitatem significat, ut singulorum iniuriae onere exaequando vitentur. atque ad eam necessitatis temperationem significandam pertinet notus particularum ut ita usus in comparatione rerum ex aliqua parte contrariarum, sed coniunctarum, ut prius membrum concessionem Videatur habere. Rectam et cum toto Plinii consilio coniunctissimam sententiam consequemur retractis litteris, quae propter manifestissimum errorem exciderunt: Onera imperii pleraque vectigalia institui ut pro utilitate communi ita , sine singulorum iniuriis

eo egerunt. Prorsus haec emendatio gemina est ei, quam

supra in Herodoti lib. II c. 2b laci. Ibid. 39 ubi laudatur Traianus, quod iis, quibus eivitatem Romanam dederit. cognationis et hereditatum iura eum propinquis. qui peregrini manerent. reliquerit): Laeti

ergo adite honores, capessite civitatem; neminem hoc necessitudinis abruptum velut truncum amputatumque destituet; iisdem omnes quibus ante pignoribus, sed honestiores perfruentur. Quid sit hoc necessitudinis aut, si quis sic coniungere verba velit, hoc necessitudinis abruptum, nem0 dixerit, neque quae hic omnino necessitudo intelligatur etiamsi pro necessitate accipiatur. Scripserat Plinius: ne minem hoc necessitudinibus abruptum velut trun- eum amputatumque destituet. Neminem civitas R0mana accepta necessitudinibus suis, hoc est, cognationibus

propinquitatibusque et, ut paulo post Plinius dicit, pign0ribus suis privabit. Tantum animadvertendum huius aetatis usu necessitudines plurali numero sic dici, ut ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION