장음표시 사용
61쪽
stolica agnitos in prima Ecclesiae christianae origine, tradidit S. Lucas in Actis. Ubi in
Ecclesias elegantior quaedam forma induci potuit, amplior facta fuit ministeriorum tributio . Hanc ob rem illi hodie numerantur Ordinis gradus: nimirum Episcopatus, Presbyteratus, Diaconatus, Subdiaconatus , Acolythatus, Exorcistatus, Lectoratus, & Ostia
Quandoque in quibusdam Ecelesiis
alii gradus recepti sunt, veluti Cantorum,& Psalmistarum , sed hodie hi gradus vix
agnoscuntur, propterea quod Cantorum, &Psalmistatum ossicium redditum commune sine discrimine fuit universis. Quatuor priores Ordines, Episcopa rus , Presbyteratus, Diaconatus, & Subdia conatus majores dicti sunt, & sacri; quatuor posteriores dicti sunt minores, & non adeo sacri ; ex quo factum est, ut venia facilis Concederetur recedendi ab ossicio illis, qui in minoribus ordinibus constituti essent. Serius. & nonnisi a saeculo decimo tertio Subdiaconatus relatus est inter majores, & sacros, praesertim ex eo, quod jamdiu Subdiaconis lex servandae continentiae immineret. Interfuit semper viros idoneos,& dignos pro modo uniuscujusque gradus ad eos gradus
62쪽
gradus adsumi. Certae in id leges editae sunt,
quibus aut certa impedimenta statuerentur, quae obicem ordinationi facerent, aut qualitates designarentur, quae dignum, & Idoneum commendarent. Qui idonei non essent, aut quomodocumque impediti, recentiore aetate dicti sunt irregulares, impedimentum au tem ipsum dictum fuit irregularitas, quasi contra regulas, si ve canones. Debuerunt quoque ordinandi diu prohati in Ecclesia . Hinc cautum, ut nemo ad Ordines quoscumque promoveretur, nisi etiam mutatione habitus clerico dignam morum integritatem profiteretur, & quidem apud Episcopum, a quo etiam stato solenni ritu& tonderetur, & vestes clericales acciperet. Haec clerici inauguratio dicitur prima tonsura,& dispositio quaedam est ad suscipiendos ordines. Interea qui in hoc veluti tyrocinio est, sacram jam militiam induisse creditur, clericorum numero ad censetur, & clericorum jutibus aeque ac privilegiis gaudet, quoties omnia rite facta fuerint, & sne fraude. III. Ordinatio clericorum, quicunque illi sint, jure ordinario ad dioeceianum Episcopum pertinet . In hoc exequendo munere sollicitus esse Episcopus debet, ut tot ministros eligat, D 1 non
63쪽
non plures , non pauciores, quot Ecclesiarum necessitas, vel utilitas ordinari postulet. Ubi enim pauciores sint, non facile utilitati publicae consuletur: ubi plures otiosis clericis, proindeque improbis Ecclesia gravabitur . Intererit quoque inquirere in redditus Ecclesiarum , ut non plures Ordinentur, quam redditibus Ecclesiarum sustentari valeant. Si Ecclesiae pauperes sint,& pluribus ministris indigeant , tunc ordinandi facile erunt, qui se exhibeant, data fide, ut ipsi vel omnino suis stipendiis militent, vel de suo suppleant, quod stipendiis ecclesiasticis deest. Hanc hodie vo-Cant ordinationem titulo patrimonii factam . Semper vero qRicumque clerici ordinantur, certis Ecclesiis adscribendi sunt, in quibus
lv. Singularia, quae unicuique gradui competunt, ossicia non aliunde clarius, quam eX formula ordinationis deprehenduntur . Ordinationis formulas recentiores exhibent hodie na Pontificalia . Cum his formulis etiam consonant veteres relatae a Gratiano in dist.
cis dixero, Ostiariis custodiam Ecclesiae commitii ; Lectoribus sacras lectiones in Ecclesia mandari ; Exorcistas juberi , ut exorcismis
64쪽
catechumenos, sive energumenos praeparem 3
Acolythis cyam luminarium , & vini ad missarum sacrificia dati; Subdiaconos manum adjutricem porrigere debere Diaconis in ministerio ; Diaconos in subsidium advocari Presbyterorum , ut ad sacram mensam administrent, jussu Presbyteri Eucharistiam dispenseat, atque etiam, ubi opus, solenniter baptizent ; Presbyteri praeter solenne Baptisma, etiam Eucharistiam conficiunt, Sacramentum Poenitentiae administrant, infirmos ungunt, &nuptiis bene dicunt. Episcopi denique omnia Divina mysteria conficiunt, proprio jure baptizatos confirmant ,& Ordines conferunt.
Multa de his ordinis gradibus scholastici disputant; nimirum an singuli Sacramenta sint, an singuli distinctum imprimant characterem, & similia. Sine fructu tempus,& laborem insumunt de his disputantes . Certum illud est, singulos hosce gradus hierarchiam constituere. In hierarchiae constitutione Sacramentum ordinis a Christo institutum agnosci; Sacramentum ordinis characterem imprimere , nec repeti amplius posse semel fastam collationem. Cum haec animo teneantur , tum satis erit studiis utilibus factum.
65쪽
olim qui ad unum gradum promovebatur,
non ideo censebatur advocatus ad superiores: tantum, ubi superior Ordine eligendus erat, quandoque ex inferioribus ordinibus eligebatur, is nimirum, qui magis dignus, &ido-neus videretur. Νemo conquerebatur , quod diu, quod etiam perpetuo in Ordine inferiore semel suscepto ministratet. Contentus munere suo, quitque ossicium exequehatur. Ita
res sese habebat, quemadmodum hodie sese habet, ubi Episcopus eligendus sit. Inter Presbyteros Episcopus eligitur; non ideo tamen quis Presbyter ordinatur, ut Episcopatum de inde obtineat. Hodie in Ordinibus Episcopatu inferioribus alia invaluit disciplina. Qui in inferioribus gradibus ordinatur, eo consilio ordinatur, ut , nisi aliud obsit , ad superiores gradus ascendat, donec in Sacerdotio conquiescat. Prima occasio hujus disciplinae orta est ex eo, quod canonibus , non adeo tamen antiquis, cautum fuerit neminem provehi ad gradus superiores, nisi fuerit in Ecclesia in inferioribus apprime exercitatus, atque Proba tus, quod factum initio fuit, ne imperiti,& retum clericalium ignari statim ad summum Pontificatum prosilirent. Altera occaso suit, quod ossicia minorum Ordinum non
66쪽
adeo reservata certis clericis temporum lapsu fuerint, sed aliis reddita communia , quandoque etiam sine discrimine, cum de minoribus ordinibus ageretur . .
Prout ex ossetis, seu beneficiis disinguuntur .
Δ DAucτA populi christiani multitudo, adauctus numerus Ecclesiarum in cauiasa olim fuit, ut Episcopi sub Pontifice Maximo constituti , ceteroquin ordine pares, ossiciis, & beneficiis distinguerentur . Inde constituti Archiepiscopi, seu Metropoli iani, Primates, Patriarchae. Id ipsum contigit in clericis universis sub Episcopo Ecclesae ministrantibus. Quos ordo pares fecerat, ossicia , & beneficia distinxerunt. Non amplius heic memoro singularia ossicia Parochorum, utpote de quibus jam sermonem institui. Tantum dicam Parochis Sacerdotes omnes pares esse ordine, quaedam tamen fuisse sacerdotalia munera Parochis reservata . Extra parochiales Ecclesias certa quoque munera de mandata sunt certis clericorum personis, quasi
67쪽
36 non tam ordini, quam designationi mune
II. In Ecclesiis cathedralibus cum plures designati fuissent Sacerdotes, qui in sacris ministeriis operam darent in Episcopi adjutorium, utile visum fuit, illis praeficere Sacerdotem unum , quem Archipresbyterum nominaverunt . Eadem ratione Diaconis praesectus est unus sub nomine Archidiaconi, Νωtariis unus sub nomine Primicerit, scholae
Cantorum unus, vel plures invectis nomini-hus Cantorum, Praecentorum, Succentorum.
Cum juniores clerici essent in disciplinis, factisque literis erudiendi constituti sunt Prae-Ceptores, quos modo Magistros, modo Theologos , modo generali nomine Scholasticos appellaverunt. Erat in cathedralibus singulis seligendus Sacerdos, ad cujus specialem curam spectaret animarum curam habere in ple-he. Hunc Plehanum nuncupaverunt. Quan doque expediebat, ut vita Episcoporum undecumque spectabilis esset, atque ab omni suspicione aliena . Comites dabantur Episcopo, qui de ejus moribus quotidianum testi . monium ferre possent. Comites istos, ac testes una cum Episcopo habitantes, dicti fuere Syncelli apud Graecos. Cum clerici cathe-d talis
68쪽
dralis Ecclesiae in communem vitam Coive runt , designandi fuerunt, qui collegio praeessent. Hos dixerunt Abbares, Ptiores , Plaepositos , Decanos. Cura ecclesiastici peculii alicui erat demandanda, ne Episcopus temporalibus curis a sacris majoribus officiis distraheretur. Iccirco constituti ciconomi , Curatores, Syndici. Supplices libelli Episcopo cum offerendi fuissent, edendaque responsa, tum huic muneri praesectus est Cancellarius. Ut peculium, & suppellectilia sacra ad Divinum cultum destinata custodirentur, designata sunt officia Thesaurariorum, Custodum, Sacristatum . Ut ad tribunal Poenitentiae accedentibus praesto Sacerdos esset, Poenitentiarius constitutus est. Singulis praestitutum fuit, ut
eo ordine quisque insigniretur, qui officio
III. Quod in cathedralibus Ecclesiis tributione facta statutum fuerat, facile ira ductum est ad Ecclesias quascumque conventuales, modo in totum, modo quadam in parte , prout loci qualitas,& Ecclesiae dignitas postularet. IV. Hinc prodiit partitio dignitatum, personatuum, officiorum, & canonica tuum simplicium. Dignitates didita sunt illa officia, quibus
69쪽
8 quibus certa concessa est in quasdam perio nas jurisdictio. Ubi tantum praerogativa loci,& sedis sne juiis dictione data est, ibi dictus est personatus : si absque juiis distione, &absque praerogativa loci, & sedis speciale
quoddam munus mandatum sit, officium appellatum est. Ceteri, qui sine jurisdictione , sine praerogativa loci ,& sedis, & in communi officio constituti sunt, ii Canonicorum nomen habuerunt, quasi consignatorum in canone , sive matricula Ecclesiae. Multa hujus generis ad cathedrales,& conventu ales Ecclesias traducta sunt ex disciplina monasteriorum, in quibus Monachi ex officio, non ex ordine distinguebantur.
In Ecclesiis non conventualibus totidem fere officia constituta sunt, quoi beneficia erecta . Singulares fundationum tabulae officia quaeque , & beneficia distinguunt. Optandum semper est, ut nemo ex clericis sine certo officio st. Utinam nunquam extiterint, qui nomine officii clericalis venire scripsissent unius, ut vocant, Breviarii recitationem. Certe omnium clericorum officium generale est, Episcopos, & animarum rectores consilio , atque opera pro virili parte adjuvare, quamquam recentioribus saeculis praecipuas consilii partes
70쪽
thedralium, quae ideo dicuntur unum quodammodo corpus cum Episcopo constituere. VI. Osficiorum clericalium tributio ex Episco. porum auctolitate facta olim fuit. Haec potestas perpetua fuisse dignoscitur. Eit enim portio gravis ecclesiastici regiminis, quae Apostolorum successoribus maXime congruit. Inde fluit evectionem beneficiorum , atque institutionem beneficiariorum Episcopis ordinario jure comperere.
NOMEN Monachorum graecum est, &Lu significat eos, qui in recessu, & solitudine degunt, intenti in contemplationem rerum Divinarum. Horum origo est antiquissima ; consueverunt enim christiani primis Ecclesiae saeculis, ubi praesertim ab ethnicis VeXarentur , latebras quaerere, ibidemque rerum coelestium studio vacare , spretis curis temporalibus, nisi de iis ageretur, qui clero adscripti laboriosam vitam in urbibus, locisique frequentibus ducebant inter praedicatio