장음표시 사용
251쪽
116 DE ST A Tu IMPERII babilius dubitari potest. Sed tamen, si utriusque vires in se spectentur citra commoda aut morbos, quorum
illa Galliae ex regulari sua Monarchia, hi Germaniae ex dissoluta Rei p. forma surgunt, pro Germania fuerit pronunciandum. Nam& longe amplior est Germania, quam Gallia ;& utut fertilitas utriusque par sit, subterraneae tamen Germaniae opes longe supra sunt. Nec Gallia virorum numero excellit ; & Germanum mi litem Gallo non concedere multis speciminibus fuit ostensum. Circa vim pecuniae non ita liquido pronunciari potest. Nam sane quantum auri paucis annis modernus Rex congesserit , praecipue dum veteres illas spongias exprimit; & quid in annuis reditibus habeat, cion sine admiratione percepimus. Considerari tamen simul debet, plebem in Gallia Ionge asperius tributis & vectigalibus exhauriri, quam in Germania ;Omnes opes regni in unum velutis i alveum
252쪽
GERMANIC.I, CAP. II. LII alveum confluere. Germaniae autem
reditus inter tot Principes divisi . quanti sint ita liquido apparere non
i g. 6. Sed utut sngula regna praeponderet Germania, quiu tamen fier, si multa junms viribus eandem invaserint λ Heic initio observandum est,
quorundam rationes non serre, ut simul in Germaniam conspirent. Quorundam etiam vires tantas non esse,' ut ad Germaniam aliquid momenti habeant. Deinde non concessuros caeteros , Ut unus aut alter, oppresti Germania, tanta opum accessione
gaudear, quibus sustulto facile si toti Europae leges praescribereo Adeoque nunquam defuturos, qui ad Germaniam servandam sintconnisuri. Tres igitur sunt, qui vehat Principes aut capita foederum sese videntur ferre posse ad invadendam Germaniam ;Turca, Domus Austriaca, & Gallus. Cum Turea non est probabile, ullum' Christianorum Principum in Gur-
253쪽
maniam aperte conspiraturum, ne
ipsum Gallum quidem. Nam foedera, quae superiori seculo Gallo cum Turcis intercedebant, hoc spectabant, ut vires Caroli per hos distinerentur, quae tunc Gallis erant praegraves. Sed tale foedus, in quo de Germania junctim invadenda & subigenda con-Veniatur, non erit metuendum ; cum& impium & stolidum sit futurum, barbari istius incrementis tantopere velificari , qui pari odio in omne Christianum nomen fertur. Quin uti Galliae magis expedit, Germaniam in praesenti statu relinqui, quam insignem ejusdem partem in Turcarum manus cadere ita & ipsis Turcis optabilius est, Germaniae statum informem , & ad alios invadendos inhabilem relinqui ι quam cum Gallia conjunctam ad leges Monarchiae refor mari. Nam si duo ista imperia in nam massam bona fide coaluissent, hisberet Turca,. quare Constantinopolii suae metueret. Domus Austriaca ud
254쪽
GERMANICI, CAP .VII. 2I9 reliquam Germaniam regio com plectatur imperio, nulli vicinorum optandum fuerit; nec puto ullum fore tam dementem, ut conatibus istis subsidii quid velit afferre. Imo, uti Hispaniae quidem vires pro Austriacis sunt; ita aperte hisce se opponent Galli, Suedi, & Belgae foederati, eo promtius, quod istis nunquam sine praemio fuit, Germanorum libertati suppetias tulisse. Quin nec Pontifex nimium videtur Austriacis hele seu
turus. Nam utut tot myriade,' ovicularum errantium ad Ecclesiam revocasse summo Pastori gloriosum foret ; ita quantovis animarum detrimento redimendum videtur, ne Ge manus aut Hispanus nimia subnixus
potentia in res Italiae sibi arbitrium sumat. Quod si denique Gallo Germaniam invadere in mentem venerit, apertos itidem adversarios experietur , Hispanos, Anglos, Italos, Bebigasque foederatos: quorum hi nescio
255쪽
Dκ SπATu IMPRRIC antiqui Gherii; Francum amicum habueris,uicinum non habueris.Dari fortasse non adeo sint formida curiclientelam Gallicam subire, dummodo per istam perpetuus metus ab in
visi ssimi, sibi Suedis dispelli posset.
In Medorum societate plurimum videt momenti positum, praeprimis si hellicosus ipsis Rex contigerit. Duclum tamen prudentioribus animadversum Gallos quidem velle uti Medorum opera non gratuita; Verum
ita Ri quod inde partum ruit, solius
Gallis ad palatum, quod Buedi Gallico auro propriam p tentiamepusque eant promotum ut facile deinceps Gallorum amicitiam possint negligere. Ex adverso Suedi stultum putant, pro Gallorum magis utilit, te, quam propria contendere. Neque lunt tam hebetes, quin perspiciant, ubi G llus rerum in Germania fuerit Potitus, ipsam non minui Suedis, quam aliis vicinia leges dictaturum.
256쪽
Et inde etiam aliquandiu inter poma ti,s istos amicitia tepidius culta; Ga loque compendiosior via fuit vise,nom nullos Germaniae Principes, praeri mis Rheno vicinos foedere, 6c u i fama fert annuis stipendiis sibi illigaresein universum sese solicitum proGermania ostentare, controveritis, Hin i cipum componendis sedare, in pecu nia, & milite petentibus submittendo alacrem se exhibere, id denique agere, ut quibus auxilio aliquo opus est.
intelligant, certius sibi praesidium iis amicitia GaIlica, quam in Caesere te gibusque Imperii positum. Hoc modo planissimum sterni aditum is
ruendae Germanteae libertati, stupridus sit, qui non animadvertat ;- praesertim si stirpem masculam Austri cam deficere contigerit. Enimveroisthaec Germanicii
imperii moles, quae in justi, regn,
formam redacta toti Europae futura erat formidabilis. per intestinos morbos & convulsiones ita debilita in K 3, tur,
257쪽
ΣΣα DE STAT u IMPERII . tur, ut aegre sibi ipsi defendendae sus. siciat. Causa primaria mali est ex in- Concinna, maleque digesta ReipubLCompage. Quantumvis magna hominum multitudo uno homine robu
stior non est, quamdiu quilibet sibi
soli tendit. Omne ex conjunctione robur est. Et quatenus plures in unum corpus naturale non possunt coalescere, multorum vires uniuntur, dum uno consilio velut una anima reguntur. Ista unio quo arctior, &concinnior, eo validior existit societas ', laXitatem , pravamque membr Tum combinationem necessario debis litas , morbique comitantur. Perse-
istissima unio, & ad diuturnitatem cumprimis apta, in regno rite composito cernituri Nam Aristocratiae, praeterquam quod vix commode pos- snt subsistere, nisi ubi Reip. alicujus vires praecipuae in unam urbemcoia liguntur, Monarchiis sua natura fragiliores simi. Serenissimae enim Rei p. Venetae inter miracula duntaxat est
258쪽
GERMANI ca, CAP.VIl. 223 locus. Ex pluribus civitatibus per foedus coagmentata systemata longe laxius cohaerent, & facilius turbari, aut dissolvi possunt. Ut ramen quae
liscunque iamitas istis θstematibus
constet, necessarium cumprimis est, ut sociae civitates eandem habeant
Reip. sermam . nec viribus inter se multum sint dispares , utque ex ista conjunct one in singulas par utilitas
redundet. Deinde ut maturo consilio,
legibus prius rite conceptis, in societatem coluerint. Nam qui temere &velut impetu quodam in secietatem ruunt, futuro statu prius non curate pensiculato & digesto , non magis concinnum aliquod corpus deinceps formare possunt quam elegantem formabit vestem sartor , qui pannum prius in frusta secuerit, quam constiterit, muliebris an virilis fit vestis facienda. Est & illud dudum observatum . ViX unquam Monarchias cum civitatibus liberis iis foedera, etiam temporaria, bona fide coalescere, ne-
259쪽
2.24. DE S T A Tu IMνERII dum ut perpetuo jungi sint idoneae ;Principibus plebeiam libertatem a versantibus, plebe Principum fastum
horrente. Illa porro est humani perversitas ingenii, ut vix aequo animo
pari secum jure degentem adspicere possit, quem viribus inseriorem videt.
Et communia onera ferre detrectat, qui nullam aut exiguam partem Com- munium Commodorum sibi relinqui animadvertit. 8. Caeterum Germania eo est
habenda aegrior, quod in eadem junctim reperiantur morbi , tam qui ex regno male formato, quam qui ex systemate sociarum civitatum indigesto redundant. Imo inter praecipuosliicce morbus est, quod ad neutram harum specierum Resp. Germanica exacte quadret. Exterior facies, Acinania simulacra regnum aliquod prq . se ferunt; antiquissimis quoque temporibus Rex erat revera id , quadaudiebat. Post hujus autoritas deminuta , dc gliscentibus ordinum opi buS
260쪽
regii imperii remansita, qualis tere cernitur in iis, qui corpori alicui sociorum velut duces praesunt. Inde perniciosissima convulsio corpus Imperii: distrahit, in diversa tendentibus Imperatore & Ordinibus ; dum illo ad' regiam potestatem velut postliminio, quibusvis artibus grassatur ', hi vero, partas semel opes obnixe defende re satagunt. Ex quo non possunt non perpetuae suspiciones, dissidentia is
occultaeque machinationes oriri, praepediendis alterius incrementis, audin frigendae caeterorum potentiae. Quod & ipsum evicit, ut tam robustum caetera corpus ad exteros in-vadendos, aliquidque adquirendum velut enerve deprehendatur; cum nova incrementa Caesari nolint aecedere ordines , neque tamen eademi inter omnes aequaliter possint distri.
bui. Quam monstro sum igitur veΓhoc solum, quod caput adversus. membra velut in partes destenderit.