장음표시 사용
261쪽
Σ16 DE STATu IMPER tr Inter ipsos porro Ordines variae distractiones diversis ex causis proveniunt; quae essiciunt, ut ne concinnum quidem sociorum systema Germania prae se ferat. Ipsi ordines di R. pari reip. forma utentes male inter se compositi; dum intermixtae passim
Principibus degunt liberae civitates. Urbes cum plerunque commerciis floreant, opulentia sua Principum in vidiam accendunt, praesertim cum ejusdem pars ex ditionibus horum eo confluxerit. Neque negari potest, quasdam urbes ad lienis instar intumuisse, vicinorum Principum terris
ad maciem redact is. Est quoque proprium Nobilitati plebejos contemnere, qui tamen saepe suis sibi nummis
non minus placent, quam isti suis imaginibus , aut exhaustis' ditionibus. Denique nonnulli istas urbes velut dominatum sibi exprobrantes adspiciunt, subjectorumque conditionem Comparatione vicinae libertatis impa, lientius ferri deprehendunt. Hinc invidia,
262쪽
GERMANI cI, CAUNIL M 'invidia, contemtus, insultationes, suspiciones, insdiae. Quae omnia tamen acrius, & manisestius existunt inter
Episcopos , illasque urbes, in quibus isti cathedrales suas Ecclesias habent: Quanquam re in ipsis Comitiis Principes universi non leve fastidium adversus collegium urbium ostentent, Imperatore contra urbes fovente ,
quippe apud quas majoris fere suam autoritatem fieri, quam alios apud Ordines, sentit. Sed nec usque quaque propitiis sese oculis invicem ad spiciunt Principes secula res, & Eccidi. siastici. His in eadem classe prae istis priorem locum assignat sanctimonia muneris, & quia sine dubio per calvitium largius sese Numen infundit,
quam per intonsos vertices. Unde& eorundem maXima quondam in Rep. seculis barbaris autoritas. Secularibus aurem nescio quam molestum videtur istosex inferiori utplurimum nobilitate tam repente in pari, aureminentiori fastigio collocatos, re
263쪽
α18 DE ST A Tu IMPERII Dei gratiam praescribentes,adspicere. Praesertim cum illam dignitatem ad
posteros suos continuare non liceat,
dc familia ipsorum intra priorem conditionem iubsistat; nisi quod multi Episcopi, sanctissimi Patris nostri
exemplo, suis agnatis per beneficia Ecclesiastica, & donationes sat lauIe usoleant prospicere. Contra habent Ecclesiastici quare merito Secularibus irascantur , quippe per quos ab domina coeperunt gerere multo presisiora ; qua de re infra plura. Illud quoque non parum ad distractionem ordinum facit, quod inter multos magna sit opum inaequalitas. Hinc e- nim vitio humani ingenii potentioribus oritur contemtus adversus imbecilliores, & libido eosdem opprimendi; his contra in suspiciones,& querelas pronis, ac libertatis aequalitatem quandoque importunius crepantibus. Σed & eminentia Electorum prae reli , quis Principibus non levis dissidii causa, his tantum splendorem aegre
264쪽
GERMANICI, CAP.Un. 09ferentibus, ac nonnulla praeter jus usurpari jactantibus; illis pro jure, atque autoritate sua strenue nitentibus. 99. Nondum morborum sat erat, ni efficacissimum alias animorum velut coagulum religio Germaniam in partes distractam asperrime collide ret. Neque sola odiorum causa ex opinionum diver si rate, & quod sacerdotibus solenne sit, diversa sentientibus coelo interdicere; sed quod per Protestantes Catholicis Sacerdotes magna opum suarum parte sint exturbari, quarum desderium ad easidem recuperandas noctes diesque ipsis stimulos subdit. Cum isti semel invasa dimittere ignavum judicent. Imo sunt; qui in universum nimias Sacerdotum opes Reip. praegraVes dicent 4 praesertim cum Sacerdotes , de Monachi ab alio dependeans
eapite,extraRemp. Germanicam conostituto , cui nunquam in Germanos sincerus amor; & cui Seculares omnes
Perire votum sit modo assectae fui
265쪽
α3o DE STAT u IMsERyrrebus gaudeant quam florentissimis. Hoc enim modo peculiarem velut statum in media Rep. fundari adeoque bicipitem fieri Rem p. in propatulo est. Id quod plurimi, queis major patriae, quam Ecclesiae Romanae
amor, pessimo publico contingere judicant.'Nec minus illud pernicio sum, quod ordinum Germaniae quidam non inter se modo, sed & curn exteris peculiaria inire foedera gaudent, eo securius, quod pace Osna- . brugensi id expresse permissum. Quae res non solum Principes Germaniae in factiones distrahit, sed etiam exteris foederi innexis facultatem praebet Germaniam pro lubitu suo temperandi, & demum occasione data so-
eiorum ope contra universos invale- .scendi; praesertim cum talia foedera
cum exteris non modo contra alios .
exteros, id quod aliquo modo ferri posset ) sed etiam contra ejusdem Imperii membra quaerantur. Sed & A- :straeae vestigia per Germaniam fere
266쪽
GERMANICI, CAP.Vu. 23 Ievanuerunt. Ubi enim ordinibus in
ter se aliquid litium oritur, id quod
in tanto ipsorum numero , & inter scindentibus se mutuo territoriis frequenter contingit,) si Camera aditur, post seeulum demum controversiae
finis est exspectandus. Apud Iudicium Aulicum gratiae & corruptionibus aditum non satis anxie interclu sum metuitur. Nec desunt qui suspicentui, tribunal illud nimium meminisse loci, in quo sedem fixit. In de per Germaniam jus fere in armis,& qui viribus pollet , causa quoque praevalet sibique ipsi facere exsecutionem non veretur. Denique quam elumbem hoc arguit societatem,quoiuneque commune aerarium , neque communis miles Germaniae est, repellendis quorumvis exterorum insultibus, aut comparanda una vel altera provincia, ex cujus reditibus communes Reipub. sumtus tolerarentur. Et quanto satius fuerat, Germaniam in proprios usus consumere illos' homi.
267쪽
Σ31 DE STAT u IM PDRIT homines pacis impatientes, qui per
omnem sere Europam venalem sanguinem circumferunt. s. IO. Intercedunt quoque singulis Ordinibus non paucae invicem aemulationesM controversiae, quae & ipsae totius corporis vires non parum convellunt. Nobis praecipuas tantum
attigi Te heic sussiciat. Est adversus
domum Austriacam omnium Principum invidia, aut suspicio propter diuturnam Caesarei fastigii possessionem,& nimiam potentiam. inter domum Palatinam & Bavaricam, praeter antiquum odium, controversia super Uicaria tu Imperii agitatur, nescio quomodo finienda, cum illa iure,haec po-itentia nitatur. In domo Saxonica linea Ernestina invidet Albertinae ob translatum ab hac in illam Electoratum. Elector Brandeburgicus nUn- quam bona fide digerere potest interceptam per Suedos Pomeraniae. partem praecipuam. Eledi ori. Palatino dudum succensuerunt vicini qui-
268쪽
GERM AN ICI, CAν. VII. 23 quidam propter jus unum aut alte rism , quod ipse in eorum ditionibus habet , quamobrem nuper ab istis ad arma provolatum. Vix quoque penitus evanuisse pyrem memoriam controversiarum, quae circa ditionem.
Marpurgensem familiam Hassicam quondam commisere. Nec fida satis pax inter Electorem Brandeburgicum , & Palatinum Neoburgicum
propter hereditatem Juliacensem. Minoris momenti lites quis enumera verit λ Quin re inanes quo ra cedentia controversiae nonnullorum Principum animos odiis distinent. Tanta morborum colluvies cit, ut
inter minores naevos referendus siqt diosissimus processus in causis potis' smum civilibus, per quem etiam si qui dissimum jus in plura lustra eludi
potest. Nec minus monetae varietas per Germ. commerciis privatorum in 'que patrimoniis multum incommodi affert; etsi ipsorum nummorum Commendari mereatur modestia, quod . tenui-
269쪽
m Sae Λ Tu IMPERIr tenuitatis suae verecundiam ipse e lore non obscure prae se ferant. Quois enim aliqui Principes luxuriae dun taxat, venationique sint dediti, nulla aut exigua publicae privataeque re habita cura, id hominum vitium est, non Reip. nec ab isthoc malo aliae civitates immunes conspiciuntur. ,
. De Ratione Status Imperii Germanici. ' s. I. Uid morborum in viseerisbus Germaniae latea . clara credo apparuit. De remediis non paula operosior disqui sitio, & quae aper-sbna extranei, & peregrinatoris aliena videri possit,ni ea gentis Teutontiacae humanitas foret, ut extranea potius , quam sua gauderet admirari. Et facilem spero dabunt eordati veniam innoxiae libertati hominis a studio partium remoti . cui post patriae inco- Iumitatem nihil magis in votis quam ut florenti ssimo statu gaudeat inte gerrima naIionum. Antequam autem . nostram
270쪽
GERMANICI, CAP. VI. 23snostram mentem explicem, operae pretium puto fuerit paucis discussisse medicamenta, quae supra citatus Η - polithus a Lapide aegrotanti Germaniae propinat. Ista enim etsi non pauci fuerint admirati; tamen semper n bis nescio quam male temperata visa
. a. Primo igitur iste promulgavsex lege quas ipsi Rationes status vomcari placuit, quae observandae sint in tali Rei p. forma,qualem ipse Germaniae assingit; in Aristocratia nimbrum, ubi summa rerum est penes optimates, simulacra potestatis Regiae in Principe. Dictitat ergo I: studendum esse concordiae, & a factionubus abstinendum. Il. Ne diutius Imperatoria dignitas in eadem familixi Continuetur, ne scilicet per diutus nam simulacrorum usurpationem so- lidum dominatum invadendi libido subeat. III. Licet in unum confera tur Principatus, cum potestare dirigendi, & moderandi functionem 'sin