Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

κ STAT u IMPERII gulorum ad commune bonum, re Reip. unionem et proceribus tamen clavum Rei p. semper in manu retinendum, ac potestatem de summa re rum decernendi io Comitiis exercendam ; quae hanc ob causam frequenter habenda, saltem Senatum aliquem perpetuum constituendum, qualis sit- perioris seculi initio erat Regimen--n. IV. Ut simulacra duntaxat Ma

jestatis Principi relinquantur ; ipsi,

Vero jura, de potestas Reip. reservetur. V. Ne ordinum Imperii vita, i fortuna ac fama solius Imperatoris ari,strio sit aceant.. VI. Ne militia, ride tam munita ejusdem solius potetati committantur. Multus deinde

in eo est, ut ostendat , variis modis contra istas leges tam a Caesare, quama, nonnullis Ordinum fuisse pecca- tum, non sine acerrima insectatione domus Austriacae, & quorundam Electorum. Enimvero utut istae leges

omnino spernendae non sint l, cum tamen Axistocratiam non esse Germam . niam

Diuit ipso by Coo

272쪽

GERMANICI, CAP. VIII. 237niam supra si ostensum , solis hiae legibus salutem Germaniae contineri

3. lnde sex remedia Idem praescribit curandis Germaniae morbis. Primo loco commendat studium com se cordiae , & generalem amnestiam , ac abolitionem omnium gravaminum, queis odia invicem aluntur: ac ne ob religionis diversitatem in partes dis cedatur, eamque ob causam publica salus negligatur. Hoc remedium declamationi scholasticae copiolam potest praebete argumentum; in usum autem reip. Germanicae tunc demum

adplicari poterit,quando omnes Germani proceres sapere incipient, &animi motus ad leges philosophicas ueXacte attemperare. Deinde jubet extirpari domum Austriacam, &bona ejus in fiscum rediget. Hoc vero est carnificem, non medicum agere. Quasi vero excidium statim

mereatur, cui opes mediocritatem excedentes contigere. Sed parcamus

273쪽

tam duro decreto. Quis vero securim admovebit extirpandae potentiae, tanta terrarum spatia complexae,& quam uni, aut duobus non accrescere totius Europae interest λ Germaniae procerum pars in em domum affectu prona ; multi exti a odium ; caeteri tantae

moli subvertendae haut quidquam pares. Adsciscendi ergo socii, & quinam alii, quam Galli, & Suedi λ Nam hi, cum talia Hippolithus scriberet,

omnibus modis hoc agebanta magno apud imperitos adplausu jactantes, abs sese libertatem Germaniae vindicari , per Austriacos oppressam. Astincivile fuerat , tantum ab istis labo rem gratis postulare. Nec adparebat quaestor, qui praedam tam religiose in fiscum redigeret. Quin potius augurantur homines non absurdi, siqu1dem conatibus hostium domus Austriacae eventus respondeat, fore ut Ordines Imperii antiquam illam ranarum querimoniam instaurent, quae Pro trabe ciconiam regem erant sor-

274쪽

GERMANICI, CAP.VIII. 23stitae. Post sublatam domum Austri Cam capite tamen non vult destitu tam esse Germaniam. Jubet igitur a lium eligi Imperatorem, cui ex locis suis communibus splehdidum vir tu tum satellitium circumponit ; sed ut inani tantum titulo fulgeat & potestare regia destitutus, directoris de magistratus vicefungatur. Atqui in lis praeses . aut 'director usum potest habere in aliqua civitate Aristocratica, ubi proceres in una urbe domicilium obtinent. Quod si nihil praete ea potestatis ipsi foret committendum , non Video , quorsum omnino Imperatore Germania opus habitura sit,ubi ad puram aristocratiam ea sue rit redacta. Quantum tamen pol stati sui Caesaris Hippolithus subtra hit, 'tantum reditibus ejusdem videtur velle adjicere. Esurire tantum

Principem turpe seret. Igitur in patrimonium Imperii destinantur diti nes Austriacorum; & ubi hae sorte non suffecerint , Electores jubentur

275쪽

24 o DE S T A Tu IMPERIT restituere, quae abs Carolo IV. ipsis

donata, aut confirmata. Atqui videtur humanae indolem animae ignorare, qui tantis opibus sabnixum in tantillae potestatis gyrum sequo animo redigi credit. Sed nec post exsequias domus Austriacae tam faciles erunt Electores, ut restituant, quae per tria de amplius secula quiete possederunt.' Praeterquam enim , quod longe hebetiori sunt ingenio Principes, quam ut capere queant, quae luper restitutione bonorum minus recte partorum Confessionam crepant, non deest Electoribus, quod caeteris Ordinibus reponant. Nam credo non paucis ad tenues satis casas foret redeundum , si de quibuslibet accessionibus tam superstitiosa ratio esset reddenda. Ergo aequissimum fuerit, ut

quilibet, quae diu possedit, deinceps

quoque retineat. Quarto loco monet

Hippolithus, confidentiam mUt Uam inter ordines restituendam, dissidentiam eradicandam. Id quod futurum,

276쪽

GERMAMICI, C AP. VIII. 24 Isi gravamina utrinque amica compo sitione e medio remo Veantur, quo

rum pleraque ex dissidio religionis ortum habent. Atqui cum eadem in primo remedio fuerint comprehensa, quid opus erat peculiarem inde pixti em implere De constituendo Regimento, Comitiis ob gravia negoti rum convocandis , de rodendo consilio Aulico; de alendo item exercitu perpetuo dc constituendo aerario militari, cui alendo adhibendae sint A

natae, quid judicandum sit, quae pauis post subjiciemus indicabunt.

. 4. Supererat , ut & nos myrothecia nostra explicaremus, num in istis deprehenderetur aliquid ,. quod febricitanti Germaniae ad palatum

foret. Verum merces ultroneas putere certum est ac sine dubio cordatiores non suaserint, aliorum sese morbis ultro offerre; cum salutaria etiam suadentib is medicis, ac mercede conductis iracundi aegroti conviciorum affatim soleant ingerere.

a t.

277쪽

a et DE STAT u IMPER . Quin & ludibrium nasutioribus de-hent, qui in privata vita constituti ambitiose leges praescribere non dubitant iis . qui ad Rei p. clavum sedent. Sed in procli vi est civilis prudentiae

peritis , cognito Rei p. morbo, remedia perspicere. Ne tamen truncum sine videatur opusculum , paucula duntaxat subjeciae suffecerit. J udicaverim ergo fundamenti loco su ponendum pravitatem status Germaniae ita velut induruisse , ut sine eversione totius Res . ad leges justi regni non possit reformari. 'Cum aUtem status iste quam proxime accedat ad systema aliquod plurium Rerum p. foederatarum, tutissime eidem servandae adhiberi talia media, quae apoliticis ejusmodi sociis obiervanda praescribuntur ; quos ante omnia non tam alienis adquirendis, qUam tuendis propriis invigilare oportet. Circa internam heic concordiam retinendam maximus labor. Ad hanc summe necessarium est, ut cuique sua jura

maneant,

278쪽

GERM A N I cI, CAP. VII l. et 3 maneant ό ac nulli concedatur, ut imbecilliorem possit opprimere ', utque adeo inter dispares licet opes par sit omnium libertas , atque securitas. Exoletae praetensiones aeterno silentio damnentur, & uti quisque possidet, ita deinceps retineat. Recentes lites arbitrio sociorum extra gratiam, aut odium positorum componantur. Horum sententia qui stare detrectaverit, ab omnibus puerit coercendus.

Quod si systemati sociorum Principem sibi placeat adsciscere , magna

praecautione opus est, ne dominatum

iste possit affectare. Er fini cum primis inservit, miIitem', de loca munita ab ipsius arbitrio non dependere Quin non legibus solummodo certi & accuratis est circumscribendus sed dc perpetuum aliquod consiliuni eidem circumponendum, quod se cIos repraesentet; cui res quoti dianae

totam Rem p. concernentes eX sequen

dae committantur, super quibus prius

ab universis sociis fuit definitum. Ad L 'α idem

279쪽

idem referenda fuerint omnia , qUM exteris cum Rep. intercedunt , ubi Prius examinentur, inde ad singulos iocios referantur, ac demum gen Cra lis conclusio colligatur. Abs eodem denique arduis negotiis emergenti bus conventus lociorum eXtra ordinem indicendi, quod ut citra magnos sumtus fieri, breviorique via reS eX- pediri queant , certa ratio fuerit praescribenda. Enimvero ut tale consilium sibi patiantur circumponi Austriaci, vix credibile videturi, potentia ipsorum ad civilem redigi modum

adspernante. Neque tamen res Gemmanicae tulerint, ut quam diu stirps mascula ejus domus superest, dignitas Caesarea ad alium transferatur. Ergo exoranda erit ipsorum modesta,velint opibus partis contenti agere, dominatum in Ordines ne affectent. Ordinum autem erit mascule,& conjunctis animis relistere , si quae in ipsorum praejudicium tentantur. Praeprimis cavendum , ne pauci qui-

280쪽

G E R M A N I C I, CAP.Vm. 24s dam vel inter se, vel cum extraneij foedera ineant, comra quodcunquo Germaniae membrum valitura. Quod si illa adversus alios tendant, proiPb-ciendum, nec ista occasione Germania bello involvatur. Praeprimis autem cavendum , ne exteri sese negotiis Germaniae immisceant, neve utrulam amplius paniculam eidem decerpant. Quin & obstandum , ne unam

atque aleeram vicinarum regionum

potentior, & dilatandorum finium ius hostis absorbeati ex quibus mGermaniam serpere contagio ossen. Si tale quid tentari adparue

rir, mature defensio adornanda, quae .rendaque societas eorum, quorum itidem interest, ne eerta regna in niis miam potentiam insurgant: Caeterum quamdiu sua tantum defendere satis habet Germania , militem alere perpetuum, praesertim numerosum non adeo necessarium fuerit; descriptio tamen mature facienda,quantum

quis'; mittere debeat,ubi opus fuerie.

SEARCH

MENU NAVIGATION