Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely ... Tomus primus undecimus De mysterio sanctissimae Trinitatis ..

발행: 1755년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

nodo, patris nomen commune est tribus personis, respestu scilicet ereaiaturarum , quas communi, ac plane eadem potentia dc auctoritate creant conterva tu, gubernant, moderantur &c. Stricto autem modo, prima persona dicitur Pater, rei pectu Filii, quem ex utero ante luci serum genuit sibi in omnibus similem seu consubstantialem. Nec enim, inquit S. Gregorius Nazianzenus Orat. 33. essenti. e nomen est Pater, nec actionis r sed relationem eam indicat , quam Pater habet erga Filium . . Dicitur etiam , ingenitus, innascibilis, seu non natus. De isto vocabulo mirum quot rixas & cavillationes excitaverint Aetius & Eunomius. cilicet totam illi divinitatis rationem dc essentiam in eo positam dicebant, quod improdiicta foret, ingenita , non facta: atque inde inserebant, Filium de Spiritum ia iactum Deum non esse, quod ingeniti & improducti rationem non participarent . aequivocatio latebat tota in significatione nominis ingeniti de geniti. Haeretici per ingenitum, eum intelligebant, qui nullum prorsus habe, rei sui principium , nullam exiliendi causam , qualis iolus Deus est perge nitum vero, eum, qui ab alio produinus erat, sive creatus aut factus ex quo inserebant, in numelo creaturarum eos habendos esse , cum uterque a Patio productus et Tet. Econtra Catholici nomen .ingeniti Patri quidem tribuebant 1ecundum omnem suam lignificationem , tam pro negatione principii crea tionis, quam cujusculi. que proce Isionis, productionis , seu emanationis de orismis unius personae ab alia, quia Pater a nullo est, principium , dc sine principio : econtra Filius a Catholicis te et tus, natus, dicebatur, non quidem sensu Haereticorum , quasi creatus seu ex non extantibus factus esset; sed quia per aeternam generationem procedit a substantia Patris, ipsi omnino aequalis di consubstantialis. Idem dici det,et de Spiritu sancto, qui a Patre dc Filio 'procedit. Hac igitur remota nominis aequivocatione , evanescunt Omnes allae Veterum Haereticorum argutiae dc cavillationes. Vide Petavi uin cir- .ca fgnificationem hujus vocis Lib. s. de Trinitate cap. I. Pater dicitur etiam principium Filii dc Spiritus sancti, non quidem creationis, sed processionis dc originis: hoc enim dumtaxat importat principii no men, jd nempe, a quo aliquid profluit, procedit, producitur. Quapropter immerito prorsus eo nomine abutebantur Ariani, ut inde essicerent Filium creatum seu factum esse a Patre. Inter Grecos nonnulli Patrem dixere Filii causam: quo nomine principium dumtaxat originis seu processionis intelli gebant, interprete Cardinale Bessarione in Sess. et s. Concilii Florentini .

ARTICULUS II. '

De Persona Filii .PAuca hic de persona Filii dicenda nobis supersunt , quae enim ejus spectant naturam, processionem, modum processionis, dc cum Patre consubstantialitatem, suse, ac copiose a nobis exposita suere, in quibus praecipua hujus mysterii pars consstit. Variis nominibuς in Seripturis Filius designatur. Dicitur quippe Filius, dicitur verbum , imago Patris, sapientia, vir

tus , vita aeterna. . n

Dicitur Filius ι quia ex propria substantia Patris ab aeterno genitus et t. Dicitur verbum: id est terminus cognitionis Ilatris, seu sermalis repraesentatio objectorum , quae a Deo cognoscuntur. Formata quippe cogitatio,in quit

272쪽

mit S. - Auitustinus L I de Trinitate cap. IO. ab ea re, quam scimus , ρ Verbum quod in eorde dicimus. Hinc proprie dicitur Patris sapientia , do ruina, ratio, sermoc , 9, 9 D E. Dicitur imago Patris Coloss. t. v. I . Qui est imago Dei invisibilis , primo genItus omnis creaturae . 3. aicitur spondor gloriae, Ofigurasubstantiae eius. De hac imaginis nuncupatione vide Petari L. 6. cap. 3. & 6. Ratta est, quia ad imaginem tria requiruntur. I. similitudo nempe ut persecte conveniat cum archetypo . Si ergo ita natura conveniat , imago est naturalis, si in externis dumtaxat lineamentis, est imago artificialis si in sola objecti representatione, imago est artificialis . r. requiritur prOcesso, ut nimarum. imago producatur ab eo, cu us i mago est. Hujus con- , ditionis desectu, unus nummus, qui alteri per e similis est, non tanaen illius imago. dicitur. 3.. ut sit similis vi processionis Brmaliter. Porro tria haec Filio apprime conveniunt, qui Patrem persecte repraesentat cujus substantiae character est subsistens, unius &ejusdem cum iptis naturae, ac essentiae, a quo vi a generationis procedit: unde imago est Patris naturalissimul dc intentionalis, quia procedit per intellectum , & est ipsamet intellectio repraesentans sormaliter Patrem: Seipsum dicens Pater, ait S. Aug. L. I .. de Trinitate cap. I . genuit Verbum per omnia aequale sibi. Non enim

seiphum integre perfecieque dixisset, si aliquid ampIius, aut minus esset iu 98 .. D

ejus Verbo, quam in ipso. Filius ergo imago est Patris tum ratione essentiae, tum ratione personae. Ratione essentiae, est imago naturalis; ratione Vero perlonae seu misonalitatis, est imago intentionalis, ac Verbum : namque ratione 1blius persbnalitatis producitur , non vero ratione essentiae ,

quae nex generat, nec generatur ..

Ex his nata in Scholis quaestio, ex Parum nempe rerum cognitione Verbum procedat: quam ut i melligas, ObterVa , res seu objecta , ex quorum cognitione Uerbum procedit, duplicis. esse, ordinis alia enim sunt plane necessaria , alia Contingentia . Rursus, Verbum procedere dici potest vel per se ac necessario ex cognitione aliquorum objectorum,. vel ser accidens tantum ac concomitanter. Ex quarum rerum cognitime procedat Verbum divinum .

PRIMA CONCLUSIO..

Verbum divinum formaliter & essentialiter procedit ex cognitione eorum Iomnium , quae iunt in Deo ibrmaliter, ac necessario , ad que ex cognitione ementiae ,. attributQrum perionarum divinarum, creaturarum. possibilium a. Probatur i. Ouia verbum, divinum procedit formaliter , ac essentialiter eae cognitione comi irehen ἰva divinae e sentiae: tum quia cum sit persectiss-mum , necesse est, ut procedat ex cornicione omnium persect isola, qualis est comprehelisua, tum qilia perfectissime , ac comprehensive Verbum di- rnum repraeientRt essentiam: atqui non potest per se procedere ex cognitione coii p. ehens ea, nisi per se formaliter exprimat, ac representet quaecumque sunt in Deo formaliter, ac necelsario , qualia sunt attributa divina, perion ein, prorietateq relativae, creaturae possibiles dic. ergo per se

Ormaliter ex illarum cognitione Focedit.

273쪽

DE TRINITATE.

II. In eo prioti originis, in quo pater est prior Filio & illum generat, pater videt Filium & Spiritum Sanctum actu existentes: ergo ex eorum, imore suimetipsius cs nitione Verbum pr edit. Antecedens certum est: instans quippe illud originis est, non temporis, non naturae , nee prioritatis, quae in Scholis dicitur in quo, sed tantum a quo ; ac consequenter in eo instanti verbum di Spiritus Sanctus existunt, quia sunt entia plane necessa ria . Consequens autem clarum videtur ; quid enim obstaret quominus Verbum procederet ex cognitione illorum objectorum , quae in Deo sunt formaliter, ac necessario, pro eo instanti, quo Filius generari concipitur Confirmatur. Quia in eo instanti originis, quo Pater generat Filium , cognoscit divinam naturam ut scecundam ergo eognoscit Filium & Spiritum Sanctum , qui sunt termini subsistentes illius foecunditatis ad intra . Dices I. Verbum ρer se, ac necessario non procedit ex cognitione objecti

secundarii: atqui attributa, personae &c. sunt dumtaxat objectum secundarium divinae cognitionis ; euentia vero divina objectum. est primarium. Res p. nego mai. Verbum enim procedit eκ cognitione eomprehensiva sthaec porro cognitio, non tantum primarium, sed etiam secundarium obiectum complectitur. Dices i. Pro illo priori generationis Filii, personae nondum leoncipiuntur existentes: ergo Verbum procedere non potest ex illarum cognit Mne .. Res p. valde impersectum esse modum, quo res divinas intelligimus; nec concludi debere personas divinas non existere, quod eas pro instanti existentes distinctae non cognoscamus: haec enim instantia, ut jam diximus, otiginis dumtaxat sunt, non temporis aut naturae ; atque simul eademque cognitione Verbum cognoscitur, ac producitur, qua sere ratione nos intelligendo verbum intra nos producimus, & producendo cognoscimus Instabis i. Si Verbum procedit ex cognitione trium di vj narum personarum : ergo procedit ex Spiritu Sancto , imo di a semetipso. Quare quia Verbum procedit ex iis rebus , ex quatum prCcedit cognitione ἰ sed procedit ex cognitione trium personarum 2 ergo procedit ex tribus per

Rei p. nego sequelam maj. Haec quippe duo valde diversa sunt, procedere ex cognitione rei alicujus, dc procedere ex re ipsae prius denotat tam tum rem illam esse terminum seu objectum paternae cognitionis , posterius, rem illam esse principium & originem productionis Verbi Procedit quidem Verbum ex cognitione sui ipsus & Spiritus Sancti , tanquam ea. ebus cognitis, seri obsecto paternae cognitionis ; sed non procedit aut a se, aut a Spiritu Sarcto tanquam ex principio. Ad probationem, negoma . Verbum enim procedit in cognitione rerum tanquam eX Objecto , non tanquam eX principio.

Instabis a. Si Veibum procedit eκ cognitione Spiritus Sancti : ergo est imago Spiritus Sanini.

Rei p. nero consequens. Ratio est, quia ad rationem inrapinis requiritur, ut una. perso ita procedat ah alia, di sinit lis illi sit vi p:ocessionis sormaliter ; quod certe Spiritui Sancto rei pectu Filii non coin petat. Instabis 3. Si Verbum procederet ex cognitione sui ipsius & Spiritu3 Sancti etiam tanquam termini & ob ecti paternae cognitionis , nonn quod ablurdum est ) Verbum seipib & Spiritu Sancto prius foret, ac pomsterius t Prius, quia prius .concipi debet existere quam repraesentare:

Posterius, quia procederet ex cognitione: sui ipsius S Sphitus Sancti

274쪽

Res dist. ant. Verbum esset prius & posterius seipso, Verbum secundum terminationem & repraesentationem ipectatum , concedo: secundum entitatem , nem. Porro satis est si Verbum ratione originis prius sit processio. ne Spiritus ancti, tametsi ratione repraesentationis terminative sumptae pose ist dici posterius. quia objective procedit ex cognitione Spiritus innas.

SECUNDA CONCLUSIO.

Verbum procelit eκ cognitione omnium creaturarum etiam conti entium, non quidem necessario ac per se, sed concomitarum & quasi per accidens s quia nimirum sunt in essentia divina . . , Probatur ratione mox adducta, eae summa. infinita, &comprehensiva Des crinitione, qua fit ut Verbum . quod terminus est illius cognitionis , res omnes cognoscibiles exprimere ac repraesentare debeat . Unde merito sanctus A mustinus L. I s. de Trinitate c. I a. ait: P ovit itaque omnia Deus

GPater in se o , no it in Fuio : sed in Ieipse tanquam seipsum , in Fuis . sanquam Verbum suum. quod est de bis omnibas , quae sunt in seipso.

Addimus, Verbum non per seipsum ac necessario procedere ex cognitione creaturarum contingentium , sed concomitanter dumtaxat & quasi per accidens: quia cum creaturae illae sint accidentales & possint non esse, necessario&absolute ab illarum cognitione Verbum non procedit, sed tantum concomitanter ac hypothetice, supposito nempe quod sint ac suturae sint.

ARTICULUS TERTIUS.

. . De persona spiritas sancti. PLuribus 'nominibus Seiritus sancti perinna solet in 'Scripruris designari, Dicitur praecipue Spiritus sanctus, non tantum hoc sentu quod immate- aetatis si cuiusmodi etiam sunt Pater & Filius , sed speciali quadam de causa ;quia cum sit terminus amoris mutui Patri & Filii ., atque amoris proprium Lit, impelli, moveri, & inclinari in rem amatam, impulsus ille subsistens est ae personalis in Deo Spiritus . Additur per quamdam appropriationem , Tom. Sanctus , quia sanctitas Spiritui sancto accommodatur , scut potentia Pa- s39. tri , & Filio sapientia . Nomen Spiritus , sicut observat Sancius Augusti-aaus L. f. de Trinitate cap. II. relativum non est, quia distincte non exprimit habitudinem Spiritus sancti ad Patrem & Filium , quae habitudo aromine doni & unionis designari solet . Dicitur etiam Ainor,. di quidem secundum perlanalem & notionalem pr Prietatem ζ tum quia principium, a quo procedit, amor est: tum quia ipse terminusest, 'iprocessionis formaluer, Habsistens ac personalis mutui amoris Patris & Filii ; hinc a SS. Patribus solet appellari charitas, Patris & Filii

- , unitas, amplexus, osculum , nexus utriusque.

Dicitur quoque LMnum. & quidem persectissimum ; ratio est , quia ut

aliqua e divinis personis si personale donum , requiritur I. ut sit res ali cui data . a. ut δb aliquo uetur . 3. ut ex is ac propri maractere sit apsamet ad dandum sed donandum inclinatio . Haec autem tria Spiritui

iancto apprime conveniunt.

Deique dicitur Paracletus. id est Consolator, quod nempe consolatoris k rreo de Trinitare. Tom. IL R 3 vices , Diuitiaco by Corale

275쪽

ri 1.

.ices obeat , ae gratiam diffundat in cordibia , quae interias solatile noe ;rescit ac sustentat. . t .

- Quae divinitatem & consubstantialitatem spiritus sancti cum Patre Ae

Filio spectant, superius exposita fuere contra veteres re recentiores Macea donianos. Ista vero Maesentiarum expendenda veniunt.

I. An Spiritus sanctus procedat a Patre dc Filio. II. An particula Fuia uo , merito addita fuerit Symbola Constansno. politano, & quando.

t IIL Αα Patet & Filius unum snt Spiritus sancti principium.. IV. denique , an si Spiritus sanctus non procederet a Filio , ab

distingueretur.

. uisitus Iunctu3 Iroeedat ex Patre ἐν Filio . De processione Spiritus sancti a Patre nullum inter Catholicos usquaim dii sidium fuit : soli Macedoniani & Ariani caput istud fidei in controverinsiam adduxerunt. Eunomius , ait S. Basilius Libro r. adversus illum , ut Spiritum aufert a Patre , ita eum unice Unigenito attribuit . inippe cum' existimarent illi, Filium & Spiritum sanctum meras esse creaturas, Filium a isolo Patre , Spiritum vero a Filio factum asserebant . Vide S. Basilium Lau. contra Eunomium , S. Epiphanium haeres 6. Errorem hunc ut coninfoderet Concilium Constantinopolitanum Oecumenicum , Symbolo Nica no post istas voces a D in Spiritum sanctum , addidit, qui ex Patre proce dit. Brevi extinctus jacuit error iste, qui tam disertis Christi verbis eve

titur, Ioan. II. V 26. cum venerit Paraeritus, quem Q. mittam vobis, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit.

Verum longe magis diuturna cc acris exarsit Latinos inter ac Graecos de processione Spiritus sancti a Filio , controversia , negantibus Graecis , Latinis affirmantibus. Primum hujus erroris auctorem ae parentem fuisse Theodoretum affirmant Bellarminus La. de Christo c. 21. Petavius L 7. de Trinitate c. I. Garnerius diis. 3. de fide Theodoreti c. r. Nullus autem majori audacia errorem istum propugnavit, quam Photius versus finem noni saeculi. Invasor ille fuit Sedis Constantino litanae, vivente adhuc S. Ignatio legitimo Patriarcha, anno 838. dc tu ossi illius schismatis auctor , quod Graecam a Latina sejunxit Ecclesiam , totque malorum ae dissidiorum seminatium fuit. Damnatus ille fuit a Nicolao I. S. Pontifice an. Coeco surOre I ercitus , ipsu in S. Pontificem vicissim damnavit i atque in Romanam Eccletiam inverecunde debacchatus , inter multa , Latinos ex eo praesertim Capite redarguebat, quod affirmarent Spiritum sanctum a Filio procedere. Photio strenue pro sua auctoritate restitit Nicolaus I. S. Pontifex, qui datis ad Hiii cmarum Rhemensem Archiepiscopum , aliosque Gallicanos Praesules Litteris , hortatus est , ut dogma Catholicum adversus perduellem schismaticum tuerentur. Calumnias di mendacia Photii repressit Odo Bellovacensis, teste Hinemaro Epist. s. ad ipsum . Represserunt & AEneas Par siensis, cujus doctissimum opus extat Tom. 7. Dici legit: de Ratramnus Cor i jentis Monachus, Libris quatuor, qui extant To. a. ejusdem Spici legit. Pho'tium , qui bratia dc auctoritate plurimum apud Imperatorem valebat , omnessere Graecii equuti sunt: identidem tamen ad unitatem & cor cordiam cum Latinis reverti, postea pro sua innata levitate animi, ad pristinum errore ἔςlεpsi, undecimo saeculo tota recruduit disputatio in Concilio Barensi iub

276쪽

Urtano II. S. Pontifice , . anno io97. ubi S. Alitamus Cantuariensis 1 piscopus Cathcilicam de processione Spiritus lancti a Filio sentetitiam , si renue adversus Graecos propugnavit . Sedente Innocentio III. iii Concilio Latera nisi IV. cui una cum aliis non paucis Graecis brael ulibus Interfuerunt duo Patriarchae, Constantinopolitanus di Ierololymitanus , Orientales cum Latinis consenserunt: at brevi rupta pace, rursus sub Glegorio X. habitum est an. I Tq. Lugdunense Concilium iecundum , ubi , annitente potissimum Michaele Palaeologo Graecorum Imperatore , solemnis pax Graecos inter & Latinos reintegrata fuit ; missi ad S. Pontificem nomine Imperatoris ae Ecclesiae Graecae Legati errorem palam ejurarunt, ac symbolum, cui interiae erant voces istae: Fimgae, una cum Latinis inter iste-mnia Sacra decantarunt . Ita constat ex Trit hemio in Chronico Hiriau-.xiensi . Blondo Decade a. L. 8. Gaguino L. 7. &c. Α Sede sua dejectux Iosephus Constantinopolitanus , qui cum aliis nonnullis huic concordiae moras injiciebat, atque in .ejus locum suffectus Beccus, vir excellenti ingenio dc in doctrinae studiis ab ineunte aetate versatus , tantisque naturae donis ornatus, quantis quisquam alius hujus aetatis , ait Nicephorus Gregoras. Hic Beccus, quod observandum , acetuimus prius fuerat Graecorum propugnator, ac ipsisset Imperatori restiterat: deinde perlectis testimoniis, quae ex Solptura & Patribux Mephoriis Blemides collegerat , ad parte Latinorum transivit . Verum nec illa Ecclesiae utriusque concordia diuturinna fuit : interfecto enim Michaele Palaeologo , Becco exauctorato , Ios phus restitutus fuit. ac gravissima rursus contentio exarsit, donec tandem in Concilio Florentino anno I 439. post diuturnas eκ utraque parte dissertat-ea , pax solemniter inita est , ac communis fidei sancita proseisio cui subscripserunt omnes, excepto Marco Ephesino, qui in errore suo per inax remansit. Librumque edidit adversus Latinos. Nonnullos ille sequaces habuit inter Graecos schimaticos i nulla tamen publica fidei consessione impugnata fuere , qum in Synodo FIorentina statuta & definita suerant f error est igitur aliquorum Personalis , non Ecclesiae totius Graecae .

Itaque sit

CONCLUSIO.

Spiritus sanctas a Filio procedit.

- Probatur triplici ex Scripturis argumento. Primum eruitur ex locis, quibus Spiritus Lanctus a Rillo mitti dieitur, προ

inde ac a Patre. Io. IAE. U. 26 Paracritus a tem virinu , quem mittet Pateranomiare meo. Et c. I s. v. 26. cum autem venerit Parachius, quem ego enittam vobis , viritum veritatis , qui a Patre procedit. Cap. I 6. V. T. Si non abiero , Paracritus non veniet ad vos; Fautem abiero, mittam eum ad

vos. Mittitur ergo Spiritus sanctus a Filior constat autem eae dictis, unius perlbnae ab alia millionem supponere personam , quae mittitur , ab alia

procedere, a qua mittitur.

Secundum , ex iis locis, in quibus Spiritus sanctus dicitur a Filio accipere, a

seipso non loqui. Ioan. 14. v. t 3. Cum autem venerit im Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; non emmu uetur a semetipso, sed quscumquc sudavit, sequet-Et v. I . me me Harimabit; quia de meo aecipiet, is,

---abit vo .s . Cur autem uiritus lanctua a Christo accipiat , expo-

277쪽

I p. 669.

4- DE TRINITATE.

nit ipsemet Christus ibi b. v. 13. Omnia quaecumque babet Pare . ineashut: propterea dixi, quia de meo accipiet'. Ex quibus se arguimus. I. Spiritus sanctus a Filio accipit; non aliter autem una perinna in divinis accipit ab alia , quam via originis & processionis I ita Filius a Patre, accipit, & ea loquitur, quae a Patre audivit , quia nempe a Patre proce dit per a ternam generationem; ergo eadem ratione, cum Spiritus a Filio accipere dicitur ea , quae nos docet , hanc divinam scientiam αFilio simul cum essentia di vina vi processionis et originis accipere dicendus est . Ita sere discurrit Ioannes Theologus Latinoriam partes agonc Sessi a I. Concilii Florentini. II. Idcirco Spiritus sanctas a Filio accipit, quia Filius ea habet omnia . quae Patris sunt, una eκcepta relatione patern)tatis : atqui Pater vim habet spirandi Spiritum sanctum, & eum reipsa spirat seu produeit, ut Graeci ipti fatentur : ergo Filius eamdem habet eum Patre vim spirandi Spiritum sanctum , in qua Patri non opponitur . Sic arguit sanetas Aniel mus Lib. de processi a ne Spiritus sancti cap. 7. ubi celebre istud aput Theologos principium probat: In divinis omnia sunt unum ἐν idem ubi, non obviat reLationis oppositio. Tertium denique argumen una ex iis locis colligitur, in quibus Spiritus sanctus dicitur Spiritus Christi seu Filii . Ast. IS. V. 7. Cum venissenν aurem in M'fiam , tentabant ire tu Bilbiniam , is nou permisse e S irrius I uia. Rom. S. v. s. Si quis Spiritum Christi non habet, bis non est 6ar. Galat. q. v. 6. Misi Deus Spiritum Filii fui incorisa vestra. Ex quibus sic arguimus :Non alia ratione in Scripturis Spiritus sanctiis dicitur Spiritus mi audi Spiritus Patris , LIatth. Io. v. ao. quam quod a Patre procedit ; ergo si nailiter a Filio procedidi, quia est Spiritus filii. Inde est , quod 1oan. 2 V. 22. Christus in Discipulos suos Spirisum sanctum tanquam suum insu flans, dixit: Meeipite Spiritum sanctum . ri Probatur a. ex bS. Patribus , tum Graecis tum Latinis , qui ante exortum Photianum schisma scripserunt, quorum tὐstimonia passim reserunt ut in Concilio Florentino a Idanne Theologo collecta . & adversiu Marci Ephesini aliorumque Graecorum exceptiones vindicRta suere .

Ex Graecis L . .

S. Athanasius oratione 3. contra Arianos n. 2 ee Spiritus, inquit Verbum eum Patre eonJungit, sed potius Spiriins hec a Verbo accipit ..... Quaecumque spirittis habet , baee a Verbo babet . Qua via processionis haud dubie : erpo Spiritus sanctus a Filio procedidi. Et Epistosta ad Se- ramonem n. r. Qualem scimur proprietatem esse Fiari ad Patrem , eamdema Firium habere Spiritum sanctum comperiemus : Et quemadmodum Finus dieit : Omnia quaeramque habet Parem , mea sunt ; ira, bisec omIιο per Filium in Spiritu esse deprehendemus . Epistola r. ad eumdem n. 2O. jam dixerat : ea iis in sancta Trinitate castinctio. O unitas , qui Iam vel Filium a Patre , vel Spiritum a FUio aut ab. se Patre θρaν νe audeat .... Quemcdmodum inigenitin es Fihvs , Jκ Spiritus , qui a Filio datur is, mittitur, unus item es , neu mutia. Fitium qui dem a Patre mitti veri inam est , ut ipse bis. verbis. testatur e Sic Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigenitum mitteret . De etiam Fihus Spiritum mittit. Si enim, inquis , ego abiero , mistam Paraclitu-.. Fili similiter Patrem honorat, ut infe ait: Ego te viarificavi. Spiritus item Fi-ώum M argi, ut idam Fitius diait: Ille me clautis ahit. Filius maeIere discit:

278쪽

DE TRINITATE. 26s

eis: Quae audivi a Patre, haee loquor in mundo. Spiritus Aulem ex FιIio aorue aecipit. De meo, inquit, accipiet, dc annuntiabit vobis. Rursus Filius in nomine Patris venit. Ita etiam Spiritus Sanctus, inquit Filias,

quem miliet Pater in nomine meo.

S. Basilius L. a. de Spgitu Sancto n. 34. Eunomium contendentem Spiritum Sanctu in non a Patre esse , sed a solo Filio , retellit , quia ηuua j... ,

Filii visatio a Patre divisa est. Omnia enim , ait, mea, tua sunt, is tua, . , a mea. Quomodo igitur Spiritus ea am Unigenito fori attribuit Eunomius ' 'er ad ejus accusandam naturam bulas creationem usurpat 3 Quod si duo principia inter se adversa inducens haec dicit , una cum Manichaeo , Marcione conteretur: sin autem flatuit ab uno pendere omnia, quod a Fitis factum esse dicitur, id ad primam causam refertur ... Qui autem fieri potest, ut non aperte 'ericulosum fit viritum a Deo dirimere eum pa tim quidem Apostolus eoniuncte nobis tradat; ἐν modo Christi, modo Dei Spiritum d eat ... partim vero Dominus Spiritum veritatis nominet ; quippe ipse est Veritas , proceditque a Patre. His verbis aperte declarat S. Basilius , Patrem , & Filium unum esse principium Spiritus Sancti , qui non a solo Filio, ut deIirabat Eunomius, sed a Patre qui ue procedit . Igitur tan- quam rem apud omnes . etiam apud Eunomianos , certam Hipponebat S. Doctor, Spiritum Sanctum a Filio esse . Lib 3. adversus eumdem Eunomium, probat, Spiritum Sanctum ordine tertium esse in Sanctissima Trinitate , & Filio secundum : utροte qui ob u. p. xra. tuo esse habeat; non tamen propterea diversae ab illo naturae esse Spiritum B. G. Sanctum: etsi tum ordine, tam dignitate seeundas a Filio est : ut tandem boc etiam concedamus, tamen non iure sequi , ut fit alienae naturae . Ita

legunt doctissimi Benedicti ni ; in antiquis vero Editionibus sic legitur :Quid enim necesse es , si dignitate , ordine tertius viritus , tertium ipsum esse natura am dignitate Deundam esse a Mio, ut qui esse ab illo

habeat, is, ab ipso accipiat , annuntiet nobis . . 'Hie ipse loeus est S. Basilii, de quo tam acriter disputatum fuit Sess. ro. at. & 21. Conci ii Florentini, inter Marcum Esthesinum pro Graecis, &Ioannem Theologum ordinis Praedicatorum Provinciae Lombardiae Provincialem, ero Latinis. Marcus codices unde locus iste extractus est, mendosos ae interpolatos accusabat ; extare autem Constantinopoli asserebat mille alios codices accuratos magis ac sinceros , in quibus locus citatus aliter legeretur . Reponebat Ioannes, codicem, quo usus suerat, antiquissim'm esse ac optimae notae , ut qui ante sexcentos annos , quam

Florentina Synodus celebraretur, scriptus suisset, non in chartis, sed in membranis, & a Nicolao Cusano Cardinali ex Legatione adductus suisset; ct reipsa inter Graecos Ioannes Beccus , Manuel Calecas, & alii locum

citatum eodem prorsus modo reddiderunt ac Ioannes Theologus . Denique idem S. Basilius L. adversus eumdem Eunomium, Haereti scisse tanti reuν Spiritus Sanctur κοα diearuν filius Filii et sic re nit e dico et quod ex Deo nos fit per Filium , sed ne Trinitas puteturi esse infinita muDaitudo, si quis eam suspicaretur , ut fit in bominibus , filios ex Mus babere. A. Porro eχpedata, Sc prompta Basilio suisset rei ponsio , idcirco Spiritum Sanctum non esse Filium Filii, qaia a Filio non procedit , si re ipsa exivstimasset, Spiritum Sanctum non procellere a Fit M. S. Gregorem Nyssenus L. I. contra Eunomium , ubi docet r. Spiritum ab aliis duabus perionu solo ordine disterre, qui ordo Oritinis est, ma natura*. Oper. s

279쪽

ct seq.

Toma

di Sicut Filiis, qui a Patre procedit, sic cum illo conjulictus est, ut posterius non existat ; ita & Spiritus Sanctus cum Unigenito adhaeret . ratione principii dumtaxat Filium esse Spiritu Sancto morem. q. sublata. ratione principii, nullum esse in Trinitate discrimen S. Epiphanius haeresi oz. quae est Sabellianorum n. q. Sempar, inquit

eum Patre Filioque , Spiritus es: non Patras veluti frater; non genitus , aua creatus; non Filii frater, non Patrix nepos : Da a Patre procedens Lem accipiens a Fitio, a Patre Filioque non alieos, Uerum eadem ex subis flantia, eademque divinitate ex Patre, Filio. Et haeresi 7 . n. . Vua totus est Deus. Ergω vita est e vita Filius ust enim sum, inquis, veritas. vita. At Spiritus Sanctus ab ambobus oritur, Spiritus e Dιratu . Denique in Ancorato n. 8. Inest ergo , ait , Deus in Patre, inest in Fιδεο , ines in Spiritu Sancto, qui ex Deo. pariter, Deus est . υινitus enim Dea, ac Spiritus Patris, FiBi Spiritus e non compositione aliqμa, quem admodum in nobis anima corpusque con ungis- : sed inter Patrem. O Filium medius , ex Patre Filioque procedens, i , aneuasione tertius. S. Cyrillus Alexandrinus Iab. Io. Commem. in Ioan. postquam asseruit Spirit. S. ea omnia scire, quae sunt Filii, causam istam ae rationem reddit et citra doctoris operam, inquit , novit omnia, quae sunt ejus , ex quo,

quo es. Et in Epist. ad Nestorium et Etsi Spiritus in protria persona sub at,

'eatenusque in seipso confideretur , quatenus Spiritus est , is, non Filius ; non est tamen ab eo- a tenus: quandoquidem viritus veritatis nominatur , chris autem Ueritas es ; On proinde quoquν ab itu, atque a Deo Patre procedit ἀAlia mira. ex Graecis testimonia non proebemus. Εκ Latinis Vero. Tertullianus Lib. contra Praxeam c. q. Fiatum, inquit, non aliunde deduco sed de substantia Patris...uiritum non aliunde puto, quam a Patre per Filium .. S. Hilarius L. a. de Trinit. Loqui de eo s Spiritu Sancto non necesse s , inquit,. Patre, im Filio avictoribus confitendus est. S. Ain brosius L 1. de Spiritu Sancto c. II. alias Io. Spiritus quoque sanctus,. inquit, eum procedit a Patre , bi Filio , non separatur a Patre , non separ tur a Filio. Et Tractatu de Symbolo Apostolorum c. I. Spiritus Sasaus vere Spiritus est , proeedens quidem a Patre, em Firio , sed non est ipse Filius . , S. August. L. q. de Trinitate c. ao. possumus dicere, inquit , quod Spiritus Sanctus, Ore a Filio non prore t r neque enim frusra idem Spia ritus, . O' Patris On Filii viritus dicitur . S. denique Anselmus, ut alios pilires sileam, ex professo Librum. scripsit adversus Graecos de processione Striritum Sancti a Patre, & Filio . . Probatur denique ex definitione Conciliorum I. Epistolam Cyrilli ad Nestorium, in qua , .ut diximus,. diserte assi itDiritum S. a Patre , & Filio procedere,. approbarunt generalia, Concilia, . Tertium , seu Ephesinum , U. 3. Quartum, seu Chalcedonense, Act. 3. Quintum, Collatione 6. Ac 8. Sextum, Act. I 8. Oct RFum , Act. ultimae. II. Idem natu tum ac definitum fulti a subsequentibus Conciliis, Laterarnensi IV. an. I et I s. sub Innoc. III. Lugdunensi II. an. Ia7. . sub. Greg. . di florentino sub Eugenio IV. an. ad quar. multa. alia. seu. Provi cialia, seu Nationalia, accessere Concilia. Suffragatur Theologica ratio, Gue dupleκ. Hima est, quia ev communi in . In diviris omnia e--aiadi sunt ,. ubi non ob vivi me timis oppositiQuia inter Patrem Filiumnulla est oppositii

ratio

280쪽

D.Ε -T 'R I N 'I IT A Trasone spirationis activae , qua Spiritus Sanctus spiratur seu producitur v. Meuneta petitur ex distinctione inter Filium & Spiritum Sanctum:omnis autem distinctio inter divinas personas fundatur in relatione ori mnis unius ab alia, unde si Spiritus Sanctus a Filio non procederet, ab ipso non diuingueretur.

objicies r. silentium Seripturae, quae declarat quidem Spiritum Sanctum

proredere a Patre, nulla facta mentione Filii, Ioan. I s. v. di6. Cum autem menerit Paraetitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum vernatiι , qui a Patre procedit . . 4- Rese. I. Scriptura non expressis quidem , 'sed aequivalentibus seu idem sonantibus verbis, adstruere Spiritus Sancti a Filio processionem , sicut inter probationes Conclusionis nostrae ostendimus. 2. Licet sileret Scriptura, Traditio Ecelesae eontans tam clare & aperte loquitur , ut veritas haee evocari in dubium non possit. - ' Objicies et. In Conciliis generalibus Nieaeno r. & Constantinopolitano a. in quibus divinitas Spiritus Sancti asserta & definita fuit . altum qu que silentium de processione ipsius a Filio Resp. Ecclesiam in Conciliis suas circa fidem definitiones seu decreta non 'condere, nisi occasione subnascentium errorum : eum igitur aetate Concit rum Nicaeni I. & Constantinopolitani I. a nemine impugnaretur processio Spiritus Sancti a Filio, de illa siluere illorum Conciliorum Patres . PCum V ro Eunomiani & Macedoniani negarent Spiritum Sanctum Deum esse, eum que a Patre procedere , Concilium Constantinopolitanum I. distincte , ac expresse definivit 'spiritum Sanctum verum esse Deum , a Deo Patre

Procedere; accomodate scilicet ad errorem , quem damnandum habebat , - α urgentem tunc temporis Ecclesiae necessitatem.

Objicies 3. Cum Charisius Praesbyter publice in Coneilio Ephesino Sym- 'bolum Nestorianum legisset , in quo diserte dicitur, Spiritum Sanctum Filium non esse, neque etiam per Filium substantiam habere , istiud ultimum caput non arguit neque damnat Concilium ; imo nec S. Cyrillus in suis adversus Nestorium capitulis nee Coelestinus S. Pontifex scribens&ad N storium & ad Clerum Constantinopolitanum ., Nestorio vitio vertunt ,

quod de processione Spiritus Sancti a Filio nihil plane dixisset . c.ia tquia nempe incognitum erat dogma processionis Spiritus Sancti a Filio. Resp. I. Symbolum Nestorianum in iis capitibus rejectum fuisse, in quihus a Catholica fide aberrabat: caput vero, quod spectat processionem Spiritus Sancti a Lilio, id c o rejectum non suisse , quod posset in rectum sensum adduci, nempe Spiritum Sanctum a Filio creatum seu factum non esse, ut dicebant Macedoniani de Eunomiani. a. Coelestinum, ac Sanctum Cyrillum silentium Nestorii circa processionem Spiritus Sancti a Filio idcir-m non culpasse, quia de illa processione nullatenus tunc agebatur, atque intempestiva omnino fuisset tunc temporis eam in rem censura.

- Obsicies q. Cum Latini in Epistola Synodica dixissent Spiritum Sanctumst Filio procedere, idque Graecis displicuisset, S. Maximus Martyr in Epistola ad Marinum Latinos excusat, quia etsi asserant, Spiritum e Filio pri cedere, non idcirco tamen sentiunt ipsum esse principium Spiritum Sancti, quod saeus est Pater. Resp. distinguo ant. Latini non sentiunt Filium esse prineipium, idest,

SEARCH

MENU NAVIGATION