Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Gulielmi Budaei de as.

x-κmi, id est superordinati dicuntur, ut cornicines,sgniferi, caduceatores, F& fabri qui machinas faciunt. Hunc Crassum Cicero compellans in ultimo Paradoxo,ita scribit, Multi enim audierunt ex te cum diceres, nemine

esse diuitem,ni statui exercitum alere posset suis fiuctibus : quod populo

Ro. ex tantis vectigalibus iampridem vix potest contingere. ergo hoc proposito nunquaeris diues antequa tibi ex tuis possessionibus tantu relicia tur,ut ex eo tueri sex legiones & magna equitum ac peditu auxilia possis. Iam fateris igitur te non esse diuitem. Quod autem 1equitur in eodem Paradoxo, corruptum esse censeo,Capit ille ex suis praediis sexcena sestertia, Gego centena ex meis. Quod si apud Plinium viginti millia sestertium legamus,significabutur quingenti aurei: si vicies sestertium, quinqua anta millia: si vicies millies,immesa summa. Errore igitur librariorum,lubrico quidem ipso in notis numerorum vel summarum, ut postea videbimus, factu est ut pro sestertium bis millies,sestertium viginti mil.legeretur, adstipulante scilicet tot aetatum ignorantia, praesertim quod ad haec verba pertinet. Cum hoc dicto pugnare videtur id quod Seneca lib.de Vita beata his ver- . bis inquit, M. Cato cum laudaret Curium & Coruncanum,oc seculum illud,in quo crimen erat paucq argenti armillae, possidebat ipse quadragies Hsestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam Censorius Cato. maiore spatio proauum vicerat, quam a Crasso vinceretur. Si igitur quadragies hic recte legitur,oportet M. Porciu minus octoginta sestertiis, nocest duobus millibus aureum nostrorum in censu habui ille:quum qui noua ginta partibus Crassus maiorem censum quadragies sestertio habuisse legatur,& tame pluribus partibus quadragies testertium maius suisse cesse Po ciano dicatur a Seneca .Verum hoc esse falsum facile ex Plutarcho intelligimus, qui quaestu de parsimonia patrimoniu auxilia Catonem seniorem testatur, ideo 4 iuniorem Catone nae reditatibus locuξletatum esse narrat. IHoc ideo diximus,ne quid praeteriisse consultd aut OIcitanter videremur. Sed & in sequentibus nonnihil de Crassi diuitiis dicetur. Quod autem se quitur de Caecilio,In numerato pondo sexceta millia, in antiquissimo lib. sestertuim dc legitur. Obseruaui autem in antiquis H&S cum apice imgnificue sestertium: apicem autem porrectum super uencunque numerum millia significare: vi Dc cum apice sexcenta millia. Sexcenta autem millia pondo argenti aestimantur a nobis sexagies centena millia aureoru :

quae cum immensa sit pecunia, & maior censu Crassi, qui Quiritium post

Syllam ditissimus ab eodem Plinio fuisse dicitur: legendum puto sestertiu 1

sexcenties quod significat quindecies centena millia coronatorum. Non enim memini me legisse ut Latini pondo aut libras de numerata pecunia dicerent, etiam si minis Graeci in hac fgnificatione utuntur. Nam quod Liuius,argenti pondo bina & selibras in militem praestaret dixit,ad argentum insectum retulisse mihi videtur: quo etiam loquendi modo nunc utimur cum argenti marcam vel auri dicimus, tantam pecuniam fgnificantes,quanti edicto principis aestimantur. Nec tamen me latet quod Plinius in mentione citrinarum dixit, qui locus in ordinem ladem incurret,& explicabitur

102쪽

& partibus eius liber II xlix.

A plicabitur a nobis. Illud quod sequitur, Qthi sinerari se iussit sestertiis.xl.

lego sestertium undecies. Ne autem fide careat quod de Crata diximus, citetur locus Plinii lib. xviii. apud quem de postione villae &modo agricolendi loquentem,sic in omnibus libris impressis legitur, Modum agri inprimis seruandum antiqui putauere. quippe ita censebant satius esse minus terere,& melius arare .Qua in sententia Sc Virgilium fuisse video,verum. confitentibus latifundia prodidere Italiam. Iam vero &prouincias sex de semissem domini Africae possidebant cum interfecit eos Nero princeps. B Non fraudabo magnitudine hac quo sua Cn. Pompeium,qui nunquam agrum mercatus est conterminum. Miror quid his verbis fgnificari Plinii

emendatores intellexerint. Ego ita restituendum locum affirmo, Verum. Plinii Ioe confitentibus latifundia perdidere Italiam: iam vero prouincias. deinde

post distinctionem inferendum, Sex domini semissem Africae possidebant,

cum interfecit eos Nero princeps, non fraudando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio,&reliqua. Iam verd, pro iam etiam & quinetia,locu timvet d. tio est Pliniana: vi,illa vero, pro immo etiam, vel quin immo illa, lib.xvi. Illi V.A. ca. xxxiiii. & lib. xiiii .ca. xxii. illi vero dc venientem, pro immo etiam. Sic C apud Ciceronem,aut verὀ,pro aut etiam:&nec vero,pro nec etiam: apud Graecos, phia,& .ula A, sic dicitur: hoc est iam vero, & neque vero . Sensus est igitur latifundia perdidisse non modo Italiam , sed etiam prouincias, hoc est steriles reddidisse,cum solum frugi serum male cultum, mali Me quoque fruges redderet, & Africae prope dimidium ab hominibu ,

sex opulentis obtinebatur, quo nomine a Nerone principe rapacissimo conliscati, insuper etiam capite poenas luerunt. Hoc autem tum contigis.

se existimo, cum Nero spe destitutus quam d*gara antiqua Didonis con ceperat, in Africa eruenda ad rapinas improbissimas dc delationes excia D tandas animum consceleratum intendit,ut auctor est Tranquillus. Vt autem sciamus quam sint numeri apud Plinium mendosi, age conseramus Mendosi Plinium cum reliquis auctoribus, atque etiam ipsum secum. Iam primum lib. supradicto ubi de aerario populi Romani ut copioso loquitur & opu- nium. lento, Auri inquit in aerario populi Romani suere Sex. Iulio, Lucio Aur lio Coss.septem annis ante bellum Punicum tertium, pondo dcc. xxvi. argenti nonaginta duo millia, & extra numerum ccc.&.lxxv. Si priuatus homo Caecilius Isidorus sexcenta millia pondo argenti habuit, quonam modo aerarium locuples existimabitur, quod centum millia non habuit

E Idem paulo pdst, Intulit & Aemilius Paulus Perseo Rege Macedonico

deuicto, praedam pondo trium millium: a quo tempore populus Romanus tributum pendere desiit. Plutarchus de triumpho Pauli loquens, Post

armorum currus tria virorum millia sequebantur, qui numismata ser bant argentea vasis trecentis quinquaginta .vas erat quodlibet trium talentorum.quatuor viri singula vasa portabant:alii crateras argenteas,&phialas calices, ornatissimos & ingentes certo ordine deserebant. Et paulo inserius Postea sequebantur qui aurea numismata gerebant in vasis trium talentorum, ut supra de argenteis dictum est. numerus vasorum fuit tria&

103쪽

Copiae

Culielm 1 Budaei de asse

octoginta. His verbis Plutarchus auctor est mille & quinquaginta talenta Fargenti, de ducenta undequinquaginta auri in aerarium illata eue, praeter vasa aurea argenteas, Plinius tria millia pondo non addito auri argetive. At ego dico vicies maiorem numerum apud Plutarchum essequar in apud Plinium: id quod ex dicendis apparebit. Alioqui quonam paeto populus Romanus trio uta pendere propter aerarii opulentiam desisset Sequitur ru sus eo de Plinii loco,Sexto Iulio,L. Martio Coss. hoc est belli Socialis initio, octingenta qtiadragintasex auri pondo fuere in aerario. CaesarIrimo introitu urbis in ciuili bello suo ex aerario protulit laterum aureoru . xxvi. Gmillia, de numero pondo trecenta mec suit aliis temporibus Resp.locupletior. Hactentis ille. QPomodo memorabile Pli estis existimauit in aerario Romano octingenta tunc auri pondo suisse, cum Caesar postea sex & viginti aureorum laterum millia ex aerario abstulerit i de quo loquens Oro sius libro sexto ita inquit, Caesar Romam venit, nUatamque sibi ex aera rio pecuniam stactis foribus inuasit, protulitque ex eo auri pondera H IIM C X X X V argenti pondera prope D C C C C. Orosii numerus multo minor est Pliniano , ut utrobique corruptum esse appareat. Ego in antiquissimo exemplari ita primum illum locum legi, Auri in aerario po- pipuli Romani suere Sex. Iulio, L. Aurelio Coss. septem annis ante Punicum bellum tertium,pondo XV I. D C C C X, argenti X X II. L X X.& in numerato LXII. LXXXV. CCC C. Sexto Iulio Martio Coss. hoc est belli Socialis initio, auri XVI. XX. DCCC. XXIX. C. Caesar primo introitu urbis ciuili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum X V, argenteorum X X X V, & in numero sestertium C C C C. nec fuit aliis temporibus Riapub. locupletior. Intulit & Aemiliuς Paulus Perseo Rege victo e Macedonica praeda sestertium .ii. iii. a quo tempore pop. Roma. tributum pendere desiit. Haec verba inserenda huic ops iri duxi,ut legentibus iudicium integrum seruaretur. si quid tamen comminisci licet huc locum sic restituere possumus ex vetusti exemplaris de aliorum obseruatione, Auri in aerario populi Romani suere septem annis ante bellum Punicum tertium, pondo septingenta millia viginti sex, argenti nonaginta duo millia, & innumerato trecenties &septuagies quinquies. Item Sexto Iulio,L. Martio Coss. hoc est belli Socialis initio auri pondo octingenta millia. xlvi. Et in serius, Intulit & Aemilius Paulus Perseo Rege victo e Macedonica praeda sestertium ter millies. In Caesaris autem

mentione locus mutilatus sic restituendus, Protulit laterum aureorum Κquindecim,argenteorum. xxxv. mil.& in numerato sestertium quadringenties. In harum se inmarum aestimatione ineunda,in singula pondo cent nos aureos solatos statuendos esse arbitror, quia in tanta copia auri necesse

est partem fuisse mediocris notae, utpote quod esset constatum evasis de supellectili. sc fit ut singula centena millia, centies centena millia aureo rum valuerint.ita septingenta millia, septingenties centena millia valu runt. Argeti aute nonagintaduo millia denario multiplicata, nongetis viginti millibus coronatoru aestimantur,& treceties & leptuagies quinquies sestertium

104쪽

& partibus eius liber II. l.

A sestertium nongentis quadraginta circiter millibus. Sed vix verisimile est septies plus auri quam argenti suisse. Quod si vetustum exemplar verum esse aliquis existimauerit,sic legendum erit sertasse, Pondo sedecies septingenta argenti nonagies bis octogintaquinque millia quanquam in vetusto,vicies bis . lxx. cccc. legatur & in numerato sexagies bis octogintactu in que. Haec summa immensa est omnino, quiepe sedecies centena millia &septingenta pondo intelligo, quae centies multiplicata, millies & sexcentiescentena millia aureorum valent argenti autem summa nonagies bis,decies B multiplicata , noningenties vicies centena, praeter numeratam pecuniam.

Quae virum ad sestertia, an ad aureos referenda sit,mihi non liquet: quare nihil statuo. si tamen vetusti numeros sequi placeat, non video quomodo xxii. lxx. cccc. aliter legere possimus, st vicies bis septuaginta millia quadringenta. quae summa argenti ad nummum relata,ducenties viciesseptiescentena & quatuor millia coronatorum efficit. Idej ccseo de eo quod se

quitur, Belli Socialis initio auri pondo XVI. XX. DCCC. XXIX. quod s non mendose legitur,utique sic interpretandia est, Sedecies viginti millia octingenta undetriginta, hoc est sedecies centena viginti millia. Cen C tena enim antiqui subintelligenda relinquere solebat: eo modo quo in his

verbis,quadringenties sestertium pro quadringenties centena millia seste tisim ut docuimus,& debere ducenties,hoc more saepe locutum Plinium docebimus tib iiii. cum locus occurrerit. Cicero in Praetura urbana, Accepi inquit Verres in vicies duceta trigintaquinque millia quadringetos quindecim num os. hoc perinde est ac si dixisset Cicero, vicies bis centena xxxv millia: ut manifeste exsequentibus patet,&ex Asconio Pediano. Vt autem legamus. xvi. millia p5do,ut in eo vetusto legitur,ridiculum est: cum apud Suetonium legamus Augustum una donatione in cellam Capitolini Io-D uis sedecim millia pondo auri,&quingenties sestertium contulisse. Quare lectioni, fides sit penes vetusta exemplaria,sivsquam essepotest hodie: verborum autem interpretatio sit penes antiquitatis studiosos. Admirari nue Plinium subit,saepinue in hoc opere subibit, qui res tot memorabiles omnis aeui memoriae prodere concupiuit, si per tot seculorum cariem, in curiam, ignorantiam , & compendiariae scriptionis discrimina,pertinax exemplarium fides ad nos euadere potui siet: ut siquando multis adnitentibus & inuetis vetustioribus libris restitui potuerit, unum eum auctorent studiosi harum literarum habeat, cui totius prope vetustatis cognitionem p explicatam acceptam reserre possint: utique quod ad eas respertinet, queis inter scribendam rerum gestarum historiam locus esse non solet. Cuius rei

reputatio magnum mihi negocium in hac commentatione exhibuit: cum res partim conclamatas, partim etiam elatas tot doctorum hominum prς- iudicio, semianimes a rogo referri posse atque etiam a tumulo non diis derem. Ne quid autem comminisci videar, penes me sutura antiqua exemplaria profiteor, ut nulli non adire liceat, quem quidem initiatum his sacris esse sensero. Credibiles sestasse has summas atque etiam omnino credibiles iacit locus Suetonii in Vespasiano his verbis, Sunt contra qui opi-g II

105쪽

nentur ad manubias & rapinas necessitate compulsum summa aerarii fisci- Foue inopia, de qua testificatus sit initio statim principatus , professus quadringenties millies opus esse ut Resp. stare posset. Si enim Vespasianus sporauit se quadringenties millies sestertium cogere posse ad instaurandam dignitatem Imperii Romani,quae a Nerone & successoribus per luxus inusitatos exta auito aerario conciderat:& si tantum auri argentieti esse sub imperio Romano potuit,simillimum veri esse potest, eo tempore quo imporium Romanu in Senatus auctoritate & populi potestate situm erat, potuisse ex Orientis Africae. spoliis & vectigalium residuis,quarta eius sum- Gmae partem in aerario coactam esse. Maxima enim superiorum summa non excedit centies millies sestertium, id est bis millies & quingenties centena millia aureorum nostrorum. Haec adnotauisseno ab re fuit, ut arbitror,e

si nihil habui quod hoc loco statuere. Existet enim fortasse aliquis qui votustis exemplaribus diligenter evolutis,vel veris miliora inueniet, vel commentationi nostrae fastigium imponet, admonitione hac nostra extimulatus. Magnam autem esse summam pecuniae quam Caesar ex aerario protulit, ex calculo intelligere licet. Si enim xv. millia laterum aureorum morunt, non dubito centum & quinquaginta millia pondo auri fuisse, cum H quilibet laterculus decem pondo minimum fuerit: qua ratione fiunt aureorum solatorum centies quinquagies centena millia.Si autem huic summae,argenti aestimatio addatur, cum eo quod in numerato fuit, immensa fiet summa.quod vero in vulgatis exemptiribus & quibusdam antiquis logitur,& numero pondo treceta, omnino corruptum est. numeratam enim pecuniam non libris sed sestertiis significabant antiqui. Appianus in secuti Sanctim do bellorum Cluilium,Thesauros inquit)a nemine contactos usque in ilucis, . . . tum diem, militibus rapere concessit,quos olim execratione proposita conpilatum. ditos fuisse memorant, vinis in tumultu belli Celtici non promerentur. I. Ex quibus verbis intelligimus Caesarem usque ad secem aerarium exhausisse.quanquam Plinius dicat tunc aerarium locupletissimum suisse, sed intelligimus praelibatum a Pompeio & Senatu. Tranquillus & Plutarchus de hoc siluerunt, ut &ipse Caesar in Commentariis suis. Lucanus in.iii. Pharsaliae de hoc loquens ita inquit,

- Tunc conditus imo Eruitur templo multis intactus ab annis

Romani census populi,quem Punica bella, Quem dederat Perses,quem victi praeda Philippi: ΚQuicquid parcorum mores seruastis auorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, HVictor; que dedit Minoia Creta Metello: Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro:

Tunc Orientis opes,captorumque ultima Regum, Quae Pompeianis praelata est gaza triumeliis, . Egeritum tristi spoliantur templa rapina: Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.

Quibus

106쪽

& partibus eius liber II. li.

Α Quibus verbis magna vis auri argentique smiscatur. Sic autem ut diximus, hic Plinium locutum esse credo, coniecturam ex aliis auctoribus faciens,& ex aliis ipsius locis.argu mento erunt etiam ea quae postea dicentura nobis,s quis diligenter animaduertat. Hanc autem deprauationem exemplarium induxit antiquoru librariorum institutum, qui numeros & sum- zizisi amas sua quamque notula scribebant. aliter enim sestertios nummos aliter sestertia,aliter sestertium gignendi casu notabat,aliter libram & talentum, aliter & denariu m:& mille & millies non eodem modo. Quare per tot s B cula veri rerum numeri aliis atque aliis subinde traducibus exemplarium inserti, ad nostram auorum 4 memoriam peruenire non potuerunt, praesertim accedente librariorum culpa,qui pleraque oculis solis, pauca etiam mente transgunt. Age quis illud libri octaui tueri possiti Metellus Scipio- Insigneni relatinaria Babylonica octingentis millibus venisse iam tunc posuit in quia tuis capitalibus crimillibus, quae Neroni principi quadringentis millibus seste Babrionistium nuper stetere.Si stragula Babylonica octingentis millibus ab homine priuato comparata sunt,quonam modo memorabile est Neroni principi profusissimo quadringentis millibus stetissem In antiquis duobus exempla- C ribus quadringenties sestertium legimus:in uno antiquissimo quadringenistis, sed ita,ut conspicue deletilem membranae locum cerneres, & quadringenties principio fuisse intelligeres. Est alioquin locus non uno aut altero

verbo corruptus. in antiquorum enim nullo canitalibus criminibus legitur,sed vel in Catonis, vel in Capitonis: nec posuit sed ponit, nec Scipioni sed Scipio in recto. locus igitur sic restituendus, Metellus Scipio triclinaria Ba lonica sestertium octingentis millibus venisse iam tunc, ponit in Capitonis criminibus, quae Neroni principi quadringenties sestertium nuper stetere. hoc sensu, ut Metellus Scipio Capitonem accusauerit, & ei D obiecerit quod triclinares tapetas quibus triclinia vel sternebantur, vel

obtendebantur, viginti millibus aureorum nostrorum parare ausus esset, quae tamen postea Nero decies centenis millibus parauisset ad ornatum aureae domus. Capitonis Cossutiani meminit Tacitus libro decimosexto. Capito. Crimina sinquitὶ obliterari non sinebat Cinito Cosi utianus, praeter animam ad flagitia praecipitem,inimicus Thraseae, qudd auctoritate eius concidisset, iuuantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum in te

rogant. cuius accusationis meminit etiam Iuvenalis Satyra octaua, C

pitonem Cilicum piratam vocans: sed de hoc Capitone intelligi dictum E Plinianum non potest, quia & is Thraseam Petum reum peregit sub N rone, quo nomine quinquagies sestertium praemii loco tulit. Accusato ribus inquit Tacitus)Eprio & Cossutiano, quinquagies sestertium singulis Ostorio duodecies,& quaestoria insignia tribuuntur. Quo ex loco intelligere possumus quam ille sceleratissimus princeps,etiam perditus luxu& prodigentia suerit qui duobus calumniatoribus ad accusandum virum egregium subornatis, ducenta quinquaginta millia coronatorum dederit, id est centies sestertium. Semel in uniuersum testatus sum, me ita in hoc tempore locuturum, quasi iam olim coronati nostri percussi fuerint,

107쪽

Plinii Ioc.

Purpurae precium.

num.

Culielm 1 Budari de asse

ut expeditius transigere hoc negocium possim. Capitonis Fontest memi- Fnit Horatius in primo sermonum, aequalis Meccenatis. Hunc igitur vel patrem eius Metellus hoc nomine accusasse videtur. Capitalem autem luxum Romae suisse non comperimus,ne exilio quidem mulctatum, tame si probrose obiici solitum ut de L. Crata videbimus. Quare Tranquillus de Caesare adhuc priuato loquens, Tabulas operis antiqui semperaniamosissime comparalle eum multi prodiderunt:seruitia recentiora politioraque immenso precio,& cuius etiam ipsum puderet sic, ut rationibus volaret inferri. Quo modo igitur capitalibusi verbum apud Plinium com Ggruere eotesttVtinam autem eo in loco Plinius per omnia emendari posset, ut in eo quod sequitur in eodem capite, Vidimus iam & bidentium vellera purpura cocco conchylio sesquipedalibus libris insecta, velut iliata sic nasci cogente luxuria. Ego ut viventium non bidentium lego, sic sensu exposcente: ita sesquipedales libras non intelligo. Quod si labris logamus,tamen sesquipedalibus non congruit. Potius igitur sesquipondialibus legendum centuerim, eo sensu sortasse, ut librae purpurae de conchylii centenis de quinquagenis drachmis constarent. Nam de precio purpurae loquens libro nono ita inquit, Nepos Cornelius qui diui Augusti principatu obiit, Me inquit)iuuene violacea purpura vigebat, cuius libra donariis centum venibat,nec multo post rubra Tarentina. Huic successit dibapha Tyria,quae in libras denariis mille non poterat emi. Hac Lentulus Spinter aedilis curulis primus in praetexta usus improbabatur, qua purpura quis non iam sinquitὶ triclinaria ficiti Spinter aedilis suit Cicerone Consule. Dibapha tunc dicebatur, quae bis tineta esset, veluti magnifico

impendio: qualiter nunc omnes pene commodiores purpurae tinguntur. Quod sequitur, corruptum est, In conchyliata veste caetera eadem sine buccino , praeterque ius temperaturae aeque pro indiviso humani potus iexcremento dimidia,& medicamina adduntur. Vbi sic legendum censeo,Vis temperatur aqua. Sed ex verbis Plinii, purpurae & conchylii procia magna apparet fuisse. Coccus autem quo hodie utinatur in laneis vo stibus, no excedit in libras singulas nostras sinos aureos: quod vero in s rica veste Gamesinum appellant, non absimile est cocco , radicibus adhaerens cuiusdam haestae in Germania: nec excedit quaternos ducatos inlibras,ut negociatores nostri aiunt. Ex quo apparet multo preciosiores, de maioris luxus vestes antiquorum suisse. Purpura hodie negociatori sus

ignota est, etiamsi Damasci in v tesse quidam affirmat: sed precium an-Κtiquis preciis non respondet. Athenaeus libro duodecimo Dipnosophison de luxu Ionum loquens, Theopompus autem inquit) libro decimo

quinto auctor est mille viros Colopnoniorum per urbem errantes vid ri solitos in veste purpurea, quoli Regibus tum rarum erat, & magno studio affectatum. purpura enim argento rependebatur. ουερ mi

cero in Philippica secunda, Conchyliatis Cnei Pompeii peristromatis seruorum in cellis lectos stratos videres . inamobrem desinite mirari

108쪽

& partibus eius liberii l. lii.

Α haec tam celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium quanuis amplum, ut illud fuit: sed & urbes & regna tanta nequitia deuorare potuisset. Tranquillus in Nerone, Et cum interdixisset usum amethystini ac tyrii coloris, summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias venderet, praeclusit cunctos negociatores . Quo in loco perculit logo, id est fortunis euertit. De hac Plinius ita inquit libro supradicto, Non

est satis abstulisse gemmae nomen Ameth3stum:rursum absolutus inebriatur Tyrio,ut sit ex utroque nomen improbum Tyriamethystus. Olim etiau purpura,id est sanguis pisciculi,cum cocco quo nunc utimur, miscebatur. id quod idem auctor testatur his verbis, Quin de terrena miscere, cocco Φtinctum Tyrio tingere,ut fieret his bissinu. Vbi prisca exemplaria his schy- pituli totimum habent: quare hysginum lego, ex eodem Plinio libro. xxxv. in mentione purpurissi. Et ex Vitruvio libro mctauo his verbis, Fiunt etiam pumpurei colores insecta creta rubiae radice, & hysgino. Purpura,insgne Ro- pu putria manorum Imperatorum suit. Plutarchus in Cras , Fertur eo die Crassum

non purpureum ut Romanorum Imperatorum mos erat lea atrum Palu Romano

damentum indutum ad milites processisse. Quapropter purpura pro sum-C mo magistratu ponitur a Plinio libro decimo, cap. xxi. de Gallis sequente, pio magi Vt plane dignae aliti tantum honoris tribuat Romana purpura. Et ideo imperio Romano ad monarchia deducto, principes ipsi, qui etia ut olim in '''

Imperatores dicebantur, quoniam regium nomen Romae infaustum inui sum 4 erat: purpura pro insigni imperatorio seruauerunt,ut auctor est Capitolinus in Maximinis, & in Gordiano. Plinius lib. vigesimosecundo paludamentum imperatorium cocco tinctum fuisse dicit,his verbis, Iam vero infici veste, scimus admirabili succo: atque ut sileamus Galatiae,Africae, Lusitaniae granis coccum Imperatoris dicatum paludamentis, transalpina D Gallia haerbis irrita ac conchylium tingit, omnelsi, alios colores, nec quae rit in profundis murices sese obiiciendo dum praeripit escam beluis marinis. In titulo de vestibus holobryris, vel holoseris,nunc murex, nunc conchritum,nunc purpura vocatur, qua solus princeps utitur. Haec obiter dicta sint propter verbum sesquipecialibus,quod in Plinio corruptu esse apparet.Sesquipondium autem sic latinum est, ut dipondium,& centipondium:seu centum pondium apud M. Catone & Plautum. Est & aliud ibidem vicus,quod quia persanare non poteram, ne attingere quidem potius esse duxi. Caeterum quod decensu Senatorio &equestri diximus non mi- , E rum videri debet, ut Romae Senator esse non potuerit,qui minore censum natotiustii. triginta millibus coronatorum in censu habuerit. Hoc enim statutum eo demum tempore fuisse videtur,quo imperium Romanii in Asiam trasit, aut certe extra Italiam promotum est. Quare Plinius lib. xiiii. luxuriam Luxit, Roposteriorum temporum,oc rerum honestarum incuriam insectans, Reges inquiti innumeri honore artium colebantur,& in ostentatione has praes rebant, opem & immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes. quare abundabant & praemia & opera vitae. posteris laxitas mundi,& rerum amplitudo damno fuit, postquam Senator censu legi coeptus, iudex fieri cen-

109쪽

Culielmi Rudaei de asi e

st,magistratum ducem, i nil magis exornare quam census, postquam coe- Fpere orbitas in auctoritate summa de potentia esse, captatio in quaestu se

tilissimo, ac sola saudia in possidendo: pessum iere vitae precia, omnese amaximo bono liberales dictae artes,in contrarium cecidere, ac seruitute sola profici coeptum,eodem tamen habendi quo eat spes,omnium tendente volo. Sic enim legendum censeo ex vetustae lectionis obseruatione licet in exemplaribus qtiet circunseruntur,aliter extremum membrum legatur. Iudicem autem fieri censu Plinius ideo dixit quὀd Equites etiam iudices vocabantur, propter Equitum decurias quae ex Equestri ordine erant. Idem Glib.xxxiii. Laquearia, quae nunc & in priuatis domibus auro teguntur,post Carthaginem euersam primo inaurata sunt in Capitolio, cessera L. Mun nati,inde transiere in cameras,in parietes quoque,qui ia in & ipsi tanqua vasa inaurantur, cum sua aetas varia de Catulo existimauerit,qu6d tegulas aereas Capitolii in aurasset primus. Idem paulo superius, Et nos fecimus queti osteri fabulosa arbitrentur. Caesar qui postea Dictator fuit,primus in aediitate nati nere patris funebri, omni apparatu arenae argenteo usus est, sera Ll que argenteis vasis incessere tum primum visum, mox quod etiam in municipiis aemulantur Caius Antonius ludos scena argentea secit. idem Lu-picius Mur na. Item paulo inserius,Claudii succetar Nero Pompeii Theatrum operuit auro in unu diem quo Tiridati Armeniae regi ossederet. Et quota pars ea apparatus suit aureae domus ambientis urbem 3 Idem Plinius lib.xxix. de medicis loquens, Multos praetereo medicos, celeberrimosy ex iis Cassios, Carpetanos Arucios, Albutios Rubrios. C C L sestertia annua mercede iis fuere apud principes. Quintus vero Stertinius imputauit principibus, qu0d sestertiis quingenis annuis contentus esset. sex cena enim sibi quaestu urbis numeratis domibus ostendebat. Duceta & quinquaginta ses.s ἔν ridia tertia id est sex millia ducentos quinquaginta aureos annua mercede celo ik.ώ, bres multos medicos Romae a principibus habuisse dicit, Stertinium vero etiam summam altero tanto maiorem, hoc est duodena millia quingentenos, cum priuato quaestu & urbico denaquina millia cogere posset. Quapropter hoc etiam imputabat principibus, quod centum sestertia quaestus eorum gratia contemneret.Sequitur apud Plinium, Par di fratri eius me ces a Claudio Caesare insun est: census quanquam exhaustis opibus Neapoli exornata ita auctus,ut haeredi sestertia C C C relinqueret, quadringena Aruncius solus.Sic locum legit Hermolaus Barbarus, quibusdam verbis contra fidem exemplarium additis: quod diuinare est, non emendare. ΚPI indoctis Ego ex vetustae lectionis obseruatione sic legendum censeo,Censu se qua quam exhausti operibus Neapoli exornata, haeredi sestertium trecetici r liquere, quantum Athena,id est Aruncius solus. Vt intelligamus Arunciucognomento Athenam dictum. Sensus est autem non qualis ab Hermolao ponitur,ut trecenta duo fratres reliquerint haeredi, quod Plinius pro repraedicanda posuit,sed trecenties .quae centuplicato maior est pecunia, hoc septingenta quinquaginta millia. In quo insignis fuit & concors nostraharum reis auorumi, memoria omnium hallucinatio, ut antea dictum est: qui nescio quo

110쪽

& partibus eius liber II. l 111.

A quo fato velut iure quodam sic errore recepto, omnes uniuersire pedibus ierunt in eius sententiam,quem primum horum verborum intelligetia se- eoides tuefellit. Quanquam partim eorum rem egregie latina multis in partibus gesserint, partim Graecorum penetralia atque etiam adyta reserarint,vt acriore vi animi atque ingenii quam ego,sic maiore operς precio. Quo nomine si mul eorum memoriam & colo & veneror, simul eorum monum elis propemodum acceptum sero quicquid literarum studio doctrinae quantula in me est cunque assecutus sum. id quod eo magis ex animi sententia di-B co, quod nullius docti viri quicquam eo nomine voci debeo, quod quidea praelegente acceperim ut Phemius ille Homericus,qui sese aut odi iacton

vocat: alioquin & doctorum obseruantissimus,& omnia eorum causa cupiens. Sed sic fuit fatum meum,ut mihi tantu & libris operam satis mutitam, praeceptoribus longe rariorem quam tonsoribus dederim. Cuius sor- Dolet Batis etsi magnopere me poenitet,in tergum etiam suppudet, quod tamen ce- ίοlare pleros non possum palam omnibus fateri non erubesco,utique cum re aut prς- ea re commemoranda argumentum mihi veniae praestruere videar. Iuuat

igitur doctissimorum hominum luculentam culpam in rebus arduis me-C minisse,non quὀd vendibilius inuentum meum ea re fieri seerem sed quo mihi,iure etiam optimo, veniam erratorum haud dubiam spondeam praesertim si nec inauspicato conatu nec irrito in communem studiosoru causam incubuisse inueniar. Sequitur eode loco Plinii, Tum Crinas Massiliensis arte geminata,vt cautior religiosiori , adsiderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando, horas. obieruando, auctoritate eum praecessit nupera sestertia C reliquit, muris patriae, moenibus quoq; aliis pene non minori summa extructis. Lego sestertium centies, non sine vetustae le- Plinii totictionis adstipulatu: alioquin quonam modo centu sestertia sussicere moe- D nibus Massiliae possent raut cur Plinius magnam hanc summam esse diceret Sequitur ex eodem cap. Per quae effectu est, ut nihil magis prodesse videretur,quam multitudo grassantium. neque enim pudoris aemuli precia summittunt. notum est ab eodem Charmide unum aegrum ex prouincia libus sestertiis ducentis conductum, Archontio vulnerum megico sestemtiis centum condemnato ademisse Claudium principem eidem 4 in Gallia exulanti & deinde restituto acquisitum no minus intra paucos annos. Lego, Neque enim pudor, sed aemuli precia summittunt & Archontio vulnerum medico sestertium centies Claudium ademisse bonis eius confisca E tis. Sententia enim Plinii haec est, quanquam medici. Romae multa nefarie admitterent artis suae licentia, potius tamen esse coepisse ut plures essent qpauci: quia olim cum pauci essent, precia immodica aut stipulabantur ab aegris, aut quotiis moilo exprimebant. nullo enim pudore deterrebantur

vi immensis mercedibus abllinerent: sed mutua ut hi aemulatione, minoris operas suas addicere tunc coeperunt, cum multi extitere medici. Cum autem vellet Plinius impudet iam flagitantium docere, Charmidis facinus tanquam exemplum improbitatis medicae comemorauit, qui aegrum Vnu prouincialem ranandum quinque ut ita dicam millibus coronatoru con- iri obitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION