Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Crassi di uitiae male

partae. Seruoram cura maxima habe ea

Gulielm 1 Rudaei de asse

Apud Romanos omnes constat virtutes quas plurimas Crassus habuit, Funius auaritiae sordibus obscuratas suisse: cuius vitiis clarissimum testimonium praebet magnitudo diuitiarum quas breui admodum tempore sibi comparauit. Nam cum trecenta solum talenta ex paterna haereditate accopisset. priusquam aduersus Parthos exercitum duceret, septem millium occentum talentorum summam coegisse traditur, cum etiam decimam facultatum suarum partem Herculi consecrasset, & publicum epulum dedisset populo,ac tres minas in singula ciuium capita contulisset. Harum diuitiarum maximam partem si verum proserre licet ex civilibus bellis atque in- Gcendiis comparauit, calamitatibus publicis ad priuatas utilitates abutens. Et paulo pὀst enumeratis praediis quae do in Urbe & ruri sectionibus quaesiuerat,Seruos praeterea inquiti circiter quingentos emit fabrilis artis & a chitecturae peritos: nec iis tantum ad propriet domus extructionem usus est, sed ciuibus aedificare volentibus eorum operas mercede locabat, ac simulareae spatium cuicunque pro arbitrio suo ad aedificandum vendebat. Cunas signati argenti maximam ccisiam,& agros mirifice cultos,in iisque cultorum ingentem numerum pQ sideret, minimi tamen haec omnia facienda videbantur prq maxima turba seruorum quos variis artibus instru- Hctos habebat, lectores,scribas, pictores,argentarios, procuratores, mesarios, ruos ipsemet summa diligentia curare,discetibus aissistere,plerosque etiam ocere consueuerat. Aiebat enim praecipuam domini curam circa seruos esse oportere, cum sint rei familiaris tanquam animata instrumenta. Septem illia & centu talenta bis & quadragies celena millia aureoru nostrorum valent,&sexaginta praeterea. Quia summa si Crassus post decimatas facultates suas,& lamitionem populare habuit, quid existimamus eum integris facultatibus habuisset Quod si verum est eum in singula capita ciuiu Romanorum ternas minas dedissse: ut centum millia ciuium fuerint ad dona- itiuum nomina sua dantium,minoris trecentis myriadibus,id est tricies centenis millibus desungi largitione non potuit. Quare hunc locum suspectu habebam quod ad minas pertinet, antequam Graecum exemplar vidissem, praesertim cum circa haec tempora cesse Romae acto inuenta sint quadringenta sexaginta millia paulo ante proscriptionem Syllanam. Postea vero si Graecum librum legi interpretis errorem intellexi. Plutarchus aute ita grae

plus trecenta talenta possedisset: postea cum ad RemPublicam administrandam se contulisset, interim decimam facultatum Hiarum Herculi polluxit. epulum priuatim iacit singulis ciuibus Rom.tesseram annonariam trium mensitu dedit. quibus peractis, tamen antequa in Parthos expeditionem suscepit, cum rationem census sui inisset, septem millium centumque talentoru aestimatione comperit. Interpres exemplari deceptus, minas promensibus transtulit. Diximus supra apud Plinium legedum esse de eodem Crata

122쪽

dc partibus eius liber II. lix.

R Crassio,In agris sestertium bis millies possedit, Quiritium post S)llam ditissimus. Siquidem bis millies, quinquagies centena millia aureorum valet.

Quare Claudii libertus Pallas, qui a Cornelio Tacito sestertii ter millies possessor dicitur,vicies& quinquies centenis millibus Crasso fuisse ditior 2.-,όροperhibetur: quod etiam Plinius satis significauit his verbis, Multos postea cognouimus seruitute liberatos,opulentiores, pariter. tres Claudii prin- 'cipatu, Pallantem,Callistum,& Narcissum. Divitiet autem Narcissi in prouerbium venisse videntur,cum Iuvenalis dicat, B Nec Croesi fortuna unquam nec Persica regna iSuficient animo, nec diuitiae Narcissi, Indulsit Caesar cui Claudius omnia. Magis id mirum sorsitan videri possit, quonam modo Demetrius Pompeii libertus unius ciuis Ro. qui priuatum fastigium, aut certe ciuile non excelsit,tantas opes parare potuerit: de quo Plutarchus in Pompeio ita inquit, Demetrii coniugem,qui Pompeii libertus plurimum apud ipsum potuerat, quique censum trium millium talentorum reliquerat, Pompeius praeter naturae suae mores,nec humane nec liberaliter habuit. De eius libe C ti insolentia &fastu & opibus multa ab eodem auctore alio loco dicuntur. Sed quod de Caesare ex Appiano dixeram,id vero videndum est. fidem enim excedere videretur,ut ciuis Romanus,id est ante Dictaturam, bis mit Aesal; halici & quingenties aeris alieni habuerit: quod quanti sit aere nostro, paulo superius dictum est. Iam primum Plutarcnus de eo ita inquit, Ad impensas

autem profusior,breuem ac momentaneam sibi gloriam tam magnis opibus permutare videbatur, cum tamen re vera paruis amplissima compararet. antea vero quam ullum iniisset magistratum, mille ac trecentorum talentum constasse aes alienum dicitur. mandata deinde illi Appiae viae cura, D ingentes prodegit pecunias. Aedilis C C C & X X paria gladiatorum exhibuit. Circa spectacula pompas atque epulas profusissimis sumptibus usus,

uniuersas superiorum munificentias obliterauit. Quas ob res affectam sibi plebem reddidit, ut certatim honores excogitarent quibus paria cum illo facerent. Tranquillus de eo loquens, Deposita prouinciae spe, Pontific tum maximum petiit,non sine profusissima largitione. In qua reputas magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur domum senis Pontificem no reuersurum. Plutarchus autem auctor est dixisse eum matri, Aut Pontificem hodie videbis filium, E aut exulem. Quanta aute summi Pontificatus esset dignatio, & ciuam opi- pd imi mus eius redditus, ex eo coniici potest, quod Tranquillus in Claudio in- HMus in quit, Postremὰ etiam sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii co actus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut quum obligatam aerario fidem liberare non posset, in vacuum lege praediatoria venalis pependerit. Si enim pro sacerdotio uno Claudius tantum coserre non dubitauit quid existimamus de Potificatu maximo,qui caput erat omnium,

ut est hodie, & quem principes ipsi assumere solebant, ut ex nomismatis apparetr Idem Tranquillus in Caesare, Crassum Pompeiumque in urbein

123쪽

Μargarata Cleopa trae. S a tera Seritu

prouinciae suae extractos compulit ut detrudendi Domitii causa Consula- Flum alterum peterent: persecitque per utrunque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. Qua fiducia ad legiones quas a Rep .acceperat,

alias priuato,alias publico sumptu addidit. Idem alibi, Egit cum Tribunis plebis collegam se Pompeio des linantibus, id potius ad populum serrent, vi absenti sibi, & quandocunque imperii tempus expleri coepisset, petitio

secundi Consulatus daretur, ne ea causa maturius &imperfecto adhuc

bello decederet. Quod ut adeptus est, altiora iam meditans, & spei plenus, nullum largitionis aut officiorum in quequam genus publice priuatim. Gomisit: forum de manubiis incohauit, cuius area super sestertium millies constitit: munus populo epulumque pronunciauit in filiae memoriam,

quod ante eum nemo secit. Quorum ut quam maxima expectatio esset,ea

quae ad epulum pertinerent,quanuis macellariis oblocata, etiam domesticatim apparabat. Et paulo inserius, Legionibus stipendium in perpetuum duplicauit: frumentum,quotiens copia esset,etiam sine modo copia4 praebuit,ac singula interdum mancipia &praedia viritim dedit. Et rursus insorius, Tum reorum obaeratorum aut Prodigae iuuentutis subsidium unicuac potentissimum erat. Haec& huiuscemodi alia etiam si post praeturam IlHispaniensem contigerunt, tamen eo pertinent, ut intelligamus Caesarem ingenio admodu profuso ac magnifico fuisse,& quod non nisi summa appeteret. Eiusdem generis sunt quae sequuntur apud eundem auctorem, Munditiarum lautitiarum 4 studiosissimum multi prodiderunt: villam in Nemorensi a fundamentis incohatam,qudd non tota ad animu ei responderet, totam diruisse,quanquam tenuem adhuc& obaeratum. Et iterum alibi, Ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam,cui & primo suo C5sulatu sexagies sestertium margaritam mercatus est. Quoil hic dicitur de margarita sexagies sestertium empta, fidem facit dicto Pliniano de marga- 1rita Cleopatrae centies sestertium aestimata, id est aureis ducentis quinqua ginta millibus. Ego cum inquirerem an id verum esse potuerit, ric ratio nem ducebam, Dotem omnem margaritarum, ut Plinius inquit, & gemmarii nostri confirmant, in candore, in magnitudine, in orbiculari serma, in laeuore & pondere esse scimus. candorem nostri nitorem Indicum intelligunt. Quare in unionum indicatione omnia haec obseruant. Cum haec proderem,percunctatus sum a gemmario quodam primi nominis mihi familiari,quem vidisset unquam preciosissimum unionem,quantum pendere meminisset. Cum de hoc verba faceremus ,& ille tricenarios se vidisse Κrespondisset,idq; ut memorabile in praecipua bonitate commemoraret,inter sermonem aduenit gemmarius alter qui dixit pridie se unum tenuisse quadraginta ceratia pendentem. Hoc enim verbo in gemmis appendendis utuntii siquod insta a nobis exponetur. Is igitur cu rei pernoscendae cupidum me videret ait se postridie mihi eum ostensuru in manibus inclusoris aut vascularii qui illigandis eum monili coduxerat. Ea die ad constitutam hora non affui. tertio die cu venissem ad eum c5peri ab inclusore redditu, caeterum eum esse in dactylotheca principali, tribus aureorum millibus

emptum,

124쪽

& partibus eius liber i l. ix.

R emptum, avellanae magnitudine, orbiculatum,eximiae pulchritudinis,pondere vi dixi) ouadragenarium. Ab alio gemmario audiui, quo etiam familiariter uteDar, unam se margaritam tenuisse, exquisita bonitate, pondere tricenariam,quatuor millibus aureorum emptam a duce Borboniana Ludovici Regis undecimi filia,viragine cordatissima eadem de magnificentissima, socru ducis Borboniani: qui hodie in eo genere principum

multorum opinione censetur,quos sapictissime Homerus Am monas ap- Amymo pellabat,significare voles ita omni reprehensione maiores,ut ne nasuti qui-B dem homines rhoncos livoris improbi plenos exhalare soliti ,& ipse donique Momus aliquid in eis improbarent. Sed Plinius de unionibus loquens, Pondus inquit ad hoc aeui semunciae pauci singulis scrupulis excessere. Hoc pondus sex de octoginta ceratia, & bessem ceratii aequat, cum in uncia centum & sexaginta sint ceratia & viginti in drachma. Non mirum c. i. . est igitur si unio omnis aeui maximus, & omni dote bonitatis praestantis.

simus,lanti ea aetate aestimatus est, qua mundus auro & argento exubera

bat,ut ex sequentibus liquido docebitur. Plinius lib.xxxvii.de Adamante loquens, ita inquit, Proximum apud nos Indicis Arabicishi margaritis pre C cium est, tertia auctoritas smaragdis perhibetur, pluribus de causis. Hactenus Plinius. Ex cuius verbis intelligimus margaritam in ordine gemmarii ordo gελ adamanti tantum cedere, licet hoc tempore vix quartae sitamstoritatis. Ide tamen lib. ix. Principium ergo inquit)culmen Φ omni u rerum precii mam

garitae tenent, Indicus has mittit oceanus. Ergo cum eo tempore unionum

inter gemmas prima aut certe secunda esset indicatura, tunc. rerum procia ad summum licitationis excreuissent, & ille Cleopatrae viaio pondere altero tanto praestaret, quem preciosissimum memoriae nostrae unionem gemmarum institores meminerunt,atque eo amplius scrupulo: non abhorD rere a fide puto tanti aestimatum esse: simul quod omnibus numeris com mendationis absolutus erat, simul.quod ad culmen probationis & primatum peruenerat, & ita inclaruerat fama, ut natura specimen sui fecisse in duabus margaritis existimaretur,ut ex Plinio apparet. Huius precii ratio sic Animad- arbitror iniri potest. Quum ex illo gemmario quaererem quanti ex sorinu- 'TA. la aestimaretur plurimo margarita quae pondere quaternaria, & bonitate tio. prima esset. triginta inquit aureis eiusmodi emptam vidimus. Quid octonariam inquam eiusdem notae quanti aestimarest Ait, minimum ducentis. Cum vite ius rogitando per accessiones perserem, ita respondit,ut intelli E gerem accessionem precii deinceps ex pondere, non numero,sed propor-tjone fieri: ut quomodo duplicando pondere supradicto octonaria margarita paulo minus septuplex quaternariae aestimatione facta esset: sic in duodenaria & vicenaria & ulterioribus maiore deinceps maioregi sursum versus incremento precium augesceret. Qua ratione si precium Plinianae illi illi statuamus,in immensum quoddam precium abibit laxatio. Maius se lasse miraculum sit Caesarem centu quinquaginta millibus unionem unu uiliae dat .emiisse ut adulterae donaret: de quo Traquillus ita scribit ut ad rem redeamus) In primo Cosulatu tria millia podo auri furatus e Capitolio, tantu- redii.

125쪽

' Culielmi Budaei de asse

dem inaurati aeris reposuit: societates ac regna precio dedit,ut qui uni Pto- Fletnaeo prope sex millia taletorum suo Pompeii 4 nomine abstulerit. Haec Tranquilli auctoritas fidem facere potest iis quae a nobis paulo ante dicta sunt. Plutarchus de eodem loquens, Inter haec inquit tres Gallica maxime Caesarem extulit,qui in remotiissimis locis cum esset, bella, aduersus Belgas Britannosque consereret, aurum argentum 4 spolia,caeteras, diuitias ex hostibus partas stanta horum aderat copia) magno numero Romam misit. horum deinde largitionibus animos ciuium tentans, Aedilibusque adspectacula tribuens, Praetoribus atque Consulibus eorum 4 uxoribus Gdonans, multos sibi allexit. QSare in reditu superatis Alpibus,cum ad ci-

uitatem Lucanam h3bernaret,virorum & matronarum magnum numeru

ed accessilia memorant cum plausu laetitia. ingenti sese ofierentium. Consulares viri ed profecti sent ducenti, inter quos Pompeius & Crassus su re. Proconsulum quoque ac Praetorum centum & viginti fasces ante Caesaris fores inspecti. alios autem omnes spe donis, repletos Caesar dimisit, cum Crasso aute& Pompeio foedus iniit. Idem in Pompeio de initiis Ciuilis belli loquens, Caesar inquit validius tum rebus imminebat: qui cum nondum longe Italiam attigisset,sedulo ad urbem destinabat milites ut co rimitiis adessent, multos illic tum ciues pecuniis alliciens, multos etiam primorum muneribus demulcens: inter quos Paulus Cosui ob mille & quingenta talenta mutatus est, de Curio Tribunusplebis ingenti aere alieno li-seratus est. Hactenus ille. Ecquis est igitur qui animo concipere possit tam

Animosis tam corruptoris munificentiam, qui alterius tantum Consulis fauore nongentis millibus aureorum redimere non dubitarit' quanqua maior illa fuit Curionis Curionis merces qui sexcenties sestertium aeris alieni habuit, ut auctor est

' Valerius lib. ix. Ob illas rapinas Gallicas emanauit illud trimetrum iambiis cum Catulli, IQuis hoc potest videre,quis potest paxi, Mamurram habere quod comata Gallia

Habebat,& cuncta ultima Britanniat. Eone nomine Imperator unice Fuisti in ultima occidentis insula, Vt ista vestra diffututa mentula

Ducenties comesset aut trecenties

nimina. Quo ex loco satis coniicere est ingentem esse summam trecenties sestertiu, quo Catullus Mamurram praesectum fabrum Caesaris locupletatum esse ca Caesare spoliata Gallia & Britania coqueritur: de quo Plinius lib.xxxvi. sic inquit, Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totius domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit Mamurram Formiis natum,praesectum fabrum Cati Caesaris in Gallia. Neque indignatio sit tali auctore inuentare. Hic nanque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus: quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere qui equia habuisset Comata Gallia. Quibus verbis Plinius ingente luxum aedificii significavit,qudd Caesaris & Mamurrae rapinas non modὀprae

126쪽

& partibus eius liber II. lxi.

Λ prae se ferre, sed etiam clamitare videbatur voce late exaudibili. Age quid de Luculli diuitiis existimare possumus, qui cum Reip .insensus, priuatae Lucullus. vitae se dedisset, aedibus de praetoriis extruendis, hortis & coenationibus amoenissimis incredibili sumptu paratis, & bibliotheca insigni utriusq; linguae libris reserta, atque omnibus obuia & patenti, opes bello quaesitas c5-

terere non potuit,cum interim quotidiano epularum apparatu in proue

bium Irope venerit Vnum de eo dictum Plutarchi referemus,quod est in hanc ferme sententiam. Quodam dies inquit)cum Cicero & Pompeius LuB cullum in foro sedentem ociosum 4 offendissent,eo salutato dixerunt sese

apud eum eo die coenaturos ea demum coditione, ut nihil ad solitam coenam eorum causa adderet. Quo primum recusante, coenam j in diem posterum reiiciente illi sese dicere neque diem alium constituturos, ac nepotestatem quidem illi facturos ut seruis aliquid in aurem imperaret. Hic Lucullus deprensum se videns,id ladem orare eos institit, ut vel eorum venia sibi liceret palam uni ex seruis dicere ad Apollinis eo die se coenatu ru. erat autem Apollo triclinii aut coenationis nomen. & ordinatas ille ita coenationes habebat,ut laxata coenarum summa unicuique loco esset. Eo igitur C audito famuli quid agi ille vellet gnari, coenam continuo appararunt im- Μemora- pendio quinquaginta millium, & tanta celeritate & lautitia epularum, ut Pompeius & Cicero constupescerent. Quinquaginta millia ni mum, mille ac ducentos quinquaginta aureos valent. In Plutarcho tamen Graeco haec

nare in Apolline quinque myriadibus,hoc est quinquaginta millibus drachmarum,quae quinque millibus auteorum a nobis aestimantur, & ducentis sestertiis: quare malim myriades nummum quam drachmarum intelligere. Huiusmodi multa a Plutarcho reseruntur, fidem omnino excedentiar, si ex praesenti seculo aestimentur. Athenaeus lib. xii .de iis loquens qui luxu

is. Nicolaus inquit peripateticus in decimo & vicesimo historiarum tradit, Lucullum cum Romam post expeditionem Ponticam rediisset, & ex eo bello triumphasset,rationes ad aerarium retulisse ob eius pecuniae administrationem : quo facto se abrupta licentia ad vitam sumptuosam & ele-E gantem ex ciuili & prisca frugalitate Romanorum contulisse, id Φ exemplum Romanis prodidisse,utpote qui duorum regum opulentiam in censum suum vertisset, Publica victoria ex Mithridate ac Tigrane parta ad priuata commoda uuis. Ex quibus verbis intelligimus, ut & ex locis pluribus Ciceronis orationum, Imperatores Romanos rationes qui de speciosas ad aerari si referre solitos, sed ita tamen, ut reliquoru luculenta fragmenta apud se retineret. Ne nimium igitur Gallicarum rerum dispensatoribus tanquam viris ingeniosis & solertibus publica fama plaudat. semper enim huiuscemodi nerui, qui ex publicis actibus immodice cresceret, ut Athe-

127쪽

Piscinae.

Aurata Muraena.

ulielmi Rudaei de asse

nis Pericles & Phalereus. Varro lib. iii. de Re rufi .de piscinis Luculli lo- Fquens, Contra ad Neapolim L. Lucullus postquam perfodisset montem,

ac maritimum flumen immisisset in piscinas quae reciprocae fuere, ipse Neptuno non cederet de piscatu . In Baiano aut Ardeae tanta ardebat cura, ut architecto permiserit ut suam pecuniam consumeret, dummodo produceret specus e piscinis in mare,obiectaculo quo aestus quotidie ab ortu lunae ad nouam proximam introire, ac redire rursus in mare posset, ac refriger

re piscinas Columella lib. ix. Attame iisdem temporibus quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudatur severitas Catonis, qui nihilo cminus & ipse tutor Luculli. grandi aere sestertium millium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Tum enim celebres erant deliciae popinales,cum ad mare deserebantur vivaria : quorum studiosissimi velut an id deuictarum gentium Numantinus & Isauricus:ita Sergius Aurata & Licinius Muraena captorum hiscium laetabantur vocabulis. Macrobius lib.iii Satur. Piscinas autem quam resertas habuerint preciosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes L. Philippus S Hortensius, quos Cicero piPiscinarii. scinarios appellat, etiam illud indicium est,qudd M.Varro in lib. de Agricultura refert, M. Catonem qui post Vticae periit, cum haeres testamento HLuculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta millibus vendidis. se. Locus autem Ciceronis a Macrobio si Mificatus legitur lib. primo ad Atticum his verbis,Sed posteaquam primum Clodii absolutione, leuitate infirmitatem ii iudiciorum perspexi,tum autem beatos homines illos piscinarios dico tuos non obscure nobis inuidere,putaui mihi maiores quasdaopes & firmiora praesidia esse quaerenda. Plinius lib.ix Eadem aetate prior L. Muraena reliquorum piscium vivaria inuenit, cuius deinde exemplum nobilitas secuta est, Philippus, Hortensius, Lucullus: qui exciso etiam monte iuxta Neapolim maiore impendio quam villam aedificauerat, Euripum Idc maria admisit: qua de causa magnus Pompeius Xerxem togatum eum

appellabat.quadraginta ipsius piscinae a defuncto illo veniere pisces. Ex antiquo tamen melius legitur, X L sestertiis e piscina destincto illo veniere pisces. Quare apud Columella non millium quadringentorum, sed quadra

ginta legendum videtur : quod tamen idem auctor grande aes appellauit. Nos mille aureis eam summam laxamus. Idem Plinius lib. eodem, Muraenarum vivarium priuatim excogitauit C. Hirius ante alios,qui coenis triu-phalibus Caesaris Dictatoris sex millia numero muraenarum mutua appendit. nam permutare quidem precio noluit,aliave merce.Huius villam interquam modicum X L millibuς piscinae vendiderunt. Hoc dictum Plinii eo

pertinet,quod supra diximus de magnificetia Caesaris. Quantum enim aestimamus reliquarum epularum apparatum fuisse, cum mur nae sex millia numero fuerint, quantiis venales tot reperiri non possenti Verum ille locus Plinii emendandus est parti in ex vetustis in quibus ita legitur, Huius villam intra quam modicum X L piscinae vendiderunt sin ille autem adiectitium verbum est partim ex Varrone & Macrobio.Varro libro supradicto, Illae autem maritim q piscinae nobilium potius exinaniunt marsupium

quam

128쪽

dc partibus eius liber II. lxii.

Λ quam replent. Primum enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno. Hirius circum piscinas suas ex aedificiis duodena millia sestertium capiebat: eam omnem mercedem, escis quas dabat piscibus, consumebat. nec mirum .vno tempore enim memini hunc Caesari sex millia muraenarum mutua dedisse in pondus, & propter pisciu multitudine quadragies sestertio villa venisse. Duodena sestertia Varro magnusumptu vocavit, nos trecentis aureis aestimamus. sc igitur locu Plinii le- pilaniorigo, Huius villam intra quam modicam quadragies piscinae vendiderunt,id B est centum aureorum millibus.Villam intra quam modicam intelligo mi res inorem etiam mediocri. hoc enim modica significat: quod notius est quam ut exempla requirantur. Verum huius emendationis Macrobium auctorem habeo, cuius haec verba transcribenda duxi ex libro supradicto, Auctor est Plinius C. Caesarem Dictatorem cum triumphales coenas populo daret, sex millia muraenarum a C. Hirio ad pondus accepisse: huius Hirti villam,quanuis non amplam aut latam,c5stat propter vivaria quae habuit, quadragies sestertium venundatam. Sic autem intra quam a Plinio dictum est,ut supra quam & extra quam dicuntur ab auctoribus, dc infra quam . supra. C Cicero,Stomachi autem partes quq sunt infra quam cibus deuoratur,dilatantur: & arteria aspera ostium habet adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur. Hic locus admonere nos debet quam Plinius corruptus sit in huiusmodi rerum descriptione, ut antea diximus. Subiungam nunc aliqua eodem pertinentia quo illa praecedentia. Plinius lib.x. Pavonem cibi gratia Romae primus occidit orator Plinii Ioe Hortensius adiiciali coena sacerdotii. saginare primus instituit circa nouisismum Piraticum bellum M. Aufidius Lurcho, ex4 eo quaestu redditus is sexagena millia sestertium habuit. Varro libro sutradicto,Ex pavonibus piuodvia D M. Aufidius Lurcho supra sexagena millia nummum in anno dicitur calere. Quod Varro nummum, Plinius sestertium dixit: ne de hoc Iostea du Nuriisu, itetur, quod antea diximus, nummum & sestertium idem fuisse Roma nis. onam modo autem villatica pastio sexagena millia quotannis reddere uno nomine,id est pauonum sagina,potuerit, docet Varro his verbis, Primus hos in Hortensius augurali adiiciali coena posuisse dicitur: quem multi secuti, cito precia eorum extulerunt, ita ut oua eorum denariis quinis veneant, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena millia sestertium reddat: ut quidem Albutius aiebat, Si in singulos ternos

E exigeret pullos, perfici sexagena posse. Idem paulo superius, ni ad consti

tuendos greges parantur bona aetate,& bona forma: pasciatur omne genus obiecto kumento, maxime hordeo. Itaque senis his dant in menses singulos hordei modios singulos. Ita viseetura det viarius & antequam salire incipiant. hic a procuratore ternos pullos exigit,eosy cum creverint, quinquagenis denariis vendit, ut nulla ouis hunc assequatur fructum. Sexagena sestertia, quindena millia denariorum valent, ut diximus. si ergo in sngula capita centenarii gregis ternos pavones redditus annui statuas, trecentos

pullos habebis: quos si grandiores factos & saginatos quinquagenis dena-

129쪽

Luxuriae Romanae

Gulielmi Budaei de ase

riis venundatos intelligas, quin adena millia denariorum in summa erunt, Fid est quinquagies trecentena. Rursus sexagena millia sestertium, aestimatione nostra mille ac quingentos aureos valent, & quinquaginta denarios. id est, selibram argenti,quinque coronatis aestimare solemus. Si igitur trecenties quinos veὴ quinquies trecenos aureos multiplices, mille ac quingentos in summa inuenies. ita ad nummum conuenit quod de nummo ac

denario sestertii se diximus. Apud Varronem mendose legitur; Itaque sonis his dant: pro, Seius his dat. Seianae enim villae apud eum fit mentio, de alioquin modius sex pavonibus in mensem non sufficeret, qui vix rni su D Gficit, ut postea docebimus. Idem alibi de villatica pastione Seii loquens,

Certe,inquit Merula,ibi vidi greges magnos anseruna, gallinarum,columbarum gruum, pauonum,necnon glirium,piscium, aprorum, caeterae4 v

nationis ex quibus rebus scriba librarius eius in annos singulos plus quinquaginta millia e villa capere dicebat. Axio admirante,Certe nosti inquit materterae meae landum in Sabinis, qui est ad vigesimum quartum lapide via Salaria a Roma. Quid ni inquiti Atqui in hac villa qui est ornitho, ex eo uno quinque millia scio venisse turdorum denariis ternis, ut sexaginta millia ea pars reddiderit eo anno villae: bis tantum quam tuus landus di Hcentorum iugerum Reate reddit. Quid sexaginta,ioquit Axiust sexaginta. sexagintarderidest sexaginta inquam. Sed ut adhuc bolum peruenias, opus erit tibi aut epulum aut triumphus alicuius, ut tunc fuit Scipionis Metelli:

aut collegiorum coenae, quae nunc innumerabiles excandefaciunt annona

macelli: reliquis annis omnibus oc hanc expectabis summa. Quotus enim quisque est annus quo non videas epulum aut triumphum , aut collegia coepularit qui nunc innumerabiles intendunt annonam. Nonne item L.

Albutius homo sui scitis apprime doctus, dicebat in Albano sendum suu

pastionibus semper vinci a villat agrum enim minus dena millia reddere, I villam plus vicena. Idem secudum mare quo loco vellet si parasset villam, se supra centum millia villa recepturum. Age non Marcus Cato nuper cit Luculli accepisset tutelam,e piscinis eius X L millibus sestertium vendidit pisces Temis denariis, id est duodenis nummis turdos venisse ad epulum adiiciale dicit, id est aere nostro denis solidis tu ronicis &semisse. Si igitur

quinquies duodena millia vel duodecies quina numeres,cum quinque tum dorum millia fuerint, sexaginta millia nummoru efficies. Turdi apud nos byeme non altiles sed aucupio capti,& cotinuo occisi, veneunt lanimum senis denariolis id est solidi semisse. Florentiae altiles aviculas comedi adipe omnino obesas, magnitudine alaudae, sapore admodum suaui, quae tribus solidis nostris emptitari dicebantur: saepe etiam pluris.Vertim hoc adnotandum,quod ager ducentorum iugerum, triginta millia reddere non poterat,cum villatica pastio sexaginta millia uno nomine redderet. Triginta millia aere nostro septingentos quinquaginta aureos valent. Romanae luxuriae rationem inire in uniuersum ex Plinii verbis possumus, qui lib. viii. de suibus loquens ita inquit, Et adhibetur ars iecori minarum sicut ans

rum: inuentum M. Apicii, fico arida saginatis, vel ut inrecetioribus libris

130쪽

& partibus eius liber II. lxiii.

A caryca,a sitietate necatis repente mulsi potu dato. Neque alio ex animali numerosior materia ganeae. quinquaginta prope sapores, quum caeteris singuli. Hinc Ceseriarum legum paginae,interdicta4 coenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina. Placuere autem dc seri vesicae. Catonis Censoris orationes aprinum exprobrant callum. In tres tamen partes

diuiso apro, media poneoant, lumbos aprinos appellata. Solidum aprum Romanorum primus in epulis apposuit P.Seruilius Rullus,pater eius Rulli qui Ciceronis in Consulatu legem agrariam plomulgauit.tam propin-B qua origo nunc quotidianae rei est: & hoc annales notarunt. Ex his verbis intelligimus Plinii tempore solitum fuisse solidos apros inter sercula epularum apponere etiam in quotidianis luxuriosorum epulis: quod etiam Seneca attestatur. Sed nihil maius est quam sicis aridis sues saginare,& mulsum iis obiicere. Huiusmodi sues ex vivariis petebantur, quae theriotro- Themioliophia dicuntur: quale fuisse in Lauretina villa Hortensi oratoris apud Var pinum. ronem legimus. Eo de pertinet porcus Troianus, cuius in lege Fannia sum- po Ti. ptuaria mentio facta eli qui niensis inserebatur aliis animalibus farctus, ut olim equus ille Troianus armatis inclusis grauidus in urbem Troianam il- C latus esse dieitur.Sed in verbis Plinii suprascriptis ego duo verba emedanda sic censeo,ut legamus, Placuere autem & feri sues. Iam Catonis dec. ex Plinii Ioc vetusti obseruatione,in quo legitur,& seris vesicam. Nusquam enim,ut arbitror, vesicae aprinae fit mentio inter sercula antiquae luxuriae. Videamus de mancipiis Romanis. Plinius lib.vii. Precium hominis in seruitio geniti preela mamaximum ad hanc diem l quod equidem compererimὶ suit gramaticae ar- p ς iis Daphnidis Cn. Pisaurense venaente,& M. Scauro principe ciuitatis .iii. M. dce. sestertiis licente. Excessere hoc in nostro aevo, nec modice, histriones sed libertatem suam mercati; quippe cum iam apud maiores Roscius D histrio. iii. M. D. Annia mercasse prodatur. Sic in omnibus impressis exemplaribus legitur,in iis etiam quae Hermolaus castigando Plinio obseruasse pilaii ioe te dicit. o magis mirum est Hermolaum conniventibus oculis haec verba praetermisise,cum tamen eodem capite unum verbum mutauerit contra fidem vetustae lectionis,in quo ego ei non assentior. Quomodo autem sinimum precium hominis serui esse potest tria millia & septingenti ses. tertii, cum Columella lib. iiii. dicat de vinitore seruo loquens Sed ego plurimorum opinioni dissentiens,preciosum vinitorem in primis esse censeo: is, licet sit emptus sex vel potius sestertium octo millibus: cum ipsum so-E lum septem iugerum toti aena millibus nummorum partum sit. inod si apud Plinium sestertia genere neutro intelligas, immane erit precium. etiapraeterquam quod latine loquentium consuetudo refragatur ut alibi diximus. Plutarchus in Catone Maiore, Cum Babylonia supellex haereditate

ei obuenisset, ut quam primum venundaretur curauit. Nullam eius villam tectorium habuisse, nec ullum mancipium ultra mille de quingentas drachmas emisse dicit quasi non delicatis & sermo sis, sed colonis ac robustis stabularii, & bubulcis sibi opus esset. Mille & quingentae drachmae sex millia nummorum valent. od conuenit cum dicto Columellae,qui sex vel

SEARCH

MENU NAVIGATION