Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sestertio quadra gies.

Ciceronis

pro Clue ito locus. Ciceronis pro Rabi

Gulielmi Rudaei de asse

cui de meo sedecies contuli, ita lego An cui de meo sestertium decies con Fluit,huic. cccc. millia paulo amplius tertiam partem ex aduentitio deneget Quadringenta enim sestertia,tertia pars est duodecies sestertium, de paulo amplior tertia parte decies sestertium,id est mille sestertiorum. Fuit aut enicum existimarem omnino ita loquendum esse, ut post adverbium semper genitivum pluralem subiungeremus, hoc modo qui sit pra relatus est, Hominem praetorium minoris sestertium tricies damnari non posse.&,Sexagies sestertium margaritam mercatus est.& apud Cornelium Nepo. in vita Pompo. Tantaq; fuit moderatione, vines in sestertium vicies quod a pa- atre acceperat, parum se splendide gesserit: nes in sestertium centies affluentius vixerit. Aliquadiu igitur ita loquendum arbitratus sum, quoniam seo. mo integer hoc poscere videtur, in quem cotracta oratio sic resoluitur, sexagies centenis millibus sestertium nummorum margaritam mercatus est.

Gare illum loquedi modum, Quadragies sestertiolo latus est:&, Libertinus sestertii ter millies possessor, iudicabam errore legetium, librariorum jignorantia in exemplaribus inualuisse. Aliter tame nunc censeo, quum huiusmodi locutione, etsi contra rationem recepta,tamen libri magnoru auctorum scateant quale illud Ciceronis in Sallustium sinite supradictis, Ne Heausam diceret, sestertio duodecies cum Censore paciscitur. vel cum Caesare potius,ut in antiquo legimus.Vnum in praetura urbana locum notaui

pluraliter enunciatum,hoc modo, Hinc sestertium quaterdecies P. Tadio numerata Athenis,lestibus planum facia. QEod sic resoluitur, Quatred

cies centena millia sestertium numerata. quae auctoritas omni refutatione maior mihi visa est. Contra tot tantorum in scriptorum auctoritaton mouere nos non potest Lampridii dictum in Heliogabalo, Nunquam minus sestertiis centum coenauit,hoc est argenti libris triginta. aliquando aute tribus millibus sestertiis coenavit, omnibus supputatis quae lintendit. Anti- Iqui enim scriptores non tria millia sestertia,sed tricies sestertium dicebant.

Inter classicos autem scrietores nec Lampridius,nec Spartianus, nec Capitolinus numerari meruertat. Ausim enim aifirmare raro antiquos ultra mille sestertia scripsisse: ac nescio etiam an rarissime mille dixerint: quomodo nunquam adverbiis usi sunt insta denarium numerum. alioquin ambiget sermo inter singulos millenose nummos. Qin enim minus intelligas nis Lampridii verbis Heliogabalum tribus millibus nummum coenavisse, qter millies millibus,id est tricies centenis millibus r& tamen Lapridius plus omnino centenis millibus dicere voluit, id est centenis sestertiis. alioquin etiam parum latine dicitur tria millia sestertia, & tribus millibus sestertiis, etiam si apud Ciceronem ita legatur pro Cluentio vel in libris membranaceis Staienus sestertia sexcenta quadraginta millia deserri ad se domum iussit.& saepe alibi apud Columellam,Plinium,& alios:quae mendosa esse facile coniicimus. nam&apud Ciceronem post alteram ab eo loco chartam sequitur sexcenta & quadraginta nummum millia ad Staienu esse delata.Sic pro Rabirio, Quid vociferabere, decem millia talenta Gabinio esse

promissa rubi talentum gignendi casu lego, quomodo legendum esse apud

82쪽

& partibus eius liber t. XXX iX.

A Curtium ex membranaceo codice admonitus sum. hic enim error volumina passim iam olim occupauit,errore librariorum, qui ea verba numerorum quae notis scripta erant,vel una aut altera s)llaba dimidiata, integra transcripserunt, nec numerandi rationem antiquam, nec latine loquendi tenetes. de alioquin sestertius nummus & sestertium genere neutro caliginem multam legetibus offuderunt. Nam ut pro nummo sestertium in re- Sest memcto dictum sit,inihi persuadere non possum, etia si apud Festum Pliniumque semel legatur. sed ex collatione antiquorum voluminum suspectum B locum Plinii animaduerti. Vt autem usquequaque priscam elegantia, inulta iam rubigine ignorantiae exesam, ita reddamus interpolem, ut ex pristi no nitore desiderari nihil possit, unum tantum locum Ciceronis ex Prae tura urbana citabimus, qui ad hoc ostendendum cum praecedentibus satis . erit: in qua oratione de rationibus Quaesturae prouincialis relatis a Verre loquens sic inquit verba ipsa rationii resercs, Accepi Vicies ducenta. XXXV. cicciso. millia quadringentos.xvii. nummos. dedi stipendio, frumeto,legatis, Prodi quaestori,cohorti Praetoriae,sester. mille sexcenta.xxxv. mil. quadringentos aecem & septem nummos .reliqui Ariminisestertium sexceta millia. Hoc C est rationes referret hoc modo aut ego, aut tu Hortensi, aut quisquam hominum retulit Z Quae verba ex collatione Asconii contra fidem exemplarium emendauimus,& nisi hoc modo legantur, ratio expensi acceptij noquadrabi quam necesse est quadrare si sensum Ciceronis percipere volumus. Siquidem ille Verrem Carbonis Quaestorem pecuniam publicam auertisse criminatur, falsis ac comentitiis rationibus ad aerarium relatis. Eas autem commentitias hoc argumento probat, quod acceptorum expensorum ii paginae ad nummu quadrarint, ita ut nisil supersu erit reliqua menti: quod neri vix potuit nisi in confictis rationibus. Cum igitur pagina ac-D cepti vicies centena millia & ducenta trigintaquinque nullia & quadringentos decem & septem nummos habuisset, Verres sestertia ut ita dicam)mille & sexcenta.xxxv.quadringentos. xvii. nummos,variis nominibus cx-

pensa reip. tulit, & sexcenta sestertia Arimini deposui isse sese adscripsit, ne de residuis pecuniis teneri videretur. Notandus est ergo loquendi modus antiquorum,Accepi vicies de duceta, hoc est bis & vicies sestertium, quod Cicero vel Verres potius dixisset, nisi minores illas summas addendas habuisset,id est. xxxv. millia quadringentos nummos. Notandu tamen quod sestertia mille sexcenta dixit pro sedecies sester. Verris verba reserens, quod E rarum est,ut vicies ducenta,pro bis & vicies. Caeterum illum Lampridii locum alioquin mendosum esse ex sequentibus apparebit, ut pro .xxx. libris ccl. legi debeat: nisi fateri malim Lampridii tempore priscum illum more loquendi iam obsoletum fuisse, ut & ipsam linguam prope Latinam. Interim tamen hoc velim lectores sibi persuadeant, ita me omnia percepta, probata, comprehensa, perspicua, indubitata, demonstrata denique ac plane non controuersa relicturum, ut posthac resem earum rerum quaestio ex

iis scriptoribus no possit, qui secula sua stylo nobilitaueriit. Verum ed iaprogressa est commentatio, ut primus hic liber finem accipere commode

83쪽

Gulielmi Budaei de asse

possit. Assis enim partium. eius significatus, ata eorum verborum v sum Fquam latissime patentem apud antiquos,expolinimus, ita ut nihil addi ad praedicta ut existimoὶ possit,quin a nobis in sequentibus expectandum sit. Diximus quid sit sestertius, quid sestertia, quid sestertium cum adverbiis

numeralibus iunctum: vsum4 eorum verborum oratoribus & poetis multipliciter usurpatum addidimus, omniat, ut opinor eodem pertinentia,citatis,enarratis,interdumq; emedatis scriptorum auctoritatibus, quae in omdinem dicendorum incurrere videbantur. Hac igitur fine librum primum claudemus, ut hoc velut interspiratu recolligere impetum ad secundum caelum non minus argumentosum possimus.

. tis Regis Franciae, de Asse & partibus eius, Liber I I.

1 s T A T par, immensi laboris in hoc Itabro explicada. etenim prima illa opera qua- PIs4 aerumna exanclata, demum quod actum erat, parum videri coepit, nisi & altera lucubratio ei haud dubie connexa & velut e vostigiosequens,instauraretur. Et quidem existimaui ut est animus humanus nullo inueto nisi suis numeris omnibus cumulato ex

plebilis quia nobis hactenus dicta probas.sent, haud tamen ipsos in iisdem acquieturos,nisi ut antiqui pecuniae calculi deprehensa vocabula ego me tenere c5- Isiderem: sic etiam eorum aestimationem colligerem. Etenim quonam tandem pacto commercium iustum plenianas cum aetatis priscae monumentis habebimus, si eorum numismatis indicatio exactaque aestimatio nos fugeriti Perinde atque si huius aetatis negociatores in sentem exteram & incognitam merces petant,quae quanti ab ea gente indicentur, non percipiat,

sed pro suo quisque captu precium iis statuant. Quare omnino faciedum nobis est in hoc opere, ut nihil posthac memorabile aut apud quequam Latinorum,aut apud Graecos historicos de rerum preciis,aut de publicis priuatis is opibus legatur,quin id a nobis ad nummum aere nobis aeqtiali aestimetur. ac ne id quidem modo, sed etiam ut Atticum argentum Romano permutemus, ac porro etiam commentantes eo usq; pergamus, ut vel corollarium pronunciat et dicendarum rerum summae addidisse iudicemur. Qiyod cum effecerimus facturum enim omnino me recipio quid iam causae erit,quin omnes libri Graeci in Latina ni linguam, aut Latini in vernaculam versi, hac omnino parte ii histrati videantur& explanatit Hoc autem ut assequamur,ab integro rursus ordiedam rem habemus. Itaque,ut antea dictum est, Seruius rex primus aes signauit. signatum est autem nota pecu dum

84쪽

dc partibus eius liber II. xl.

A dum,unde& pecunia appellata. Maximus autem census sinquit Plinius)centum & decem millia assium illo rege suit.& ideo haec prima classis. Cuigitur apud antiquos millia aeris legimus, millia assu intelligere debemus. millia Liuius lib.v. ab Urbe condita de Camilli exilio loquens, Absens sinquit)quindecim millibus grauis aeris damnatur. De hoc loquens Plutarchus in

B tur cum solum iam vertisset, indicta causa desertore iudicio damnatus est , cuius mulcta quindecim militum assum fuit: qua summa ad argenti supputationem relata,fiunt mille &quingentae drachmae. Asenim tunc erat pecunia,& ita decussis denarius vocabatur. Ex quo intelligimus denarium Denarius. tuisse argenteum,& denis assibus valuisse. Assis autem a Plutarcho ero aereo nummo ponitur.nam Latini assein nunquam argenteum nomisma appellauerunt. Iam igitur habemus ex Plutarcni auctoritate centum & decem illia aeris quae olinurima classis,id est summus census fuit, undecim millia drachmam valuisse: & supra erobatum est auctoritate Plinii drachmaC & denarium eodem pondere fui h .ita iam consta centu millia aeris, qua- Cemudraginta sestertium millia valere, cum quaterni sestertii denos aeris asses va- mleant. Sic Camillus quum quindecim aeris millia dissoluere nequiret id est sex millia numnium,exilii causa solum vertit. Appellatione autem aeris ast

seni intelligi constat ex Tranquillo in Augusto, Caium inquit) de Luciuadoptauit domi per assem & libram emptos a patre Agrippa. 4od Tranquillus perassem&libram dixit,lex.xii tabularum per aes &libram dicebat quae verba in secundo libro Institutionum Iustiniani leguntur sub titulo de testamentis . Gellius lib.xiiii. Tertium inquit) testamentorum ge- D nus fiebat perfamiliae emancipationem, cui aes delibra adhibebatur. Sed de hoc nos copiose disseruimus in Annotationibus in Padectas editis. As igitur aereus erat,& paruae aestimationis,ut supra demonstrauimus, & ex Catullo patet illis versibus,

Vivamus mea Lesbia,atque amemus, Rumoresque senum seueriorum Omnes unius aestimemus assis.

Denarius autem argenteus decem libris aeris, id est assibus decem valebat. Et quinarius quinq,hoc est denarii dimidio, ut sestertius quinarium dimi- Quinarius E diatum valebat, hoc est duos asses de semissem. Erat & quadrans sauctore Plinio)nummulus,qui & triuncis vel triunx vocatus est a tribus unciis.Vt Triuncis. enim sestertius quarta pars est denarit,ita quadrans quarta pars a sns,hoc est

librae aereae, quae cum erat algetea,non assis argenteus, sed libella dicebatur, ut supra docuimus. Fuit etiam triens nummus tertia pars assis. Caeterum Trim quem quadrantem Plinius & t iuncem appellat, Cicero teruncium appel- Ter citolauit lib. iii. de Finibus,his verbis: Interit enim magnitudine maris Aegaei, stilla muriae, & in diuitiis Croesi terucii accessio. Et ad Atticum lib.v. Spero toto anno imperii nostri teruncium sumptus in prouincia nullum so-

85쪽

sesterilis

cctenis au reus matus.

liberti. Papiae te. ges multi . sestertius.

Gulielmi Budaei de ase

re.Varro, Teruncius inquit a tribus unciis dictus,quddsit libellae quarta Fpars,quo modo & quadrans assis. Iam antea ostendimus libram & minam centum drachmarum ac totidem denarioru fuisse. qua ratione patet quadrintentos sestertios in libra suisse. Nunc centum sestertios uno aureo valuisse docebo. Tranquillus in Othone, Nullo igitur officii aut ambitionis in quequam genere omissbiquoties coena principem acciperet, aureos excubanti cohorti viritim diuidebat. Plutarch. in eodem dixit id est aureum singulis distribuens. Tacitus de eodem lib.xvii. Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Meuius Pudens e proximis GTigillini. iς nobilissimum queque ingenio,aut pecuniae indigum,& in nouas cupiditates praecipitem alliciendo, ed paulatim progressus est, ut per speciem conuiuii quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos diuideret: quam velut publicam largitionem Otho secretioribus apud singulos praemiis intendebat. AureuTranquillus & Plutarchus dixerunt,quod Tacitus centenos nummos dixit. Ita tamen ,ut intelligamus Othonem non manu sua ne in suspicionem affectati imperii veniret apud Galbam sed per Mevium Pudentem militibus dedisse. Sed quod aureus centum nummis valuerit, facile ex sequenti- Hbus constabit. Cum hoc dicto pugnat id quod a Iustiniano principe dicitur in Institui. iuris sub titulo De successsione libertorum, his verbis, Sed nostra constitutio ita causam definiuit,ut si quidem libertus vel liberta minores centenariis sint,id est minus centum aureis habeant substantiam sic enim legis Papi summam interpretati sumus, ac si pro mille sestertiis unus

aureus computetur nullum locum habeat patronus in eorum successsi ne. Nos unum aureu centum sestertiis aestimamus, Iustinianus mille. Sed

huic obiectioni ita respondeo, aestimationem hoc in loco no iustam, & ut Graeci appellant argyrognomonicain esse, hoc est a collybo vel nummula- Iriorum taberna petitam,sed pro arbitrio legem condentis factam, cui hocs lacitum est de centenariis libertis sancire, quod pridem lex Papia de milenariis statuerat. Id quod mihi satis indicare videtur haec particula, ac si. Si quis enim totum illum locum diligenter animaduertat, facile sui opinor)iudicabit Iustinianum legi Papiae non in eo latum derogasse, quod patronus olim liberto etiam liberis intra numerum ternarium extatibus in qua drantem succedebat,sed etiam in eo quod qui liberii olim centenarii dic

bantur a centum sestertiis, nunc centenarii dicuntur a centum aureis, quae multo minor est summa. Potuit& numerus corrumpi, ut mille pro centu F legatur, errore ex notulis orto ut insta videbimus. Potuit de mille sestertii;

pro mille aeris obrepere librariis ab eadem causa. Leges Papiae multae su runt,uel una suit multiplex. Meminit Cic. pro Archia legis Papi , Traia quil in Claud. Tertul.& Lactantius lib.pri. Mouere igitur dictum illud Iustiniani neminem debet contra tot tantorias scriptorum auctoritates. Sestertius enim nunqua aereus suit,sed ab initio statim duos asses & semissem valuit. Assis vero aereus erat. Plin.deIadano lib. xii. Precia sunt laudatissi mo in libras asses. xl. De Hammoniaco, Precium optimi in libras asses. xl. In

86쪽

& partibus eius liber II. xli.

A ln antiquissimis tamen utrobique asses xxx legitur. Quando autem non addit nomen nummi, quisbam intelligendus sit haesito,ut de Casia ibidem,

Precia nulli diuersiora. optimae in is oras xl, caeteris xv. Sic enim in antiquis omnibus legitur.Vtrum ne igitur asses, an sestertios,an denarios intelligamus 3 Et rursus ibidem de Myrobalano, Precium in libras x. Sic enim in antiquis legitur,licet in impressis libras binas legatur. Sed obiter locus ille de Casia emendandus est,qui sic in impressis libris legitur, Frutex & Casia est, iuxtaque cinnami campos nascitur : sed in montibus crassiore sam B mento, tenui cute, quem conteri, atque in cinnamomo leuari de exinaniri precium est. Ego ex antiquorum obteruatione lego, Quem cotra atque incinnamomo, labare&exinaniri precium est.Supra enim de cinnamomo

loquens Plin. Vilissimum virgulti, quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia. Illud leuius erratum de Laia Plinitio dano supradicto,Sunt qui naerbam in Cypro ex oua id fiat, Ladam appellent.etenim illi Ladanu vocant. In eo loco saepe naes, antequa ex antiquis Ledam & Ledanum legendum esse deprehendi. Eodem in libro de B dellio, Precium sincero in libras decem tants. In antiquis non tantum sed temC ni legitur,fortasse pro sestertii. Notum est enim sestertium duabus virgulis erectis & semisse scribi solitia, ut hodie in Verrinis Ciceronis legitur quod notam ternarii numeri librarii esse putauerunt, quantum coniicere posisum. Verum asses xl Plinius pro quatuor denariis dixit. Asses enim Plinius aereos nummos intelligit aeris grauis libra valentes. Cornelius Nepos de frugalitate Pomponii Attici loquens, Nec id inquit) praeteribo, quan- qua in nonnullis leue visum iri putem: Cum in primis lautus esset Eques Ro.&non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines inuitaret, scimus non amplius quam terna millia aeris peraeque in singulos D menses ex ephemeride eum expensum sumptui serre solitum. atque hoc non auditum,sed cognitum praedicamus. Millia aeris dixit ad disserentiam millium nummum vel sestertium. Liuius libro ultimo de secundo bello Punico,de Scipione loquens, Argenti tulit in aerarium pondo centum millia. militibus ex praeda quadragenos aeris diuisit. Et lib. ii. de bello Macedonico de triumpho Quintii, Duceni quinquageni aeris in pedites 3iuis. Et rursus lib. supradicto belli Punici, Legatis in singulos dona ne minus quinum millium, comitibus eorum mille aeris. Mille aeris dixit pro cen- Min . G. tum drachmis, id est argenti libra : sed genus nummi dati exprimere vo-Ε luit. Et libro nono de bello Macedonico 'enatusconsultum factum est visngulis centena millia aeris QEaestores urbani ex aerario dareiat. Hoc in loco quadragena millia sestertium intelligendum dico: quod nisi aeris addidisset, ego centum sestertia intelligerem: quanquam si exempla in medium

afferam, vix controuersas expediam. Plin. lib. xv.de copia olei loquens,Vrbis quidem anno quingentesimoquinto, Appio Claudio Caeci Nepote, L.

Iunio Coss. olei librae duodenae assibus veniere: & mox anno sexcentesimo octogesimo M. Servius aedilis Curulis olei denas libras singulis assi bus praestitit populo Rom. per totum annum. Idem lib.xviii.de arborum

87쪽

Mira pre cia pomoariim Ro. Duratina persica. Memora

bilis asin .

Asina Reatina.

Gulielmi Rudaei de asse

frugiferarum preciis loquens,Nec minus miraculum in pomo est, multaru Fcirca suburbana fructu annuo addicto binis millibus nummum, maiore singularum redditu,quam erat apud antiquos praediorum. Fidem hoc dictum excedet,si vera sunt quae diximus, ut nummi appellatione sestertium intelligere oporteat,& sic arboris unius usum fructum credamus in annos singulos duobus millibus sestertium conductum a propola, ut in eo quaestum faceret:& in eadem urbe denas olei libras aut etiam duodenas singulis assibus aliquando venundatas,cum singuli sestertii dipondium & semissem valuerint. Primum hoc respondeo , vilitatem illam olei semel aut ite- Grum contigisse,quanquam non tam negociationem aut venditione fuisse puto, quam largitionem aedilitiam ad plebeium fauorem emerendum , ut alibi dicetur. Potest etiam numerus deesse in superiore loco Plinii,cum aD sibus tantum legatur, non singulis assibus, ut in sequenti. Potest etiam vilitas tanta suisse aliquo anno eo liquore exuberante, qui ultra annum non seruabatur: id quod Plinius ipse his verbis significat,Vetustas oleo taediuinaffert,non item ut vino: plurimumque aetatis annuo est: prouida, si libeat intelligere,natura. Quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse no est, quin immo inuitat ad seruandum blanda inueterati caries. oleo noluit pam Hci,secitque ea necessitate promiscuum & vulgo. Memoria nostra Parisiis uno anno tanta fuit vilitas vini,vt inopia vasorum quida donare vel essundere cogerentur: quidam qui grandioribus cuppis condiderant, anno soquenti magno vendiderunt. QPod autem ad mercedem annuam singularum arborum attinet,non tam mirari id c5 uenit,quam id quod ab eodem

lib. xv. depersicis dura cinis dicitur, quod genus aetate Plinii insitione repertum est. Aestate inquit ille praecocia intra X X X annos reperia, & prim d denariis singulis venundata. Et paulo inserius, Precium inquit)singulis iam triceni nummi fuere, nullius maiore.quod miremur,quia non aliud I fugacius longissima nanque decerpto bidui mora est, cogitque se venundari. His verbis plane significat singula persica sestertiis primum quaternis

venundata, postea augescente gratia sui fit aliquando precium ad tricenos nummos euasisse. quare non mirum est singulas arbores bina millia nummum annuo redditu meruisse, cum septem &sexaginta poma hanc summam conficere potuerint,tricenis nummis singula venundata . Causam autem assignans tanti precii subdit Plin. Vndique pomum innocuum expotitur aegris vel agris, ut in antiquis legitur. Huiusmodi hodie duracina svi opinor nomen retinent in Britannia Aremorica. Τranseamus ad reliqua. ΚIdem Pli. lib. viii. Asinum quadringentis nummis emptum inΑsio Senatori auctor est M. Varro, haud scio an omnium precio animalium victo, opera sine dubio geruli mirifica arando quoque, sed mularum maxime progeneratione.patria etiam spectatur in iis, Arcadibus in Achaia, in Italia Reatinis.Sic omnia habent exemplaria etiam antiquissima. Plinius admiratur asinam Reatinam quadringentis nummis emptam, tametsi gerulam,& aratricem, de prolificam: existimatq; hoc prectu maius esse omniuanimalium precio, nedum veterinorum, & pluris tamen Romae persica

XIIII

88쪽

dc partibus eius liber II.

A X I U I venisse eodem auctorea firmauimus.Vereor ne haec Plinii salebra

huius inuenti nostri cursum hactenus ut arbitror inoffensum, aut moretur, aut plane interpellet: etsi quod sequitur,addam, ne commentarii nostri processus haereat. inaestus inquit ex iis opima praedia exuperat. No tum est in Celtiberia singulas quadraῆenis millibus nummorum emi, admularum maxime partus. Si nummi temper sestertii intelliguntur, quonamodo haec loca duo conuenire postulati Hic si dixero locum mendosum esse,transultare utique confragosa loca, non aequabili gressu pertransire di-B car. Quod tamen quia & alibi necessa id mihi faciendum est, hic a lectori bus impetrare illud habeo, mihi quidem non iniquis, ut si hoc institutuin

meum hoc in loco haud dubie insigni,approbauero,valeat in futura quoque siqua serte auctorum interitu destituentur testimonio. Audiamus igitur Varronem ipsum lib. iii. rerum rust.quem Plinius dicti sui auctorem locupletissimum esse censuit: in cuius dialogis Appius Claudius Augur ad Axium Senatorem ita inquit, Quod si ea aedificia villae non sunt, quae asinum tuum, quem mihi quadraginta millibus emptum ostendebas apud te, nunc habent, metuo ne pro villa emam Ostiae in littore Seianas aedes C Apud Plinium quadringentis nummis legitur, apud Varronem ipsum quadraginta millibus,utrobique corrupte. Vt enim nummis pro millibus illic legitur,sic quadraginta hic pro quadringentis: tametsi vix intra fidem

id stabit cum ag aestimationem millium nummorum venerimus. Hoc tamen cum ex Plinio videtur,qui prius hoc precium Romς admiratus,mox transsatilium in Celtiberia esse tradidit: tum vero ex eodem Varrone libro secundo eiusdem operis his verbis, Qui non habet eum asinum quem supposuerunt equae,& asinum admissarium habere volunt, de asinis quenque

amplissimum & sermosissimum quam possunt eligunt, quique seminio D natus sit bono, Arcadico,ut antiqui dicebant: ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac quadringentis millibus id missarii aliquot venierunt. o in loco trecenis & quadringenis millibus lego. quanquam hic rursus aestuare necesse est. Idem enim Varro alibi de eligendo pecore loquens, Prinium inquit lut bonum pares pecus, scire oportet qua aetate quanque pecudem parare haberes expediat altera pars, cognitio formae : tertia pars est,quo seminio quaerendum. Hoc enim nomine asini Areadici in Graecia nobilitati, in Italia Reatini, usque ed, ut mea memoria asinus venierit ses. tertiis millibus sexaginta,& unae quadrigae Romet constiterint quadringenΕ tis millibus. Semel iam testati sumus, ubicunque apud antiquos sestertiis& millibus coniunctim dicitur, non sestertiis sed sestertium legendum Quare hic sestertium, non sestertiis lego. Sed loca sic citare necesse est, ut apud auctores leguntur: quod in uniuersum dictum esse velim. Sed quod ad rem pertinet, Varro in persona Scrophae miratur asinum memoria sua emptum sexaginta millibus,& asinos quatuor iugales quadringentis. a re dubius maneat hic locus Plinii necesse est, ita tamen, ut lotos quidem

pedes ex maculoso loco conflictatione non multa expedierim . Quanquam quis dubitet quadraginta millibus apud Plinium asserere, & trice

89쪽

Plinii Io

cus.

Patina sopi.

Huius hobri lectio

vicε prae bet histo

Plinii Ioe.

Gulielmi Budaei de asie

nis ac quadragenis millibus apud Varronem, ne fidem alioquin abnega- Fre antiquis monumentis cogamurr Atque eadem opera locum Plinii inibi restituemus.quod enim in omnibus impressis libris legitur, Nec nisi spatio se incubant,alias atteruntur.Varia nanque somnio vita concipiunt, ictu pedum crebro:qui nisii per inane emicuerit,repulsu durioris materiae clauditatem illico affert. ubi ego ex antiquis exemplaribus lego, Nec nisi spatiosa in cubitant laxitate.varia nanque,& caetera. illa enim duo verba,alias atteruntur,temere ab emendatoribus sunt addita : quae superuacanea esse

satis ex eo apparet quod sequitur, claudos illico fieri. Et nic Hermolaus GBarbarus vir ingeniosissimus gloriabitur se Plinium emendasse, altera etiam castigatione repetitum tSed pergamus porro. Idem Plinius libro decimo Maxime tamen insignis est in hac memoria Clodii Aesopi Tragici histrionis patina,sexcentis sestertiis taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut sermone vocales, nummis sex singulas coemptas, nulla alia inductiusta uita te,nisi ut in iis imitationem homiyis manderet, ne quaestus quidem suos reueritus illos opimos, & voce meritos. Dignus prorsus filio, a quo diximus deuoratas margaritas. Ego antiquissimum exemplar habeo, in quo hoc verbum nummis, deletitio loco sci iptum erat, ut coniiciam non si nummis sed millibus prius scriptum fuisse. omnino enim sic legendum est. Centenariam enim patinam Aesopi suisse intelligimus, id est centenis auibus structam, millibus senis coemptis,ut in summa sexcenta fierent sestertia: de qua idem Pli. lib. xxxv. Nam nos inquit cum unam patinam A sopi Tragoediarum histrionis in natura auium diceremus sestertiis sexcentis stetisse,non dubito indignatos legentes.Haec & huiuscemodi alia incredibilia omnino primore sensu videbuntur, sed cum omnia in discussionem venerint, inuicem sibi fidem ut faciant peruincemus. Opulentia enim

Romana simul & luxuria intelligentur, quae instar sui arbitrorὶ habebunt 1

historiae cuiusdani variae & admirandae. Sic enim rem temperatam oportuit, ut non magis in abaculo manus occuparetur, quam animus rerum intelligentia interim oblectaretur.Sed iam videamus de columbis apud eundem Plin. lib. x. Harum inquit amore insaniunt multi, ac super tecta exae disicant turres iis, nobilitatemque singularum de origines narrant, vetere iam exemplo .Laxius Eques Ro. ante bellum ciuile Pompeianum denariis quadringentis singula paria vendicauit,ut M. Varro tradit. Licet in omni bus exemplaribus & Laxius & vendicauit legatur,tam e & L. Axius & venditauit lego, cum Varro de pullis earum loquens ita dicat, Romae, si sunt Κformosi,bono colore,integri,boni seminis paria singula vulgo veneut ducenis nummis necno eximia singulis millibus nummum: quas nuper cum mercator tanti emere vellet a L. Axio Equite Rom.minoris quadringe tis denariis daturum negauit. Hactenus Varro. Si ergo paria singula columbarum non semel sed saepe mille sestertiis nummis vendita sunt, aliquando etia mille de sexcentis id est quadringentis denariis, cur no & aues humano sermone vocales,sex millibus eade in urbe vendi potuerunti quas tamen apud Pliniu sex nummis emptas legimus, errore eorum seculorum, quae

90쪽

& partibus eius liber II. xlvi.

Α quae in rei nummariae verbis prorsus nihil viderunt. Huius rei irrefutabile argumentum ex eodem ipso auctore reseremus,qui libro eodem de Lusci,niis loquens ita inquit, Certant inter se,palamΦ animosa contentio est. Vi'cta, morte sinit saepe vitam,spiritu prius deficiente, quam cantu. Meditatur aliae iuniores, versusquequos imitentur,accipiunt. Audit discipula intentione magna, ac redait: vicibusque reticent. Intelligitur emendatae corroctio,& in docente quaedam reprehensio. Ergo seruorum illis precia sunt, de quidem ameliora quam quibus olim armigeri parabantur. Ex his verbis B significatur lusciniarum magna precia suisse, cum apud Columellam vini- Luscinitiator seruus octo millibus aestimatus sit,& pluris armiger venire vinitore solitus sit,ut qui praesidium vitae domino afferre posset. Quod si id quod si quitur statim apud Plinium, emendari a nobispotuisset, memorabile ali quod precium in medium attulissemus eius lusciniae albae quae Agrippinae

dono data est. Id quoniam fieri non potuit,in vice eius,locum alium eius. dem capitis in principio statim restituemus. Noctuaru genus in Creta in sula non est,& etiam siqua inuecta sit,emoritur. Nam haec quoque mira naturae differentia,sia aliis locis negat, tanquam genera frugum fruticumve, C sic & animalium non nasci translatiliorumque inuecta mori. Mirum quidem est illud unius generis aliti aduersum . quaenam est iis naturae inuidia Sic in omnibus impressis legitur,connivente Hermolao,& hoc totum caput intactum transmittente. Quae verba cum mihi comita inter legendii viderentur, tandem aditis antiquis exemplaribus ita restituenda duxi, ut post verbum animalium,distinctio fiat velut sensu finito:deinde ita insera- pii. i. iis

'mus,Non nasci, transsatitium: inuecta mori, mirum. Quid est enim unius restiturus.

generi, saluti aduersum t Translati titim hic pro solito, & in multis usitato Thinavi, & communi inter multos, ponitur: quod verbum maxime Plinianum est. V Ita patet in uno versu Plinii quatuor errata a castigatoribus relicta. De aut culis vocalibus Plinius alibi, Agrippina coniunx Claudii Caesaris turdum Tu dis

habuit quod nunquam ante limitantem sermones hominum. Cum haec vocalis. proderem ,habebant & Caesares iuuenes sturnum,item luscinias Graeco a que Latino sermone dociles,praeterea meditantes in diem, & assidue noua loquentes longiore etiam contextu. In diem autem, non in dies in omnibus libris legitur. ex quo intelligimus doceri solitas ut diebus diuersis non eadem sed Rabinde nouum aliquid loqueretur. Summa igitur supradictorum est, mille sestertium, & mille nummum, duo millia ac quingentos ae-E ris valere, & mille drachmas decem millia assium, & quatuor M.feste tium. Porro centum drachmas unam minam argenti efficere, quae & libra& pondo dicitur. At vero libras duas argenti & semissem, seu ut veteres dixerunt duapondo & semissem mille nummum valuisse. Hoc etsi satis an

tea confirmatum est, tamen & auctarium hoc addemus, ne cuiquam non satisfaciamus in ea re in qua ab omnibus dissentimus. Liuius lib. ii .de bel. Punico, In permutandis captiuis conuenerat inter duces Ro. Poenumque,

ut quae pars plus reciperet quam daret, argeti pondo bina & selibras in militem praestaret. De quo conuento Plutarchus in pabio loquens, Coum

SEARCH

MENU NAVIGATION