장음표시 사용
141쪽
appellauit: sed illud non conuenit,propter verba quae sequuntur Heu pro- Fdigia ventris: mirum esset non licere carduis pecori vesci, non licet plobi. Vr autem libris pro assibus intelligam , adduci non possum , cum legisse me non meminerim, nec id precium esset quod plebem a macello arceret. E iusdem autem annonae fuit duracina persica tricenis nummis aut vicenis venire,& asparagos singulos ternis nummis. In eodem capite obiter de alia emendabimus, Aues vltra Phasidem amnem peti, nec fabuloso quidem terrore tutas, immo sic preciosiores : alias in Numidia atque Aethiopia in sepulcris aucupari: aut pugnare cum seris: mandi ab eo cupien- GPlia loeu, tem, quod madat alius. Lego ex antiquis, Alias in Numidiae atque Aethiopiae sepulcra, aut depugnare cum seris, mandi i , capientem quod mandat alius. Sic enim sensus argutior,& magis Plinianus. Ibidem, Hortorum C to praedicat caules. hinc primum agricolae existimabantur prisci. Et sc statim faciebant iudicium numquae ellet in domo materfamilias etenim haec cura fix minae dicebatur)ubi indiligens esset hortus. Lego ex antiquis, Et licstatim faciebant iudicium,nequam esse in domo matremfamilias, id est paNequam. rum fiugi, nec ad rem augenda acrem . hoc enim nequam significat, ut se
uos nequam dicebant qui bonae frugi non essent. Et paulo inserius, Nam Hcarnis desideria etiam erant in exprobratione. Legendum, gari,id est liquaminis. Respondet enim praecedeti membro, Damnantes pulmentaria quae alio egerent pulmentario. Et rursus inserius. Hortos villae iungendos non est dubium, rivosis maxime habedos, si contingat,profluo amne. si minus, e puteo, pertica organisve pneumaticis tollendo non hausto rigando. L go,Si contingat,praefluo amiae: si minus,e puteo pertica organisve pneumaticis vel tollenonum haustu rigando. Liuius lib. viii. te bello Maced. circa principium,Collectis rursus animis, in arietes tollenonibus libramenta Totu... saxorum stipites robustos incutiebant. Huiusmodi tollenonii ines. meminit Vegetius libro quarto. Dicuntur & tollones a quibusdam,a totulendis rebus vel hominibus. hic autem a Plinio pro eo haustorio accipitur quod a Graecis celoneum dicitur. In vetusto codice tollon nouum legitur, in aliis vel tollendo non: ex quibus facile erat coniicere tollenonum esse legendum. Sunt & alia in eode capite mendosa, quae intacta ideo relinquenda duxi, quia comminisci nihil potui: aliqua etiam vix digna quae attingantur,ut illud in quo Hermolaus conflictatus est, In remedio saturnica ligna: ubi Saturica ex vetustissimo lego pro Satyrica, more antiquo. Quod autesequitur, Tot generibus usque ad infimam plebem descendente anima: l gendum mihi videtur annona,etiam si nulla auctoritate exemplaris ducar. Haec autem ideo commemoranda duxi,ut labefactatam esse exemplarium Plinianorii fidem lectores merito iudicare possint,qui haec & huiuscemodi alia toto hoc opere sparsa accurate perpenderint: nec unius aut alterius loci auctoritate rebus contestatissimis ndem derogandam esse: quanquam dictum Pliniti supra dictum huiusmodi est vires ipsa & mutilatum oc corruptum esse locum clamitet, cum eius loci membra mutuo collidantur. Si enim auri scrupulum vicenis sestertiis valuit,quonam tandem modo in libra
142쪽
& partibus eius liber III. lxix.
Λ bra sestertii tantum nongentit sed sint sane nongenti in libra sestertii, qui igitur fieri potest ut a non ingentis ad X L millia peruentum sit 3 inare relinquetur ut Plinius hoc in loco suo sibi testimonio refellatur & concidat. In uno venerandae vetustatis libro ita legebatur, QMd essicit in libras ratione sestertii qui tunc erant. D.nongenti: post haec acuit. X. XL fgnari ex auri libris. ex quo coniicio non millia X L, sed nummos Plinium reliquisse scriptum, & locu mutilatu post verbum sestertii. In omnibus enim libris anti l lis,erant pluraliter legitur,& X L signari, no X L millia. Quam
B autem ancipites notae suerint inter nummos & millia patuit ex supradictis. Nec ed tamen pertinet longa haec disputatio, ut veritatis assertionem in hoc loco positam putem,aleam Q huius operis in hoc uno cardine ver ti. Necentinusqueadeo exilibus argumentis nixus sum, ut si Plinius ipse reuiuiscat, & hunc locum agnoscere velit ita ut lectitatur, aut si dies olim sorte autographum Plinii, aut eius aetatis Volumen aequale protulerit svi id fieri posse credamus)non ipsi etiam Plinio iudicem ferre ausim uniuersam antiquitatem, ni hoc perperam ac falso scriptum sit, ut & alia quaedam qu postea dicentur. Dixi supra argetea me nomismata Romanorum diligenC ter expendiis ut id quod ratiocinatione & auctoritate vetusta colligebam, reapse quoque comprobarem. In auro itidem faciedum quum statuissem,
quatuor de viginti nomismata stot enim aurea eos plura habebam in in altera lance posui & ex aduerso sex uncias nostras statui. Quo facto, cum le- pensa. uius aurum esse inuenirem,srossulorum duorum additamento cum pauculi, minutiis, rem ad aequilibrium perduxi. has minutias nostrates grana stata. vocant: nos momenta latine appellare possumus. haec quatuor& viginti mom tua. sunt in denario nostro,quod scrupulum latine Vocitatur. Quomodo enim D. riui.
in uncia latina quatuor & viginti sunt scrupula, sic in nostra quatuor de vi-D ginti denarii:&vt drachma tria scrupula pendet, sic grossus tres denarios. ciosis. Vertam haec nomismata cum singillatim pensitarem,in iis fuerunt Tyberii Rustusti duo, in quibus effigies parum iconicae videbantur: unum hac inscriptione: Tyb. Caesdiui Aug. Augustus. & in auersa facie, Ponti f. Max. ubi simul aerum sedens. Alterum utrinque effigiem ha bat, ut eodem habitu, sic sibi dissimilem , cum hoc elogio notis scripto, Tyberius Caesar Augullus Tribunitiae potestatis quindecies. & in altera parte, Tyberius Caesar diui filius. Singulorum pondus erat didrachmum, id est denarii bini argentei quadrigati de quibus ante diximus. Alterum fuit male imitatu, E sed quod Augusti fuisse ex indice cognouimus, qui fuit eiusmodi, quat nus testi per vetustatem potuit, Caesar Augustus Pater patriae. & inpos Pica facie, Caesari Augusto. Hoc quanquam attritum, grauissimum tamen inuenimus,ut bina argetea traheret. Aliud eiusdem principis erat iconica effigie qualis vulgo agnoscitur, a postica parte quadrigatum, dicterio tetragrammato in infimo margine, S. P. Q R. significante Senatum populum et Romanum.& in auersa parte nonae principis ipsius erat. hoc iu-jlo pondere leuius erat circiter granulis duobus, sed ita, ut detritum diceres
quod ponderi deerat. Erat unum eiusdem Augusti & Antonii in Trium-
143쪽
u iratu percussum, utrinque effigie insigne: iisdem elogiis quibus & argen- pleum illud cuius inter argentea meminimus, nec decoris characteribus, &caetera inscite assimulatum, pondere non detrito,sed iniquo,imminuto sex monactis. Incidit in manus meas& aliud in quo erat Augusti efiigies putichre expressa,hoc titulo,S. P. . Caesari Augusto Cos.xi.trib. Pot.vi.& in tergo, Ciuib.& sign. Milit. a Part. Recu p. percussum in memoriam signorum quae cum Crasso amissa erant, de postea A ugusto a Parthis r N,m siri, missa sunt cum captiuis. Appendi & aliorum principum, in queis & Ty- in prisca. berii Claudii Augusti, elegater percussum, hoc epigrammate, Ty. Claud. GCaes. Ger. I M. TR. P. iconicum,cuius imaginem ex Tranquillo agnosceres: a tergo hoc elogio, Constantiae Augusti. quod quanquam detritu, pondus tamen iustum asseruauerat. Appedi & Neronis Caesaris de iconica & scite percussa hoc indice, Nero Caesar Aug. Imp. In eostica faciespicea erat corona, intus quatuor habens literas ex senatusconsulto significantes decretam ei coronam,ambiete extrorsus hoc elogio, Pontis. Max. ΤR. PO. VI. Cos. IIII. iusto pondere aliquanto leuiora. Vnum praeterea Galbae Neronis successoris i conice effictum, cum corona spicea ambiente marginem, in auersa facie octo literarum elogio hoc significante, HSenatus po. φ Romanus ob ciues seruatos. leuius etiam aliquanto Neronianis. Habui tum & Vespasiani superciliosa fronte, & nitetis vultu. Habui & Neruae & Traiani Hadrianij principum, eleganter quidem expres.si,sed pondere leuiuscula,octonis circiter detractis minutiis. suus unicuis index erat,supradictis titulosior,ut in Neruae, Imp. Caesar, Nerva Traian. Aug. Ger. P.M. TR. PO. Cos. II. P. P. Imperator Caesar Nerva Traianus, Augustus Germanicus, Pontifex Max. Tribunitiae potestatis, Consul iterum, Pater patriae. Et in Traiani itidem,nisi quod Dacici titulus accesserat. In cuius postica facie statua equestris erat nastam intorquens, accu- Irate expressa, equo vehens incitato,cum honorifico hoc elogio,S. P. QM. optimo principi. Hoc nomisma, omnium quae vidi, pulcherrimum erat,& facie augustissima, secundum quod Hadriani succetaris eius nomisma principalem dignationem atque auctoritatem ausustam praeserre maxime videbatur:quod etiam ipsum equestrem statuam nabebat,equo no pugnaci sed viatorio insidente. Cernere erat asturcone tollutina gradiente, de volui a logis itineribus strigosiam, credo,ut princeps terram peragrator intelligeretur. sic enim appellatus est. Appendi etia Antonini pii, M. Antonini cognometo Philosophic Aurelii & Seueri,imminutiore sensim podere. In quibusdam a tergo est pro elogio liberalitas Augusti, in Aureliano hilaritas, in Seueriano aeternitas imperii, & in Lucii Veri Victoria Augusti alata. M. Antonini philosophi huiusmodi titulu habebat. M. Aurelius Caesar A ug. Pii filius, tribunitiae potestatis tertium, Cosul iterum. & in auercaeo diω sa facie Concordiae simulacrum, brachiis leniter expastis,cuius latera altriniimvlMHi secus cingebant chamaeterae pusillae singulae, inuicem auersantes, quibus utraq; manu lacinias stolae porrigere Concordia visebatur. Hic M. Pnilosophus,qui Verus ab Eusebio appellatur de ab Eutropio, Aurelius etiam dictus
144쪽
& partibus eius liber III. lxx.
Λ ctus est Antonini Pii adoptione, ut auctor est Capitolinus, qui etiam Faustinae uxoris nomine nummum percussit hoc indice, Faustina Augusta, Pii Augusti filia. Haec ideo enarraui verbose fortasse, quod hodie huiusmodi multa circunferuntur nomismata, ex quibus iudicium fieri volo siquid aut fals3 aut temere censuisse visus sim. neque enim de meis tantummodo iudicio facto acquieui. Aureum autem Romanum Attici nummi instar percussum fuisse existimare debemus, coniectura ab argenteo nummo sumpta,de quo ante dictum est. At aureus Atticus, qui stater ab eis ap-B pellatur,pondere didrachmus erat,vt auctor est Pollux lib. iiii. de Vocabu- ii sitici
lis rerum,. R Bυσοῦς metis sio, qui χμας ιι sitier. Aureus inquit nummus duas
drachmas Atticas habebat.ὸe quo etiam infra nonnihil dicetur. Existimo staterem esse quod in iure libra auri vocatur,ut in lege omnes, in Cod. Iu- Libri a stiniani in tractatu de Appell.&in. l. Illustres, de modo mulctaru . Plus est enim auri uncia, quam auri libra,vt ibidem liquet,& in serius dicetur, si locus occurrerit. Quare cum denarium Romanum drachmali pondere suisse constet,aureum quoque Romanum didrachmuna,id est duorum denariorum pondere percussum fuisse merito iudicare debemus. quanqua quid C opus est argumentis,cum nummi ipsi extent vetustatis symbola asseruantes,ne imponere nobis nouitii pro veteranis possinit Proinde cu libra Romana sex & nonaginta drachmarum fuerit, duodequinquaginta nummi
didrachmi ex ea factitati sunt a principio: quibus si semunciam addideris, id est quatuor drachmas,ut ex libra fiat plena minas cum libram & minam in re numaria idem fuisse docuerimus erunt in libra quinquaginta omnino nomismata: ut apud Plinium quinquaginta potius quam quadraginta Plinii loc. legendum sit. Siquidem ut dixit cum illa nomismata uniuersa quatuor &viginti expensarem,& unius nummi loco pondusculu didrachmum gros. D sum nunc appellamus)adderem, minimo minus sex uncias in aequilibrio tenebam,hoc est librae nostrae argentariae dodrantem. Ex quo intelligimus quinquagenos olim aureos in singulis libris suisse, duntaxat iusti ae egitimi nomismatis. Vetustos autem nummos extare,praeter ea quae dicta sunt,
etiam Pomponius Iurisconsultus admonere nos potest, qui lib. vii. Dig storum sub titulo de usu fructu sic inquit, Nomismatum aureorum vela genteorum merum quibus pro gemmis uti solent, usu siluctus legari potest. A uaritia autem principum vel temporum iniquitate imminutio ponderis postea inualuit. Id quod hodie apud nos, quanquam admurmurante Ε hominum sermone nihilo minus factitatur. In aureis enim nostris binum
ternum s momentorum intertrimentum lege quoque admittitur.remediu R
viri monetales appellant .id quod primum clemetia edictali nummulariorum mancipibus indultum,ne cui fraudi esset si quis nummus ex multis leuiusculus sesellisset,auaritia pro iure suo sumpsit,ita ut nulli iam iusto priscos pondere signentur:&qui priscorum extant, aut ostentationis gratia in deliciis habeatur,aut prius accisi demum in commercia & ad collybum prodeant. Hinc fit ut coronati qui Cruciati cognominatur, iam comme
ciales non sint,vtpote superpondiales. Quod si tam animose principei im-
145쪽
minutae monetae crimina exercerent, quam imminutae maiestatis exercent, Finelius cum rebus humanis ageretur,& minus fallerct adulteratores nummi, quorum iam ipsorum crimen multitudine reorum,& interdum potentia atrox esse desit. Sed sic est sere in omni parte sui Resp.nostra,vt primorum arbitrio ne dicam libidine non legum praescripto gubernetur: quarulegum nulla tot, tantis,tam' terrificis vinculis adstricta unquam memoria nostra fuit sanctio ut no quilibet in aula ordines ductantium, aut resoluo
re aut rescindere aut abrumpere non toto anno vertente potuerit. Roma
ni autem nummi imminutione sic colligo. In uncia ut dixi nostrates gros- Gsulos octo ponunt,ut Romani octo drachmas,& ternos in grossulo dena rios, qui latine scrupuli dicu tur: in singulis autem denariis vicen aquaterna grana momentave, pro quibus & vherioribus minutiis verbum Latinum affignare non possumus. Inuncia igitur quatuor oc viginti denarios ponimus,& granula seu momenta quinget a septuagintasex,id est quater & vicies quatuor & viginti. At Romani quaternos aureos in uncias signabant, ct argenteos octonos. siquidem argentei bini singulos aureos aequant pondere. Ita quater duodenos in libras signasse deprenenduntur, id est in duodecim uncias,& binos ex semuncia,quae minae, id est librae argentariae acco Hdit. Sic numerus quinquagenarius in libram impleri deprehenditur. Age dum igitur fac ex quolibet nummo in argyro copio,id est in officina argentaria detracta esse octo granula squandoquidem hanc decessionem in re centioribus sere deprehendimusὶ detrimenti scrupulu unum in ternis numis inuenies,& in denis octonis scrupula sex,id est aureum unum,& duos. aureos in tricenissenis,&in quadragenisquinis duos aureos & semissem,& in quinquagenis eo amplius aurei quadrantem. QEdd si sesquiplam huius detractionem posueris,ut in singulos nummos duodena granula decesserint, in libras quinquageni quaterni nummi signari potuerunt, ita ut eo Iamplius sextantes lucri fierent. huiusmodi autem aetate Plinii signatos suis se affirmare non dubitem. quippe cum Tyberianis& Claudianis ut grauissimis aliorum principum nummos opponerem Man ante, quam decimum
granum addidi, praegrauare illi Vespasiani nummu destiterui, cum interim collybo detritus non videretur. Quod ne comminisci videar,a tergo in eo nummo annonam esse dico .quaquam in nummo Domitiani nihil didrachmo id est ponderi iusto deerat: scite quidem ipso at simulato, & in quo
vultuosam faciem agnosceres Vespasianum genitorem lineamentis omni
bus reseretem. Illud Augustale ob Parthica signa percussum, duo amplius grana auctarii habebat. In Neruae & Aurelii leuiter quidem detritis undecimi demum pondusculi additamento examen neutro propensum stabat. Hadrianici autem octo circiter granorum detractionem habebant. Sunt enim huiuscemodi qui in posteriore parte non equestrem statuam, sed salutem Augusti habent, in secundo Consulatu eius signati. in antica parte imago est lineamenta prioris illius male reserens. Fortasse igitur apuci Pli-plinii loe. Dium legi posset, Post laaec placuit L nummos signari ex auri libris, paulatimque principes imminuere pondus, minutii sine vero ad L V nummos. Nam
146쪽
& partibus eius liber l . lxxi.
Λ Nam ut millia legatur, ratio omnino refragatur, ut antea diximus, sed eo maxime,qudd millia argenti signari ex auro non potueriint,nec auri pondere imminuto ex XI millibus X L V millia fieri, nisi arget ei nummi pondus imminutum intelligamus:quod consentaneum huic loco no videtur. Vtcunque, locus ille corruptissime legitur:nec nos in eo fallimur quod dictum est. re enim comprobatur. Romanis nomismatibus pares omnino
pondere sunt Anglici nummi qui Nobiles appellantur,duntaxat Eduardei&Rofati, pondere senum scrupulorum. Hoc cum ex actis virorum mΟ- nummi. B netalium & ex nummulariorum monum elis comperimus, tum vero exa
minali experimento probare voluimus. hoc tantum interest, quod Rosati pondere pares auri bpnitate cedunt,Eduardei instat omnifariam habent illorum . in prima enim nota auri bonitatis censentur, quae tamen synapuritate ex aeta & obryza, quadrante scrupuli distat. Aiunt enim nultu nu-mum ad plenam puritatem exactum esse. Sed iam illud videndum, quonamodo auri scrupulus vicenos sestertios valere potuerit. quod antequa explico, hoc pretiandum habeo, me Plinii locum ita legere instituisse, quoad aliud inuenero, Ita ut scrupulum valeret sestertios duodenos, vel bissenos Plin locus C potius,quod efficit in libras ratione sestertiorum qui tunc erant, denarios nongentos. Et in serius, Paulatimque principes imminuere pondus, minutiis me Nero, ad quinquagintaquinque nummos. ut intelligamus Nerone
nomisma maxime omnium extenuasse, eo utique tempore,quo donati
nibus immodicis & prodigis impendiis exhaustus, a Senatu centies sestertium annuum exigere coepit. Vertim esto recte apud Plinium sestertiis vicenis legatur: auri nunc uncia ad puritatem excocti, aestimatione princi- Auripali sedecim francicis & quadrante & eo amplius denariis quinque valet. Hanc aestimationem finitimarum gentium commercia intenderunt. plu-D ris enim aurei nostri permutantur quam per edictum liceat, conniventia tamen principali approbante: quod temporum diis cultate costitui vix potest: id quod experimento uno & altero cognitum est, fremente nequicquahomine viro primario qui id se effecturum per omnia numina deierarat, praeconialibus interdictis 'aliis super alia perlonan ibus: quae qualibet minacia & ab homine irae impotentissimet manantia scuius tunc ferociae recta & utilia consilia cedebant publicum tamen consensem peruincere nopotuerunt. Nos autem ratione in argento instituta,neutram harum aestimatiunum seqWςmur,sed mediocrem, & eam quam Mercuriali lutita di- Eicam arbitratu approbare,id est negociato iam opinione possiimus. id enim genus hominum auri argςntig rationem callere maxime mihi videtur, vi delicet commerciis id assequentes .Etenim quanti unumquodque sit no misma, externarum gentium iudicio condiscunt, quippe quae aurunt argentuma in ostrum nullo respectu charactetis,exploratuit; tantum appen sum4 aestimant. Et ut auri argenti grauis rationem euariare cum ratione nummularia & consistere necesse est; sc aequandae rei arbitramenxu in conciliabulis & emporiis rectet atque ordine fieri ςxistimatur. Auri igiwrvivciae,sedecim stannico, & octo solidos cum semio precium statuemus, G
147쪽
pro ea summa nouem nostros solatos laxabimus, ratione ducta quasi sin- Fguli solati sex de triginta solidis & semisse valeant:etsi chim haec proderem, duodequadraginta solidis oblocabantur. Qua ratione libra Romana centum & duodecim aureos solatos & semissem valebit. tantidem enim nec pluris singula pondo aestimabimus Romanis & Asiaticis opibus aestiman dis,ut extenuashmagis rerum miracula quam auxisse videamur. Tametsi poteramus citra reprehensionem aurum argentumque ex temporis huius conditione aestimare, praesertim cum Italia & omnes pene prouinciae prolixius ista aestimare quam Gallia solitae sint. Cuius rei luculenta testimonia Gproferre possem, si quorundam nostrorum hominum e ministerio Quaestorio quaestus immodicos commemorare vellem ex collybo faetitatos
dum in Italia res gessimus,aureis tunc nostris vice mercis exportatis. Tanti igitur nomismata Romana aestimare poteram,quanti aurum argentumque insectum nunc permutatur, modὰ ne nota vetustatis in precium cedoret. Sit igitur auri uncia primae indicaturae sedecim stan cicis,& octo duodenariis de semisse, quali nota percussi sunt aurei supradicti, S Galli et quodam vernaculi,qui pecude villosa signati sunt,nunc inuentu rari, ut pleris antiqui. A iunt autem eos nummularii nulli nummo aureo bonitate secun Hdos esse. Quod ut intelligatur, scire hoc oportet, auri bonitate in quatuor& viginti caractis indicaturae consummari, ultra id nihil exo uiri posse. In 'ilicatura est qua lingua nostra legem vocat,id est notam gradianas bonit tis. Eadem lingua caractas a ceratio verbo Graeco vulgari inscitia deflexit. Est enim ceratium minuti ponderis vocabulum, a grano siliquet ductum, qui fructus est arboris Italicae praedulcis, digitorum hominis longitudine,& pollicis latitudine. nos in hac urbe importatum vidimus .intus sunt grana quae ceratia dicuntur, nomine cum tructu comunicato. Theophrastus tamen aliter appellat: propterea Columella lib. iii. Siliquam' inquit Gneca I quidam cerat tu vocat.Vtitur eo vocabulo Diostorides. Aiunt Genuae Carubam vocitati. Ex quo factum esse arbitror, ut nostri pondusculi certam minutiam eo nomine appellent. Tralunt enim nummulariorum placita, quatuor de viginti ceratia in auri libra esse,& iti singulis ceratiis vicinaquaterna grana,& in his rursus singulis vicenasquaternas cambas, & postrem δin carubis totidem minutula.Sed hie ceratium noti ad pondus,sed ad indi caturam referendum est. Ceratio efiim ponderati gemmarii tantum utuntur,non aurifices, nec nummularii. Antiqui, scrupuli appellatione in ea re utebantur. Plinius lib. xxxiii. de lapide Lrdio loquens, His coliculis periti lcum in ima rapuerint experimentum, protinus dicunt quantu in auri si in exquantum argenti vel aeris, scrupulari disseretis imirabili ratione non fallente. Scrupulum dixit quod caractam nostri escutit. Aurum itaque nummarium iam dictum liceteson si exacta probitate, in primam tamen notam cedet quod madrante tantum ceratii a pii inario absit, quanquam rarissimum sit primatium iuuenire. Huiri semuncia octonis erit francicis,orquaternis solidis & quadrante solidi, aestimatione 'nostra. de quadras unciae,
id est binae drachm quaternis francicis,& binis solidis,id est duodenariis.
148쪽
& partibus eius liber III. lxxii.
Λ Qira ratione scrupulum,id est tertia pars drachmae, quod denarium a nostri, dicitur, ternisdenis solidis & besse valet. Est autem ea ratio argenti, ut quo purius inueniri non possit,id cinera ceum de Parisinum vocetur, Pari- Argentum sis ad summam bonitatem excoctu . Apud nos enim non pridem vir quidam obscurae sortis chrysoplysium inuituit,id efflauandi auri officinam, ceti . rem omnino quaestuosam,sed paucissimis hominibus cognitam. Huius est id artificium,ut vi aquae medicatae, quam Clin sulcam appellant, quantulam cunque auri partem argento aut cuiuis metallo illitam aut confusam, B nullo propemodum dispendio adimat, ita ut inauraturis nihil iam serme depereat mundo,nis quod usu interteritur. Res omnino stupenda,auri amgentiet quotacunque portionem ex aere eximere, etiam quod magis miroris manente vasculi forma quassa interdum de inani, veluti quadam idea a materia abstracta. Is moriens filio artem cum patrimonio non mediocri reliquit qui nunc unus Chrysoplytae appellatione dignus esse existimatur. Choci usqueadeo ea in arte praestat, alioquin a paucis tentata, caeteriam valetudini noxia. fumus enim bullientis eius aquae haustus vitalia tabefacere dictita-.tur:& eum artificem magna vigilatia satagere circa aquam necesse est, oc-C casione' horarum idet idem obseruare,di temperaturae modii nosse. quapropter in ea lanctione alieno saepe ministerio utitur,eminus ipse respectas, inprimis iam locuples eo artificio factus, ac secunda etiam fama celeber. Cointius appellatur. Quae autem aqua vim habet chr3sulcam sid est auri usi aquis ab argento adstrahendio in ea aurum sidit cum aqua deferbuit,argetum autem aquae cosusum visitur,& demum auro exempto,alio artificio ab aqua elicitur& eluitur. Argentum igitur cineraceum & Parisinum in prima in dicatione censetur: tametsi a camma puritate sex granis abest,id est quadrante denarii. Hoc argentum vulgo granallium dictum in frusta forma- G imilia D tur similia ramentis ligni a terebra conuolutis: quam formam accipere dicitur cum excoctum & seruens in aquam demittitur. sensim enim casitando,& pessum eundo, in lemniscos serunque vel in clauiculas configuratur, quanquam & alias temerarias accipit formas. Est etiam cineraceunte Germania aduentilium,quod in pastillos gradiores vel in quadras sormatur leuiter pustulosas:& nostro bonitate recundum est .Huiusmodi ab antiquis pustulatum, ut arbitror, dictum est. Est autem ea ratio indicaturae in Pustulatii. auro argento 4 communis,ut quod excoctissimum si vel aurum vel argetum,in eo alieni metalli pars omnino decoqui non possit: ut verbi gratia in E auro sexta &nonagesima pars cuiuscunque massae , in argento octava de quadragesima. Siquidem non eadem est sermula in auri argentili exploratione. Nam omne corpus aureum in quatuor& viginti ceratia partiuntur,& pro modo temperaturae varias notas auri faciunt. Summa autem nota Suma auri
auri in quarto & vicesimo est ceratio ad quadrante absoluto,id est ut quadrans tantum ceratii in tota massa aereus sit aut argenteus. Argenteam autem atra in in duodena denaria partiuntur, quae latine duodena sunt scrupula. Cui me igitur bonitatis in undecim scrupulis & duodeuiginti granulis esse aiunt. Hae igitur notae non reapse primae sunt, sed pro prima nota cedunt:
149쪽
quandoquidem experimento cognitum esse sertur Chrysurgicam dilisen Friam progredi porro non posse, etiam si vulgo aurum & argentu omni laus numeris absolutum appellatur. Praesecti tamen nummularioru, quos pro viris monetalibus habemus,affirmant aurum non ad ultimum modo quadrantem excoqui posse sed etiam eo amplius ad ultimi quadratis quadrantem, ita ut ad bonitate numeris omnibus absolutam nihil praeter quadrantis quadrantem desit,quem ipsi appellat sextadecimam caraetae. eum enim quadratem qui deest exquisitae auri vel argenti probitati, quarta ceratii appellantes, in octauas binas partiuntur, & octaua rursus una in binas sextaD Gdecimas. Decoqui igitur aiunt octaua& alteram sextadecima summa industria posse altera sextadecimam non eosse. Argentum vero ita decoqui posse,ut nihil praeter merum argentum supersit:& huiuscemodi in hae v be fuisse dicebant cum haec scriberem : verum lege cautum olim fuisse, ne
cui argyro copii macipi fraudi esset qui nummum percuteret, si auri quod
primae notae adscriberetur,ultimi ceratii dodras tantum aureus esset. vid
licet id prouidente legissatore, ne auri excoquendi difficultate nummul riorum mancipes in mulctam inciderent, & nummi ipsi saepe in publicum
committerentur: eam tamen mentem fuisse, ut pleris nummi exacta india Hcatura signaretur:sed auaritia hominu factum, ut omnibus omnino nummis quadrans ille decederet:dum passim remissione summi iuris mancipes quasi iure suo uti coeperunt, & id quod intra spem veniae relictum erat, ab omnibus oc semper pro iure usurpatum est. Huius rei argumentum esse, quod quadrantale illud subsidium non lucro redemptoru cedere, sed principit m solitum sit, quibus hoc lucrum refundere Monetarii redemptores, hoc est argyro copiorum mancipes publico nomine saepissime coacti sunt virorum Monetalium seueritate: hodie. ita factitari aiebant, licet in alio genere, ut si argyro copiorum conductores quos magistros nummulario- Irum vocant relatis pyxidibus deteriora aliquanto secisse nomismata iudi centura quod notae praestitutae deest id resarcire principi populi nomine cogantur. Pyxidas appellant vascula in quibus nomismatis cuiuis officinae specimina conduntur. Reliquum est ut colligamus qualis fuerit argeti ad
aurum analogia. Diximus in uncia octonas esse drachmas, & in drachmaterna scrupula. hac ratione scrupulus sestertium unum&trietem capit, cudrachma & denarius quaternis sestertiis valeant. Si igitur scrupulum auri vicenos sestertios valuit, ut ex Plinio didicimus: auri ad argentum ea fuit proportio, quae est quindecim ad unum, cum viginti sestertios quindecim argenti scrupula valuerint, quot scilicet unum auri scrupulum valuit. Hoc autem tempore ea sere est auri ad argctum analogia, quae est duodecim ad unum, paululo tantum minor. siquidem cum vncia auri edicto regio sedecim francicis & quadrante taxata sit:& argenti, viginti septem solidis de semisse: si undecies hanc summam sosidoria numeres, fient quindecim francici,&duo solidi & semis,& minor erit summa. quod si duodecies multia plices,fient sedecim francici & semis,& paulo summa exuperabit. Quὀd si aestimationem a me insitutam spectes, eadem erit ratio. hoc est si analogia duodetriginta
150쪽
A duodetriginta solidorum tanti enim unciam argenti aestimauit&sedecim francicorum & octo solidoru spectaueris, quati aurum primariu aestimandum censui. Sex enim solidis tantu exuperabit summa, ut prior illa quinq;. Vt autem quindecuplex esset auri ad argentum olim analogia, fieri potuit propter atiri poenuria, quam Romae tunc suisse Plinio auctori credendum est,qui lib.xxxiii. sic inquit, Romae quidem non fuit aurum nisi admoduexiguum longo tempore .certe cum a Gallis capta urbe pax emeretur, non
plus quam mille pondo effici potuere: nec ignoro M. Crassum duo millia B pondo auri rapuisse suo & Pompeii tertio Consulatu e Capitolini Iouis lio, a Camillo ibi condita:& ideo a pleri' existimari duo millia pondo collata: sed quod accessit,ex Gallorum praeda fuit. Et paulo inserius, Ergo ut maximeὶ duo tantum M pondo cum capta est Roma anno C C CL X IIII suere , cum iam capitum liberorum censa essent C L II millia. Et rursus infra, Frequentior autem usus annulorum non ante Cn. Flauium Annii filium deprehenditur. hic nanque publicatis diebus fastis,tantam gratiam plebis adeptus est, alioquin libertino patre genitus, ut Aedilis
Curulis crearetur,praeteritis C. Petilio & Domitio, quorum patres ConsuC les fuerant. quo facto tanta Senatus indignatione exarsit, ut annulos ab eo abiectos suisse, in antiquissimis reperiatur annalibus. Hoc primum annulorum vestigium extat, promiscui autem usus alterum secudo Punico bello. neque enim aliter potuissent trimodia illa annulorum Carthaginem ab Annibale mitti. Idem inserius,Null6sque omnino annulos maior pars ge-tium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodie habet, nec signat oriens aut AegΤptus etiam nunc, literis contenta solis. Multis hoc modis, ut caetera omnia, luxuria variauit, gemmas addendo exquisiti fulgoris,censuque opimo digitos onerando, mox etiam effigies varias cae- D lando, ut alibi ars, alibi materia esset in precio. Alias deinde gemmas violari nefas putauit. Α c ne quis signandi causam annulis esse intelligeret, lidas induit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas,auroque ipso signant,ut Claudii Caesaris principatu repertu . Ex his verbis Plinii intelligimus annulos aureos non ornamenti causa,sed signadi institutos, siue aurea pala,sive gemmea: id quod satis ex libris iuris ciuilis intelligitur in mentione obsignandorum testamentorum. De iure autem annulorum aureorum nos alibi diximus. Tyberio autem principe inquit idem auctor anno ab Urbe condita D C C L X X V, annulorum auctoritati forma consti-E tuta est. Quo tempore statutum ne cui ius esset annuli aurei gestandi, niscui ingenuo ipsi,patri,aubque paterno sestertia C C C C census fuissent,&lege Iulia theatrali in quatuordecim ordinibus sedendi. Romae autem a gentum magis quam aurum olim abundasse ex eo coniicere possumus, quod idem auctor alibi eodem libro inquit his verbis, Sed praeter alia quidem miror populum Romanum victis sentibus in tributo semper a gentum imperasse,non aurum, scut Carthagini cum Annibale victae a
genti pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. Nec potest videri poenuria mundi id euenisse. nam Midas & Croesus in infinitum possede- h
Annulota primustigium. Rurei 1n nuli gesta di ius. Raru OIim
