Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Mille asses

valuisse aureos dece.

Lex de ambitu. Semuncia venire bo

Semuncia

nummi.

Ct ar cor Tuptor animosissim'.

Gulielm 1 Rudaei de asse

centenis millibus. Milo ultra hanc summam ducenta & quinquaginta mil plia aureorum debuit. Ne miremur Plinium id inter prodigia humanarum mentium posuisse, tanti hominem obstringere se creditoribus in animum induxisse ea lege,ut pecuniis non di lutis solum vertendum esset,aut nox una ineundum. Nondum enim scripta erat lex ob alienum, quae est in codice Iustiniani in titulo de Actionibus & obligationibus. Domum autem illam Clodius ante paucos menses quam a Milone occideretur, de Marco Scauro emerat in Palatio, ut auctor est Asconius in Ciceronis Miloniana. Ne autem miremur Milone tantum aes alienum conflasse, idem Asconius Gresert Milonem eo tempore Consulatus candidatum cum P. Plaucio &

etello Scipione suisse, cum ipsi candidati non solum largitione pro-

fula certatim populare studium emereri contenderent,sed etiam armatis factionibus succincti palam viderentur. Mense autem intercalari interfecto iam Clodio Milonem aduersariorum inuidia recreatum, qui curiam incenderant,integrato impetu Consulatum solito etiam enixius de audacius petere coepisse, ita ut aperte tributim in singulos millia assium dederit ad fauorem conciliandum. Ex quibus verbis coniicere licet, immensam quandam sumnaam in eum ambitum effudisse, cum praeter magistratum sum- pimum quem uiuo etiam Clodio petebat,accusationem etiam instantem de caede Clodiana ea renunciatione redimere populi fauore conaretur. Α qua

spe cum decidisset, in exilium abiit. Mille asses,decem aureis nostris valobant,quam mercedem se stragii viritim repr sentare Milo non dubitauit. Nunc si quis parcus aestimator in singulas tribus quae trigintaquinque fuerunti millenos redemptos suffragatores colligat, ad trecenta quinquaginta millia hoc nomine sunt plus euadet. Ob cuius rei infamiam lex statim de ambitu a Pompeio noua & seuerior lata est. De eo Asconius ita inquit, Milo damnatus, in exilium Massiliam intra paucissimos dies profectus Iest. Bona eius propter alieni aeris magnitudinem semuncia venierunt. Somuncia venire bona sic dictum est,ut addicere nummo, de quo ante diximus: quod perinde est ac si gratuito addicerentur. Sem uncia enim hoc in loco quartam & vicesimam partem assis nummi significat, quae stipe nostrate textantem Turonici denarioli valet. Mirari hic rursus subit animo sum corruptorem sui supra diximusὶ Caesarem Dictatorem, de cuius aere alieno libro secundo dictum est, qui Paulum Consulem aureorum nongentorum millium aestimatione redimere non dubitarit, atque ea demum lege, ne quid commodaret ei, modo ne quid incommodaret. Curione Tri- Κbunum etiam quindecies centenum milliu ,sed eo Iacto, ut pene in omnia se addiceret,ne sexcetis millibus aureorum pluris sese indicasse Tribunumquam Consule miremur. Prosecto no video ad hanc seu magnificentia seu

vecordia aliquid addi' osse. Caesar enim tum ciuis tantum Romanus erat, necdum Dictatura assumpta &sublato Pompeio animos maiores priuato

fastigio sustulerat. Nam quae post Dictaturam & triumphos destinauerat

ut auctor est Tranquillus)si mors eum non occupasset,aequare potuissent

Alexandri magni incepta. Ide Plinius loco supradicto de Romanis domibus

202쪽

& partibus eius liber lil. Xc1X.

Α bus loquens Computet inquit in hac aestimatione qui volet, marmorum molem,opera pictorum,impendia regalia, & cum pulcherrima laudatissima 4 certantes cetum domos, posteas eas ab innumerabilibus aliis in huc diem victas. Prosectd incendia puniunt luxum , nec tamen effici potest ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intelligat,vel moralius ut in an .

liquis. Sed eas omnes duae domus vicerunt. Bis vidimus urbem totam cin- Dom' cagi domibus principum Cati & Neronis, S huius quidem, ne quid deesset,

aurea. Et paulo inferius, Non patiemur duos Caios, vel duos Nerones,ne B hac quidem gloria famae stui, docebimusque etiam insaniam eorum viruetam priuatis operibus M. Scauri, cuius nescio an Aedilitas maxime pro- M.seauri strauerit mores ciuiles, maius. sit Syllae malum tanta priuigni potentia, g 2 h. iah proscriptio tot na illiu . Hic fecit in Aedilitate sua opus maximum omni ii iis a.

quae v nil fuere humana manufacta, non temporaria mora , verum etiam aeternitatis destinatione. Theatrum hoc fuit,scenaei triplex altitudine, tr centarum LX columnarum, in ea ciuitate quae sex hymelias non tulerat sine probro ciuis amplissimi. Iam pars scenet e marmore suit,media e vitro, inaudito etiam postea genere luxuriae,summae tabulis inauratis columnae, C ut diximus imae duodequadragenum pedum et signa aerea inter columnas, ut indicauimus, fuerunt tria millia numero : cauea ipsa cepit hominum

L X X X millia, cum Pompeii amphitheatri totiens multiplicata urbe, ta toti maiore populo,suisciat large X L millia sedere. Reliquus apparatus tantus Attalica veste tabulis pictis,caeterat, cura fuit,ut in Tusculanam villam reportatis quae superfluebant quotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis seruis concremarentur ad sestertia M. In antiquis nonnullis bina millia sestertia legitur, & Hermolaus,concremarentur bina millia sestertia,l git ex antiquis: quod miror,cum sestertium in genitivo legi debeat, vel di- D ctio sestertia praecedere haec duo verba bina millia, si in recto luatur. Et si non est is sermo e more antiquo,ut diximus: deinde non bina sed duo dixisset Plinius. In antiquissimo est,concremaretur ad HS. M. quod ego interpretor sestertium millies,vel bis millies potius . concremaretur enim singulari numero legitur. Admiratio autem Plinii in eo consistit incendio,ut ex verbis sequentibus apparet: Quando hoc inquit incerte incedit illius prς-ntium habuit,couectis ex orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset in

saniet illi,sed ne ipse quidem Scaurus comparari sibi possiet. Ex his enim in se telligimus,liacesa villa, colliquefacta signa aerea,& arsisse tabulas pictas im-Ε mensi precii, & Attalicas vestes,id est tapetas preciosissimos, quales ali

quando Neroni quadringenties sestertium constiterunt ad triclinium omnandum,ut supra docuimus ex eodem Plinio. sensus est igitur, eo incendio factum ut res eximiae ex omni parte imperii Romani conuectae, igne haurirentur, ita ut nemo postea imitari exemplum tanti spectaculi posset, ac ne ipse quidem Scaurus iterum edere tale posset,si maxime cuperet.hoc enim significant verba illa Plinii. omnino igitur sestertium millies legendum est,id est vicies & quinquies centena millia aureorum nostrorum, vel

bis millies potius ex plerisque libris, id est quinquagies centena. alioquin

203쪽

theca.

Culielmi Budaei de asse

ridiculus esset Plinius qui Scaurum superasse Caium & Neronem inge- Fnia luxu & prodigentia monstrifica dixit: de quibus postea dicemus non

nihil .si locus dicendi incurrerit.Verum ubi legitur,reliquus apparatus tantus Attalica veste tabulis pictis caeteras cura fuit,legendum censeo, cael roque choragio fuit: admonitus ab antiquis exemplaribus, in quibus tum vorago legitur,tum corago: & a Valerio lib. ii. cuius haec verba sunt Claudius Pulcner scenam varietate colorum adumbrauit, vacuis ante pictura tabulis extentam,quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, ebore

Quintus Catulus praetexuit, vel praetexit. Versatilem fecerunt Lucius & GCinna locum, quem argentatis choragiis Publius Lentulus Spinter adornauit. transsatum antea Phoeniceis indutum tunicis M. Scaurus exquisito genere vestis cultum induxit. Caeterum ubi legitur, Iam pars scenae e mammore fuit:lego,ima pars licet exemplaria restagetur. Ipse Plinius alibi eo dein lib. M.Scauri Aedilitate ad scenam theatri temporarii,& vix uno me- se futuri in usu,viderunt portari silentio legum. Et post duos versus, Veruesto indulserint publicis voluptatibus,etiam ne tacuerui maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio Scauri collocari: nec clam illud occultei, factum est. satisdati sibi damni insecti rimit redemptor cloacarum, cum in Palatium extraherentur. Ex his verbis intelligimus. dissoluto theatro , quod ad unius circiter mensis tempus factum erat,id est quoad ludi finirentur, columnas grandissimas in atrium domus Scauri, quae erat in Palatio,transtatas. Atria enim peristyliis constant,vi videre est apud Uitruvium libro sexto,sicut& caua aedium. Addit haec Plinius, Nec potest videri Scaurus rudi & huius mali improuidae ciuitati obrepsisse quodam vitae rudimento. Iam enim Lucium Crassum oratorem illum,qui peregrini marmoris columnas habuit in eodem atrio, hymelias tamen ,nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Bru- Itus in iurgiis ob id Palatinam Venerem appellauerat. Idem alibi rursus de iis loquens qui marmora in domibus habuerunt, Inter hos inquit) primum ut arbitror)marmoreos parietes habuit scena Marci Scauri, non facile dixerim, sectos an solidis glebis politos, sicut est hodie Iouis tonantis aedes in Capitolio. Idem ii o trigesimoseptimo, Gemmas plures quod peregrino appellant nomine dactylothecam)primus omnium habuit Romae priuignus Syllae Scaurus: diuque nulla alia fuit, donec Pompeius M gnus eam quae Mithridatis Regis fuerat, inter dona in Capitolio dicaret,

ut M. Varro aliique eiusdem aetatis auctores confirmant, multum praela-Κtam Scauri hoc exemplo Caesar Dictator sex dactylothecas in aede Ven ris genitricis consecrauit. Et rursus libro trigesimoquarto, In M. Scauri Aedilitate tria millia signorum in scena tantum fuere temporario theatro. Ex supradictis coniicere licet, non mirabile sed stupenda, non magnificentia,sed luxuria, & portet oti impedia in apparatu ludoru Scauri fuisse, quom vix iniri ratio potest prae magnitudine. Fuit autem Scauro ut eiusde Plinii verbis loquarin vitricus Sylla, & Metella mater, proscriptionum s ctrix, & M. Scaurus pater, toties princeps ciuitatis ,& Marianis sodalitiis

rapinarum

204쪽

& partibus eius liber III.

R rapinarum prouinclatium sinus,vel ut in antiquo legiturὶ Mariani sodali lii rapinarum ii prouincialium sinus. Metella uxor fuit Syli , ut auctor est Meuila iPlutarchus: quam sectricem proscriptionum Plinius vocat, quasi impetra- tricem redemptricem ii proscriptionum quae sub Sylla factae sunt. Cui tamen morbo languenti Sγlla repudiu misit, ne felicitas sua luctu uxoris con.taminaretur,cum interim ipse imulum magnificetissimum populo instauraret decima rapinarum & proscriptionum Herculi pollucenda. Plutari: h. 'in Publicola de templo Iouis Capitolini loques,quod ter incensum, quam B tti in a Domitiano extructum est, tanti deauratum fuisse suo tempore pro didit,ut nullius ciuis Romani priuati hominis census aequare eam impensam potuerit: quippe quod duodecim millibus talentorum deauratum sit.

quod tamen opus longe minus mirandum esse domo principis ipsius ait quq undique auros tendebat .id quod mirum est Pliniu & Tra-quillum silentio praetermisisse. QEoniam autem hic liber iustam iam ma

gnitudinem accepit, de multa nos transmittere necesse est, hac veluti coro- et ni de ex Strabone sumpta lib. v. finem ei imponemus. Is enim auctor deumbe Roma loquens, & de Caesaris Augusti prouidentia circa eam constituendam: Tanta autem inquill aquae copia per aquaeductus in urbem inuehstur,ut amnes per media urbem de per cuniculos influant: omnese semime urbis aedes,cisternas,spunculos de lalientes habeant redundantes: quibus in rebus conficiendis Marcus Agrippa operam bona ex parte nauauit, ψqui etiam multis aliis operibus Vrbem Romam adornauit. Ad summam, prisci illi Romani urbis decorem neglexerunt, videlicet in aliis rebus in ioribus de necessariis magis occupati recctiores autem, dc maxime qui me- .pribis, D moria nostra suerunt, ne illis quidem ea in cura cesserui, sed de urbem mo- mirifice ex numentis permultis de speciosis impleuertit. siquidem Pompeius,de diuus Caesar,de Augustus, de eius liberi,amici, de uxor sororin, omne studium in urbe extructis operibus ornanda,sumptumq; supergressi sunt: quoru ope

s De hoc Plinius ita inquit, Agrippa vero in Aedilitate sua aduecta

Virginea aqua,caeterita corriuatis atque emedatis,lacus D C C secit,praeterea fontes C V,castella centum X X X, complura etiam cultu magnifica de operibus: Iis signa C C C aerea aut marmorea imposuit, de columnas . . ex marmore quadringetas,eas omnia annuo spatio. Adiecitin ipse in Α dilitatis suae comemoratione de ludos undesexaginta diebus factos, oc gratuita praebita balnea C L X X, quae nunc Romae ad infinitum auxere nu- merum.Vicit antecedentes aquaru ductus nouissimum impendium operis incohati a Caio Caesare, de peracti a Claudio. quippe a lapide X L ad ea

205쪽

Plin locus testitui .

Darius His aspis.

Persariim regnum.

Cambyses

Gulielmi Budaei de asse

Cccessitatem,ut in omnes urbis montes leuarentur, influxere Curtius atque FCaeruleus sontes. Erogata in id opus sestertia quingenta quinquaginta quinq; millia. quod si quis diligentius aestimauerit aquarum abundantiam in publico balneis, piscinis,domibus, euripis, hortis suburbanis, villis sp tia4 aduenientis,extructos arcus, montes perso stas, Valles aequatas, fatebitur nihil magis mirandia suis se in toto orbe terrarum.Idem paulo superius, Mirabantur cloacas operum omnium dictu maximum , suffossis montibus, atque ut paulo ante retulimus, urbe pensili, subterque nauigata. Id Marcus Agrippa secit in Aedilitate post consulatum, per meatus corriua- Glis septem amnibus, cursu praecipiti torrentium modo rapere atque ause re omnia coactis. Insuper mole nymbrium concitati vada ac littora quatiunt: aliquando Tyberis retro infusi recipiunt fiuctus, pugnantque diuersi aquarum impetus intus, & tamen obnixa firmitas resistit: trahuntur moles internae tantae non succumbentibus causis operis. Verum in loco su-3eriore ubi legitur in impressis, Praeterea sontes C V,in vetusto sapientes egitur: quare salientes lego. sensus enim id exposcit. Vbi autem impressi habent erogata in id opus sestertia quingenta L V millia:antiqui nonnulli talenta vetustissimus H S. L V. D. ordine notarum inuerso. quare sester- Ileium quingenties quinquagiesquinquies lego.

cretis Regis Franciae, De Asse&partibus eius Liber IIII. E N T V M iamdiu esset ad finem huius operis, nisi aliarum aliarum 4 rerum recordatio subiens

identidem mihi negocium facesseret. Alter nunc . de integro prope instaurandus mihi labor, Persarum opes expendendae: qui soli, Romanoru sortunam ad terminos usque Alexandri euaderes stientem, retro in occiduam mundi partem inhibuere : a Romanis etiam ipsi longe ad orientem summoti. Herodotus Alicarnasseus libro .iii.qui

Thalia inscribitur, Darium Histaspis filium, qui post Maeorum caedem hinnitu equi ad regnum Persicum assumptus est in viginti latrapias Persarum repnum distribuisse dicit,& pr sectos unicuique dedisse,& tributa sta Kta fixas indidisse ea lege dicta,ut qui argentum tributi nomine penderent, talenti Babylonii pondere: qui aurum, Euboici afferrent. Valet autem inqui Babylonicum taleium L X X minas Euboicas. Quare Darium apud

Persas ob hanc tributi formulam constitutam capelum verbo graeco,id est institorem vel negociatorem vocitatum ait. eo auteni verbo hominem Vt quaestuarium notabant. Cambysen vero despoten, id est dominii dictum. Nec Cyrus enim nec Cambyses tributa ad certam formulam, & praecisam redegerant necessitatem, sed dona tantum anniuersaria a Satrapiis accipie

bant.

206쪽

& partibus eius liber IIII.

A bat.Has Satrapias, quas Nomos Herodotus appellat verbo Graeco,Plinius praesecturas vertit, Laurentius portiones subabsurde vocitauit. Herodotus igitur has seu prouincias seu praesecturas ab Hellesponto ad Indiam usque sigillatim percensens,&quicquid unaquaeque quotanis pensitaret, tandem summa colligens, ὀd si inquit)Babylonica pecunia ad pondus Euboicum redigatur,fient nouem millia quingenta quadraginta argenti talenta,

B expendatur ad argentum, in summa reperietur ad rationem Euboicam este quatuor millia talentorum,sexcenta 3 & octoginta, C R χυσIον τειν-A-

κτα,αχλία s. In Laurentii interpretatione medose hic locus legitur. Ramentum auri,psegma ab Herodoto dicitur, quasi auream scobem dixeris. Qui bus inquit)in unum coactis,fit summa eorum quae quotannis colligebantur, quaterdecies millena quingena & sexagena talenta Euboica. Supra au

lentum Babylonium septuaginta Euboicas minas. Ex verbis Herodoti ut C scire non possumus quantum Euboicum talentum fuerit, ita intelligimus minus fuisse Babylonio. Nos in superioribus nonnihil de hoc diximus culoca Livii citaremus ex libris septimo & octauo de bello Maced . Festus Euboicum talentum quatuor millium denariorum fuisse dicit Romano nummo aestimatum . quod si est verum, apud Pliniu lib. xxxv. ubi legitur, Talentum autem Atticum ut ait Varro)bedecim sestertiis taxatur,legenduesset Euboicum. Sedecim enim sestertia quadraginta minas valent, & quatuor millia drachmarum. Sed apud Plinium legedum potius existimo donarium sex millia,quod olim sic scribebatur. X. U I. M.ex quo sedecim ses- D tertia facta. Millia enim & sestertia ut idem significant, sic eadem nota scribebantur. Hermolaus Barbarus in glossematis in Plinium editis, dum auctorum magis nomenculaturae quam rei explicandae studet, explanandae huius rei difficultatem prope conclamatam reddidit, auctoritatum 4 inter se pugnantium congerie veritatem obruit. Interdit enim ea culpa summis in ingeniis deprehenditur ut ambitione instincti, omnia magis consectari, ruam veri simillimum quodque amplexari cupiant: quasi diligentiores se octiores, quam consideratiores existimari maluerint. Ego cum rei obscurae,& caligine quadam variantium auctoritatum obductae,lucem aliquam E afferre magnopere laborassem, nihil appositius ad illus andam eam obsecuritatem inueni, quam quod Pollux in nono de vocabulis rerum inituit: quod equidem miror ab Aermolao non esse animaduersum, aut certe no explicatum: ut iudicare possis, forulos quidem eum omnes diligenter excussisse, sed volumina quod aiunt ad lucernam Aristophanis non semper recognouisse,ac ne Plinium quidem ipsum, in quo tam sese admiratus est, uam Peleus in machaera gloriabatur,ut est in prouerbio. Vir alioquin &isertus & elegans,& memoriae suae columen : nec modo doctrina multiplici, sed etiam strio graui, licet exultatiore ac licetiore: certe quidem scri-

praesectin,

locus. Psegnia.

Hermola Barbariis.

207쪽

De inleto dictu Pol

lucis me morabile. Taleta rinia ad formulam unam dacta. Attica ta lentum.

Libra Pa

risina.&libra Tu tonensis.

Gulielmi Budaei de asse

ptor in quo candidum ingenium,& bonam metite agnoscas: id quod opi- .Fnione nostra multis doctis viris defuit. Cui utinam ipsi longior vita conti-gi isset,praeclara j nunc opera morte eius suppressa non desiderarentur,quq

exitura annos abla inc.xiiii. audieram cum domi eius pranderem cum nomine bene docto de eleganti Accurso Mene io,quitiac legatus regius Venetiis agebat.Sed verba Pollucis haec sunt loco supradicto,sig μ Ata kχ aiam

quod talentum Atticum Atticas drachmas valebat numero sex millia, B

bylonium septem millia, Aeginaeum decem millia, S3tium mille & quin

gentas, duntaxat ineunda ratione secundum drachmae Atticae modum: Tuippe eruratione qua Atticiam talentum sexagenas minas, Babylonium septuagenas, Aeginense centenas proportione catiebat. Porro mina ipsa ut apud Athenienses centenas habebat drachmas,sic apud alios quos toti- Hdem suas cuiusque gentis, quae pro ratione cuiusque talenti plus minusve valerent augmento vel decremento. Ex his Pollucis verbis ad sermulam unam omnia propemodum genera talentorum minarumque redigere possumus. Quomodo enim Atticum taleium sexagenas minas Atticas capit,& mina Attica centenas suas drachmas: sic Babylonium sexagenas minas Babylonias,quae centenas ipse drachmas vernaculas capiunt: & Aeginense talentum totidem minas Aeginenses: & Aegineticae rursus minae,centenas drachmas Aegineticas. Sic libra nostra nummaria duplex est: Parisina,&Turonensis. Parisina quinque deviginti solidorum est: Turonensis, viginti. Quod ideo fit, quia viginti solidi Parisienses aequales sunt aestima. tione quinque & viginti Τuronensibus. quare utraque libra vicenaria est, sed solidus latum reseri,ut drachma apud priscos. Verum enimuero ut Babylonium talentum proportionem epheistam,id est sesquisexta,vel lut alii loqui malunt supersextam ad talentum habet Atticum sexta enim parte hoe ab illo superatur sic drachma Babylonia Atticam drachmam sesqui-

sexta proportione sufferat. Et ut Aeginese talentum proportionem superis . partientem ad Atticu taletum habet, utpote quod semel id capiat, & duas insuper eius partes sita enim sese habet centenarium talentum ad sexagon narium sic eandem quoque proportionem Aeginaea drachma ad Atticam drachmam habet. Hoc autem ex alio eiusde auctoris loco probari potest, qui cum quo da in loco ita dicat, i θα-κἀ νόδε tu,id est,& drachma quidem obolos senos habebat:aliquanto post ita subdit, . Μαμlum mn, ἀιγ

drachmam maiorem Attica sui se adnotandum est : ut quae denos obolos Atticos capiat, quos Attica tantum senos: quare Athenienses crassam eam drachmam

208쪽

& partibus eius liber IIII. cii.

A drachmam vocabant, odio Aeginetarum Aeginaeam vocare grauati. Ex dictis apparet tantam habere proportionem decem obolos ad sex, quantam centum minae habent ad sexaginta : & ea est analogia talenti Aeginaei ad

Atticum talentum. Hoc Hermolaus cum non ignorauerit, tamen non explicuit ubi de talento loquitur citandis ut diximus auctoribus magis si rei

enarrandae intentus. Veriim Herodotus primae praesecturae quadringenta talenta argenti attribuit,secundae quingenia,tertiae treceta sexaginta, quartae quingenta,quintae trecenta quinquaginta, sextae septingenta , septimae B centum oc septuaginta,octauae trecenta, nonae mille,decimae quadringenta quinquaginta undecimae ducenta, duodecimae trecenta sexaginta , tertiae decimae quadringenta, quartaedecimae sexcenta, decimae quintae ducenta quinquaginta decimaesextae trecenta,decimae septimae quadringenta, duo deuicesimae ducenta, undevicesimae trecenta quorum summam non colligit, sed supputata ratione inuenio septem millia septingenta quadraginta

talenta in summa esse. Atqui si talentum Babylonium proportionem habet ephectam ad Atticum talentum: septem millia septingenta quadraginta talenta Babylonia,Attica valent talenta noue millia & triginta. Si enim C hanc summam, id est nouem millia & triginta partiaris septenario, numerus partiens erit mille ducenta & nonaginta, quot taletis crescit summa ad Atticum modum relata. At Herodotus Euboica fieri talenta tradit nouem millia quingenta & quadraginta,quae summa maior est Atticorum talentorum summa quingentis & decem. Ita fit planum,talentum Euboicum

minuς esse talento Attico tribus sere minis & triete. Hoc autem promptu Talentum

est sic colli ere: fac ut singulis illis talentis sexagenariis,id est Atticis squae LRhψ--- nouem millia & triginta esse diximus ternae minae cum triente,id est tribus& triginta drachmis & tertia parte drachmae decedant: fient utique in sum- D ma ter novies millia minarum,id est septem &viginti millia & nonaginta,& pro triete minae,ter millia minarum & decem praeterea. Hunc num rum triginta millium minarum & centum, si sexagenario partiaris, quingenta talenta &vnum confient,hoc est quingenties semel sexagenae minae,

ω sexagies quingenae singulae,quod perinde valet, & insuper quadraginta

minae.Sic fiunt Euboica noue millia .& quingenta talenta & praeterea unu& triginta cum quadraginta minis. Rursus ex talentis illis quingetis & uno ternae minae cum triente in singula decedant necesse est, quia Attica id est' sexagenaria pro Euboicis fecimus. fiunt decessionis mille de sexcentae. At E vero ex Herodoti summa decem talenta Euboica restabant, quae quingentas de septuaginta circiter minas valent. Quod si talentum Euboicum minus Attico fuisse tribus minis & quadrante ponamus, trecentae tantum mitrae de quadraginta excurrent,id est circiter sex talenta. Et hac una ratione, quantum quidem obseruari na,iudicare possumus quantum talentum Eu- lboicum fuerit. Omnino autem taletum Euboicum proxime ad Atticum accedit. quod quia quantum esset, satis supergi deprenensium, comprehensem, perceptumque habemus,& omnino compertum: caetera quanta fuerint,pam huius operis referre puto: etsi id inquisiuisse iuuat propter op

209쪽

Ramet tu. Cli'sitis. Chrysam mos.

Herodoti

Iocus. Imperium Po. Ro.

Gulielmi Budaei de asse

ris diuerticula, quae velut destinato argumento appingentur oble- Fctamenti causa. Age videamus quid ultra dicat Herodotus de tributis Pe sicis, Indi inquit ut sunt multitudine multo numerosissima omnium quos nouimus hominum,ita tributum conferebant aliorum comparatione maximum: trecenta scilicet & sexaginta Psegmatis talenta,id est aurei ramenti. Ramentum auri arena est aurea, ob id alio nomine ab eode auctore Chry- sitis dicta. Chr3sam mos etiam ad verbum aurea arena dicitur lib. xi .codicis Iustiniani. Aurum autem ramentitium inquit ille inuenitur esse talentum Euboicorum quatuor millium sexcentorum de octoginta, si ita ratio ineatur,ut psegma terdecies tanto argenti repedatur. hoc enim significat verbum πει-οαλ-ςαααν, quod unius literae immutatione in libris impressi, aliud significat. Laurentius eius loci intelligentiam parum assecutus vid tur nisi sit error impretarum: & alioquin numerus in eius interpretatione corruptus est: quod & ex Graeco contextu & ex calculo deprenenditur,a

ta sexaginta multiplices, quatuor millia sexcenta & octoginta in summa inuenies. Meminisse autem oportet id quod Herodotus ante dixerat, edi-Hcto Darii cautum esse ut aurum Euboico pondere pensitaretur: alioquin non conueniret summa, si Babylonia talenta psegmatis intelligerentur,&pse*ma tredecies argento repensile. Congruit autem quod sequitur, num

ἐς - πέτειον uti και minoie σα καὶ M.tum,. His igitur omnibus in unum coagmentatis, Euboica talenta numero quatuordecim

millia quingenta sexaginta annuo tributo colligebantur. Quod si Reges Persarum quaternadena millia & quingena talenta vel Attica vel Euboica ex Asia tantum, & paucis locis Libyae tributorum nomine percepisse dia Icuntur, quae nos aci octogiesquinquies centena millia aureorum nostroruut minimum aestimamus, quantum Romani imperii dicemus esse redditum Praesertim cum extra eas praefecturas Persis ipsa dominatrix immunis relicta esset. sic enim inquit Herodotus, . ποσὰ R πιι δε ιρεν α μηλο γαρ περνοα νἐminia. Persidis autem regio una a me inter stipendiarias dicta non est. Persae enim immunes agros colunt. Aethiopes autem &Colchi & alii quida populi munera in Perside quotanis afferebant: inter quos in signis est pensitatio Arabii, qui millena quotannis taleia thuris affe rebat. Sed Ac recentioribus seculis aucta erat tributa prorogatione imperii Persici facta,ut auctor est Herodotus. Quare quod apud Plutarchu in P peio latino facto antehac legebatur de vectigalibus & tributis imperii Romani post triumphum Ponticum,merito a nobis reprehensum est ut mendosum libro superiore. Iam primum Antiochus ex faedere cum L.Scipio ne icto, omnibus urbibus agris, excesserat cis Taurum montem usque ad Tanaim amnem,& a valle Tauri usque ad iuga qua in Lycaoniam vergit, vi tradidit Liuius lib.viii. de bello Macedonico: quanquam apud Liuium Tanaim mendose legi puto,& pro eo restitu edum esse Hair m. Notum est

enim

210쪽

& partibus eius liber IIII. ciis.

A enim ex Herodoto in primo, Halym fluuium cosinium olim fuisse Lydorum & Medorum imperii. Meminit etia Plinius Halyos fluminis in sexto, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociam Φῆ decurrentis. Ab his autem finibus ad Hellespontu Asia est proprie dicta,a mari Aegaeo & Ponti- Aeipso

co ambientibus in peninsulam consormata, intra quam Lydii regni fines praedicta. circunscribuntur, unde Croesi circunfluentes diuitiae in prouerbium cesserunt. In ea Asiae parte Herodotus tres praefecturas ponit, millena ducena sexagena Babrionia talenta annuo tributo pensitantes, quae ratione Attica B millena & quadringena & septuagena valent,aere autem nostro octingena& octuagena bina aureorum millia. Romano more sestertium trecenties

quinquagies bis paulo plus dicitur. Atqui apud Plutarchum legitur ante triumphum Pompeianum uniuersa populi Romani tributa quinquagies

decies centena millia suisse: cum iis vero quae Pompeius Populo Ro. in ea expeditione quaesiuit, octuagies quinquies decies celena millia fuisse. Prior summa quinqeties sestertium dici latine potuit,id est mille & duceta quinquaginta millia aureorum. Altera treceties & quinquagies sestertium priori sumin addidit,ut fuerint uniuersa populi Ro .vectigalia & tributa cum C augmento triumphi Pompeiani, vicies temet centena vicenaquina millia aureorum nostrorum, cum Pompeius imperio populi Romani adiecisset Ciliciam Syriam, Phoeniciam, Palaestinen, Iudaeam, Mesopotamiam, Cappadociam, Armeniam, Colchidem, Iberiam, Albaniam, Scythas,& Arabiae partem. A Cilicia autem Phoenicia & Syria Palaestinae usque ad fines Syri S Aegypti octingenta quinquaginta talenta Darium tulisse quotanis HGrodotus tradit: a reliqua Syria & Mesopotamia,non minus quingetis, quae

ad Atticam rationem relata,octingenta decem millia aureorum nostroruvalent. Ita paucae prouinciae summam illam quae apud Plutarchum legi- D tur, pendere populo Romano potuerunt, absque Cappadocia , Armenia, Colchide, Iberia, Albania,& Scythis,& Arabia, quas inter stipendiarias non umero. Quapropter Pompeius pro concione gloriatus est ut auctor est Plinius lib.vii.ὶ Asiam se ultimam prouinciarum accepisse, eandem modiam patriae reddidisse: de Asia Cherroneso,id est peninsula loquens squa chin oti proprie Asiam esse vocitatam diximust Lydiorum olim regno,nunc Tur- s .carum imperio. Haec ab Antiocho, bello Asiatico ablata fuerat:& ei pota ea Pompeius illas prouincias adiecit. Nunc si iam dictis Peloponnesum, Helladem , insulas Cycladas, Sporadasque, atque uno nomine Graeciam,

E Thessaliam, Epirum, Macedoniam, Illyricum, Italiam omnem, Siciliam, Sardiniam de Cor ram,& superi inseri Φ maris insulas, populos Alpinos& Narbonensem Galliam cum citeriore ulteriores Hispania, & Africam adieceriti haec enim omnia iam tum sub ditione Romana regebantur qua summam tributorum colligere debeamus, aestimandum lectoribus relinquimus. Merito ergo illam Plutarchi summam ad drachmas Atticas non ad nummos sestertios reserendam censuimus : qua ratione quadruplicata redit summa quanquam eo tempore nec Aegyptus,nec reliqua Gallia, nec Britania, nec Germania Pannoniai, imperio Romano parerent. Diximus

SEARCH

MENU NAVIGATION