Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Gulielm 1 Budaei de asse

volunt,vel circunfundi Syriam Phoenice volunt. hoc sensu, ut Phoenicia Fundique circunscribatur Syria. esse enim primum oram maritimam Syriae ab Arabia,cuius pars sit Idumaea & Iudaea: deinde Phoenicen: deinde ru sus Syriam,qua scilicet vergit ad Antiochiam: introrsus autem Syria Damasci claudi Phoenicen.Strabo lib. xvi. Syrorum, inquit, nonae tendere videtur a Bab)lonia us p ad Issicum sinum,&ab hoc olim usque ad Euxinu. Et paulo infimius, Qui de Syrorum imperio scribunt, cum Medos a Persis euersos dicunt,Syros autem a Medis, nullos alios Syros intelligunt,quam δ' .... -Babylonem ac Ninum regni caput effecerunt. De bonitate autem soli Gterrae Iudetae Iosepus libro primo cotra Apionem ita inquit, Hecataeus vir Abderites philosophus simul, & circa vitae actiones industrius, Alexandri Magni aequalis cum quo etiam floruit,& postea cum Ptolemaeo Lagi c5- uersatus est: hic librum de Iudaeis accurate conscripsit,cuius summam colligens Iosepus Hic idem inquit imagnitudinem regionis quam incolimus, S pulchritudinem prodidit. Siquidem ad tricies centena millia arurarum optimi & feracissimi soli incolunt illi inquit. his enim finibus Iudaea patet.

ra. v. missi a. Arura mensura est apud Graecos quinquaginta pedes capies,

ut inquit Suidas, id est octo vinas & trientem, vel passus decem, ita ut vina pro senis pedibus,& passum pro quinis accipiamus. De urbe autem ipsa ita inquit, Sunt autem Iudaeorum castella multa, & vici per regionem spars:

una autem urbs munita, ambitu serme quinquaginta stadiorum, quam in- Hierosoli colunt hominum circiter centum & viginti millia, Hierosolyma vocant.

οι. IRAErinniat. Verba sunt non Iosepi, sed Hecataei, ut nescias an idem loso Ipus senserit. Strabo libro decimosexto Mosen refert ex Aeg3pto multitudinem secum hominum numerosam eduxisse, cum eis persuasisset Aen-ptios sacerdotes non recte de diuinitate sentire, & colendum esse Deum unum sub nulla effigie, & reliqua eodem pertinentia. Deinde ita inserti

Vmurm in lamini intam γο r. Haec autenas inquit cuna diceret,homines

bona mente non sane paucos facile in suam sententiam adduxit ut se in eulocum sequerentur, ubi nunc condita sunt Hierosolyma. Quippe locum facile obtinuit, quem inuidere ei nemo iure deberet, nec cuius gratia certa men magnopere excitari posset:utpote qui petrosus sit,& aquis scatens, cuomnis in circuitu reolo ieiuna st,& sticulosa: intus ad sexaginta sermestadia lapidosa. Et rursus inserius, Primus pro sacerdote Regem se fecit Al xander: cuius filios Hyrcanum &Aristobulum Pompeius sustulit, atque eorum munitiones subuertit, ipsa. in primis Hierosolyma vi capta sunt. Ea munitio petrosa erat,ac bene septa, interius aquis abudas, exterius pror-

272쪽

& partibus eius liber IIII. CXXX 1111

A sus arida sossam habebat in saxo excisam sexagenum pedum altitudine,latitudine ducenum de quinquagenum. Pompeius urbem cepit obseruato ieiunii die cum Iudaei omni opere feriati essent. Completa enim fossa scalas

bonis consentanea non sunt iis quae ex Hecataeo Iosepus dixit. Neque ve- Judaei &rd magnopere miradum res gestas Hebraeorum, eorum mirificas opes,nec Graecis nec Latinis scriptoribus testatas esse. In causa enim multa esse po- Lannis in B tuerunt. Primum,quod Iudaeorum res gestae,& Graecorum historiae in idetempus non incurrunt.A temore enim Mosis ad Troianu bellum octingentos amplius annos intereste Eusebius auctor est, laudato etiam auctore Porpturio. Homerum vero &Hesiodum multo recentiores Troiano bel p. lo fuisse constat. Linus autem de Orpheus, Musaeus, Phemius,& Aristeas Gnecoia Proconnesius, ut ante Homerum scripserunt, sic eorum antiquissimus una aut summum altera generatione Troianum bellum praecessit, plerio Troiani belli aequales fuerunt, omnes hi poetae. Iosepus tamen nullum scriptuo pus apud Graecos extare dicit,quod quidem in conseta sit vetustius Ho-C meri poesi esse. Cyri autem temporibus, cuius auspiciis templum restitutuest euerso Chaldaeorum regno,septem Graecorum sapientes fuerunt,ut auctor est Eusebius libro decimo de praeparatione, quo tempore velut incunabula orientis philosophiae fuerunt. Herodotus autem trecentesimo an no urbis Romae conditae historiam codidit Thuriis in Italia, ut auctor est Plinius libro duodecimo: cuius scripta Strabo non historiam, sed mythi- mri histo storiam,hoc est historiam fabularem existimari voluit,de eo sic loqtiens li

D plena scripserunt,ueluti cantus illecebras & modulamenta,vel condimentum quoddam historiae monstrificam fabulationem adhibentes. Et libro secundo,Sed nec Persarum inquit es gestae, nec Medorum, nec Syrorum propter fabularum studium multum fidei sunt assecutae. cum enim earum rerum scriptores videret magnopere poetas probari qui aperte fabulas c5- scriberent arbitrati sunt sua quoque scripta suauiora fore si histori sermaea dicerent,quae nec vidissent ipsi, nec audiuissent ab iis quidem qui sciret: quo fit ut facilius Homero de Hesiodo de heroicis rebus credatur, quam Ctesi de Herodoto & Hellanico,& c teris eius generis scriptoribus,quo-E niam res huiuscemodi libenter audiuntur. Iosepus Herodotum non consulto mendacio sed ignorantia falsa scripsisse videtur existimasse. Manetho Manethon linquit Jhistoricus genere Aegyptius fuit,sed qui Graecam eruditionem aD secutus sit ut facile est iudicare,utpote qui Aegyptiacam historiam Graeca voce scripserit ex sacerdotum annalibus interpretatus, ut ipse inquit. Hic Herodotum in multis conuincit de rebus Aegyptiacis per ignorantia men

etiam alia causa potest cur res gestet Hebraeorum nobis ab historia non i

273쪽

mercioruignari,at ideo ignoti.

Hispani priscis hi storicis ignotissi mi Hebreor si inuenta getibus aliis assignara

sunt

Gulielmi Budaei de asse

notuerint,quam ex eodem Iosep o sumemus, qui iis respondes qui Iudae Frum historiae auctoritatem eo praecipue eleuadant, qudd testimonia Graecorum nulla extaret: Nos inquit)neque regionem maritimam habitamus, nec negociationibus libentes utimur,nec omnino earum causa,aliaria gentium commerciis assuescimus: sed sunt urbes nostrae longe a mari reductae: regionem autem bonam incolentes, eius cultu acquiescimus. .uῖς etianis inc

τι oesta ἐκυνοῦ o. Phoenices autem & Aegyptios propterea cognitos a Grae-Gcis ait, quod ab Aenptiis multa exportarentur ad alias gentes. Phoenicum autem ii qui maritimam oram accolunt, quaestui studentes, negociationes exercebant. a quo vitae genere cum Iudaei abhorrerent, peculiaribus institutis,ac cultu diuinitatis gaudentes, factum est ut sero fama eorum ad Grae

α K ωλοηκ emis. Hoc idem inquill& iis contigit qui in Europa habitat. de Romanis enim, qui in tantam potentiam iam inde olim crescere sensim Hcoeperunt, nec Herodotus nec Thu dides quoquo modo meminerunt, nec omnino alius eorum aequalis scriptor,sed sero eorum nomen in Graecia auditum. Galloru autem & Hispanorum res usqueadeo ignotae iis se runt,qui exactissimi & accuratissimi scriptores fuisse videntur, ut unus e rum Ephorus Hispanos, aut Iberi ab eo dicuntur,unam esse ciuitatem existimauerit,cum tam late fines eorum pateat. In uniuersum autem ritus eorum qui nec fuerunt, nec fuisse unquam dicti sunt, scribere tanquam ita il

ranti fuit, qudd illi secum ipsi viverent,commercia aliarum gentium auersantes: scriptorum vero mendacii, quod volebant illi quippiam ultra alios

polirema assignari causae potest, quod Eusebius libro decimo de praeparatione inquit,ostendere volens literas primum ab Hebraeis inuetas esse,quarum inuetum Phoenicibus gloriae ducitur. Primus linquit qui literas Grae-ς cis dedit,Cadmus ex Phoenicia erat. Multi Syros literas primum comperisse asserunt. Syrii autem etiam Hebraei sunt.nam Iudaea in Syria semper ascriptoribus habita est,& Phoeniciam etiam apud priscos appellatam esse constat,quae nunc Palaestine Syri dicitur. Ex hoc Eusebii loco coniiciendum relinquitur, multa Hebraeorum gesta,aliarum gelium nomine posteritati esse tradita. Super omnia est autem quod Iosepus his verbis dixit QT

274쪽

& partibus eius liber IIII. CXXXV.

ctata sunt, iis causam & originem Aegyptii praebuerunt: quorum gratia: δ op 'nonnulli scriptores inseruire cupientes, veritatem rerum gestarum perue tere aggressi sunt,nec maiorum nostrorum aduentum in Aegyptum, ut re mi, st0

vera fuit,ingenue fatentes, nec inde egressum bona fide commemorantes. 'U Causas autem multas Aenptii odii & inuidiae habuerunt, queis in nostra B gentem extimulati sunt. Iamprimum, qudd nostri olim reru in patria eoru potiti sunt: deinde quod illinc digressi, in propria patria secunda omnia nacti sunt:postremdrituum dissensio,ingens eis odium in nos accendit,tantum religione nostra,& recto diuinorum cultu, ab ea quam ipsi veram pietatem putant,differente,quantum diuina natura brutis animalibus praestat.

principio statim operis docere voles non a Graecis antiquarum rerum historiam requirendam esse,sed ab Aegyptiis & Chaldaeis, quorum suit insti velitas hi C tutum ut eorum sacerdotes & philosophi circa scribendam historiam versarentur, mirari sese inquit eos qui tantum Graecis tribuunt in historia, cii εἴ sileipse docere paratus sit, Graecos no modo adulto iam mundo ut ita dicam)sed etiam propemodum senescente, natos,eorum s inuenta omnia esse re- Re Mia

- ,--ν-Q d si non vanis inquit) opinionibus accommodare assensum volumus,sed ab ipsis rebus veritatem sumere, uniuersa quidem D apud Graecos recetia inuenimus,lieri ut dicitur)acta,aut nudiustertius,umbes inquam)conditas, artium commentationes, & leges populis scriptas. Antiquis Proinde qui vetustae historiae veritatem nosse cupiat, hunc oportere dicit ab Aegyptiis, Tyriis, Chaldaeis exquirere.ex quibus auctoribus Iosepus mi noRx ra diligentia sacrae historiae auctoritatem confirmauit in duobus illis libris qui νάρ εο-ῖς iουδάρν ιυtiomia illi ἀπίονος καμαα κου, inscripti sunt, id est Libii duo de antiquitate Iudaeorum resutatorii contra Apionem grammaticu, quos latine ita versos legimus, ut praestabilius suerit tauquam fuisse editos. adeo :'. iudio de corrupti sunt librarioru vitio,& interpretis ignorantia. Inter Chaldaeos E magnum honorem habuit Berosius, qui Graeco sermone historiam con- B lossus. scripsit: cuius loca quaedam in eo opere citat sacrae historiae consentanea. Ex Tyriorum autem annalibus citat testimonia de centum & viginti talentis auri ab Iromo Solomoni datis ad ornatum templi,redonatum ii eum a Solomone terra Zabulon in Galilaea docet. Amicitiae autem inter eos cau- Iro miliam fuisse commune sapientiae studium. Inuicem enim problemata di sibi uenda missitare solitos in quibus fere Solomon praeualebat. Huius rei in- eius.' qui t)testem Dionem citabo auctorem in Phoenicum historia probatissimum, cuius haec sunt verba, Ababylo moriente filius eius Iromus regna-

275쪽

Antiquissima secula

aenigmatis utebantur. Abdemo nus Tyri'. Abdemo nus puer.

Plinii va

Gulielm 1 Budaei de asse

uit. Hic partes urbis orientales aggere cinxit, & pomoeria protulit, ascen- Fdens in Libanum materie incidit ad fanorum extructionem. Regem autem Hierosolymorum Solomonem ad eum aiunt aenismata misitse, & ab eo alia repoposcille, ea lege, ut qui dissoluere non posset, dii luenti, mulctae nomine pecunias penderet. Quam conditionem cum Iromus accepi Diat,nec resoluere ambages potuisset , mulctam ingentem pecuniariam pspendisse. Post Tyrium quendam laominem nomine Abdemonum extitis. ς', qui problemata ambigua solueret, alia 4 inuicem proponeret: quae cum Solomon non resoluisset, pecunias multas insuper rependisse. ἄ- AGM G

λομμε, -κ pueros Misora Idem Iosepus Menandrum Ephessum historicum fuisse dicit, qui ex vernaculis cuiusq; prouinciae vel ge tis actis,regum singulorum tempore res gestas apud Graecos Barbar6sque

a s. Is igitur de Iromo Rege Tyri loquens, qui Iram in libris Regum dieta

puer iunior, qui vincebat omnia problemata a Solomone Hierosolym rum Rege iniuncta. Hoc congruit cum eo quod dicitur in tertio Regum de Regina Saba,quae fama Salomonis excitata, venit Hierosolyma ut eius sapientiam quaestionibus ambagiosis excuteret, Salomonem 4 nunquam non ex sententia animi Reginae satisfecisse. Hie ridere subit Plinii secundi vanitatem, qui libro. xxx. ge auctoribus Magicae artis loquens, Est &alix sinquit magicae factio a Mose etiamnum & Lotope ac Iudaeis pendes,sed multis millibus annorum post Zoroastrem, tanto recentior est Cypria.Sic enim in antiquis legitur, nisi quod musae de in aliis musa non Mose scim Iptum est. Diximus supra Eusebio auctore, regnum Assyriorum vetustissimum omnium regnorum suisse, & anno eius quadringentesi in Oseeundo Belucho octauo Rege Mosen populum Iudaicum ex Aegypto abduxis se. De Zoroastre ita legitur apud Suidam, Zoroastres astronomus fuit Ni

bius in Bactris regnas te dicit Nini aequalem de Abrahami. Apion autem grammaticus genere Aegyptius, qui etiam Polyhistor dictu; est a Gellio ob historiae scribendae drigentiani, in quarto historiarum libro aduersus Iudaeos, Inacho inquit regnante apud Argivos,& Amaside apud Aegy-xptios, Iudaei duce Mose ab Aegyptiis desecerunt. auctor Eusebius. Iosepus tamen Techmosn Regem appellat Pharaonem, non Amasin, ex Mane thone historiographo Aera ptio qui graece scripsit. Porphyrii autem computatione Moses etiam Semiramidis aequalis recipitur. Iustinus martyr in

initis. Temporibus inquit Ogygis & Inachi, quos terra natos quidam ex vestris

276쪽

& partibus eius liber IIII. CXXXVI.

A vestris existimauere, Moysis historiae meminerunt ut ductoris &principis Iudaeorum gentis. Sic enim Polemon in primo Hellenicon meminit, &Αpion Posidonii in libro que contra Iudaeos scripsit,& Ptolemaeus Mei desius qui Aegyptiaca scripsit,cum iis couenit. Et multi item alii quos nominatim citat. Hic est Iustinus, qui orationem contra Gentiles pro Chri- Iusumustianis scriptam Antonino Pio porrexit: in qua, cum Alexandriae esset,in Pharo se vidisse vestigia septuaginta domuncularum afirmat ad id tem- sὸν via; ri

mus,vestigia cubiculorum adhuc asseruata in Phari arce conspicati, de ab incolis qui hoc a maioribus per manus traditum sese habere dicunt , percunctati, haec vobis commemoramus, quae etiam ab aliis discere facile poteritis si id cordi vobis est. Quod dictum Hieronymus ignorasse videtur, qui Eusebio de Augustino in eo inficiando aduertatur in praefatione Geneseos. onam modo igitur Moses multis millibus annorum post Zoroastrem fuit qui tot testimoniis proximus seculo aequalium Zoroastris fuit rC Sed videlicet illa est ignorantia priscorum, qui mudum aeternum esse crediderunt:a qua opinione prosecta est illa vanitas Genethliacoru, qui qua- ni in m dringenta de septuaginta annorum millia monumentis comprehensa continere sese ingeti fiducia metiebantur,ut auctor est Cicero in primo de Di- siti.

uinatione.Strabo Mosen non magnum suisse dixit, sed oraculis deditum, quales fuisse Amphiaraus & Orpheus & Musaeus leguntur. Iustinus historicus, Ioseph in Aegypto magicas artes edoctum, cito insinuatu apud Regem fuisse dicit: cuius auctoris epitomen tricesimamsextam qui legerit,&Cornelii Τaciti librum unum de vicesim v,facillime intelliget semina quaedam veritatis per totum orbem disseminata suisse, sed pra imbuta mendaciis Aegyptiorum : quo factum est ut historici Graeci & Latini vanissimi interdum a nobis suisse deprehendantur, qui sacram historiam & incorruptam habemus. In quo profecto eorum vicem dolere deberemus, nisi inpleri' eorum improbam mentem cerneremus, blandiente semper ipsis in Iudaeos maledicentia ob unius dei cultu.Sed inuidia vecors aduersus Christianum nomen Τacito, Suetonio & Plinio iuniori fuit . quanquam cum fuerint illi aequales maledicta eorum sacrilega ac nefaria etiam inuice cotiliduntur. Τranquillus in Nerone, Afflicti suppliciis Christiani, genus ho-E minum superstitionis nouet ac maleficae. Tacitus xv. de incendio urbis loquens per Neronem excitato,Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos,&'exquisitissimis poenis affecit,quos propter flagitia inuisos vulgus Christianos appellat. auctor nominis eius Christus, qui Tyberio imperit ante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio anectus erat. Repressa 4 in

praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat,non modo per Iudaea originem eius mali,sed per urbem etia.Et post aliquot versus enumeratis cruciatuum generibus,Vnde, quanquam aduersus sontes inquit & nouissima exempla meritos, miseratio orieSatur. Hominem nefarium Tacitum, ad-

tia quota damrieorum in

Iudaeos MChristia

nos.

Tranq. de Christianis Tacii 'sci,

277쪽

Gulielmi Budaei de asi e

uers' placitis prouidentiae genitum, ut aequali ustorum sensui seruiens, F

Σ, '' non suo iudicio, prodere hoc exemptu nefariae mentis non veritus sit. Aui a. Plinium ad Traianum scribentem, cum Asiae praeesset prouinciae,

csti; i' quum veluti elogium Christianorum mitteret, de poena reorum vi ag lebat)ad principem reserens. Assirmabant autem sinquit hanc fuisse summain vel culpae suae vel erroris,oudd essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmenta Christo quasi deo dicere secum inuicem, se4 sacramento non in scelus aliquod oburingere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent,ne fidem fallerent,ne depositum appellati abnegarent: qui- Gbus peractis morem sibi discedendi suisse, rursu se coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen,& innoxium. Quod ipsum facere desiisse post edictum meum,quo secundu mandata tua het rias esse vetueram. sic enim legi debet pro sodalitatibus. Quid simile habent haec obiecta Pliniana cum criminibus Taciti extrema exempla suppliciorum meritis Z Eodem enim tempore haec a Plinio & Tacito prodita sunt. Verum Plinius ad principe scribens,quod ad res humanas attinet, optimum,sed imbutum errore Domitiani cui sublato statim Nerua successerat, mentiri aut noluit, aut non ausus est. Tacitus Domitiani beneficio ad dignitates prouectus, ut ipse Ω-Htetur in principio stati in libri decimiseptimi,quod nomen ille princeps sces. i. iiii, teratissimus saeuitiae pugione conficere nixus erat irrito proposito, id iste simus sol- sceleratiore histori et stylo,toxico mendacii oblito, repetere institit, v co dium omnium scriptorum perditissimus, si recte verba eius aestimetur. NaTaquil . Tranquillo quum idem esset obsequendi tempori propositum, quam potuit tamen ipse breuissime defunctus est, Christianum 4 nomen uno verbo Plinius tu re uti,ne amplecti videretur. Plinius in fine epistolae ex animi sui sententia locutus,cum principem colateret,& mendacio locus non esset, in principio ita vera falsis temperauit ut acta sua principi seuero S perspicaci ap- Iv viii , probauerit. In quo precium est operae vim veritatis animaduertere, quae .u. nonnunquam inuitis erumpit,ita fallens inter mendacia, ut ab audientibus demum agnoscatur, cum interim loquentes adhuc habere se in potestate eam putent.Suppliciu inquit minatus,perseuerates duci iussi: neque enim dubitabam, qualecunq; id esset quod faterentur, pertinaciam certe & inflexibilem obstinatione debere puniri. O miserum te Plini, & improbe principali gratiae inseruientem,qui veritate oppugnada diligentiam tuam prin- Tillinus. cipi approbare voluisti. Hoc acri vir ingenio Traianus intelligens, ne damnare imprudentiae praesidem videretur alioquin sibi gratum, de nomini ntunc in ullo patrocinium praebere edicto suo non ausus, Conquirendi in-1ων oba quit non sunt Christiani: si deserantur & arguantur, puniendi sunt. Alio- ά'gi . -omnibus scriptoribus mirum silentium vel improbum post in , a, tius de rebus Christianis agnoscas, veluti coniuratis, atque ex compa-λό - scribentibus, iis etiam temporibus, cum res insignes ac memorabiles L. - Μ, auspiciis Christi gestae sunt. Id aded ex re unica quam in medium afferam, φή .. ' ludicare quiuis poterit. Macrobius libro secundo Saturn de iocis Augusti Eudes. Caesaris loquens, Cum audisset inquit inter pueros quos in Syria Hero-

278쪽

& partibus eius liber illi. cxxxvii.

A des Rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici, filium quo eius oecisum ait, Melius est Herodis porcum esse si filium. Ecquis unqua hoc memoriae tradidit duntaxat Ethnicorum,quod Macrobius in transitu tanquarem notam perstrinxit rMirari igitur desinamus cur nulla apud Plinium &alios rerum miracula relata,scriptorum sacrorum temporibus competant,& cum orthodoxa rerum conscriptione congruant: ac malignitati scribentium,aut metui potius tribuamus opinioni principum & populi blandientium. Tertullianus in Apologetico ad Romanos loquens de morte Chris sti, Nam spiritum inquit)cum verbo sponte dimisit, praeuento carnificis Minis is, ossicio. eodem momento dies medium orbem signante sole subducta est. bitu locus Deliquium utique putauerunt qui id quoque super Christo praedictu non 'μφη scierunt,& tamen eum mundi casum relatum in archiuis vestris habetis. Et paulo inserius, Ea omnia super Christo Pilatus & ipse iam pro sua conscientia Christianus,C sari tunc Τyberio nunclauit. Eusebius in Chronicis de anno decimo octauo erincipatus Tyberii loquens, Solis facta desectio,& tenebrae super uniuersam terram. Bithynia terrae motu concussa,&in urbe Nicena aedes plurimae corruerunt. Quae omnia iis congruunt quae

C in passione domini acciderunt. tum ad hoc probandum Phlegonta citat auctorem exactum Olympiadum adnotatore, cuius ut historici & Olym-liadum scriptoris meminit Suidas,Trallianumque fuisse dicit, Adriani li-ertum,vel Augusti, ut alii putauerunt. Is igitur huius rei locupletissimus esse testis potest in Asia genitus,ubi is terrae motus accidit. De eo motu Plinium locutum esse non dubito,cum inquit libro secundo, Maximus terrae memoria mortalium extitit motus Τyberii Caesaris principatu, XII vrbibus Asae una nocte prostratis. Solis autem deliquium Plinius ignorare non potuit si in archiuis Romanis herscriptum fuit, ut qui acta Romana D diligenter percensuisse intelligatur: sed Plinius id dicere noluit, quod occultum principes esse volebat. Parum enim plausibile dogma Christi apud ei aiuι. homines superbos& voluptarios esse oportuit, quod elatos animos,& gm corpora sibi indulgentia maxime execratur. Tametsi charitas illa iustitiae parens, & diuitiarum contemptus & abdicatio, magis ab humanis placitis abhorrebant , utpote quae ne nodie quidem satis sesta fronte excipiantur ab iis etiam quos sequaces Christi maxime esse conueniebat. Eodem perti net quod idem Plinius libro tricesimo dicit de arte Magica loquens, Haec inquit)umbrarum inferorumque colloquia promittit, quae omnia aetate orE nostra princeps Nero vana falsa. comperit: quippe non citharae tragici Sique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum numanarum summa gestiente in profundis animi vitiis: primumque imperare diis concupiuit, nec quicquam generosius voluit. Nemo unquam ulli artium validius fauit. Hoc dictum Plinii fidem facit iis quae a Tertulliano, Eusebio & Suida scripta sunt de Simone Mago Samaritano, qui apud Neronem gratia valuisse sima ma- dicitur, & cum diuo Petro coram commissus esse. Satis autem nobis esse SM debet quod compertum habemus locupletissimis testimoniis, veritatem in utroque religionis nostrae instrumento plenissime comprehensam , in

279쪽

Gulielmi Budaei de asse

Volt 3 potestate semper cultorum veri dei suisse: manasse tamen ad alios in te Fdae. seda dum veritatem, non germanam illam quidem & incorruptam, sed in Ash bWix grpti prim tim ossicinis adulteratam, Athenis autem postea in porticu,Academia & Lyceo,nunc sedentaria nunc obambulatrice philosophia va- Philoso- rie interpolatam: nec ante sibi redditam,quam dominus noster in Iudaea, ζ. . . - id est in veritatis ipsius incunabulis, ad manum etiam visendam homini- sunt Peri- bus porrexit: deinde Graecis hominibus & Latinis barbarisque intelli-r gendam, missis quoquo gentium interpretibus, dedit. Caeterum admirari subit temporum nostrorum selicitatem, qui mundo iam vergente nati, ta- Gmen longissime prorsum retrorsum. cernimus sui Maronianus ille pro-

Veritas n teus qua sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur, cum prisci illi 3' M' Graeci Latinique auctores sese in eo admirarentur, quasi in historiae campo ex patiantes omnia oculis subiicerent quae a condito aeuo gesta sunt, quos ne admota quidem & proxima vidisse deprehendimus. Sed utinam Compre- tam consertis manibus compertam comprehensamque veritatem semel retinere possemus, quam protinus agnitam festiuis oculis hilares exoscuncti - lamur. Haec enim veluti fastidiosa est vel hospita,vel amica : cui cum socularium rerum amorem quasi aemulum quendam superinduximus, sen- FIsim ipsa a fluxis abhorrens,ex mente nostra quasi ex contubernio facessit, animumque nostrum suas res habere sibi iubet, clam remis nuncio, curn Alias res interim aeternitatis securi alias res agamus. Verum ut ad rem redeamus, gς ς ς' nos tenere conuenit quod capite nono libri secundi Paralipomenon

quae geri. dicitur,Solomonem Regem imperitasse ab Euphrate ad Palaestinen & v ni . id, limites Aegypti, glori ue & diuitiis circunfluentibus omnes Reia venere. ges non modo aequales,lad cuiuscunque etiam aetatis haud dubie superas. se. Quod Graecos Latinosque historicos tacuisse non magis mirum est,..',sar quam phiam eius,id est germanam sapientiam apud philosophos viro, ici ii. id est sophiae indagatores inauditam fuisse, cum eam tamdiu tantinue i dagine,sed irrita inuestigarint. Id quod in dubium venire utique non potest, cum eius hodie monumenta in manibus versemus. Qu' si satis animo comprehensa haberemus,omnem antiquam philosophiam quod ad mores attinet,& institutionem animi nugas meras esse iudicaremus. Hactenus de rebus Hebraeorum dictum sit: in quibus talenti & sicli appellatio promiscue posita, impedimento fuit ne inire rationem crassa saltem aesti

Talentum matione tantarum opum possemus : ubi tamen talentum auri proprie a

His tu i , probabile est, qualia erant sexcenta 6 sexaginta sex quae ei quota nis a prouinciis finitimis offerebantur, ut decimo capite tertii Regum dicitur,& octauo libro Iosepi,& ea talenta quae Regina Sabarum obtulit,&Rex Hiram. Ibi ego talentum vi minimum in septuagenarium intelligi d bere censeo. Qira ratione ut aurum ad argentum undecuplex tantum fuerit, talentum septem millibus & septingentis aureis nostris coronatis valuit. Ex quo supputari summa quotannis poterit, siquis animi causa id facere, & redditum eius colligere voluerit. Eorum autem quae supra diximus, eundem ipsum Solomonem postremo loco auctorem citabimus. Sic enim

280쪽

& partibus eius liber IIII. CXXXVI ll.

aurum & facultates regum ac prouinciarum. Sed iis quae de scio diximus, s es ijud refragari videtur id quod apud Plinium legitur lib. xviii. ubi de pondere tritici loquens,ita inquit, Nunc ex iis generibus quae Romam inuehuntur, leuist unum est Gallicum,atque e Cherrone aduectum. Quippe non excedunt in modium vicenas libras si quis granum ipsum ponderet. Adiicit Sardium sex libras vel selibras, Alexandrinum de trientes, hoc est & sesin pondus. Triens non quatuor drachmas hic significat, sed quatuor uncias. Testiis. Sed antiqua exemplaria & pridem impressa non sicli sed Siculi habent, hoe est frumenti ex Sicilia: hoc enim verbum Hebraicum est, ut auctor est Suidas & Iosepus, ut diximus,quo nec Grςci nec Latini usi sunt,etiam si apud Plinium errore emendatorum sepe legatur,ut libro .xvii. in principio, Fuit S arborum cura legibus priscis,ca unaque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas siclos aeris XXV .ubi antiqua omnia habent, Luctet in singulas aeris X X U.Et libro duodecimo, Itaque optimi thuris libra siclorum XVI precium habet, secunda X I I. In antiquis, C optimi thuris libra XVI precium habet, secunda XV. Quo magis miror Hermolaum Barbarum libro decim ooctauo capite sexto hoc verbum agnouisse, quod nunquam Romani agnouerunt. eo enim in loco antiqua exemplaria mil. sester habet,non mille fictum. Praeterea autem quae diximus,, Aegyptiorum opes famigeratas scimus, cum Plinius libro. xxxvi. Reyptio-

de pyramidibus Aeg)pti loquens ita dixes it: Dicantur obiter & pyrami- μ φρ 'des in eadem Aegypto, regum pecuniae Ociosa ac stulta ostentatio. Et libro quinto, Ae plus super caeteram antiquitatis gloriam, X X millia urbium ibi Amase regnante habitata praesert.Strabo libro vltimo,ad The-D bas supra Memnonium Regum Aegypti sepulcra esse tradidit, eat, se vi- disse cum in comitatu Aelii Galli esset in Thebaide, conditoria autem esse circiter X L, mirifica specie structurae visenda. in specubus saxo exciso.

Intra autem conditoria obeliscos quosdam esse literis inscriptos, opulentia in regum qui tunc erant, declarantibus,& eorum ditionem velut usque in Scytuas & Bactrios & Indos, & quae nunc Ionia dicitur, imperitan tium ad haec tributorum magnitudinem , & copiarum militarium ad de

nit hoc cum dicto Pliniano quod supra retulimus de Sesostri Aegypti f.M LRege superbissimo, qui iunctis ad currum regibus triumphare solitus erat. Huius regis meminit Herodotus in secudo,eum dicens primum omnium regum longis nauibus Arabicum sinum praetervectum, & populos rubri maris accolas in potestatem suam redegisse, indeque retro iisdem vestigiis reuersum, & coactis ingentibus copiis transgressum in continentem in , - . εsso exercitu obuias ubique gentes subegisse: ex Asinue in Europam transi gressuin, Thraces & Scythas vi domuisse, unde digressus ad Phasi in amne '

SEARCH

MENU NAVIGATION