Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

solarius. Cotulae. Heminae.

Amphora. nodius.

Gulielmi Budaei derasse

gua Francorum refert.Verum ex his verbis intelligimus & trierarchiam & Fcollationem iisdem capitibus incubuisse, ac ignominiosum fuisse munera ista dispendiosa non obire.Sunt & alia ad eandem rem pertinentia , quae ex hac & altera in eudem tutorem oratione colligere potuissem : ut quaedam esse bona quae in censum non venirent,quae Atele,id est immunia a Graecis appellatur: sed haec sufficere visa sunt,& nonnihil etiam iis qui Demosthenena sunt lecturi, profutura. Quod autem de locatione domuum Demosthenes dixit de domibus instructis intelligendum est, ut diximus: ut de officinis cum seruis opificibus. Nunc a medimno ad inferiora descendamus: G& id quod quaerimus, certissimo quoque vςstigio legendo prosequamur.

Sextarius ut inter omnes conueniti cotulas binas capit, quae latine Hem in dicuntur. Quanquam hac voce Italica etiam antiqui Graeci usi sunt,ut Athenaeus lib. xvii. - R iam λω, i,M. Sextarius inde dictus, quod sexta pars sit congii. A sextario enim ut a principio ordiri oportet. suius enim mensuram si tenuerimus,omnia prona deinceps erui. Cato. cap. lvii. Vinum familiae,ubi vindemia facta erit,ioram bibat menses tres: mense. iiii. heminas singulas. In mense congios ternos. mese. v.vi .vii. viii. in dies sextarios singulos: in mense congios quinos. nono, decimo, undecimo in dies Hheminas ternas. in mense unam amphoram. Cato mense quarto heminas

singulas in dies singulos epotas congios ternos facere dicit, id est sextarios denosoctonos, & sextarios singulis diebus epotos sequentibus mensibus quatuor,in mense quinos dicit esse cogios, hoc est tricenos sextarios. & rursus aliis mensibus in dies heminas ternas, in menses singulas amphoras esse docet id est quadragenoso honos sextarios, vel nonagenassenas heminas: qua ratione tamen quaternae vel senς heminae deesse videtur si tricenos die, in mensem statuamus. Sed aliter Cato rationem colligere tam commode non potuit,nisi amphoram pro nonagenis heminis diceret,etiam si ampho fra eo amplius sex heminas capit,cum aliud verbum mesurae non haberet.& alioquin habuisse videtur ratione intertrimenti liquoris, id est eius quantitatis quae deperit & intercidit cum vinum vel lora heminatim bibitur. Simile est quod heminas singulis diebus potas, in menses congios ternos sacere dicit. hac enim ratione mensis sex & triginta dies habet: qui si exacte taxare voluisset, duos congios & semissem dixisset. Sed noluit tam an guste rationem praescribere.satis tamen apparet ex eo loco in congio duodecim esse heminas,quae sex sextarios continent.Sed & illud iam tenemus, ruod maxime ad rem pertinet, sextarium sextam decima partem esse mo- Κit,quae tertia pars est amphorae. quippe cum in amphora Cato sex & nonaginta heminas ponat,& sextarius citra controuersiam binas heminas capiat si amphora ter modium capit ut praedictum est ex carminibus supradictis)modius sextarios sedecim continebit, id est duas & triginta heminas, quae tertia pars est amphorae. Sed de modio cit ada sunt exempla. Cato. Vbi sementem paraueris, glandem parari legi. conuenit, & in aquam coniici. Inde semodios singulis bubus dare oportet,si laborabunt.Columel. de bubus aratoriis loquens lib.vii. Bubus pro temporibus anni pabula dispensantur.

302쪽

& partibus eius liber V. CXl IX.

A santur. Ianuario mense fresi&aqua macerati erui quater nos sextarios mixtos paleis dare conuenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios. Idem si grano abstinemus,& regionis copia permittat, cum fronde laurea & ilignea glans adiicitur,quae nisi ad satietatem detur, scabie parit. Potest etiam si prouentus vilitatem facit,semodius fabae fresae praeberi Nouembri mense ac Decembri.per sementem quantum appetit sos,tantum praebendum est : pleruns tamen sufficiunt singulis modii glandis, &paleae ad satietatem datae,vel lupini macerati modii, vel erui aqua conspe B si sextarii septeni permixti paleis, vel cicerculae similiter maceratae sextarii duodeni,vel singuli modii vinaceorum. His exemplis coniicere possumus modium Romanum non disparem fuisse ei mensur quam Boeotium nostrates vocant, cum sit diurnus cibus bovis aratoris modius aut semodius pro varietate pabuli. Apud nos equis viatoriis per diuersoria cibus status Equorum est in dies cistellae ternae auenae,ut in Italia ordei. Sic enim semper tulit sta- d αεtati' bulariorum formula. Sed strigosis equis,cum longis itineribus iathiscunt, auctari unoctu dari solet,id est quarta cistella. Hae quaternae mesurae Boeotium nostrum triticarium implet, qui modus pabuli est omnibus iam sa C cinariis equis per stabula viatoria statutus. Diximus amphoram binas v

nas capere, quae singulae vicenosquaternos sextarios continent. Hoc ex eodem auctore lib.xiii.comprobabitur his verbis,Ex hac compositione quantum in sextarios musti quadragenosoctonos adiiciedum sit, incertum est: quoniam pro natura vini aestimare oportet quid satis sit. cauendumque ne conditus sapor intelligatur. ego tamen, si humida fuerit vindemia, trietem: si sicca,quadrantem medicaminis in binas amphoras miscere solitus sum, ita ut quatuor urnarum esset musti modus. Vma autem quatuor de viginti sextariorum. Plin. lib.xiiii. de nimio potu vini loquens, Famam apud Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam Novellus Tricongius Mediolanensis ad Proconsulatum usque e Praetura honoribus functus,tribus congiis unde de nomen illi fuit 3 epotis uno impetu,spectante miraculi gratia Tyberio principe in senecta iam seuero , atque etiam alias saeuo: sed ipsa iuuenta ad merum pronior fuerat. In antiquis tamen non Novellus

Tricongius sed Novellus Torquatus legitur,&recte: alioquin frustra Plinius adiecisset, unde & nomen illi. Quis enim non intellexisset etiam Plinio tacenter Neque ipsa iuuenta lego, sed ipsi,id est Tyberio, ut iuuelita sit rectus casus. Et paulo post, Tricongii rara gloria. In omnibus antiquis legi-E tur, Torquato rara gloria. Idem paulo inserius, Tersilla Ciceronem Mam Ciceronisci filium binos congios simul halitire solitum ipsi obiicit. Marcos Agrip- ''pae a marcido ac temulento scyphum impactum. Plinium auctorem hane clγω. mus decem & octo sextarios vini,id est tres congios, uno haustu epotos a Torquato,& duodecim a Ciceronis filio. Quare non video quonam modo intelligi possit quod apud Politianum legitur, quod amphora triplex

efficit sextarium. Tranquillus in Tyberio, Ignotissimum Quaesturae candia datum nobilissimis anteposuit ob epotam in conuiuio propinate se vini amphoram. Tranquillus vini amphoram, id est octo congios seu duod

303쪽

Pulchris dictum Pli nil.

Pinta Pa tisina. Ampliora. Μodius.

risienses.

Gulielmi Budaei de asse

quinquaginta sextarios uno conuiuio ab homine uno haustos dixit. 'uὀd F

si amphora ex area constaret quoquoversus ouaternum pedum,ut Politianus voluit,ne de duodecim quidem bibacillimis hominibus id credi pos

sit. Post haec antiquitatis monumenta cum mensurarum modos deprehendere magnopere cuperem, ad podus examinare rem institi. quo facto, cum

nec ex carminibus illis nec ex Plinio responderent,nihil potius tandem in ueni, quana id quod apud Isidorum, non optimum ipsum auctorem ne harum quide rerum legitur.vsqueadeo quod Plinius aiebat nullus liber tam malus est,ut non aliqua ex parte prosit. Hemina inquit illeὶ appendit libra Gunam,quae geminata sextarium tacit. Sextarhus enim duarum librarum est. Hoc cum legissem illico tres libras nummularias, id est sesquilibram negociatoriam in lance grandiuscula statui, cuiusmodi sunt lances quibus ad amgentum expendendum utuntur. in opposita lance aquam fundere famuluqui mihi adstabat iussi, quoad rem deducerem ad exactum aequilibrium, id quod assecutus sum adiiciendo uicissim adimendo. aqvulam argentea ligula. tum vascula stannea implendo, non usu alia illa quidem & ex supellectili sumpta sed iustae omnino mensurae, quibus venditando vino caupo nantes uti solet,landem comperi duas libras Romanas id est duodenarias, Hquae tribus octonariis,id est nummulariis respondet,eam omnino esse mensuram quam ternos semisextariolos lingua vernacula huius urbis appellat, qui dodrans est eius mensurae quam pintam eadem lingua vocat. Hoc co perto, cum vasculum illud dodrantale tritico primae bonitatis implerem, idetidems in modium id est Boxitium traffunderem, non ante aequatum ad summa labra reddidi quam sedecies impletum itidem vasculum in modium transtudi . Id cum ad pintam exigerem, duodecies exhausi exacta obseruatione trasuasando. Hac ratione cum cotula geminata sextariu faciat,

qui bilibris est, oportet eam libralem esse, id est sex & nonaginta drachmas Ipendere. ita Oxybaphus qui cotulae quarta pars est, quatuor & viginti dr climarum erit,noc est quadrat ale. & Cyathus qui sextarii duodecima pars est,sedecim drachmas pendebit, id est sextatem Romanae librae. Nostra voro pinta,duodecima pars est modii: id est amphorae sexta & tricesima. Illud testandum habeo,quod quicquid de mensuris liquidorum dixi, vel dicturus sum id de iis intelligi volo, quas regias hac in urbe appellamus, de quibus ius dicere decurionum est Par testum: alioquin nulla dari certa doctrina posset, cum multifarii mesurarum snt moduli, & fere euariantes per rogiones urbis,prout cuiusque regionis soluin huius & illius ditionis imperio mero paret. Aridorum autem mensu as triticarias intelligi volo, quoniam minores sunt iis quibus auenam ad metiuntur. Hac ratione usus, c5- perisse me arbitror nec temere, ut spero in amphoram esse octauam partem eius vasis quod modium vini dicimus. Modium vini Parisinum tricenos senos sextarios nostros capit. Sextarius autem octonas eas quas pinias dicimus. In aridis autem pro amphora quadrantem sextarii habemus id est te

nos bosellos pro quibus vas trimodium habemus dimidiatu medimnum. Sic fit credibile quod a Tranquillo dicitur epotam uno conuiuio ab uno homine

304쪽

& partibus eius liber V. Cl.

Λ homine vini amphoram. Ex hoc aestimare licet tres modios annulorum Carthaginem inissorum ab Hannibale post Cannensem cladem,vel unum

modium secundum alios annales. Ecce autem rursus de integro contro uersia ab eodem auctore, qui cum toto pene hoc opere certandum nobis

fuit,& disceptatrice tamen plerunque exemplarium vetustate secundum Loca Plinos ut spero)iudicatu est,id quod hic sperare non datur. Quippe in omni-- abus exemplaribus ita legitur apud Plinium,unum nobis iseu in vitiligato- uouercam rem ut eius ipsius verbo utar)in hoc opere oppositum.Sic igitur apud Pli-B nium lib. xxi. legitur: Drachma A ttica sere enim Attica obseruatione me dici utuntur denarii argentei habet pondus,eademque sex obolos pondore efficit, obolus decem calchos. Cyathus tendet per se drachmas decem. Cum acetabuli mensura dicitur, significat neminae quartam partem,id est drachmas quindecim. Mna,quam nostri minam vocant, pendet drachmas Atticas centum. Huius loci auctoritate carmen illud emanasse puto apud

Priscianum de Cyatho, Bis quinque stincticiunt drachmae, si appendere tentes: Oxydaphus fiet, si quinque addantur ad illas.

C Primum igitur ad hoc respondere possum, non magis hoc dictum contra me pugnare,quam contra Plinium ipsum, sit ei litem retorquere tabulis vidiciturjab eo obsignatis velimus. Si enim denarius Atticae drachmae pondus habet,quonam modo iustum suit ex libris argenti octogenos quate nos signari, id quod ipse lib.xxxiii. dixit 3 Id etiam contrarium est ei dicto quod apud Priscianum legitur,tres denarios Romanos,quatuor drachm rum instar esse. Praeterea quonam modo conuenit id quod lib. xii. de thure loquens inquit, inueniri guttas thuris quae tertiam partem minae, id est undequadraginta denariorum pondus aequent:vel ut in antiquis duodetri-D ginta,& in quibusdam undetrigintat Quid quod libro xiiii de Nectari te loquens,quadraginta denariorum pondus pro quinque unciis posuit rut ex Dioscoride ad verbum probabimus. Haec ut uniuersa colliduntur, sic singillatim alterum alteri adstipulatur. Vt enim illud duodecimi cum dicto tricesimitertii couenit liquide ter duodetriginta, octogintaquatuor fiunt; sic cum vicesimi primi loco pugnat, ubi denarius de drachma aequatur. Rursus quod quadraginta denariorum pondus pro quinq; unciis ponitur, hoc argumentum est quod Plinius in libra sex & nonaginta denarios esse voluit,& totidem drachmis aequauit. Quid igitur hic faciam rhaerea nar susce-E pto id operi omnino non congruit. Opus enim persectum recte praebiturum me approbaturum 4 spopondi, vel eorum arbitratu quos iudices et gi. hanc legem locando opere memini dictam esse. Pericliteri Vereor ne audaciae id plenum sit: sed quando flectere non datur,potius adeundum periculum esse censeo,quam tot dierum dispendio coeptum iter abrumpendu. Tanto igitur piaculo me obstringam, ut Plinii auctoritatem vel argumen iis validissimis superiorem esse aut negem aut dubitem 3 Quidni id faciam

cum multis in reSus non modo cum iuratissimis auctoribus vetustatis pugnantem eum ostenderim,sed etiam ipsum secum: quod plerisque in locis d. s. vin

305쪽

Culielmi Budaei de asse

ηοηηψ' emendatorum culpa contigit,ex quo sit ut lectio Plinii obseruantissimum Fr' 'ρ' quenque maxime nunc torqueat. Qua in re adnotanda Hermo- ις mole laus Barbarus,cuius nunqua sine laudis praefatione meminisse debeo, pau- η χ' ' ' religiosior fuisse mihi videtur, pr sertim assumpto castigatoris titulo seuerissimo. debuit certe altera pr fertim censura denuo stylo exacuto vel ad viuuna expungere, ne rebellarent,tot ulcera, quorum multa sanasse se non immerito gloriatus est. Ego ut ingenio pusillo, tantum nomen sustinere nequeam,ut sub castigatorem Plinii profiteri me nisi verecude audeam: sic ea quae occurrunt vitia,& commentantem me morantur, si sanare ingenii Gui non possim,co in monefaciendis studiosis veluti scalpro circunscribam, ne latius error serpat. Atqui sic existimo, praeuaricationis notam effugere eum medicum non posse,qui quae restituere sanitati nequit,velut non animaduersa, silentio transmittit. Quanquam vir ille magnus,ac non modo

stylo graui doctrinam ii eximiam redolenti commendabilis, sed etiam sententiis seuerus, in quibus mores probi elucescere videntur quae duo pariter in paucis aequalibus memoriet eius agnosco in altera editione ita gloriatur, quasi monstra quaedam errorum velut latitantia mancitia reprehenderit, quae in prioris ea tionis tumultu oculos eius effugerant, a quibus ipse poe- Hnas sumpserit flagitii prioris & fuget,ut ipsius verbis utar. In quo mihi pro

sectὰ longe falsus fuisse acer homo visus est.neque enim aliter eum dixisse atque existimasse puto. Quippe ut plurima errata emendauerit, plura tamen eum fugisse aut certe flagitiosiora non dubito,quae ut acriorem saga ciorem ij fugitivarium non maneant squandoquidem undecunque doctis sinus suisse ut aetate illa videtur) certe ociosiorem poscunt, huic φ uni rei aliquadiu seriatum. Hermolao autem venia fortasse danda est, qui Aristoteli oc Themistio vertendis intentus, tumultuarias nimiru castigationes Plinii velut animi causa aggressius est. At ego secundi meriti id e e existimo, Ierrorum vel librariorum,vel emendatorum, vel auctoris denique ipsus, si res ita serat,iectores admonere, etiam si meliora inuenire nequeas. Ex is letent in olim, immo propediem, qui ulteriora inuestiget. Quod si sena per in

Inquiren- auctorum quantu uis receptς auctoritatis verba adacti,ne unguem quidem

dum i latum ab eorum dictis recessierimus, nihil habebit utique posteritas quod

'ν i' ' inuentis maiorum suorum addat. Atqui maiores nostri si post centum an nos ignaua etiam ipsi antiquitatis veneratione ducti, nihil nouarum rerum aggredi ausi fuissent, literarum nunc illustrationem bona ex parte desid Lis enin raremus. In queis ego Laurentium Vallensem Herculis Alexicaci nomine V u in W dignum censeo qui nullius unquam hominis offensione aut scriptoris auctoritate deterritus est quo minus veritatem a m5stris vindicare niteretur. Equidem etsi leonino me tergore clauinue munitum esse cum eius notae commentatoribus non sentio, ut cuiusuis aerumnae Herculem futurum me profiteri eonfidam, in umbraculis mecum ipse domesticis, non in campo sub magistris antiquitatis exercitatus: nunc tamen semiermem saltem fiduciam ad veritatem tuendam afferre mihi videor: itaque omnes esse anima tos, prqsertim Francos cupio, quadoquidem externi quoque iam cum antiquis

306쪽

dc partibus eius liber V. Cli

A tioui, literarum gloria certant. Hic igitur ut coin minisci multa possim se nihil potius facturus sim fortasse, quam ut dicam Plinium quae de ponderibus nic constituere voluit in sequentibus libris de medicinis dicturus, ea ex commentariis medicorum transcripsisse, qui Graece ipsi bona ex parte scripserant. Id quod idem ipse Plinius contestari videtur cum inquit. Etruoniam in mensuris quo p ac ponderibus crebro Graecis nominibus ute-

una,interpretationem eorum semel hoc in loco ponemus. Non eadem autem pondera medicinalia & negociatoria suisse ex eo coniicio, quod ho-B die pharmacopolae alia drachma in componendis pharmacis utuntur, &alia in rebus quas venditantes appendunt. Medicinales drachmas nouem in uncia et se dicunt: qua ratione in singulas libras nostras sedecim drachmarum pondus deceait. Quin & Celsus libro . v. de simplicium facultatu Cessi iocri mixtura loquens, Sed & antea sitiquit) sciri volo in uncia pondus septem denariorum esse: unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes,id est sex uncias,ut idem in uncia denarii habeam , quod Graeci habent in eo quem obolum appellant. Id ad nostra pondera relatum,paulo plus dimidio scrupulo facit. His verbis Celsi medicinet auctoris,duodecim drachm C ex libra Romana decedunt, quod ratam proportionem habet ad decessionem librae nostrae qua nostri medicamentarii in temperandis medicamentis utuntur. Ut enim libra nostra sesquitertia est ad antiquam libram relata, sic sedecim tertia parte duodecim superant. Verum id immutauit Celsus, quod denarium in sex suas unciolas diuidere maluit, quam in sex obolos, seu in sex semiscrupulos. hoc ideo fortasse,quod obolum Gr cum grauiorem esse paulo se miscrupulo Romano scribit. quod nisi de medicinati s miscrupulo intelligas,pugnabit cum Pliniano dicto. Huic rursus opinioni refragatur quod Plinius centum drachmas Atticas in mina ponit, quod tu D stum est pondus minae. are nihil ulterius causari nunc in animum indu xi, ut quisque pro captu secum ipse hoc faciat. Satis autem habui hoc dicere,experimento me cognouisse, sextarium Romanum dipondium pende- se uarius

re id quod rursus mihi credi nolo nisi argumetis optimis probauero. Iam primum ipse Plinius lib. xviii.de tritico loquens, sic inquit, Tritici genera unq. plura,quae secere gentes. Italico nullum equidem comparauerim candore ac pondere,quo maxime decernitur. Et paulum infra, Nunc ex iis generibus quae Romam inuehuntur, leuissimum est Gallicum, atque e Cherroneso aduectum. quippe non excedunt in modium vicenas libras si quis graE num ipsum ponderet. adiicit Sardium sex libras, Alexandrinum &trientes.hoc & Siculi pondus, Boeoticum totam libram addit,Aphricu & dodrantes. His verbis Plinius docet quod deterrimum sit triticum,id pendere in modios vicenas libras. quod autem longe optimum,ut Aphricum septe& viginti libras & dodrantem. Hoc cum ego probare vellem, tritici sex se- Pond'itis misextariolos nostros,id est sesquipintam pro captu bilancis ad mensus, in altera lance depleui,& ponderisus identidem examinatis ad parem tandem libram perueni. Hoc cum in lectissimo tritico secissem, ponderat, adnotassem,ad aliud triticum transii. Erant enim mihi puluini duo Franciani triti-

307쪽

Plindoctis

Gulielmi Budari delasse

ei sulcatim vi assolec in horreo dispositi, ut eodem ex agro, sic non eadem Ff eget e. cum igitur ex eo similiter eandem mensuram pensitarem, hoc discriminis adnotaui, ut quod in eis puluinis eximium esset,& exacte excussu inventilatum 4, eius mensura iam dicta leuiter agitata, & radiolo stricta dipondium nostrum S quadrante penderet,lance etiam pessum eunte.quod autem negligentius ventilatum , dc nonnulla ex parte lolio & melanthio mixtum,aut alia seminum inanitate, id duas libras &quadratem sui liquo minus in aequilibrio teneret. Haec mensura, id est sex semis extarioli quos sextarios duos Romanos iudicatum iri, omnibus fortunis meis cauereno G dubitarim sit quis diligenter animaduertere velit, & veritatem modulis ac ponderibus explorare, ni inquam semisextarioli octauam partem modii efficiunt,quorum pondus triticeia si octonario multiplicetur,fient in summa duodeuiginti librae nostrae, lectissimi quidem tritici: deterioris autem, id est quisquiliis seminum mixti, duabus unciis minus,id est siciliquis octo. Porro cum libra nostra ut saepe dixi rygostatica qua merces appestiles ne gociatores ad metiuntur, quadrate maior iit libra Romana, fit ut duodeuiginti librae nostrae, quatuor& viginti Romanas libras aequent. Ita sit ut tri licum nostrum in agro qui Francia dicitur natum,duabus libris Siculo le- Huius sit: cuius tamen supremam notam existimo semillam aut quadrantem vigintiquatuor libris addere posse. Hoc genus experimeti cum cuiuis obuium si & expositum, non est cur alia Plinii auctoritate vel vera vel mendosa impugnare veritatem quispiam citra pertinaciae reprehensionem ponsi. Hic siquis selibras legat, ut quaedam habent exemplaria antiqua, ut sit, adiicit Sardium selibras: hoc etiam amplius id quod agimus confirmabit: cum Plinius dicat grauissimum frumentum libras unam & viginti oc dodrantem pendere, denos experimento didicerimus, quod optimum apud nos sit frumetum,id in modios Romanos quaternas de vicenas libras pen- Idere. inare nisi Plinius in pondere deceptus est, aut nisi negligentius rem explorauit, vel nostrum triticum etiam Africae praestantius est,uel libra Romana maior aliquanto fuit quam nos eam esse statuerimus. tamen periculum nullum est ut arbitror) ne minorem secerimus libram, cum mensuras auxisse videamur quae pondere deprehendutur. In hanc enim tantum partem errare potuimus, utpote cum Plinius sextarium cetum & viginti drachmarum tactat,quem nos bilibrem fuisse c5tendimus,id est dracsmarum centum &nonaginta duarum . qua ratione hemina libralis fuit,quam Plinius sexaginta drachmarum fuisse dicit,id est tertia parte minorem, atque eo amplius.Carmina autem quae apud Priscianum leguntur, sextarium viginti unciarum esse statuunt: quo ni ut noster,id est is qui a nobis positiis

est, superquintus sit eius,id est quinta parte superans. De hoc quid statua, non habeo,nisi Plinium omnino puto selibras id est dimidiatas libras scri psisse,sed non satis pondus compertum habuisse. Quod rursus ne credas,facit id quod ipse alibi dicit eodem libro , Siligineae farinae modius Gallicae xxii. libras, Italicet duabus tribusve amplius. Haec verba signiscant Plinium diligenter haec inquisiuisse. de praeterea duas de tres libras addit Italicae sti-gini,

308쪽

de partibus eius liber V. Clit.

Α gini, non tantum selibras. Itaque si verum est Plinium haec exacte inquisi uisse,& liber eo in loco non corruptus est, necessario dicemus triticum no Gallicum tantum, sed & Francicu, ponderosus esse illis quae a Plinio enumerata sunt. Fortasse etiam Plinius libras illas vicenas, centenarias libras intellexit hoc est minales, quales libras argentarias fuisse ostendimus, hoc est plenas libras. tua existimatione paulo plus dextante ad supra dictum pondus accedit, hoc est octoginta drachmae,& aliquid amplius. Hoc quoque si admiserimus, nsi ideo tolletur scrupulus,quia adhuc nostrum paulo ana B plius libra una superabit. Ut tamen cum iis libris sentiam qui selibras habent,facit contextus verborum sensiim ad libram & dodrantem perducentium rationem. Et praeterea Plinius non sex libras sed senas dixisset, quia vicenas dixerat. quod validius argumentum est. In hoc obice aqua haereat necesse est. Sed si Plinius alteri cuipiam vel libero vel seruo poderis examinationem taediosam credidit,vel calculo deceptus est, non magnopere mirum est, cum Cicero in Catone Laertem stercorantem agrum apud HO- initari tam erum faciat alicuius fide deceptus. Nec enim in primo lib. nec in . xvi. nec Catone. in ultimo id legitur Odysseae, in quibus tantum Laertis meminit Home- C rus: nisi in obseruatione aliquid me latuit. Vertim ne vanitatis arguar temere a primo quoque hoc probare volente, monitos hoc ad pondus examinaturos velim, in expendendo tritico multum id referre,quonam modo , mensura impleatur.Si enim non modo leuiter agitetur implendo, sed diu quatiatur, aut manu prematur antequam radio exaequetur, pondus non lovi momento crescet. Interesse etiam arbitrantur, triticum recens tritum sit S ventilatum an diu in horreo asseruatu, cuiusnaodi sui dixi)nostrum erat

in puluinis sulcatis digestum. Illud enim recens ab arista, & pulchrius esse

aiunt,& grauius: hoc ut tempore exuctu, sic leuius esse. certe apud nos ven-D dibilius est ex eadem segete quod eodem mense batuitur, de in sorum aduehitur,videlicet quod plus farinae & panificii reddat. Verum qui hoc quod .

diximus tritico expendendo secerit, tum demum aquae pondus exploret. futurum enim recipio, ut quae mensura tritici duas libras nostras & qu drantem pependerit, id est sex & triginta uncias, eadem treis libras nostras, id est quatuor Romanas pondere aquae efficiat, ut si inter triticeu aqueu , pondus proportio sesquitertia: qua ratione bilibrem fuisse sextarium anti quum necesse est: id quod Isidorus ex quopiam auctore antiquo scripsit: etiam si Plinius heminam sexaginta drachmarum esse dicit: quod perinde E valet atque si sextarium librae unius& quadratis esse dixisset. Hoc idem in hordeo expertus,comperi sextariu pendere quindecim uncias, & tres dra lchmas. qua ratione quaterni sextarii quinas libras Romanas &sescuncemeficiunt.& modius vicenas libras de selibram,quod non conuenit cum dicto Plinii qui de frumentis loquens, Leuissimum linquit) ex his hordeum raro excedit xv. libras.quare nostrum dissimile esse Italico dicendum est. anquam Columella lib.ii. de hordeo loquens ita dicit, Alterum quos genus hordei est quod illi distichum, Galaticum nonnulli vocant, pondoris & candoris eximii,adeo ut tritico mixtum, egregia cibaria familiae prae-

309쪽

Pond' iri lici. Equorum

si relliario rum de tu

galium pastus.

sextarius Romatias semisextariolus.

posiacus antiquorii.

Gulielmi Budaei de affe

beat.Seritur circa Martium mensem. Distichum hordeum vocat, & Gala- Fticum, hoc est Gallicum,quod culmum habet binis versibus aristatum,cuiusmodi est nostrum. Hoc Columella reliquo ponderosius esse dicit. Quare conturbari nos Pliniano hoc verbo non oportet, quasi iis quae diximus ex eodem ipso Plinio restagante. Extat in aetis Decurionum huius urbis, medimnum lectissimi tritici aps, in sum iussu Decurionii fuisse, inuetum sesse pondus centum S sedecim librarum.quae ratio eficit in modium vndeuicenas libras nostras & trientes. Proxima nota in modios undeuicenas libras & sextantes non excessi. Sed propterea ego minus pondus inueni, Gquod modium Romanum secutus letum,non Paris num. At inter amphoram Romanam de nostrum quadrante tantum interesse testatus sunt,quantum inter mensuram rasam & cumulatam. Quod autem librae Romanae modum deprehensum habeamus, ex iis quae de re nummaria diximus satis

intelligitur. Potest tamen id & aliis adminiculis probationum confirmari. Columella lib. vii .de cibariis aratorum boum loques Martio & Aprili debet ad foeni pondus adiici,quia terra proscinditur. sat erit aute pondo quadragena singulis dari. Quadraginta pondo Romana, nostra sunt triginta. Foeni autem fasces apud nos, si iusti sint ponderis, duodenas libras pendet, Hde interdum ternasdenas. At huiuscemodi binos in dies cum auenae cistellis tribus equi singuli sarcinarii aut iugales poscut, qui quidem sint mediocri magnitudine. Hi duas de triginta libras Romanas pendet. Trecenas autem libras bubus singulis se ficere Ianuario de Februario Columella assim mai: Martio autem de Aprili quum labor intenditur,quadragenas, aut quugrani est penuria. Ita hac parte librae Romanae ad nostram relatae analogia congruit. Sextarius igitur Romanus eam mensuram capit, ut diximus, quam ternos sextariolos lingua nostra appellat. Sed absurda eadem lingua appellatione utitur cum sextarium vocat sextam ac tricesima partem mo- Idii nostri vinarii , qui octies amphora capit, praesertim cum semi sextarium appellemus paruulam mensuram, de omnium quae veneant minimam,id est secundam de tricesimam sextarii nostri, quam ego sextariolum voco. Id tamen vocabulum, id est semisextarium in usum linguae nostrae verna culae ex eo venisse puto, quod Graeci cotulam, id est heminam , hemixestu appellant, ut auctor est enarrator A ristophanis, de Suidas. ad quam voce Graecam alludere videbitur hic vernaculus sermo, no ad dimidium sextarium, siquis attente considerarit. Verum enim uero sextarius Romanus in

duodecim nathos distribuitur. Ad cuius rei pleniorem intelligAiam prae- cfari illud habeo quod pene omnibus notum est antiquos cum hilariori couiuio sese ad potus solutiores inuitabat,tot cyathos haustibus singulis ebibere solitos, quot erant literae nominum amicarum: a quo more illud epigramma Martialis emanauit in primo libro, Naevia sex cyathis septem Iustina bibatur, Quinque Lycas,Lyde quatuor, Ida tribus.

Omnis ab infuso numeretur amica salerno.

Inde autem inuenta sunt vocabula triens, quadrans, qu incunx, septunx, dc reliqua,

310쪽

& partibus eius liber V. Clis i.

A reliqua,quae non magis pocula quam mensuras significant:id quod aperte ex eodem poeta libro octauo Epigrammatu nobis datur intelligendum, Det numerum cyathis, Instantis littera Rufii: Auctor enim tanti muneris ille mihi. Si Telethusa venit, promissaque gaudia portat,

Seruabor dominae Rufie triente tuo. Si dubia est septunce trahar: si fallit amantem, Vt iugulem curas,nomen utrunque bibam.

B Septuncem pro haustu septem cyathorum dixit, tot enim sunt elemeta in recto Instantis:& trientem pro phiala & haustu quatuor cyathoru. Et ru sus in undecimo quincuncem pro quinque crathis,& bessem pro octo. inincunces & sex cyathos bessemque bibamus, Caius & fiat Iulius & Proculus. Et libro duodecimo,

Poto ego sextantes, tu potas Cinna deunces: Et quereris quod non Cinna bibamus idem. Deunces, undenos cyathos intelligit,ut sextantes binos. Hinc factum est ut nomina illa poculorum apud auctores celebrentur, ut libro primo dixi-C mus. Nunc autem sic colligo: cum sextarius Romanus in duodecim cya--thos diuideretur: ea vero eius vasis quam pintam dicimus, si mensura, vequi tantum vini etiam primarii quotidiano prandio bibat vinosor dici iure non possit: qui autem dodrantem eius no excedat,id est ternos sextariolos parcus vini fortasse,aut certe sobrius dici mereatur non potuisse sextarium Romanum in tot cyathos commode diuidi, si minor is ea mensura fuisset, quam dodrantem appellaui. Cum enim trientem quadrantemque

poculorum vocabula apud Iuvenalem & Persium de Celsum legimus, ego legitimam menstram intelligo, quae uno haustu biberetur. Reliqua D nomina infra supr-ue, mensuras magis quam potoria vasa fuisse puto. Nam & apud Celsum quadrans pro modico potu ponitur, Si quarto inquiti die cum horrore febris reuertitur, vomere oportet: deinde modicum cibum sumere,vini. quadrantem. Et libro primo, Post vomitum si stomachus infirmus est paulum cibi,sed huius idonei, gustandum: & aquae frietidae cyathi tres bibendi sunt. Cyathos hic dixerat quod quadrantem in su- Crassiua. periore exemplo dixit. Et alibi, At qui tarde concoquunt, & quorum ideo

praecordia instantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt,antequa In conquiescant,duos tresve cyathos per tenuem fistulam bi-E bant. Diolcorides de absinthio, S A

stidia,&arquatum morbum sanat,si quotidie terni cyathi ebibantur. Te nos cyathos pro mcdiocri potu dixit, qui uno haustu sumatur. Et libro tertio Celsus de curatione lentarum febrium loquens, At si diu frigus est,& torpor,& iactatio corporis,non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres ,

aut quatuor cyathos,vel cum cibo vinum bene dilutum. Idem de insanien .p itibus loquens totum sextarium impleuit Opus est autem cibo infirmo, maximeque sorbitione. potione aquae multa: cuius ternos Uathos .bis h7 ian

SEARCH

MENU NAVIGATION