Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

autem,id est quingeni medimnos, ideo appellatos,quod quingeniana medi- Finnum numerum vel mensuram siccis & humidis facere possent, hosque in publicum sumptus facere ad talentum. Hippeis autem id est equites ex eo dictos videri, qudd equos alere possent: eosse mensuras trecentas facere,& publice semitalentum impendere. At vero qui iugationem penderent, a ducentis mensuris conscribi solitos esse,& publice decem minas consumere. Postremae notae eos esse qui theticum penderent, id est opificiarium vel mercenarium: eo se nec magistratum gerere, nec publice quicquam sumptus facere.Licebat. ex uno ordine ad alium transire, ut idem Pollux au- Getor est. Ex hoc autem instituto prodierunt sui arbitror munera personalia,quorum mentio fit in lege vlt. de muneribus & honoribus, in Pandoctis. Servius etiam Tullius hoc exemtio classes quinque ciuium Ronia-cisu, Ro, norum descripsisse videtur. Prima classis in octoginta centurias distributa, iij. R eX his qui centum millium aeris aut maiorem censum haberent, quae summa a nobis mille aureis nostris aestimata est. Octoginta autem centuriae in quadragenas seniorum ac iuniorum diuisae: ita ut seniores ad urbis custo a iam praesid essent, iuniores ut soris bella gererent, quibus arma imperata, galea, clypeus,ocreae,lorica,tela in hostem, hastas de gladius. Secunda clas- Hsis intra centum usque ad quinque & septuaginta millium censum instituta. Tertiae classis quinquaginta millia census fuit. Quartae quinq; & viginti millia. Quinta & vltima undecim millibus censebatur,ta est centum ac de in aureis nostris. Reliqua autem multitudo, cuius esset inferior cessis, ininis nis militia facta. Equitum etiam ex primoribus ciuitatis duodecim centurias scripsit, quibus ad equos emendos dena millia aeris ex publico data,& quibus equos alerent viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent. Dena millia aeris ego centenos aureos intelligo ad binos equos emendos, & vicenos ad alendos,id est bina millia. Haec omnia I inquit Liuius in dites a pauperibus inclinata onera. Ex hisbntelligimus in infantia Vrbis Romae primarias opes fuisse mille aureos. Propterea Pli-

pituit loc'. nius lib. xxxiii. Non erat inquit apud antiquos numerus vita centum millia..itaque hic de hodie multiplicatur,ut decies celena millia,aut saepius dicantur. Foenus hoc fecit,nummusque percussus. Quem locum ex vetusto sic lego. It ue est hodie, multiplicantur haec, ut decies centena millia aut' .. saepius dicantur.hoc sensu,Vt olim non erat numerus ultra centum millia, messi hi, sic nec hodie,quia cum ad centum millia peruetum est, per multiplicatio A' A g fit progressus,dicendo decies centena millia,aut vicies,aut ceties, quae , iii. summae antiquis ignotae, scenore excreuerunt. Idem, Servius Rex primus signauit aes . antea rudi usos Romae Rhenaeus tradit. Signatum est nota pecudum unde & pecunia appellata. Maximus census centum millia assium

illo Rege fuit,& ideo haec prima classis. Vt igitur Romae prima classis centenariorum fuit, sic Athenis quingenariorum,qui quotannis pendere possent medimna vini olei & frumenti quingena . sic enim ex Polluce intelligendum puto. Quingenta autem medimna in Attica, quae plurimo importato frumento utebatur, ducentis quinquaginta aureis aestimare possu

mus:

292쪽

& partibus eius liber U. CXl11ll.

Α mus: S: quingenta vini medimna, id est mille amplioras totidem pene Francicis pro qui ous quingentos aureos ponemus: quibus si addamus totidem olei amphoras. nescio quid aestimare debeam. Apud Demosthenem meis Chrysippus quidam negociator ita ad iudices loquitur, ἔα κ .. δι

menti auctum esset precium,& ad sedecim drachmas excreuisset, importato frumento ultra decem millia medimnum, iusto & legitimo precio vo- v bis ad mensi sumus quinis drachmis in medimnum. Hac Demouhenica ratione sextarius Parisinus circiter aureo uno fuisset, hoc est drachmis dece. Igitur qui Athenis eum prouentum quingentum medimnum habebant, talentum impendere publice tenebantur, hoc est sexcentos aureos. Vertim intelligimus illam aestimationem census no strictam fuisse, ut Pentacosiomedimni diceretur qui quotanis eam summam corradere possent, sed quitantum pendere possent,ialento esse taxatos. Parum tame hoc explicatum est ab auctoribus. Interpres Aristephanis Pentacosiomedimnos dictos dicit eos qui tot mensuras arare postent, aerum Mino δίμυσς G S-πσ-C-ti, et otiis cl... Equites autem eos dictos, qui trecentas mensuras ararent,nomen ex eo sortitos, quod equos alere possent siquando opus esset. qui cum primum sexcenti fuissent, postea urbe aucta mille & ducenti esse coeperunt.his licebat comatos esse, licet ditiores essent quingenarii, id est Pentacosio medimni. Oportebat ergo ciues eos diuites esse,qui tantum telluris ararent,aliunde etiam ditescentes, ut negociationibus maritimis propter situm urbis, & foenore traiectitio. Opificum autem ordini licebat &iudicare,& concionem habere,ut idem auctor inquit, Hactenus illi Rempublicam attingere poterant. Copiosos aute Athenien- D sti fuisse ex Thucydide nouimus, qui libro secundo Periclem eorum du- 'cem ita inducit de opibus eorum disserentem,ut dicat confidere eos debere,nec incursu hostium perterrefieri. Bello enim gerendo, consilio & vi pocuniae plurima obtineri: Atheniesibus autem sexcentorum talentorum o iauentionem annuam esse,quq quotannis fere tributi nomine a sociis eorumpensitarentur, praeter alios prouentus. Esse praeterea sisnati argenti in arce lax talentorum millia: suisse autem aliquando plurimum nouem millia septingenta, ex quibus in arcem & publicas alias extructiones erogatu fuisse quod nune illi summae desit. A - ἀ-υ θηράτων metima xem

Sex millia talentum triciessexies centenis millibus aureorum nostrorum aestimare solemus. Suidas auctor est redditus publicos Athenis Prytanea V Prytiso. pellari,& eo nomine metallorum vectigalia,& sori,id est rerum venditaru,& portorioru intelligi,& quicquid a sociis vel subditis pestaretur, & quicquid ex manubiis vel rebus publicatis redigeretur. Quorum linquit nominum cumulus bina millia talentum propemodum conficit. Athenaeus au-

293쪽

Gulielmi Budaei de asse

tem libro duodecimo scribit Duridem in historiis prodidisse, Demetrium FPhalereum cuius multa est mentio apud Ciceronem, Quintilianum, Pli nium & alios,cum Athenis Reip. administrandae praeesset, mille ac ducenta talenta in potestate habuisse quotannis. Ex quibus cum minimam pamtem in stipendia militum,& reliquas Reip .partes tuendas consumeret, reliqua per ingenitam morum incontinentiam luxuriose dilapidabat, epulis quotidianis lautis & opiparis quaplurimos conuiuas accipiens, & ea parte magnificentiae Macedonicas coenas superans. Alioquin nitore & lautitia vitae Cyprios de Phoenicas prouocans, cum coenationum pauimenta sn- Ggulari artificio vermiculata, etiam unguentis perfunderentur, a.

. Aih Λ εώ ἐφανιζε. Haec verba satis significant publicos redditus Athenarum mille&su reddi- ducentorum talentum fuisse. Aeschines ines in ν

ποσου αλέον ἡ χίλια ταλα ι. Diximus alibi Athenis Isocratem rhetorem viginti talentis orationem unam vedidisse. Plutarchus autem auctor est De- Hmosthenem in eadem urbe totidem talentis unius diei reticentiam vendidisse Harpalo,qui Alexandrum Magnum fugiens, Athenas se contulerat. licet historia ab Aulo Gellio in decimo aliter reseratur. Hoc tamen penὰ D ribis. conuenit, quod Demosthenes nocte aureo calice accepto cum vigintita nes ma- lentis argenti, in concionem postridie veniens collo lana & fasciis obligalium . is, io, cum censere iuberetur,& pro concione dicere quid de Harpali postula-didit. tis statuendum esset,nutu ostendit se irraucuisse, nec proloqui posse. Quo tempore ii qui munere Harpali corruptum esse sciebant, ridetes dicere coeperunt, concio natorem hominem dc popularem noctu argyranche corru- Iptum,id est angina argentaria,uti s m Ar m G

H, νυκ6ρ δ μυωw,id est: Interdiu aute D mosthenes pulchre dc concinne lana & fasciis obuoluto collo in conci nem prodiens,cum quidam eorum qui aderant,scandere in pulpitum & dicere eum iuberent nutu significauit quasi obtusa vox sibi esset. Qim facto homines quidam ingeniosi cavillantes,non angina noctu oratorem,sed ar- ςgent angina correptum esse dixerunt. Idem Thucydides libro tertio auctor est Athenienses Mitylenen obsidentes, cum iam magna ex parte pecunias supradictas consumpsissent in eo bello quod cum Lacedaemoniis eorum. sociis susceperant,& pecuniis Nerent ad obsidionem perasedam,tum primum tributum in ciuitate instituisse,& ducenta talenta ad bellum contu lii se emissis etiam nauibus X II ad pecunias a sociis cogendas, πωλι Moti κ

294쪽

& partibus eius liber V. CXl V.

A de quingenariis Atheniensibus qui impendere talentum publice tenebantur,ita intelligo, non ut quotannis tributi nomine impenderent stributum

enim Athenienses non pendebant, ut supradictum est ex Thucydide; sed ut cum opus esset: id quod ex oratione Demosthenis intelligi potest quae

πω α φαυῖ. inscribitur, id est de Symmoriis, quasi dicas de decuriis munera obeuntium: id quod intelligi non potest nisi summam & veluti argu mentum orationis eius colligamus. Est autem eiusmodi Cum Rex Persa - Oratio Derum expeditionem in Graecos & praecipue in Athenienses facturus dicere---.. B tur, populus Atheniensis tumultuari coepit , quasq; ducem quaerere, qui Atheniesium exercitu instructus obuiam ultro Persis in Lydiam procederet. Quod cum Demosthenes temerarium esse videret, nec tamen aperte damnare &dissuadere auderet,censere coepit prius de apparatu belli cogitandum,& quonam modo suppetere copiae bellicς propulsando tanto bello possent. Itaque ex ditioribus urbis centum decurias duodenum hominum describendas censuit, quas Symmorias appellat. Hic ordo Trierarchae Symmo Mappellantur, id est triremium praefecti,quasi nauarchi. Quanquam symmorias tantum viginti facit sexagenum hominum , quas rursus in quinas par- C tes duodenum hominum distribuit. Sic enim inquit, is mistis τώτων ωμή uis

ωρί-ῖν si δαρα- θωρ. Ex his mille & ducentis existimo classes viginti faciendas eo modo quo nunc factae sunt, sexagena corpora unam quanque habentem: earumque singulas diuidendas in quinas decurias censeo duodenum hominum,ita ut ditissimo cuique egentissimi in decuriis ordinandis coniungantur. Ita autem constitutis classibus, id est j mmoriis, & diuisis decuriis, trecentas naues triremes faciendas esse censet, & rursus eas in D viginti partes tribuit singulas denum quinum nauium: ita ut ex primo so' cundo de tertio centenario, cuilibet classi hominum quinae distribuantur triremes,& sic unaquaeq; classis singulis decuriis ternas rursus tribuat. Hac constitutione classium triremium trierarchorunis facta, inoniam vero inquill census eorum sex millium est talentorum , oportet & facultates quoque certo ordine ac formula constitui, & in singulas decurias sexage- .na talenta tribui, quae sunt sexagies centena, ut singulae classes quinquies , sexagena talenta sortiantur. Id quod his verbis ab eo dicitur, ἄ-πέ- ἱ

E Hoc autem ideo statuit, ut si leuius bellum instet, centum nauibus tantum res geratur,& sexagenis in singulas decurias talentis impensa suppeditetur de duodeni trierarchi sint. sngrauiore bello ducentis nauibus opus sit tricena in singulas decurias talenta impensam conserant, & sena sint corpora trierarchiae munus obeuntia.

qudd si grauissimo bello premantur, singulae decuriae ad vicena talenta de

295쪽

Gulielmi Rui se 1 de asse

armamenta nauium aestimanda primum censet, quae quali ue nauibus Ecommoda aut necessaria sint, eadem ratione in classes ac decutias tribuenda, omni ue sortito expedita, ut cum rei gerendae tempus venerit, quam quisque nauem sortitus sit, eam instructam in tempore recte praestet. Uerum Demosthenes uniuersam huius constitutionis quam ipse syntaxin vocat rationem, in tres summarias partes diuidit. In trierarchos enim & eo rum facultates, & in triremes primam partem statuit. Secundam in facultates omnium diuitum & pauperum ciuitatem habitatium, a quibus sumptus suppeditari oportet. Tertiam partem delegat classiario militi, & lo- Gco, id est armamentario & nauali. Prima pars explicata est, tertiam hoc modo prosequitur: Decem tribus erant Athenis.unicuique igitur tribui triconas naues assignat. decies enim tricenae fiunt in summa trecentae. Has rursus tricenas trifaria diuidit,id est in terdenas. Tribus enim apud Athenienses in treis partes diuiduntur, quae Trit des ab ipsis appellantur,quasi tertiae

tribuum partes. nos quia verbum latinum non habemus, trientes nunc dicemus. Unicuique igitur trienti denas naues implendas tribuit, cum belli gerendi tempus fuerit. Tum unicuique tribui tricenas stationes nauium construendas assignat in Piraeo portu Atheniensi, ut singulae stationes sin- PIgulas triremes capiant. & distributionem parem in trientes, ut supra facit, sortitoque etiam omnia vult transigi, ut decem tribus decem loca sortiantur tricenis stationibus faciendis, & trierarchi sortito in loca & stationes Tele. distribuantur. Haec munera, Tele de Liturgiae & Isphorae a Graecis appellantur : quae verba nullo discrimine ab oratore usurpantur in oratione quae ures: λέκνων quasi apud Leptinem vel cum Leptine,non contra Leptinem, inscribitur. Ab his minoribus praestationibus immunes erant trierar

chi classici ciues, hoc est primae classis munifices. Sic enim inquit ille in

Atqui ditissimi cum semper in munere trierarchiae occupati sint,a theatralibus praestationibus immunes sunt. Quorum autem facultates infra census sunt, ii quum necessariam immunitatem habeant, ne hoc Liuillae. quidem munus obibunt. M unera autem publica uno nomine Liturgiae di- Choregia. cuntur: quorum genera sunt Choregia, id est praestatio suppeditando choHestiata. ro,inuenta Liberalium ludorum tempore, S: Panathenaeorum. Hestia sis,

G η - id est conuiuatio, seu epulum tributim exhiberi solitum. Gymnasiarchiat hori. Oleum palaestrae suppeditabat priuato sumptu. Isphora dicebatur colla- Κtio ad stipendia militum. Restat pars secunda apparatus, id est collatio uniuersae ciuitatis ad stipendia militum. Hanc partem Demosthenes perstrinxit oratorie. Videbat enim gratiosam esse orationem ad populum non posse,quae populi facultates exhauriret. Cum ergo videret immani collatione opus esse, maioreque facultatum parte, quam Ut tunc populus nondum aduentu hostis perterritus, serre posset si a se statueretur, nec minorem dicere vellet, id est eam quae populo tolerabilis esse tunc potuisset,landem seipsum oratorie interrogans, di vicissim respondens,ita inquit,

296쪽

& partibus cius liber V. cxlvi

nam igitur est hoc vectigali id quod nunc quidem non est,tunc autem fu-B turum est. Equidem simile quid aenigmati dicere hic non dubitem. Ecquid hanc ciuitatem omnem o viri Athenienses cernitis r In hac ego ipsa larum abest quin dicam tantum pecuniarum esse quantum in aliis omniaus ciuitatibus. At qui eas possident, huiusmodi mentem habent, ut si oratores omnes terrere eos volentes, Regem venturum dicant, atque etiam

iam aduentantem, quodque haec aliter habere se nequeant, ad haec si cum ipsis orationem habentibus futurum ita praedicant totidem fatidici, ne siequidem pecunias ostensuros esse putem , aut Prosessuros eas, nedum ad collationem daturos. Quod si ea quae nunc verootenus terrifica iactantur, C reapse geri senserint nullus utique usqueadeo stultus est, quin & prolixe dare, & in primis conferre velit. Ecquem enim esse credimus,qui bona sua cuncta perdere tandem malit, quam sortunarum suarum partem pro capi te ac reliquis suis sortunis in medium afferret Deinde sensim progrediens, quasi 4 obrepens tenaci auaritiae, Neque enim nunc inquit linquirendum modum collationis puto,qui melius in repraesenti statuetur. Quippe si inire nunc rationem eius velimus, & ex praesenti sensu animorum consis tuere, in risum res abibit. Sed ineamus sane.Sit aliquis qui dicat centesimam se collaturum , nempe sexaginta talenta is dixerit. Age quinquage-

D simam quispiam dicet: hic duplum dictae summae dixerit.& quid hoc est

ad mille & ducentos camelos qui vehere pecunias Regi ab istis dictitanturi Sed videamus porro. Vultis igitur ut duodecimam conseramus, quin genta scilicet talenta 3 at neque id ferre possitis: neque si statim deponatis, idonea sit pecunia quae tanto bello setis esse possit. Eis k-ῖς άπι

E nis quantum ad id quod quaerimus pertinet: cuius sensus non facile cuilibet explicabilis, memorabilis tamen mihi visus est, propter collationis rationem singulari inuento expeditam. Ex his autem apparet totius ciuita tis censum sex millibus talentum aes limatu a Demosthene. Sexaginta enim talenta, centesima pars est sex millium: & quingenta, duodecima. Quare quod supra diximus de talentis sex millibus in classes & centurias diuisis, non decensu tantum mille ac ducentorum trierarchorum intellisenduin Demosthenes his verbis significare videtur, de diuisione supradicta lo

297쪽

Tribules. Ilophiae. Demosthenis iaculis

rates.

Culielmi Budaei de asse

bis vi censum regionis qui sex millium est talentum, diuidentes, centumi artes faciatis sexagenum talentum,ut vobis quoque pecuniae certa sormua constitutae sint. Regionem agrum Atticum significans,qui in censu Atheniensium erat. In enarrationibus tamen Demosthenis, quae incerto a ctore circunseruntur,ita legimus, τω a .r- τω em χλίρν Mu ruῆρώ-λα-ν Bona autem mille & ducentorum trierarchorum censa esse dicit taletis sex millibus.Hac ratione singuli quinis ta Glentis censi erant, id est ternis millibus aureorum nostrorum, quae millies

ac ducenties multiplicata,triciessexies centena millia aureorum coronatorum fiunt. Harpocration autem inlexico decem oratorum, απιιν π

Non omnis sinquitὶ multitudo Athenis in syna morias distribuebatur, sed diuites solum, & qui conserre ciuitati pecunias poterant. Qua re Demosthenes linquit ille cum mille & ducentos dixit in oratione de Symmoriis habita, ditissimos significauit. Symmoritae autem dicebantur qui eiusdem classis erant: ut tribules, qui eiusdem tribus. Huiusmodi au- pitem diuisio populi facta fuit post tempora Solonis, sublata illa formula triplicis census,quingenariorum, equitum,& iugariorum.Suidas, Trierarchia inquit munus est sumptuosum.oportebat enim naues habere paratas, &omni parte ad bellum instructas, eorum sumptu qui hoc munus gerebant. Idem autem Demosthenes cum ante tempus actionum Philippicarum videret populum Atheniensem omni ordine solutum, theatris tantum &spectaculis intentum pecunias publicas partiri,nec pacis nec belli tempora instituta4 dignoscentem, orationem habuit quae αὐτέων dicitur, id est de ordinatione ac constitutione ciuitatis: cuius orationis scopus is I fuit, ut populus A theniensis in certos ordines redigeretur,id est in milites qui hoplitae id est armati vel grauis armaturae dicebantur, oc in equites, de in alios qui extra hos ordines erant. Ex iis autem quae ab auctoribus tradita in manibus versantur, vix sui arbitror) plena cognitio haberi potest supradietorum:quale est quod de pentacosio medimnis diximus, & de Trisrarchis, & sex talentorum millibus: nisi illum censum ad annuum prouentum reseramus: ut diuites eos fuisse intelligamus,qui quinum taleium redditu cens, munera trierarchiae obire cogebantur: quod conuenire videtur cum eo quod de quingenariis & trecenariis dictum est. Cum id accurate Κinquirerem incidi in dictu eiusdem Demosthenis in prima contra Aphobum oratione, in qua orator circunuentum se esse a tribus tutoribus dicens,& bona sua fraude eorum suppressa S interuersa, quq illi pauca a patre relicta esse dicebant, ipse vero ad quatuordecim talenta fuisse contenderat post narrationem statim ita inquit, ae a Diss ἔπι - ' κν' --

298쪽

& partibus eius liber V. CXlVll.

A tre meo relictae, maximi mihi testes iidem ipsi facti sunt. siquidem in Hasi

sibus ordinandis ipsi pro me proseissi sunt,ut in vicenasquinas minas,quingenas ipsi drachmas conferrent, quantum scilicet conserebat Timotneus Cononis,& ii qui maximos tunc census possidebant. His verbis orator huiusmodi facere enthymema videtur, Cum nomine meo tutores ipsi mei in classes diuitum relati sint,& tantum conferre professi sint quantu qui plurimum planum fit me quoque diuitem ab eis aestimatum. Deinde recitatis

est igitur per ea quae audistis relictarum mihi fortunarum copia. siquidem quindecim talentorum censum tria talenta, collationem pro me profitendam cessierunt. Ex duobus his locis collatis intelligendu relinquitur, quod Demosthenes de sex millibus talentum dixit, de mille ac ducentis dixisse:&quod illi quinis talentis censi in capita dicuntur, exaequatis tenuiorum cum copiosioru in fortunis,ita intelligendum, ut quinta tantum parte bonorum censi essent, ut Demosthenes facultates suas quindecim talentum fuisse ex eo argumentatur, quod tutorum professione pupillari nomine C facta, tribus talentis census sit: qua ratione & ditissimi cuiusque substantia censebatur, ea lege, ut hactenus conferre teneretur, si ratio ita posceret belli administrandi. Hoc est enim quod dixit in vicenasquinas minas, quingenas drachmas conferre. hoc est quintum quenque denarium, ut more nostro loquar. Viginti quinque enim minae, duo millia & quingentas drachmas valent. sic fit ut sex millia talentum ad triginta millia crescant: ne temerarium sit quod Demosthenes dixit de pecuniarum copia quae Athenis erant, &intelligimus immunem plebem esse inopem. Hoc confirmari & certius constitui ex oratione eius pro Ctesiphonte potest, D in qua se rem trierarchicam lege lata praeclare constituisse gloriatur: cuius

λαν-. Trierarchos eligi in singulas triremes pro modo census, qui scilicet denis talentis censi essent. Q Id si pluris in censu factitando aestimatae e rum essent facultates, pro portione quoque collationis, & muneris obeundi necessitatem esse, usque ad nauigia terna in singulos,& eorum remi-E gium: eadem etiam ratione obseruanda in iis quorum census minor esset classico, id est denum talentum,ita ut plures in idem munus contributi l gitimum & classicum censum aequarent, & singulas triremes expedirent.

Ea autem lege promulgata factum esse Demosthenes gloriatur, ut qui prius senident trierarchiae munus obibant, ii singuli binas trierarchias ob

nis ιρον α λαι Et ea lege ita subleuatos inopes esse ait, ut diuites ad iustum collationis modum adacti sint. quod ipse ae γγontis appellat: idque re- ipsa & euentu patuit se , utpote cum imperatis triremibus nemo eorum

299쪽

Gulielmi Budaei de a se

qui ad munera redacti erant, aut munus detrectarit oblato supplice libel- Flo magistratibus, aut in vincula ductus sit: aut navis vlla instrumento defecta in portu relicta sit. Ante hanc trierarchiae constitutionem sirpe variata est ratio eius muneris:vt auctor est interpres Demosthenis in oratio

tem circa trierarcsias mutationes extiterunt,propter magnitudinem sum- Gptus eius muneris:& nunc bini trierarchi, nunc terni in singulas naues fi rent: interdum senident: fuit etiam cum mille essent trierarcni:&rursus fuit tempus cum ciuitas publice trierarchis nautas & armamenta praebebat, &trierarchi nauem tantum praebebant: fuit etiam alias cum & nauem & a mamenta & nautas trierarchi prςberent. Demosthenes vero nouissime binas etiam naues uni trierarcho attribuit, ο γουν-.προ sitiis meo ρ ν υατεικυργεν - α. Hoc idem ex ipso Demosthene confirmari potest in ea o

μα - id est,Atque ego quidem inquit illo tempore trierarchus esse coepi statim atque e pueris excessi,tum a bini eramus trierarchi.omnem sum tum ex priuatis familiis suppeditabamus, ita ut & nauium apparatum upplementumque ipsi praeberemus. Et paulo inserius, ranx- α κ is πραγμα

λαεῖν, ταλάντου mota ταὶς οικυιρχίας . Tum demum autem Midias triera chram attigit, cum primum mille ac ducentos collatores constituistis. a quibus isti talentum exigentes,talento trierarchias obeundas locant. a mia λαρί-- ηπο- , καὶ - . δι viis. Tum supplementa & arm Imenta respublica praebet.Verba sunt oratoris eleuare contendentis munus

trierarchiae, quod Midias & diuites nonnulli graue esse sbi iactabant tanquam uniuersi muneris redemptoribus praebitoribusque, eo se nomine populo Atheniensi imputantes. Ex quibus verbis intelligimus,illos mille ac ducentos talenta singula pensitare solitos, id quod supra dictum est. Hic

Loo De- obiter unum locum apponam eiusdem auctoris quem a paucissimis no-most', 'iu strae memoriae satis intellectum esse puto. In eius enim orationis epilogo

discrimen adductus sum: utpote qui centum minis continuo mulctandus sim si quod abominori iste ab intentione mea absolutus euadat. Quibus Loeusani- verbis soc significat orator, actionem tutelae quae infamiam tutori obdom d*wς sed est damnato irrogabat, ut apud Romanos, sic apud A thenienses non temere aduersus tutores intendi solitam. Maior enim factus, id est δε--ed ,hac actione agens, nisi reum perageret,& secundum se iudicium obtineret, sexta parte census sui mulctabatur, quae in reum absolutucedebat.

300쪽

& partibus eius liber V. CXlV11 i.

A cedebat. Demosthenes centum minas epobeliae nomine sibi taxauit, si in eo iudicio aduersos calculos serret. Ex quo intelligimus sexcentis eum minis censum fuisse hoc est decem taleiis. In ea autem oratione A phobus tutor ei obiecit qudd decem talenta in censu haberet, eum ipse spoliatum se a tutoribus de ad inopiam redactum conquereretur. Epo Delia verbum est Epovella. satis frequens apud oratores ex hoc dictum, qudd in quamlibet drachmam calumniae reus obolo mulctaretur, cum seni essent oboli in drachma. Sed Suidas intellexit sextam partem aestimationis litis. Harpocration sextam B partem census intellexisse videtur: id quod Demosthenis locus significare mihi primore sensu visus est: sed cum tertiam orationem in eundem lege rem,intellexi Aphobum virum ex tutoribus decem taletis damnatum tutelae iudicio, quanti scilicet orator litem illam in intentione libellari aesti

κώ-κῶ M- ταλαντων lauisse a. Iudices aute ad quos ipse ab arbitris prouocarat,cum haec audissent,eadem ipsi quoque cum a bitro atque eius amicis ut compromissariis censuerunt: ei. litem decem talentis aestimauerunt. Haec verba Demosthenis circa finem eius orationis Loe C quae ανς α φοβον ψλιλια meta. inscribitur, leguntur corruptissime in libris

quidem impressis: sed ea nos sic emendanda affirmamus. Quoniam igitur litem talentis decem,id est minis sexcentis aestimarat: O p ἐγ-- em p ἀυτοῦ, id est in libello intentae actionis,ideo cetum se minis,id est mille aureis nostris periclitari cum infamiae nota dixit,quae sexta pars est aestimationis litis. Caeterum Plutarchus diuitem patrem Demosthenis fuisse dicit, & in copia bonorum septem annos natum filium Demosthenem reliquisse.

D a patre Demosthenes septennis in abundanti patrimonio sui quod omni

bus supputatis paulo minus quindecim talentis aestimaretur a tutoribus per iniuriam fortunis euersus est, cum partem bonorum eius in rem suam verterent, partem per incuriam perderent, ita ut ne praeceptoribus quidem eius mercedem docendi soluerent. Quindecim talenta nouem millia aureorum nostrorum valent. Ita quae summa Romae post spoliatum orbem a Romanis, Aesopi patinam aequare non potuisset, Athenis diuitiarum nomine censebatur. Idem Demosthenes circa finem orationis eius, κια - ἀσ

acerbum mihi esse non potest, quod cum reliquorum ciuium domus talentares & di talentares tutoribus oblocantibus duplo triplo4 copiosiores factae sunt,ita ut dignae tandem viderentur quae muneribus publicis obeundis adscriberetur: mea autem domus, quae olim trierarchiae muneri assueuerat,& collationibus pensitandis nunc ne tantulam quidem collatione se re poterit istorum impudentia. Oecum,id est domum,oratores Graeci pro .L. .

uniuersis facultatibus & censu accipere solent,quem loquendi morem lin-

SEARCH

MENU NAVIGATION