Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Opera pi

storia.

Panes Gricanici.

mentarius.

Quadra ias.

Gulielmi Rudaei de asse

Sed tener&niueus, moisque siligine factus, Seruatur domino. FHuiusmodi delicias seu menti hodie non habemus,ex quibus Romani antiqui opera pistoria faciebant, quae aliqui dulciaria, Suetonius mellita a lestauit,cum inquit de luxu Neroniano lo uens, Indicebat de familiarius coenas,quoruna uni mellita quadragies sestertium constiterunt. QPod ut credamus efficit Lampridius,qui de Heliogabalo loquens, Habuit i quit dulciarios tales & lactarios, ut quaecunque coqui de diuersis edulibus exhibuissent,vel structores,vel pomarii illi, modo de dulciariis, modδ de lactariis exhiberent. Celsus de his loquens, Scire inquit oportet mel & ca- Gseum inter valentissima esse,quo minus mirum est opus pistorium valentissimum esse,quod ex seu mento,adipe,melle,caseo,constat. Ego cum Romet effem annos abhinc decem panem quotidie esitabam quo Pontifex Iulius vescebatur. Erant panes paruuli,quos quis facile inuolare manu posset,si

bene memini, sed candidissmi ela suauissimi, quales sui arbitrorὶ Plinius C X X ex modiis singulis similet factitari solitos scribit. Erat tum annona

percara Romae,& per Italiam.Sed cum interrogarem quanti veniret id triticum ex quo tam lautus panis fieret,ianti esse eum pane dicebant, ut cum rationem extemporali supputatione & in digitos deducta inirem, eius fa- Hrinae sextarius noster amplius ducatis duodecim Romae esse videretur: quod an verum esset, non comperi , nec inquisiui. Neque etiam tum meo victu Romae stabam,ut id inquirere succurreret. Similago mitis it a Graecis dicitur, siligo obes, pollin autem v M. Primo loco apud eos ponitur semidalites panis, qui fit ex similagine. Secundo chondrites , qui ex alica.Τertio aleurites,& deinde sync' mistus, qui triticea farina fit non succreta. Secundum hoc aleurites idem esse videtur cum autopyro. Sed illud animaduertendum in verbis Catonis, quod villaticis seruis solutis qui opus faciunt,quaternos modios in menses statuit,vinctis autem seruis indicisn Igulos quaterna pondo:quod ut in eandem quantitatem redit,sc conditionem variam solutorum mancipiorum & ergastulariorum facit. Illi enim peculium parsimonia augere poterant, ut ex Teretio & Donato diximus: ni in poenam dati, expeculiati quoque erant. Vt aute hanc rationem colli gamus,in medimno seni sunt modii,& in modio octon choenices,& choenix cibariu diurnum: ita medimno duodequinquaginta homines quotidie satiantur, & Parisino sextario sex & nonaginta: sic fit ut modius Parisinus mille centum de quinquaginta duobus suificiat. Porro Spartianus auctor est,Seuerum Pertinacem Imperatorem Romanum morientem reliquisse Κcanonem frumentarium in septennium sussectu ru: ita ut septuagenaquina

millia modium quotidie absumi possent,id est sena millia duceni quinquageni sextarii nostri. quo fit ut ratione praedicta sexcena millia plebeiorum

tesseras frumentarias acciperent in diem choenicarias. Hunc enim numerii efficit modiorum iam dictorum numerus octonario multiplicatus, vel n merus sextariorum nonagiessexies ductus. Hactenus de medimno, modio de choenice, de iis mensuris quarum mentio superius facta est: transeundum

ad reliquas. drantes latiue dicitur schema mathematicum, quod graecὰ Cubus

332쪽

Α Cubus dicitur, ut auctor est Gellius. Propter quod docti serὰ quadrantalamphoram esse opinantur, propter forma tesserariam quam habet, & ali quin auctoritate Festi subnixi: id tamen non habeo quo modo constitua. Iam primum Cato de vino Graeco loquens, Musti q. X X in alienum, aut plumbeum infundito ignem subdito. ubi ebulliet vinum, ignem subduci to. ubi iam vinum refrixerit, in dolium quadragenariu infunditor seorsum autem in vas aquae dulcis quadrantal unum infundito, salis modium vnia. sinito muria fieri .ubi muria facta erit, eodem in dolio infundito, post dies s X X X doliu oblinito ad ver in amphoras diffundito .q. X X. dubium est virum quadrantalia an quartarios intelligere debeamus, ut paulo pὀst A quae marinae quartarium unum ex alto sumito quo aqua dulcis non acceiadat sesquilibram salis frangito. In antiquo tamen libro non quartarium, sed. q. legitur. Alibi, Postea sumito bituminis tertiarium,& sulphuris qua tarium, conterito in mortario per se utrunque. Idem alibi.Vbi hauseris de mari in dolium fundito, nolito implere, quadratalibus quinque minus sit quam plenum. Idem, Vinum familiae quo utantur musti quartarios X indolium indito, aceti acris. q. ii. eodem infundito, sapae quadrantalia duo,a-C quae dulcis. q. i. haec rude misceto ter in die, dies quinque continuos. Hoein loco quadrantalia pro amphoris quis intelligeti cum de vino odorato loquens quod non familiae, sea domino concinnabatur, Post dies inquit)XL diffundito in amphoras,& addito in singulas amphoras sapae sextariuvnum. Rursus de vino Coo loquens, In dolium inquito quinquagenarium infundito aquae marinae quadrantalia decem , tum acina de uvis miscellis decarpito de scapo in idem dolium, usquedum impleueris: manu comprimito acina ut combibant aqua marina: ubi compleueris dolium,operculo operito. Hoc loco quadratat amphora significare videtur, si quinquagena-D rium dolium a quinquaginta amphoris intelligamus. Iucundus Veronen sis prosessione architectus, sed antiquariorum diligentissimus, nuper Ca- 'tonem imprimendum curauit, in quo cum multa verba emendauit restituitii,tum capite ivit. locum mutilatum ita restituit, Summa vini in singulos homines intra annum quadrantalia octo. Quae verba si recte emendate. restituta sunt, fateri nos cogunt quadrantal & amphoram idem olim fuisse. Cum enim octo mensibus Cato vinum familiae bibendum statuat,

id est a quarto ad duodecimu in eo numero comprehensum, quarto men- se ternos congios taxat,&sequentibus usque ad nonum quinos: nono, de

E cimo, undecimo, & duodecimo, singulis amphoram indulget, & eo amplius Saturnalium & Compitalium nomine singulos vel binos congios in capita: sit summa sex & quinquaginta vel septem & quinquaginta costiorum, qui septem amphoras efficiunt. Qigare octauam amphoram intelligi mus benigno additamento a Catone statutam. Rursus Plinius libro deci- Lb iis pii. . moquarto Publius Licinius Crassus, & Lucius Caesar Censores anno v γ nii. bis conditae D C L X X V edixerut nequis vinum Graecum Amineum δὲ octonis aeris singula quadrantalia vederet. haec enim edicti verba sunt, Tanta vino Graeco gratia erat, ut lingulae potiones in uno conuictu darentur. ii

x iiii

333쪽

deplorata

Locus Punii emen. datus.

Coniati

cadus.

Culeus.

Gulielmi Rudaei derasse

Sie apud Plinium omnium exemplarium fide legitur: quae verba si non Finendosa sunt, hoc significant, singula quadrantalia vini Graeci, qued in

tanta auctoritate erat,vi semel in conuictu uno misceretur, octonis assibus,

id est paulo plus ternis sestertiis nummis v nisse taxatione edictali. At Columella libro ouarto ita inquit,Vtque trecentis nummis quadragen umqvaeneant, quod minimum precium est annonae, consumant tamen septem culei sestertium duo millia,& centum nummos. Quadragenas urnas,viginti an phoras valere notum est, praesertim Columeliae aestimatione. Quare Columella maximam vini vilitatem non infra quinosdenos nummos in Gamphoras descendere affirmauit. Quod dictum omnino Pliniano loco refragatur. Nam & ipse Plinius alibi de Opimiano loques, centum nummos statuit Opimiano vino, non inueterato sed recenti, aut etiam musteo. Hiene octonis millibus aeris legendu esse c5tendamus, facit magnitudo precii, quod octoginta aureis aestimamus,id est tribus millibus & ducentis sestemtiis. Nam & Plinius ipse eodem lib.ita inquit de precio vini loquens, Rara quippe adhuc suete,nec nisi importatis singulis testis millia num sim. Nulla autem testa minor esse potest amphora. Quadrantal inquit Festus vocabant antiqui amphoram , quod vas pedis quadrati octo & quadraginta Hsextarios capit. Plautus, Anus haec sitit, quantillum sititi modica est,capit quadrantal. id si dicamus quadrantal vas ita dictum a Latinis priscis, vi Cybium a Graecis idq; ex eo de Festo alibi his verbis, Crbium dictum est, quia eius medium aeque patet in omnes paries,ouod genus a geometris Cybos dicitur. Vnde etiam tessellae quadratae Cybi dicuntur. Nihil aliud de quadrantali constituere possumus, quod ad mesurae quidem modum pertineis de forma enim constat) nec de loco quidem Plinii supradicto. Hic

enim est unus eorum quos comploratos esse puto. Quod sequitur statim apud Plinium in eodem capite, in omnibus exemplaribus corruptum est. I bibus vinis auctoritas fuerit sua in mensa, M. Varro his verbis tradit, L. Lucullus puer apud patrem nunquam lautum conuiuium vidit, in quo plus semel Graecum vinum daretur. Ipse quum rediit ex Asa,millia cadorum congiorum diuisit amplius centum.C. Censius, quem Praetorem vi dimus, Chium vinum in domum suam illatum dicebat tum primum, quia sibi cardiaco medicus dedisset. Hortensius super decem cados haeredi reliquit. In vetusto exemplari no cados sed cadu legitur: quare no dece cados

quod ridiculu est sed dece millia cadum lego: cuius emedationis subscriptore habeo Noniu,qui locu hunc ita citat in metione cadi ex Varrone de Κvita patrui Hortesus supra dece millia cadiim haeredi reliquit. In superiore

aute loco non millia cadoru congiorum, sed milli cadum congiarium,ex vetustorii obseruatione lego. Sunt aut e congiarii cadi,qui congium tantucapiunt,id est senos sextarios Italicos . Centum millia huiusmodi cadoru, amphoras valebant duodecim millia & quingentas, & modios Parisinos mille quingentos & circiter sexaginta. Hortensi autem X millia cadorum aestimare non possum propter varietatem opinionum de cado: sed tamen non potest maior esse summa Hortensi quam Luculli. Culeus mesura est

vicenas

334쪽

& partibus eius liber. V. , ClXV.

A vicenas amphoras continen velumas quadragenas,qua nulla maior mensura liquoris,ut aiunt illa carmina. Plinius libro decimoquarto de vinea Palaemonis grammatici loquens, Digna opera quae in cecubisset inisse; proficeret quadὰ & postea saepenumero septenos culeos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas mulli dedere. Ac nequis victam in hoe antiquitatem arbitraretur, idem Cato denos culeos redire ex iugeribus seria psit. Haec sunt ut arbitror)mesurarum vocabula Graecis Latinis, auctoribus celebrata, quae interdum ipsa ad speciem & formam quandam vassB magis quam ad modum quendam certum 4 reseruntur. Nam quum Cato in instrumento villici amphoram quinquagenariam enumerauit: eam in- rimu telligi voluit, quae duobus sextariis maior sit iusta mensura. Vt nunc qua- Σήh. a.dragenarios modios dicimus, qui modulis quatuor legitimam mensuram excedunt: sic urnam quinquagenariam dixit Cato,quq amplius duabus urnis legitimis capiat. Pro huiusmodi amphora Columella de vino dulci loquens, um deserbuerit inquiti in sextarios quinquaginta irim bene pin 'stam,nec plus unciae pondere addito. quinquaginta sextarios pro amphora quinquagenaria dixit. Et rursus, Ex nac compositione quatum in sexta-Criox musti quadragenos octonos adiiciendum sit, incertum est, quoniam pro natura vini aestimare oportet quid satis sit. Ego tamen si humida fuerit vindemia,trientem: si sicca, quadrantem medicaminis miscere solitus sum, ita ut quatuor urnarum esset musti modus, urna autem quatuor de viginti sextariorum Pro amphora octo & quadraginta sextarios dixit. At quum

alibi ita inquit. Omne vinum quum condietas, notho statim diffundere,sed sinito in doliis liquescere: postea quum de doliis aut deseriis diffundere voles, vere florete rosa desecatum quamliquidissimum in vasa bene picata &pura transferto. si in vetustatem seruare voles, in cado duarum urnarum qD optimi vini sextarium aut secis generosae recetis sextarios tres addito. Hoc in loco amphoram dicere poterat,nisi ad formam vasis respexisset. Sic Plinius cados congiarios dixit,ac si congios in cadum formatos diceret. Αmphorae formam tesserariam esse docuimus. Cadi serinam turbinatam, id est Cadus.

coni & strobyli, hoc est nucis pineae similem fuisse, ex Plinio intelligimus,

qui libro decimoseptimo de aloe loquens, turbines cadorum dixit. Vtebatur autem antiqui in ad salsamenta condeda. Idem Plinius libro. xxxii. Quin &testis ea halsamentarii tu sis cu axungia vetere ad parotidas utuntur. Amphoram in ceruicem gracilescere solitam, ex Catone intelligimus, Ampho E cum inquit, Amphoram defracto collo puram impleto aquae purae.Columella, Dolia quoque & seriae caetera. vasa ante quadragesimum vindemigdiem picanda sunt, atque aliter ea quae demersa sunt humi, aliter quae stants' ra terram. Idem, Tum in serias singulas, quae sint amphorarum septonum,addito medicaminis pondo unciam,scrupula octo gyps. Seria sorma Seria. certam vasis denotat non certam mensura. Plinius lib. xiiii. Magna At collecto iam vino differentia in cella. circa Alpes ligneis vasis condunt, in diunt, terrae tota aut ad portionem situs, aut caelum praebent: alii impos iis tectis arcet. Dolium autem quadragenarium & quinquagenarium Cato num.

335쪽

i Gulielmi Budaei de asse

quum dicit dubitari potest an quadraginta quinquagintave cogiorum aut Fquadrantalium dixerit,an totidem amphorarum, ut quum de graeco vino loquens ita inquit, Musti.q.xx. in alienum aut plumbeum infundito, igne subdito ubi ebullibit vinum,ignem subducito: ubi iam vinum restixerit, indolium quadragenarium infundito. Et paulo post, Post dies. xxx. dolium oblinito, ad ver in amphoras diffundito. Et rursus alibi, In dolium quadragenarium insundito aquae marinae quadrantalia decem: tum acina de vulsiniscellis decupito de scapo in idem dolium usquedum impleueris. manu

comprimito acina ut combibant aquam marinam .ubi compleueris doliu, Goperculo operito, relinquito qua interspiret. ut triduum praeterierit,exinaito de dolio,& in torculario calcato, & id vinum condito in dolia lauta &pura & sicca. Hoc in loco quinquagenarium ab amphoris dictum accipio,

quum ex eo dolia pura impleantur. Octonae amphorae modium nostrum Mensurae faciunt, id est Parisinum cuius iusta mensura sex & triginta cogios nostrosy-β' as vulgu, sextarios nulla ratione vocat. Sic singulae amphorae docem & octo quartarios nostros capiunt, hoc est sextarios Romanos duodequinquaginta. QEaternae amphorae semodios nostros faciunt.Cadus vero noster, que lingua vernacula vestigia latinitatis retinens Caccu vocat,& Htriente modii facit amphoras duas & bessem capit,hoc est duodenos con-r auis. Parisii nos. Fidelia,inquit Nonius,vas Samiu ad plurimos usus. Persius,

Nec tamen inuideas quod multa fidelia putet In locuplete penu. Plautus in Aulul.Sed si reperero o fides, mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. Eodem modo dixit congialem fideliam, quo Plinius cadum

congiarium. Fideliam lingua nostra filietam corrupto vocabulo dicit. O ca vas erat Hispanicum,ut ex Varrone coniicio libro primo de re Rustica, Saepe ubi conditum nouum mustum, orcae ut in Hispania seruore musti ruptae. necnon & dolia, ut in Italia. Plin. lib. 1 f.de ficis: At ubi copia abu- Idat, impletur orcet: in Asa cadi panis , simul & obsonii vicem siccatae implent. Festus orcae formam dat his verbis, Orca genus marinae belluae maximum,ad cuius similitudinem vasa ficaria orcae aicuntur. Sunt enim ter tes,atque uniformi specie: cui congruit dictum Persit, Angustae collo non fallier orcae. Licet Hermolaus lib. xxxv .amphorae specie orcam fuisse auctore Probo citato dicat. Vas fuit vinarium, olearium re,&salsametarium,atque salgama rium, cuius ratio non mensura sed sua forma constat. Orcis adhuc hodie Dotium. salsamentarii negociatores utuntur. Dolia certam mensuram non habebat, Κ

sed quaedam olim fieri capacissima ex Columella intelligimus qui de picadis doliis loquens,ita inquit, Sunt autem sesquiculearibus doliis picis durae

pondo vicenaquina satis. Sesquiculeare dolium Columella triginta amphorarum dolium appellat, quam iustam mensuram &vstatam fuisse ex eius verbis coiicere aliquis possit. Dolia inquit Nonius vasa sunt grandia, quibus vinum reconditur. Vitruvius lib.vi. significare videtur legitimam dolii olearii matnitudinem culearem suisse, his verbis,Cellarum autem ni agnitudines ad fluctuum rationes & numerum doliorum sunt faciendae. quae

336쪽

& partibus eius liber V. ClXVi.

A quae quum sint learia, per medium occupare debent pedes quaternos. Plaut in Pseud. Anum illam doliarem,claudam,crassam Chrysidem.Vei tricosa aute fuisse dolia,ex supradicto loco Vitruvii, &ex Columel .lib. xiii. admonemur. Sic enim inquit de vasis salga mariis loquens, Haec vasa dedita opera fieri oportet patente ore, & usque ad imum aequalia, nec in modum doliorum formata, ut exemptis ad usum salgamis, quicquid sui perest,aequali pondere usque ad fundum deprimatur, quum ea res innoxia penora conseruet,ubi non innatent,sed semper sint iure submersa: quod in

B utero dolii vix fieri posset propter inaequalitatem figurae. Rursus Plinius dolii magnitudinem aliam ponit libro nono de Polypo loques, qui in B tica captus est. Ostendere sinquit) Lucullo caput eius dolii magnitudine,

amphorarum quindecim capax. Sed aliam intelligimus suisse capacitatem dolii aliam capitis polypi, licet eadem moles utriusque suerit. Vina autem in doliis inueterascere non sinebant antiqui, sed in amphoras de cados disi

fundebant. Inde illud satyrici poetae, Ipse capillato ditiusum Consule potat. Et Horatii in Epistolis, Vina bibes iterum Tauro diffusa. id est,

C Τauro iterum Consule inueterari coepta. Plinius lib. xiiii. Apothecas fuisse,& diffundi solita vina anno D. X XXIII. urbis apparet indubitato opimiani vini argumento, iam intelligente suum bonum Italia. Qui hune morem ignorat, intelligere hic nequit Senecae dictum in quinto epist. ad Lucii. Ariston aiebat malle se adolescentem tristem,quam hilarem,& amabilem turbae. vinum enim bonum fieri,quod recens durum & asperum visum est: non pati aetatem , quod in dolio placuit, id est quod musteum adhuc,& a lacu reces maturum iam potui visum est. Culeus modios nostros cui uti duos & semis capiebat,id est sexaginta Romanos. Magnum autem vas suis D se ex eo apparet,qudd in culeo scorteo damnati lege Pompeia cum cane &gallo & vipera insuebantur, ut apud Tranquillum & Modestinum iuris. consultum legimus. Caeterum Cato cum dixit, Vinum in doliis hoc modo venire oportet,Vini in culeos singulos quadragenae de singulae urnae dabuntur non ad iustam mensuram respexit, sed ad morem negociatoru,qui accessionis nomine in singulos culeos singulas urnas stipulabantur. Culeos. nunc sesquimodiales habemus, id est duodenum amphorarum: cuius vocabulum vulgare ad latinum alludit, quo genere Ligeris fluuii accolae utu tur. Est & aliud genus culei maioris captus,quos Tonellos appellant. Co-E lumella libro decimo tertio, odores aut e vino sere apti sunt qui cum dostiato coquuntur,iris,scenum graecum,schoenum:harum rerum singulae librae in defruta tu, quod ceperit musti amphoras nonaginta, quum iam deferbuerit,& expurgatum erit,ium adiici debent. Et rursus idem, Cum amphoras musti nonaginta in deseutario decoxeris,ita ut iam exiguum superiit decoctura quod significat decoctum ad tertias) tum demu medicamina adiicito. Defrutarium appellat alienum prςgrande quo mustum coqui- De matur,ad sapam aut destutum facienda,quo moJo hodie quoque fit. Nam&Cato in instrumento villici,ahenum unum XXX culeorum enumerat,

337쪽

Barus. Coriis. Liberali tas Hiero nis Libra auri.

Guliel 1 Budaei de asse

id est sexcentarum amphorarum, & aliud decem cui eorum, quod ducen- Ftas amphoras capit. Quare apud Catonem dolium 'uadragenarium, qua dragenum amphorarum capax intelligo : idoe ex collatione locorum licet cuiuis intelligere Cato capite centesimo , Scnoenum linquit & calamum in pila contundito,quod siet sextarium unum:'uadragenario in dolio c5- fundito,ut odoratum siet. At vero Columella loco supradicto libram una dixit satis esse nonaginta amphoris musti, quae ad tertias decoctae, triginta fiunt amphorae defruti. Quare quum Plinius dicit de vinis quae inueterauerunt, Rara quippe adhuc suere, nec nis; importatis singulis testis millia Gnummum: non cle doliis,sed de amphoris & cadis intelligo : quippe etiam alioquin vina diffusa exportabantur, nec in doliis diu esse sinebantur, quae propter magnitudinem exportari facile non poterant, praesertim quum essent fictilia. Batus de Corus hebraica sunt vocabula, ut docet Iosepus lib. viii. Antiquitatum. Batus capit sextarios septuasintaduos. Corus aute medimnos Atticos unum & quadraginta, ut ipse lib. iii. inquit circa fine. Quare corus maior erat modio nostro triticario , 'ui centum & quadraginta quatuor modios capit Romanos. Proinde falluntur illi qui quadraginta non medimnos sed modios capere corum scripserunt. Errorem eorum se- Hcuti,qui medimnu modium latine interpretantur.Strabo de Τaurica Cherroneso loquens, quam frumento abundasse scribit, & ob id georgiam ap

--ς Uus Leuconem inquit aiunt ex Theodosia vicies semel centena millia medimnum frumenti Atheniensibus misisse. Quo loco interpres ducentas & decem myriadas modium trastulit, quum totidem myriadas me dimnu Strabo scripsisset. Haec amplius octogintaquilas millibus modium nostrorum valent. Hic licet aestimare quanta fuerit liberalitas Hieronis Syracusanorum Regis,qui ut auctor est Valerius lib. iiii. audita clade qua Ro Imani apud Trasimenum lacum afflicti erant,trecenta millia modiorum tritici, ducenta hordei, auri j ducenta & quadraginta pondo Vrbi Romanae muneri misit. quod ne Romani nollent accipere, in habitu id Victoriae sormauit ut eos religione motos, munificentia sua uti cogeret. In aliis . exemplaribus pondo ducenta quinquaginta legitur:aded numeri quod si pe tostamur in exemplaribus auctorum omnium corrupti sunt. Nam & apud Liuium C C C viginti pondo leguntur, libro secundo de secundo Dello Punico,his verbis, Legati Syracusani in Senatu introducti nunciarunt cridem C. Flaminii exercitus, allatam, adeo affecisse RUem Hieronem, ut nulla sui propria regnis sui clade magis moueri potuerit. Et paulo infra, Iam omnium primum ominis causa Victoria auream pondo C C C. X X afferre sese,acciperent eam tenerenis, oc haberet propriam & perpetuam: aduexisse etiam C C C mil. modiorum tritici, duceta hordei, ne commeatus deessent, & quantum praeterea opus esset , qud iussissent subuecturos::

quae ne accipere grauarentur,magnopere se Patres conscriptos orare. Libra auri non minus centum aureis solatis aestimari potest: quare ducenta quin

quaginta pondo ut minimum vigintiquinque millibus valuerunt. Quod

338쪽

i2 partibus eius liber V. Cl. 11

A si Liuium seouimur eo amplius septem millibus donum illud fuit. Trecenta autem millia modiorum tritici, duo millia modium nostrorum de paulo minus centum valent, etiam ut modios Italicos non Siculos intelliga mus,quorum differentiam antea adnotauimus. Haec,si aestimationem Ciceronianam sectuamur,ut minimum decies sestertium valuerunt,& quinque&viginti millibus auri laxabuntur. Ducenta millia hordei quanti valuerint, ex tritico aestimari potest. Haec igitur liberalitas non tam magnifica qmunifica fuit: ex animo donatis aestimabilis magis quam ab opibus. rB tarium apud Catonem sic congii quartam partem significare existimo, ut Qui Me. tertiarium tertiam, &sextarium sextam. Amurcae in uitillet in vas aeneuindito congios duos:postea igne leui coquito, rudicula agitato crebro, vsqueadeo dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito uituminis tertiarium,& sulphuris quartarium,conterito in mortario per se utrunque. Columella libro .xiii. In sextarios duodequinquaginta fermeti libram, fici aridae pondo quadrantem,salis sextariu,naec subterito, ic subtrita cum quartatio mellis aceto diluito. inartarium inmensura pro quadrante congii intelligo,ut in pondere pro quadrate librae. Nos brochum appellamus seL Brochus. C quisextarium Parisinum quam esura dimidio maior est urna,id est, hemio- Vma. lia est urna brochi. Nam sedecim urnae modium nostru faciunt id est qua

tuor&viginti brochos. Urna,vt diximus, etiam hemiamphorium seus m iamphora dicitur. Illud admirari subit, quona modo modulos antiquos qua voe urbs nostra seruare potuerit etiam Graecos: quod ne magnopere mirer,facit quod etia verba ipsa graeca lingua ipsa vernacula tot seculis saepius immutata retinet. Iam primum medimnum vocabulum lingua vernacula incolume pene teruat Iecunda tantum & tertia litera interitatis mnam vo pud Ga

cans, quas si per syncopen proseres: huius dimidium,id est ternos modios ios, D Romanos,diminutive idiomate nostro formans. Modius autem gallicum vocabulum est de aridorum de liquidorum mensurae: non modum priscia, sed varium pro locorum varietate obtinens. In aliis vasis nostris & conditoriis de modulariis etiam etyma graeca agnosco. Prima mensurarum nostrarum deorsum auspicando, cheopinae a nobis dicitur, ex eo ut arbitror) cluopina dicta,quddin ea tantum funditur vel hauritur vini, quantu homo sitibundus uno haustu absumere possit. Haec duplex,pintam eficit, ex eo vocabu Pin ,

lo detortam quod Graeci pitynam appellant,vas quoddam vinarium significantes. Ex pityna enim per sinc Ven plina, deinde transpositione pinta E dicta. Pino enim graece bibo signincat. Minima mensura hemixestes a nobis dicitur: quod mere & integre graecum est,hoc est dimidiatus xestes. Est enim xestes nemina, ut superius diximus. His 'uq demonstraui,hoc corollarium addam, huius urbis homines non modo Romanas Attica'; mensuras usu linguaq; pertinacibus ad hoc aeui conseruasse, sed etia Solonis dra- Solonis clima & mesuris ab eo legi statore e modulatis eos uti hodie: id quod ex oratione Andocidis oratoris Attici probare facile est, quae- , δεν inseri vi urbitur. De statuenim Atheniensia loquens post euersam triginta tyrannorum oligarchiam, propter quam populus in Pyraeu secesserat, psephismaj

339쪽

artari'. Congius est sextati

noster. Broclius.

oenopho

Lagena.

Plinii loc stomach propri4 dictus.

Gulielmi Budaei de asse

id est plebiscitum quoddam reserens ob componendam populi discordia s

ω piame, οὐ-. id est, Tisamenus tulit, populus. sciuit,ut Athenienses regerentur institutis patriis, legibusluterentur Solonis, eius'

ponderibus de mensuris. Si in ut ut legibus uterentur Draconis, ut anteactis temporibus fecimus. Ex his verbis colligimus,mensuras Atticas pondera4 ad auctorem Solonem relatas esse: quas cum Romani ab Athenis cum logibus mutuati sint,& nos a Romanis acceperimus, apparet id plane conse Gctum quod adstruendum duximus. Quartarium autem dicimus non quam tam partem alicuius maioris mensurae, ut Latini vocaverunt: sed vas quod quatuor mensuras caperet, id est quaternas cheopinas. sic tertiarium, quod tres. Porro quartarios quaternos 1extarium nulla ratione lingua vernacula

vocitavit,quq quidem hodie assignari possit in iis mensuris quas habemus: quare latine congium potius quam sextarium appellandum duxerim, ut Graeci choa dicunt. Brochus a verbo graeco dicitur, quod fundo sugnificat. Brochus enim vas est fundendo vino accommodatum, implendis deplendis. culeis & vasis conditoriis, & vino quocunque modo transua- Hsando. Hoc Graeci oenophorum ex eo appellant,quod comportando vino aptum sit. inde illud satyrice dictum a Iuvenale, Tandem illa venit rubicundula,totum Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna Admotum pedibus. Lagena vas est ea sorma qua hγdriae fictiles hodie a Bellovacis importa tur. a tereti enim collo distenta ventris laxitas, iterum sensim ad imum gracilescit. Docet hoc Columella lib.xiii. de seruandis malis loquens, Nihil tamen certius aut melius inquit)experti sumus, quam ut cydonea maturissi ma in lagena noua quae sit patentissimi oris, detersa lanugine quae malis in- Iest,componantur leuiter&laxe, ne collidi possint. Deinde quum ad fauces usque fuerint composita,vimineis surculis sic transuersis arctentur, ut modice mala comprimant, nec patiantur ea quum acceperint liquorem, subleuari: tum quaoptimo melle vas repleatur,& reliqua. Plinius libro vndecimo,Summum gulae fauces vocantur, postremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longitudinem lagen ς modo sese. Idem libro .xxviii. A urium grauitati prodest urina capri vel tauri,aut fullonia vetus calfacta vapore per lagenae coulum subeunte. In superiore tamen exemplo, antiqua quae vidi exemplaria, i non lagenae modo,led lacunae habent,vel laciniae potius, hoc est flexuret sinuosae. Nec mihi lagenae sermam stomachus habere videtur, qui cosectionibus faciendis aliquando interfui, & stomachum cum ventriculo spiritu

distentum vidi: potius. cucurbitae sortitam leniter inflexae, & ab summo inroj tubulat; habere existimarim: nolim tamen hoc in loco periclitari ut aliquid de hoc statuam. De stomacho proprie accepto Aristoteles libro primo de historia animalium ita inquit, R ab ἄ-ῶσά σαρκίδες Gesu; συαν, - tam is i tu i m αλGς. Perseptum trafuersum

340쪽

& partibus eius liber v. clxviii.

Λ sum in ventrem pertinens,ibique desinens, natura carnosus,& in longitudinem latitudinem et intensionem admittens. De ventriculo autem,qui abu- vatieulis siue stomachus dicitur ab auctoribus, κR Miλία . ori κυν A. .

nis canino similis est,ut qui non multo intestino maior sit, sed similis in t stino latiori. In his verbis nihil simile dicto Pliniano videtur. inare Plinius de stomacho & ventriculo simul locutus esse videtur sub stomachi

nomine. Angustias enim stomachi excipit ventriculus,in quo cibus concon quitur quasi in intestino quodam laxiore, quam Cicero aluum appellat in secundo de Natura Deorum, detortuosam esse dicit: quod non conuenit cum lagenae forma. Lagenam nomen suisse mesurae testis est Athenaeus his

Graecos ut chum & cotulam, duodecim 4 cotulas atticas capere. Setia vas Seria. erat variae capacitatis, ad multos usus accommodatum. Columel .lib. xiii.

de vino dulci faciendo loquens, Tum in serias singulas, quae sint amphorarum septenum , addito medicaminis pondo unciam scrupula octo gypsi. C Erant enim seri; grandia vasa ut dolia, unde vinum ad vetustatem seruandum in vasa minora diffundebatur. Idem,Postea quum de doliis aut des riis diffundere voles,vere florente rosa desecatum quam liquidissimum in vasa bene picata & pura transferto. si in vetustatem seruare voles, in cado duarum urnarum quam optimi vini sextarium,aut secis generosae recentis sextarios tres addito. Idem de myrtite vino loquens, Post non udiem quam id factum est vinum purgatur, & scrupulis aridae myrrhae seria sumatur, operculumque superimponitur, ne quid eo decidat. Hoc facto post decimum diem rursus vinum purgatur, & in amelioras bene picatas & bene D olidas diffunditur. Ego tamen non aridae myrruq scrupulis sustriandam seriam puto, sed scopulis aridae myrti seriam secticandam. Setiam oblonga forma fuisse puto,& in summo ceruicatam. Idem Columel .de salsura suillae carnis loquens,Sed quum ad fauces seriet peruentum est,sale reliqua pars repletur,& impositis ponderibus in vas comprimitur. ea. caro semper co- seruatur, quae tanquam salsamentum in muria sua permanet. Fideliae qua Fidclia. forma suerint,legisse me non memini, sed fictiles & vitreas apud Columellam legimus. Haec habuimus de mestris quae diceremus.Sed obiter vide-

dum quid sit quod Apocalypseos sexto capite in descriptione tertii spilli Apocillo

E legitur, Bilibris tritici denario uno,& tres bilibres hordei denario uno. nocquum ego mirarer graece sic reperi scriptum, risis riτου Dineis, uti- ξωiας κριθής uin sis,id est Choenix frumenti denario, & tres choenices hordei donario. ac si diceret, quantum quis die uno frumenti absumere potest, dena- rio uno venditur. Interpres choenicem tritici duas libras pendere existim uit,& ideo bilibrem transtulit. In quo verbo exponendo Liranus somnia narrare mihi videtur. Inter scholia autem quae in eum librum edita sunt,legimus choenicem duos sextarios Romanos significare: quod quum sit vorum,non bilibris tritici,sed trilibris verti debuit, si sic loqui necesse fuisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION