Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Gulielmi Budaei de asse

seri potest ut Resp.dimidium latum lucrata sit, praesertim quum superius Fdixerit Plinius in sextatariis assibus quinque partes lucrisae ast quum enimasse, librales facti suissent ab initio,si uncia pro libra oblocari potuit,unde-cina partes lucri factas oportuit. Deinde si denarius qui decem asi bus vale- bat,sedecim permutari coeptus est, de sestertius qui duos & semis pro quaternis, dimidium lucri factum non est. Hoc melius ex Festo intelligitur,qui

Ar , se, loquens,ita inqui Sextantarii asses in usu esse coepere ex eo tempo-

- xi re,quo propter Punicum bellum secundum quod cum Annibale gestum est,decreuerunt Patres,ut ex asi bus qui tum erant librarii fierent sextanta- Grii, ut populus aere alieno liberaretur ,&priuati qitibus debitum publice solui oportebat, non magno detrimento assicerent I. septennicis usus eis suit ut priore nummo, sed id non permansit in usu. Ex his verbis dico, initio statim belli sextantes pro assibus locari coeptos, vel asses sextantis pondere quod idem est. postea vero Annibale arctius urgente, quu in Italia passim bello flagraret, aerarium. iam exhaustum esset, asses ex sextantariis unciales esse decretos, & sic dimidium lucratam Rem p. quae unciam pro se xtante soluendo defungebatur. Id enim dimidium resertur ad proximum assem sextantarium. non ad pristinum libralem. Id ne in dubium reuoce- Htur, efficit geminatum eiusdem Festi testimonium, alibi, his verbis, Grave, aes dictum a pondere: quia deni asses snsuli pondo librae, efficiebant den rium ab hoc ipso numero dictum: sed bello Punico populus Ro. pressus

aere alieno,ex singulis assibus librariis senos secit, qui tanti valerent. Fueriit igitur asses illi sextantarii,non dextantarii, ut in impressis legimus cotra fidem antiquorum. Fabium & Consulem & Dictatorem fuisse certum est in bello Punico secundo:vt apud Livium legitur lib. ii.& lib. iiii. de bello Punico secundo. Hoc autem quod dictum est a Plinio,factum esse credo anno tertio belli Punici post Cannensem cladem: quo tempore propter pe- Inuriam argenti Triumuiri mesarii rogatione Minutii Tribunipl. facti sunt vi auctor est Liuius lib. iii .eiusdeni belli in apud quos Trita uiros omneaurum,argentum, aesq; signatum certatim ab omnisus delatum est collatione voluntaria,auctore eodem lib. sexto,quanquam eo anno Livius Fabiit Buteonem Dictatorem fuisse prodiderit. Proinde denarium illuni qui sedecim assibus pernautabatur,non eum fuisse dico qui prius denis assibus valebat,hoc est centenis vicenis; unctis: sed alium multo deteriorem, qui senosdenos asses sui generis valebat, ut quinarius octonos, & sestertius qua Imminuin ternos. Hoc & apud maiores nostros aliquado factitatum legimus inuen- '' regum in nummaria difficultate, ita ut argenti libra in immensum aesti maretur,& inde nummi eadem ratione cuderentur. quippe nisi de argentia insectum & nomisma parili ratione congruerent, commercia hominu eX-

pediri non possent. Q are ut dixi) quonam modo illud dictum Vitruvii

intelligi debeat,affirmare non ausim, nisi Vitruvium,qui numeri utriusque

persectionem, hominum quoque iudicio probare volebat, proposito suo adstruendo inseruiuisse credamus,ut id quod aliquado difficili reip. tempore factum erat, pro legitimo atque arbitrario apprehenderit. Sed rursus

Varro

352쪽

& partibus eius liberi V. ClXXllit.

Λ Varro rem in controuersiam reuocat, qui libro primo delingua Latina sic vitionis inquit, Denarii dicebantur quod denos aeris valebant, quinarii quod quinos,festentus quod semis tertius. Dupondium enim & semis antiquus seD tertius est. Haec verba Varronis cum verbis Plinii lib. iii. ubi sestertiorum meminit,indicare videntur sestertium qui erat ab initio, non eundem suisse cum eo qui te ore Varronis & Plinii aetate fuit. Eodem pertinent ver ba Festi in verbo sestertius. Hoc igitur ut constituere non ausim, sic assim mare no dubitem, me in iis quae dixi, non esse hallucinatu, propterea quod B Plutarchum & Appianum auctores secutus,&Suetonium Tranquillum& alios, centenas drachmas vel centenos denarios, millenos aeris, & quadringenos sestertios post tempora belli Punici secundi valuisse semper dixi. Quod si belli Punici tempore ratio nummaria argenti aerisse immutata est opibus Romanorum accisis,finito statim bello in pristinum statum rodiit ut Festus de assibus sextantariis dixit. Pondus etiam denarii quum primum signatus est,drachmale fuissepropterea existimo , quod nulla auctoritatem idoneam memini quae id Ialsum esse doceat. nam & praeter nomissimata a nobis enumerata, habuimus denarium unum vetustate exesum C eodem cum aliis pondere,in quo ab una parte caput galeatum erat,sub cuius mento X litera videbatur, denarii ut conficiebam) nota: in au Aa parte lupa erat stans sub arbore,capite in ventrem demisso ubera infantibus prγbens. quantum autem ex charactere sugiete percipere potui, infantes ingeniculantes manum uberi cum ore admouebant, quibus lupa divaricas corpore exporrecto ubera submittebat. In infimo margine, Roma verbu erat. in latere, duo haec verba, Sex. Po.quod nomen Consulis fuisse puto eius seculi quo primum argentum fgnatum est. Arbor autem ficus erat ruminalis, cuius meminit Festus. Itaque in nummo aureo argenteos aestimando

D scrupulus nullus esse debet:& ut esse verum ponamus quod a Vitruvio dictum est, in assis tantu de quadrantis sextantissi aestimatione deceptus sum: id quod nihil ad magnarum rerum aestimationem deprehendendam obstitit. Caeterum quod Plinius dixit ametum signatum esse anno Vrbis quin' punitio . gentesimo octogesimoquinto, quinque annis ante primum bellum Punicum,haud scio an perperam legatur, etiam si exemplarium omnium in eo una fides sit. Iam primum Eutropius historicus primum Punicum bellum contra Poenos susceptum auctor est anno Vrbis quadringetesimo septuagesimoseptimo. Postea anno undequadragesimo supra quingentesmum E Quintus Fabius Maximus Dictator aduersus Annibalem mistus in secun-d ello Punico. Porro defunctos Annibalis bello Romanos, Macedonicum bellum excepit, anno quinquagesimo supra quingentesimum, eodem

Eutropio auctore. Quare oportuit signatum fuisse nummum argenteum Qirando ante annum quingentesimum, si quidem ante bellum Punicum primum fgnatus est. Deinde Eusebius in Chronicis auctor est argentum primum md sig-- Romae signatum anno quinto post Tarctum a Romanis captum, qui fuit annus mundi quater millesimus nongentes mus vicesimus. Augustus autem triumphum Actiacum Nit,a quo statim solus dominati coepit, anno

353쪽

Plinius Liuia sequi

tur.

Numeri

apud au. thores de Prauati, Itu ne go leae tibus emi bent.

Gulielmi Budaei de ase

mundi centesimo septuagesimo supra quinquies millesimum, qui fuit an- Fnus Vrbis circiter septingentesimus. atqui ab Augusti triumpho s annorun umerum retro colligas,ducentos ac quinquaginta ad bellum Tarentinuconsectum reperies.tot enim intersunt anni ab anno quater millesimo no- gentesimo vicesimo,ad quinquies millesimum centesimum & septuagesimum. Licet Eusebius a condita Vrbe usque ad Caesaris Dictaturam annos

septingetos & quatuor effluxisse dicat.Sed id parum refert ad id quod agimus, inuestigandum. Denique L. Florus in prima Epito me, secundam Vmbis Romae aetatem, a Bruto & Collatino Consulibus primis ad Appium GClaudium Quintum Fulvium Consules, ducentoru circiter annorum intercapedine terminat, ut primam aetatem quae sub regibus acta est ducet

rum quinquaginta. pio aute Claudio Consule Romanus populus mare primum transgressus est belli gerendi causa. Ex libro autem Liuii quintodecimo nouimus paulo ante primum bellum Punicum, populum Romanum primum argento uti coepisse. Quapropter planu fit numeros com ruptos esse apud Plinium in loco supradicto, & ante annum quadringentesimum quinquagesimum secundum Lucium Florum, qui Hib Hadriano principe scripsit, secundum Eutropium qui sub Iuliano, ante annum qua- Hdringentesimum octogesimum argenteum nummum extitisse. Nunc si Plinium emedare velimus,id facere poterimus eius scriptoris auctoritateque Plinius ipse sequi solitus est, id est Titi Liuit,qui in praefatione libri tricesimi annos quadringentos lxxviii ab Urbe condita usque ad Appium Consulem,qui primus bellum Carthaginensbus intulit fluxisse scripsit. Quare apud Plinium anno quadringentesimo septuagesimooctauo legedum est, si Plinius Liuium secutus est. Eutropius Liuium secutus esse videtur: sed in eo discrepat, si veri sunt apud eum numeri, qudd anno quingentesimo quinquagesimo coeptum esse bellum Macedonicum ait,cum apud Liuium Ilibro tricesimo legatur,Anno quingentesimo quadragesimo as Vrbe condita, P. Sulpitio Galba,Cn. Aurelio Consulibus bellum cum Rege Philippo initum paucis mensibus post pacem Carthaginesibus datam. Hic rumsus alius sub oritur scrupulus,vsqueadeo apud auctores numeri extates negocium lectitantibus exhibent.Si enim a primo Punico bello coepto ad se cundum finitum tres tantum & quadraginta anni intersunt id enim tradit Liuius in supradicta praefationeὶ quonam modo sistatim Macedonicum Punicum bellum secundum excepit, ab anno quingentesimo & quadragesimo factum esse credetur,cum inter utrunque numerum duo & sexaginta anni intersinit Simile est quod in Epito me Livii libri quadragesimi noni legitur, Anno sexcentesimo & altero ab Urbe condita ludos Diti Patri ad Tarentum ex praecepto Sibyllae factos,qui anno primo belli Punici,quingentesimo & altero Vrbis conditae facti erant. Et rursus in Epito me libri tricesimiprimi, Bellum Macedonicum coeptum esse anno quingentesimo quinto. quae duo dicta plane refragantur iis quae apud Livium leguntur:

nunc autem transmitteda, cum nihil ad rem praeseruem pertineant, adna

nitione tame digna.Sed ne de hoc loco Plinii emendando aliquis posthac dubitet,

354쪽

& partibus eius liber V. ClXXV.

Α dubitet, Plinium ipsium testem in sese citabimus. qui eodem libro alio loco ita inquit, Lucius Scipio transtulit in triumpho argenti caelati pondo M. quadringenta quinquaginta, & vasorum aureorum pondo centum millia anno conditae Vrbis quingetesimo sexagesimoquinto. Hoc quod Plinius dicit anno quingentesimo sexagesimo contigisse,c5tigit post Antiochum victum, quem Romani post Philippu Regem Macedoniae aggressi sunt, cum tamen bellum illud Macedonicum sinito demum secundo bello Punico coeperit. Verum ex supradictis apparet vehementer illos falli, qui no-B mismata argentea ostentant quasi a Bruto exactore regum percussa, atque etiam ab ipsis regibus signata. Non omittendum videtur in laac adnotadarum rerum sylva quae ut in memoriam ipsae subeunt, sic in ordinem rediguntur)id quod a Thucydide lib. iii. belli Peloponesiaci dicitur, milites singulos pedestres & classiarios binas drachmas in dies accipere solitos .de clas1eentin Atheniensium loquens, quam & instructissima & numero S pulchritudine nauium fuisse affirmat, ita inquit: Itaque aestate una uniuersae naues ducentae & quinquaginta fuerunt,quq res maxime pecunias eorum exhausit,cum sumptu Potidaeae. Nam qui Potidaeq erant milites praesidiarii binas drachmas merebant ita .ut miles alteram drachmam ministri nomine

αν-ν mois μου. Naues, omnes idem stipendium accipiebant. Si miles Atheniensis binas drachmas suo famulique nomine accipiebat,id stipendium erat in mensem sexagenae drachmae, quae aere nostro senos aureos coronatos valent,id est denos Francicos Δ: semissem. Apud nos aute qui minimo merent pedites, in messem centenos solidos accipere solent. id est qui- D nos Francicos: qui plurimo , septenos Francicos: quam mercedem menstruam Germani apud nos acceperunt. Ex quo apparet drachmae aestimationem a nobis factam,a veritate non abhorrere. Hoc argumentum adiuuat id quod supra in fine libri quarti diximus de mercede philosophorum

molas trusitiles cir agentium, oc quod hoc eodem lib.de denario diurno adnotauimus. Xenophon in primo Hellenicon, MA ταῶτ' ἐποπι, ini tata υον ν mura νοωσε δραχμlia α si tu . Hi collaudato Cyri dicto, hortabantur eum ut drachmam Atticam nautis in dies singulos pro stipendio statueret. Ipse tamen paulo pὀst dicit non drachmam eum statuisse, sed tetrobolum hoc si est bessem drachmae, cum ante semissem tantum acciperent,id est triobolum: de stipendio loquens auxiliario quod Lacedaemoniis ad tu edam rem nauticam de classiariam a Rege Pesarum conserebatur. Quantulae autem fuerint illae naues prae iis quae nunc fiunt, ex eo licet intelligere, quod idem libro secundo ita inquit, Cum autem ii in terra Attica essent, Atheniensescentum naues quas instruxerant,de mille in iis armatos quadringentosq; sa

gittarios circum Peloponnesum miserunt. emων L'ιασύνω τοῦ γῆ, ω ἀεἁ-οιλ

Cicero lib.xii. Epist. ad Lentulum scribens, Interce-

355쪽

Classis Xerxis Persarum re

Gulielmi Budaei de asse

ptis literis cognoramus, Dolo bellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, Fquod necesse erat fieri, in naues cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratu, Italiam j petere. Idcirco etiam naves on rarias, quarum minor nulla erat duum millium amphorarum, cotractas in Lycia a classe eius obsideri. Duo millia amphorarum,ducenta & quinqua-Dς Mi ginta modia Parisna valent. od ideo adnotandu duxi,ut ex nostri temporis nauibus coniici antiquarum nauium magnitudo posset. In. l. Iub mus,de sacrosanctis Eccle.in Codice Imperatorio, duabus partibus minor magnitudo,id est subtripla huius Ciceronianae laxatur. Herodotus autem Glibro septimo de copiis naualibus Xerxis loquens,ita inquit, Ad Sepiadem usque ad Thermoprias exors malorum Xerxis exercitus fuit: multitudo autem adhuc erat,vi ego coniectura assequor, ex nauibus quidem ab Asia prosectis numero mille ducentis ac septem, eorum duntaxat qui iam inde ab initio conuenerant, millia ducenta & quadraginta unu & quadriligenti viri,ducenos scilicet viros in singulas naues numerantibus. Porro inter classiarios indigenas triceni Persae, Medi,& Sacae in naues easdem ascenderant, quae multitudo sex & triginta millia de ducet os decem viros prio

sarios milites caperent,& eo amplius tricenos capere possent.id quod verba ipsa auctoris coniicientis fgnificare videntur. Eas autem naues triremes fuisse auctor ipse Herodotus prodidit his verbis alio in loco, A - ρέον Isidi μος kngae uti καὶ χίλιM. Triremium autem numerus fuit

mille ducet & septem. Sicut igitur vacet ad calculum exigere id quod ab

Herodoto dictum est,is inueniet in singulis triremibus ducenos& tricenos epibatas fuisse. Inter minora autem nauigia Herodotus numerat lembos

quinquagenum & tricenum remorum quos ipse in i κοντορουι oc τοκκοπίρους

appellat .Legimus & apud antiquos fuisse non modo trium ordinum na-Triremes ues,quas triremes nostri, Graeci trieres appellant in quibus per singula tra re qWi' stra terni remiges sedent, suum quisque remum ducetes, ita ut qui naui in-α .i es o, timus est,is maximum remum tractetὶ sed etiam quadriremes di quinque- n. δ νος bψ remes,&sex ordinum naues.quin & a Graecis hepteres & enneres & dec res vocabula inuenta sunt, quae naues septenum nouenum denum 4 ordinum significant. Plinius lib.vii. Bireme Damasthenes primum Erythrsos secisse auctor est, Trireme Thucydides Aminocte Corinthiu, Quadrire mem Aristoteles Carthaginenses. Quinqueremem instituit Neschthon Salaminius,Sex ordinum Xenagoras Syracusus. ab eo ad decemreme Mnesigeton. Alexandrum Magnum serunt instituisse ad duodecim ordines: Philostephanus Ptolemaeum Soterem ad quindecim, Demetri u Antigoni ad triginta.

356쪽

dc partibus eius liber V. ClXXV i.

A triginta, Ptolemaeum Philadelphum ad quadraginta Ptolemaeum Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est, ad quinquaginta. Plutarchus de

Demetrio Antigoni in vita eius ita inquit: Unde illud est non minus vere Deiri viii, quam eis ganter dictum, Demetrii opera magnitudine sua etiam amicis stu Polior eporem, pulchritudine vero etiam hostibus delectationem solita es le alse re. Atqui inter alia memoratu digna &naues duas consectas ab eo aiunt, quarum altera sedecim remorum ordines, altera quindecim habebat:& machinas nonnullas miro ingenio expugnandis urbibus fabricatas, quae qui

s dem spectantibus hostibus incredibilem admirationem praebebat: id quod

Lysimacho euenisse tradui:qui tametsi supra alios reges inimicus esset D metrio,tamen quum ab eo Solos in Cilicia obsidente petiisset ut sibi lic rei machinas eius nauese inspicere, atque is benigne id cocedente Dem trio omnia opera inspexisset,aded stupefactu aiunt & magnitudine& pulchritudine ut ei visae sint non humano, sed diuino ingenio conditae. Idem alibi, itaque Demetrius ad regnum paternum recuperandum squod arduu& dissicile factu videbatur toto animo conuersus, breui tempore paulo minus quam centum millibus peditum, decem equitum coactis, clamem d C inde quingentarum nauium variis ex locis studio incredibili atque industria comparauit. Et paulo pdst, Omnes autem admirabantur non solum

multitudinem,sed etiam magnitudinem eorum operum quae inusitata mole longe aliorum consuetum modum excedebant. Nemo enim reperiebatur qui nauem sedecim ordinu aut quindecim vidisset. Verum postea Ptolemaeus qui Philopator dictus est, unam quadraginta ordinum faciendam M mota curauit, quae proculdubio omnes alias naues quae antea visae fuerant, magnitudine ac mole sua magnoiere superabat, ut quae in longitudinem ducentos ac octoginta ab imo usque ad transtra duodequinquaginta cubitos D pateret. Remiges in ea ad quatuor millia,nautae ad quadringentos erant,&praeter hos paulo minus tria millia armatorum, qui mros eius obtinetes eadem vehebantur. Sed haec inquit non tam ad usum quam ostentationem fabricata videbatur,earum similis machinarum,quq pene immobiles sunt. Demetrii autem naues non modo magnitudine & arte mirabiles,sed etiam rud certa me bellicum,usumet hominum aptae atque habiles erat. Athen qua

libro quinto de opulentia Aegyptiorum loquens,& praecipue Philadelphi

Ptolemaei, Multis autem inquit) regibus Philadelphus cum diuitiaru magnitudine praestitit, tum etiam studio ingeti incubuit ad apparatum omne

E genus instrumentum g regium magnince ambitioses comparandu . a. re nauium multitudine reges omnes loge supergressus est. Maximas naues Naura pia habuit tria conteres, id est tricenum ordinum duas, icoseren unam quae vicenum erat,quatuor quae ternudenum, duas quae duodenum, quatuordecim quae undenum,triginta quae nouenum,trigintaseptem quae septenum, quinqquae senum erant. Quinum aute ordinum habuit decem & septem: altero tanto pi ures partim quaternum ordinum , partim ternum &semis, quas Trieremiholias appellant. Reliqua multitudo nauigiorum quae per varias imperii partes distributa erant,quatuor millium numeru excedebat.

357쪽

Remorum Iongitudo immanis lnaui Plii Iopatoris. Reliquus

apparatus. Nauis seu metuaria.

ronis me

morabilis.

Clauicula

Archime dis

narum liobrarum.

Gulielm 1 Budaei de asse

magnitudine autem nauis Phil patoris eadem omnia quae Plutarchus dixit,& eo amplius addidit,longissimos in ea remos duodequadraginta cubitorum fuisse,ab ea parte plumbatos,quae manu remigum continetur, ut eo libramento nixus tollentium brachiorum adiuuaretur,cum pars remi scanino alligata quasi aequilibrium saceret, & usum grauioris remi faciliorem redderet. lam partes eius omnes exequitur, apparatum 4 tantae moli nu- Gmero & Hagnitudine respondentem: ut proras duas& totidem puppes habuisse,&septem rostra,& gubernacula quatuor. Idem auctor eodem libro tradit Hieronem Syracusanorum Regem, Romanorum amicitia pertinaci nobilem cum circa sacrorum certaminum gymnasiorum 4 apparatum studiosus esset,lum etiam ad naves fabricandas ambitiosus animum intendi L. se,duntaxat quae frumentationibus viderentur esse commodissimae. Huius igitur generis multas Hiero cum fabricandas mandasset, unam in primis memorabilem persecit: ad quam aedificandam materiam in Aetna monte caedendam indeq; deuehendam curauit, quae sexaginta triremibus confi- Hciendis satis esse potuisset: quo dicto nauigii magnitudinem coiiciendam

nobis reliquit. Ad nauticum autem instrumentum cum aes,serrum, cannabim,reliqua j quibus opus erat, partim ex Italia, partim ex Iberia partim Rhodano flumine comparasset, trecentos operi faciendo fabros artifices adhibuit,ac materiae dedolandae, praeter administros fabricae subseruientes opificiis,praesecto summae cineris architecto Archia Corinthio. Quos ipse

cum magnopere hortatus esset ad opus aggrediendum , insuper etiam dies totos operis se curatorem exactoremque praebuit. Hac diligentia, his artificibus, noc architecto rex ille Siculus dimidiu tantum nauis intra sex men Ises persecit. Quo facto, inchoatam eo modo nauem in mare deducendam mandauit, ut illic extremae manus opificium adipisceretur. Vertim cum de ea in mare deducenda, excitata quaestio multis contentionibus esset, ad extremum Archimedes ille mechanicus famigeratus solus deducendam suo cepit, paucis adhibitis operis: compactaque clauicula machinali quod suscepit perfecit: tanta mole nauigii confestim in mare deuoluta eius machinae momento cuius idem ipse princeps in uetor fuit.

peractis, alteram nauigii partem totidem aliis mensibus Hiero consummauit: cum interim clauis aereis denarum librarum plurimis materiam com

pingeret,aliquibus etiam sesquiplicibus eius ponderis: qui pret crassitudine

non alias adigi poterant,quam materia praeterebrata. His clauis collet nauis arrectariae cum assamentis transuersariis coagmentatae, tegulis insuper plu-beis adactis validius adstringebantur quibus etiam sub ipsis linteola concerpta cum pice in farcta erant. Erat ea nauis apparatu quidem viginti ordinum remigii, aedificii vero contignatione triplici. Harum infimam contignationem

358쪽

& partibus eius liber V. ClXXVii.

A gnationem oneri & mercibus delegauerat, ad quam descensus scalis multiplicibus erat. ad mediam contignationem transitus alter erat arte mechanica factus, in qua ipsa coenationes erant numero triginta,secudum utrun- Contignaque latus nauigii extritist . In iis lecti quaterni strati viris accommodati. In- ui 'ter quas nauclericum conclaue quinque lectorum capax erat. Praeterea thalami tres in eadem contignatione erant, culinaque supradictis locis subser- 'thh: tia utens ad puppim aedificata. Omnes autem supra dictae coenationes pauimento stratae erant tessellis vermiculato lapidis omnis generis. In eo pauimens to Troiani belli fabulamentum visendo artificio concinnatum legebatur, cum alioquin ea omnia aedificia tectis laqueatis & postibus exornata spectabili opere essent. Summa pars nauigii gymnasium habebat, ambulationesque laxas pro portione magnitudinis suae . quas etia ipsas simul ambientes horti omni genere stirpium complect stantur,fictilibus in vasis & plu-beis consitorum . simul hederae vitesque opacabant pampinis ac cor3mbis inumbrantes,quarum radices alebant dolia terrae plena, pariter quidem ill cum hortis machinamento irriguae. Ab his erat Aphrodisium,id est con- Aphiosi. claue Veneri deae dicatum, instrumentum etiam ipsum triclinari lectister-C nio, pauimentoque stratum, Achate lapide atrasque variis de nitentibus distincto cuiusmodi lapidum copia in Sicilia reperitur. Ac parietes quidem habebat cupressinis tabulis assibusque contextos, laqueatumque tectum

eadem materia. Fores etiam ex ebore dc odorata materia compactas, atque

eo amplius pictura sigillisque exornatas. Deinceps erat exhedra quinque lectorum capax,quorum parietes postesque buxo compacti erant, inibique bibliotheca,& in lacunari sphaera, ad imitationem eius solarii efficta 'quod in Acradina situm erat, quae insula est Syracusarum. Huic loco balneum iunctum erat: in quo tres lecti cum solio metretarum quinque capa- D ci quod ex lapide vario scalptum erat,& tribus aeneis caldariis. Mitto nunc habitationes militibus destinatas, iisque qui super sentinam erant. Mitto equorum praesepia ab utroque latere nauigii numero dena sita, cum se nis & stratis, & omni equitum instrumento , eorumque ministerii atque equorum pabulo. Praeterea lignarium & clibanos, socos & pistrina, aliaque ministeria in proiecturis nauis prominentia. Quid dicam Atlantes nouenum pedum altitudinis certis interstitiis firmatos, ut scalpturas pro minentes summae contignationis mutulorum vice fulcirent 3 Quid turres octor binas in prora & puppi,& per utrunque latus extructas,in musisque

E propugnaculat Praeternaec machina erat in medio catastromate super tri podes excitata, Archimedis etiam inuentum,saxa tritalentaria,telaque mis

silia duodeuiginti pedum facile eiaculans ad quadringentos cubitos,quod

spatium est stadii. Haec& alia machinamenta propugnatoria, ut coruos, lupos, & in summo malo carchesia aenea lapissum conceptacula ad lapidationem faciendam in hostium nauigia, longum esset enarrare. Stabant enim in uno terni, in aliis bini aut singuli homines lapides eiaculantes, quos serui in foris nauis stantes vitilibus quallis tempore pugnae suggere' bant trochleis subvehentes. Idem Archimedes cochleam commentus erat mitanda.

359쪽

Nauisma gninido ac vastitas.

risinus.

risina

Culei duo plaus. Thalame gos nauis fluuialis Philopa

toris.

Culielmi Budaei de asse

tantae nauis sentinae ab uno homine exhauriendae. Verum ut nauigii ma- Fgnitudo ac vastitas animo concipi possit, nonnulla adiiciam ex iis quae thenaeus scripsit ad hoc maxime pertinentia, bd --

lium metretarum,assamentis & pice de linteorum farctura compactile: iuxta quod rursus piscina coaxatione & implumbatura constans, plena aquq Gmarinae,ita ut in ea commode magna copia piscium facile aleretur. Idem

ciatorium in ea naui exportabant ad millia sexaginta, salsamenta sicula ad cadum decem millia, lanarum talenta viginti millia,& alterius mercis altera viginti millia, praetereaque commeatus vectorum nautarumques xaginta millia. Frumenti dixit non addito modium vel medimnsim : ego tamen medimnum eum intellexisse puto, ex more loquendi Graecorum coniecturam faciens, de praecipue Siculorum , ut ex Hi perioribus appa- Hret. Haec, duo millia & quingentos modios Parisinos faciunt. Modius autem Parisinus quatuor & viginti medimnos Atticos capit. Decem millia cadorum vel amphorarum, mille ducentos & quinquaginta modios itidem Parisinos. Lanarum de reliquarum mercium talenta quadraginta millia. Talenta Parisina triginta millia eficiunt, ut nunc crassiore caluculo libras Atticas vel minas, sed & nonaginta drachmarum intelligamus,id est duodenum unciarum.Sic fiunt pondo nostra duodeuicies centena millia . Libra enim nostra epitritam porportionem ad Romanam

libram habet,id est tertia parte maiorem. Hanc se mmam si ad culeos du- Αplares redigere velimus, qui trimodia nostra essiciunt, hoc est quatuor& viginti amphoras, & in culeos singulos bina millia pondo statuamus, id quod hodie nauicularii faciunt qui anniuersarios commeatus meritoriis nauigiis suscipiunt, ut statim videbimus, fient nongenti culei trimodiales : quibus si mille ducentos de quinquaginta modios itulos addideris, erunt in summa mille trecenti sedecim culei. Nunc si exquisitius persequi velis,& semuncias in singulas libras addere, summa librarum quinque &septuaginta millibus excrescet, quae additamentum septem & triginta culeorum de semissis esciunt. Et haec omnia prae- Kter aquam dulcem, praeter piscinam, praeter tot diaetarum intestinum instrumentum, praeter annonam vectorum, de pabulum equorum. Hanc tamen nauem longe magnificentia & splendore apparatus antecessit nauis

fluuialis Thalamegos nomine, quam Philopator supradictus in deliciis habuit Nilo pernauigando, longitudine sexcentorum pedum, latitudine quinque & quadraginta: ab infima parte ad editissimum diaetarum fastigium altitudine pedia paulo minus sexaginta: in qua diaetas de cubicula de alia aedificia voluptuari et vitae accommodata,ambulationum porticus du

plices

360쪽

dc partibus eius liber V. Cl XXV iii.

A plices ambibant, proram &utrunque nauis latus complectentes quingen torum pedum ambitu. A puppi autem nauis patens,e regione prorae vestibulum habebat ex ebore &alia primae notae materia constans, per quod ingredientes porta quadrisoris excipiebat, & ex atrio in oecum, id est in praegrande conclaue serebat, viginti lectorum canax: cum utrinque per v stibulum ingredientibus patentes crebrae senestrae auras perstantes commode admitterent. Reliqua sunt eiusmodi, ut siquis omnia ad verbum prosequi velit de possit,fidem sint excessiira. Illud autem quod de C. Cae-B fare memoriae traditum est,ut reliqua eius acta,non magnificentiae esse puto,qui fabricatus esse cedrinas liburnicas dicitur, gemmatis puppibus, & Libunii versicoloribus velis, magna thermarum & porticuum & tricliniorum laxitate, magnas etiam vitium & pomiserarum arborum varietate, in quibus discumbens de die inter choros ac symphona as littora Campaniae per

agrabat. Nostrorum autem temporum opera, quae maxime magnifica esse

creduntur,si cum illis contendantur, prope est ut perinde esse videatur ac si formicam elephanto compares. Sed principes & opulenti hodie prisca- rum rerum ignari, sese in rebus mediocribus & paruis admirantur, sola C ignorantia beati, si argumentari velimus. Quo magis despicari de floccia pendere eorum sortem licet, iis quidem qui selicitatem nec pondere nec numero metiuntur. Haec ideo retuli, quoa multi opinantur ideo apud historicos magnum numerum nauium lectitari,quddantiqui nauigiolis ut rentur prae iis nauigiis quae memoria nostra vita sunt. sed videlicet eorum est id censere, qui prisci aeui magnificentiam memoriae suae finibus circun- scribunt,vetera male aestimantes: quorum si quis hodie nauem Demetrianarum nauium similem videret,id est quindecimremem vel sedecim, ut

Graeci appellant --λκηρα, ανα-Axvii, rem omni aeuo inauditam vid

D re se existimaret. Leguntur & apud antiquos nauigia triarmena,id est triabus velis insignia. Athenienses autem classiariis opibus & copiis claruisse, cum ex Thucydide, tum ex Plinio nouimus, qui libro septimo de iis lo- '.quens qui variarum artium speciminibus editis enituere, Laudatus sinquit in Ctesiphon Gnosius aede Ephesianae Dianae admirabiliter fabricata,

Philon Athenis armamentario mille nauium. Legimus apud eundem Plutarchum in Antonio,in bello Actiaco Antonium praeter copias terrestres circiter quingentas naues pugnaces habuisse,in quinus permultet octonum ordinum atque etiam denum fuerunt,alioquin omnibus armamentis egre E gie instructae: ex quibus cum optimas elegisset a triremibus ad decemr mes,duo & viginti millia pugnatorum imposuit, cum classe conflicturus

rum ex eo apparet, quod cum Cleopatra cum LX navibus, de Antonius quinqueremi aufugisset, trecentae captae in eo praelio esse narrantur a Plutarcho: quo fit ut pauciores centenis militibus in singulis nauibus D rint. Hodie maiorem numerum stipant sui audioὶ in aciem maritimam

prodituri. Verum onerarias naues primae magnitudinis duntaXat negO- nauis.

SEARCH

MENU NAVIGATION