Guglielmi Budaei Parisiensis, ... De asse & partibus eius libri quinque, ab ipso authore nouissimè & recogniti & locupletati

발행: 1541년

분량: 481페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Nummo

Terucius.

Sestertius. Sportula, id est ceu tum qua drantes. Ccina re ecta.Sextam.

Ratio res

nummarip

eos.

Obolus.

Gulielmi Budaei delasse

tantum enim pendet sextarius tritici Romani.quum modius teste Plinio pquatuor & viginti pondo pendeat. Graece tamen non tritici, sed frumenti legitur: quod ovum sit nomen generis, libralis sextarius esse potuit si leuis.

simum genus frumenti appenderetur, ut hordeu. Verum enim uero ut unde exoria est haec c5mentatio,ed tandem cludatur: triens, quadrans, & alia nomina ab asse de uncia derivata, non modo pondera, sed etiam mensuras infra sextarium nummorum 4 vocabula significarunt. Quare ouu de mensuris dictum sit, restat ut de nummorum significatione exempla citentur. Plin. lib. xxxiii. Nota aeris fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera ro- Gstrum nauis: in triente vero & quadrante rates. Hic quadrans,teruncius aliter dicitur: de quo satis diximus. Erat enim assis de lidellae quartarius: deni autem quadrantes sestertium valebant,& quaterni sestertii denarium Ita fit ut pro sportula deni sestertii darentur: quos denis caroleis& semisse aestimandos esse dico .Caroleos nostri denarios, quasi dextantes ali uando vocitarunt: ita ut assem, nostrum solidum esse existimemus, duodenos denariolos valentem. tanti est illa sportula a Iuvenale Martialei, decantata,quae merces salutationum erat olim,& togatis,id est comitibus & asseclis dabatur rectae coenae loco: de qua Iuvenalis, Nunc sportula primo HLimine parua sedet turbae rapienda togatae. Sed quum summus honos finito computet anno Sportula quid reserat,quantum rationibus addat, Quid facient comites, quibus hinc toga,calceus hinc est rMartialis id et idem centum quadrantes vocat,misellos appellans ob tenuia

talem pecuniae, praesertim Romae, ubi omnia cara erant, ut ex praecedenti

bus liquet. Columella hoc strinxit in praefatione rei Rusticae his verbis, An

honestius dixerim mercenarii salutatoris medacissimum aucupium, circu- uolitantis limina potentiorum, somnium ii regis sui rumoribus auguran- Itis ZEx hoc tamen coniicere opes diuituna Romanorum licet,qui numerosae turbae quotidianam hanc mercedem darent. Tranquillus de initio principatus Neronis loquens, Adhibitus sumptibus modus, publicae coenae ad sportulas redactae. Augusti autem instituto diuites coenam rectam dabant, quae maioris erat & liberalitatis,& impensae. propter quod Martialis, Promis a est inquit nobis sportula recta data est.

Sportulam enim prς recta contemnendam arbitrabantur. Idem Tranquillus in Domitiano,Sportulas publicas sustulit,reuocata coenarum rectarum consuetudine. Hactenus de sportula.Sextans nummulus erat quadrate mi-Κnor, duas uncias valens. Plinius libro supradicto, Populus Romanus stipe spargere coepit L. Posthumio, Martio Consulibus:tanta pecunia erat,vi eam consaret L.Scipio ut, ex qua is ludos fecit. Nam quod Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit honoris id necessitati se propter pauliertatem Agrippae non largitionis esse dixerim.Vnciaria stips apud eundeib. xxxiiii. cap. v. dimidio minor est sextantaria, par ferme obolo nostro. Apud Graecos haec ratio nummulariae rei suit, ut obolus Atticus octonosci alcos valeret, licet Plinius denos dicat lib.xxi. Bini autem chalci id est aereoli

342쪽

dc partibus eius liber V. ClXiX.

A aereoli, quadrantem effcerent, ouod ab eis tetartemorium dicitur, & per syncopen tetartemorum: ob id alio nomine dichalcum vocitatum. Chalci autem quaterni hemiobolium, id est semiobolus dicebatur: seni chalcitriens immutata ratione sermonis. non enim triens dicebatur tertia pars o- THςn .

boli, vitetartemorium quarta, sed qudd tres essent partes oboli id est dodrans. ita fit vi triens maior semisse, id est semi obolo fuerit.Semissem nunc -- non assis nostri sed oboli intelligi volo. Polybius suo tempore ita rem nu-mulariam constitutam fuisse dicit in .ii .histor vl.xii. asses Romani drach-B inani eficerent. cum binos asses obolo tribuat. Sic enim scribit, ι

verisimilia scripserit, ut supra dictum est, non magnopere hoc eius dicto

moueor. Caeterum apud Graecos tri temorum,id est triens, pro tertia par te cuiusque rei accipi solet, ut quum dicunt, τει-μουον ταλαντου, η- te re μειον πι λαmi,id est trientem quadrantemque talenti, & quadrantem diei .

pro sex horis. Theodorus Gaeta in tractatu de mensibus,

inquit trecentis&sexagintaquinque finitus nobis erit annus secundum solis ambitum, duntaxat addita huic numero parte quadam diei quae minuscula sit quam quadrans. Triobolum alio nomine hemidrachmium diis Triobolli citur. senos enim obolos drachma essicit, ut auctores sunt Plinius S Pol lux & alii. Trioboli nota ab altera parte efigiem Iouis, ab altera noctuam habebat, quam illi glaucem appellat: ex quo factum arbitror prouerbium,

Noctuam Athenas, γλαύκα εσἀεUM, contra eos negociatores usurpatum Noctuam

qui eas merces in emporia important, quae ibidem vernaculae sunt,& mul- D tae: quanquam ad auem noctuam referri vulgo soleat, quae in Attica stequens videtur. Tetrobolum quatuor obolos dicebant, hoc est bessem dra- Tinobo, climae. numisma erat habens erigiem Iouis, ut triobolum, &postica pa te binas noctuas. Diobolum duos obolos valebat,qui triens erat drachm . Obolus primam habet breuem,sed in compositione productam,ut in dio bolo, triobolo, tetrobolo, Cum ergo drachma Attica quaternis sestertiis Romanis valeret,id est denario uno, sestertius Romanus sesquiobolum Atticum valuit, ut obolus omnino semissem nostrum & denariolum valuerit, ac si septuncialem nummulum habere-E mus. Hac ratione diobolon septenos festantes nostros valebat. quare Plautus in Poenulo quum dixit, Non ego homo trioboli sum,' si ego illi ma- uomoti, stigiae exturbo oculos atque dentes. sic intellexit, οῦθος τει βο , ut Graeci loquuntur,id est non aestimandus triobolo Attico seu duobus sestertiis. :. . Sic alibi, Aruspex non homo trioboli. genitivi sunt schemate Graeco enunciati. de trioboli igitur homine vocat vocabulo monoptoto, ut nauci hominem antiqui dixerunt, & frugi. Idem in eodem Poenulo,Seruorum semdidulorum lcorta diobolaria. Festus meretrices diobolares appellatas ex eo dicit, quod duobus obolis ducerentur. Diobolaria ergo scorta dixit rii.

343쪽

Gulielm 1 Budaei de asse

tanti prostantia. quanti solidus noster est &sextans. Solidus noster visae- F. pe dixi in notus etiam est Transalpinis, & externis finitimis. Quum autem haec scriberem, ducatus unus probi characteris quadraginta solidis nostris

permutabatur. Caeterum nos oboli vocabulum a Graecis mutuati sumus. Romani enim eo non utebantur. Quod autem recte hos nummulos instimarim, his exemplis cognoscitur. Prostibula enim scorta,& in lupanari prostantia,sermone vulgari solidum unum merere dictitantur, quod conuenit cum diobolo. Bos etiam olim numisma erat Atticum , bouis nota D d ita, percussum, didrachmum alio nomine dictum. Quare hecatomboeum di- Gmum ctum quicquid duabus minis Atticis aestimabile esset, id est ducentis dra-ιά. ' chinis. Inde hecatomboea arma apud Homerum Iliados sexto, ut quidam volunt,ubi Homerus permutationem armorum Diomedis & Glauci scripsit,cuius meminit Iustinianus in praefatione Pandectarum, & nos explicuimus in Annotationibus nostris. Ab eo nomismate notum est apud prauea a Graecos adagium, βοῦς μει Muc 5ς Bos super linguam situs est

vel firmatus : contra eos usurpatum, qui aut pecuniae auctoramento lo-

mendi libertatem perdiderunt, aut mulctae irrogandae metu quae dicenda unt reticent. Huiusmodi multi in Francia, ut alibi,saepe suerunt: quod ge- Hnus hominum cum semper noxium rebus bene gerendis fuit, tum vero illi deterrimi atque exitiabiles, qui non bovem modo in ore, sed ouem in fronte,vulpem in corde gerunt. Sed ad hunc locum pertinere videretur idcis. i. quod ab Aulo Gellio dicitur libro undecimo Noctium Attic. Coniectare autem inquit)ob eandem causam possumus quod Italia olim esset armet tofis lana, mulctamque quae appellatur suprema,institutam in singulos dies duarum ovium,triginta boum , pro copia scilicet boum, proque ovium penuria. Sed quum eiusmodi mulcta pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur oves bouesque alias precii parui, alias maioris: G- ιque res faciebat inaequalem mulctae punitionem. Idcirco postea lege At

rina constituti sunt in oves singulas aeris deni in boves aeris centeni. Minima autem mulcta est ovis unius. Suprema mulcta est eius numeri quem diximus:vltra quam mulctam dicere in dies singulos ius non est, & propter ea suprema appellatur, id est summa & maxima. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Rom. more maiorum mulcta dicitur vel minima, vel sia prema, obseruari solet ut oves genere virili appellentur: atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima mulcta diceretur,concopit, M. Terentio,quandὰ citatus neque respondit,neque excusatus est, ego Κei unum ouei mulctam dico. Ac nisi eo senere diceretur, negauerunt iustam videri mulctam. Festus, Peculatus id est furtum publicum, dici co pita pecore,tunc quum Romani praeter pecudes nihil haberent. Plinius limo tricesimotertio,Vtinam posset e vita in totum abdicari aurum,sacra fames,ut celeberrimi auctores dixere, proscissum conuitiis ab optimis qui busque,& ad perniciem vitae repertum. quantum Deliciore aevo, quum res ipsae permutasantur inter se, sicut & Troianis temporibus factitatu Homero credi conuenit: quaquam & ipse miratus aurum, existimationes rerum

344쪽

& partibus eius liber V. ClXX.

Α ita secit, ut centum boum arma aurea permutasse Glaucum diceret cum

Diomedis armis nouem boum, ex qua consuetudine mulcta legum anti- De n is loquarum pecore constat etiam Romae. Plinii verba, Gellii auctoritate, qui 'μφ' lub Adriano Imperatore scripsit, ita interpretanda sunt, ut mulcta Romae

pecore constaret verbo tenus . nam minima mulcta in singulos dies erat

ouis unius aestimatio prisca,id est denarius unus, seu asses dent: summa autem mulcta, triginta boum& duarum ovium aestimatio,id est tria millia& viginti aeris, id est trecentae de duae drachmae. Hoc consentaneum esse B videtur cum eo quod dicitur in lege ultima de modo mulctarum in Codice Iustiniani. Illa enim lege omnes iudices insea Proconsularem potestatem ultra quadrantem auri mulctare quenquam vetantur. Libram au- Libra aut hi obryzi diximus centum & duodecim solatis aureis aestimandam esse. Huius quadrans paulo minus triginta aureis coronatis valet, id est argenti drachmis trecentis. Proconsulare autem imperium summam mulctam non vltra auri semissem dicere poterat, id est aureos sexaginta, ubi mulcta a lege non erat aestimata. Hactenus coercita erat omnis potestas pro contumacia quidem punienda, aut leui admista, cuius poena erat arbitra-

C ria. Nam delicta priuata, ut concussio, dc furtum , vlterius mulctari pote rant, cum etiam publicatione partis bonorum & vltra quaedam leges sanctae sint. Hodie apparitores & viatores, qui vel interdicto vel iussu iudicum aliquid vel iubent fieri,vel vetant,sere centum librarum argenti mulctam interminari solent siquid contra iussum edictumve factum aut a missum fuerit. Quod temere,ut opinor, in usum receptum est. Eodem titulo permissa erat potestas praesecto praetorio usque ad quinquagenas libras auri pro summo malencio mulctandi: quod non tam ad dignitatem Iraefecturae, quam ad flagitii atrocitatem resero: si tamen quinquaginta liras auri ponderatis intelligere debeamus, quum Proconsul qui intra somissem arctatur, omne imperium habuerit, ut ex titulo de officio Proconsulis intelligimus,& praeterea ex principum Romanorum consuetudine. Moris enim fuit principibus Romanis & Caesaribus, ut accepta statim purpura, Tribunitiam potestatem & Proconsulare imperium extra Tribunt. urbem assumerent inter alia Caesareet dignitatis vel principatus insignia. Tacitus libro duodecimo, Virilis toga Neroni maturata, quo capessendae consulare

Reipublic habilis haberetur:& C sar adulationibus Senatus liberius cessit,ut vicesimo aetatis anno Consulatum Nero iniret, atque interim desi-Ε gnatus Proconsulare imperium extra urbem haberet, ac princeps iuuentutis appellaretur. Apud eundem libro decim otertio, Agrippina contra Neronem filium excindescens ,& exprobrans quod matris beneficio,id est suo, Nero ad imperium assumptus esset, Baiarum sinquit)suarum piscinas extollebat,quum meis consiliis adoptio,&Proconsulare ius,&designatio Consulatus, & caetera adipiscendo imperio praepararentur. Lam pridius Interfecto inquitὶ Vario Heliogabalo Alexander urbe Arcen agenitus,Varii filius consobrinus ipsius Heliogabali accepit imperium,quum ante Caesar a Senatu esset appellatus, interiecto scilicet Macrino : augu

r ii

345쪽

testas praein

De modomideiani.

mulcta

Demostheni indicta. Leges suis

Culielmi Budaei de asse

stumque nomen idem recepit, addito etiam ut & patris patriae nomen, F& ius Proconsulare,& Tribuni iam potestatem , di ius quintae relationis, deserente Senatu, uno die assumeret. Capitolinus de Maximo & Balbino, Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque in lignibus,pe cepta Tribunitia potestate, iure Proconsulari, pontificatu maximo, patris & patriae nomine meruerunt imperium.& in M .Philosopho Suscepta filia, Tribunitia potestate donatus est,atque imperio extra urbem Proconsulari. Praesides autem prouinciarum, ius tantum praetorium habebant, quod jnferioris erat imperii quam Proconsulare. Vopiscus in Probo, Ac- Gcepto igitur hoc Senatusconsulto, secundum orationem permisit patribus, ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent. Proconsules crearent. Legatos Consulibus, ius praetorium Praesidibus darent: quas leges Probus ederet, Senatusconsultis propriis consecrarent. Ex quibus verbis intelligere possumus Praesidibus prouinciarum dari solitam as rincipibus Praetoriam potestatem, S quibusdam rectoribus Proconsu-arem, quod ius Probus Imperator ad Senatum detulit: cuius hodie instar est, qudd curia suprema praesides prouinciarum & praesectos ad iusiiurandunt adigit,& principii in constitutiones prius animaduersas & con- pisideratas promulgandi ius habet. Mirum vero mihi visum est in nomismatibus antiquis inter titulos imperatorios hoc non legi. Contra id quod diximus de mulcta maxima apud priscos exemplum apud eundem Gellium libro nono, ubi de Appii Caeci filia loquitur, quae ob unum improbum verbum ab Aedilibus mulctata est. Ob haec mulieris inquit verba tam improba, ac tam in ciuilia, Aediles plebei mulctam dixerunt ei aeris grauis xxv. millia. id factum bello Punico primo.Viginti quinque millia aeris ducentorum de quinquaginta boum mulctam aequarunt,id est totidem aureorum nostroruin . are ut dixi)superius dicta, non de mulcta malefi- Iciorum & criminum, ted de mulcta contumaciae intelligenda sunt. Nam apud Athenienses, qui iure eo regebantur a quo ura Romana originem primam ducunt, magnas fuisse maleficiorum mulctas ex Demosthene apparet, qui in oratione inris G, i, λω, quam contra Midiam habuit hominem praediuitem, quodam loco ita inquit, L AH e-σάχρα

tem iudices Smicroni mulctam talentorum decem irrogastis,& totidem

aliorum Scitoni , ob id quod rogationem quandam iniquam & legibus K

aduersam promulgasset: quam poenam nec eius liberi nec amici, nec cognationis aduocationisque eius intercessio supplex & misericordiam im plorans deprecari potuerunt. Quin de ipse Demosthenes acceptorum vi ginti talentorum conuictus ob silentium Harpalo venditum , quinquaginta talentis mulctatus est: quam si immam cum nec conficere posset,nec vinculorum taedium ferre vellet, clam in exilium abiit. Haec mulcta no minor est triginta millibus auresim coronatorum. Hic operaeprectu est aestimare leges sumptuarias, non illas priscas quae denos aeris in dies singulos statuebant

346쪽

& partibus eius liber V. ClXX1.

A stituebant impensae escariae, sed recentiores,& post victam Asiam latas, de quibus Gellius libro secundo sic inquit, Postea L. Sylla Dictator cum legibus priscis situ atoue senio obliteratis, plerique in patrimoniis amplis helluarentur,& familiam pecuniamque suam prandiorum gurgitibus proluissent,legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Calendis, Idibus, Nonis, diebus ludorum,& seriis quibusdam solennibus sestertios tricenos in coenam insumere ius potestasse esset. caeteris autem diebus omnibus non ana

plius ternos. Postremo lex Iulia ad populum peruenit Caesare Augusto B imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur: Calendis, Idibus, Nonis, & aliis quibusdam festiuis trecenti: Nuptiis autem & repotiis sestertii mille. Esse etiam dicit Capito Atteius edictum,diui ne Augusti, an Tyberii, non satis commemini, quo edicto per dierum varias solennitates a trecenis sestertiis usque ad duo millia sumptus coenarum propagatus est, vi his saltem finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur. In libris ina pressis sestertii millies pro sestertii mille legitur, qui aestimatione nostra quinque & viginti aureis aestimantur coronatis. quod si Gellius sestertia mille scripsisset, quinque de viginti millia intelligerem, si sestertium millies

C cent licato summa cresceret. Sed animaduertendum mihi videtur,ade, .nis assibus leges ad septenos &semissem venisse, hoc est ad ternos jesten tios etiam Sylla Dictatore, cuius priuignus Scaurus theatrum luxu fidem excedente extruxit. Ridicula igitur lex Syllana mihi fuisse vid tur, quae id sanciret, quod nemo sequeretur. Notanda igitur illa Augusti, quae ducentos sestertios in singulas coenas taxauit, hoc est aureos quin que nostros,& diebus festis trecentos, nuptiis autem, & repotiis, id est postridie nuptiarum, sestertios mille. quae summa longe abest a sumptu quem in nuptiis factitamus. Ex supradictis patet quid centussis apud Lu- Cenius . D cillium fuerit,id est quadraginta sestertii, qui legem sumptuariam centusi

seni vocitauit ob centum a ilium taxationem, ut auctor est Macrobius in tertio Satur. Vnde coenae centenariae a Tertulliano dictae. Priscae autem pristorum

Romanorum paupertatis indicia sunt quae a Valerio libro quarto scri- R0in n. buntur de paupertate, ex quo verba haec transcribenda duximus. Itaque cum secundo Punico bello Cneus Scipio ex Hispania Senatui scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam virginem adultae iam aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset: Senatus, ne Resp. bono duce careret, patris sibi partes desumpsit,consilibque uxoris ac propinquo-E rum Scipionis constituta dote, summam eius ex aerario erogauit, ac puel- ,

iam nuptui dedit. Dotis modus X L millia aeris suit: qua non solum humanitas Patrum conscriptorum, sed etiam habitus veterum patrimoniorum cognosci potest. nanque adeo fuerunt arcta,ut Tatia Caesonis filia maximam dotem ad virum X millia aeris attulisse visa sit: & Megalia quia Dorata cum quingentis millibus aeris mariti domum intrauit, dotatae cognomen hin 3-- meruit. cladraginta millia aeris nostro nomismate quadringentos coronatos valent, quingenta millia aeris quinque millia aureorum : propter quam summam per Antonomasiam Megalia dotata vocitata est. Dotes

347쪽

Gulielmi Budaei de asse

autem postea creuisse ex Iuuenale didicimus, apud quem decies centem Fmillia,& bis quingenta legimus, Bis quingenta dedit. tanti vocat ille pudicam. Alibi,

-Et ritu decies centena dabuntur Antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

Decies sese Decies sestertium ut saepe diximus) quinque de viginti millibus aureorum R ' nostrorum aestim arti possunt. Hoc addendum. Seneca de Consolatione ad matrem Scipionis filiae ex aerario dotem receperunt,quia nihil eis reliquorat pater. Aequum mehercules erat populum Rom.tributum Scipioni se- Gmel conferre, cum a Carthagine semper exigeret. O felices viros puellarum,quibus populus Ro. loco soceri fuit. Beatioresne istos putas,quorumpantomimae decies sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a Sena tu tutore suo in dotem aes graue acceperunti His verbis liquet decies ses tertium & decies centena idem esse. Strabo libro quarto de Massiliensibus

o. -Mit Massiliensium maximum hoc indicium existimari potest, quod dos apud Hsilienses. eos maxima centum sunt aurei, de eo amplius in vestem quinque, & in mundum muliebrem aureum quinque.amplius autem doti dicere non licet. Centum aureos Romanos Strabonem intellexisse puto. tunc enim

quum scripsit Strabo, omnia Romanis parebant in Gallia. Ex praedictis etiam apparet quanti aestimari debeant sportulae solennes in prouincia Pliniana, quarum fit mentio in Epistolis ad Traianum, his verbis, Qui virilem togam sumunt, vel nuptias faciunt, vel ineunt magistratum, vel opus publicum dedicant, solent totam Buten, atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare, binosque denarios vel singulos dare. Mille enim denarii centum aureos valent, suo millia denarium ducet os aureos. Quare illae sportulae tanti aut pluris constabant, cum ipse dicat, Ita vereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere,& in Di,nome, speciem diano mes incidere videantur,id est diuisionis & largitionis.Criminosum enim verbum diuisionis erat propter ambitus suspicionem . sed in omnibus Plinii exemplaribus hoc verbum varie corruptum est. Nunc ut fausta ac felici clausula disputationem hanc peragamus, percurramus eata ij ii, quae in euangelio leguntur. Iam primum Matthaei decimo, Nonne duo

explicata. passeres asse veneunti .χI δύο που ita meis. πωλaretra; Assis duos sextantes no- Κ

M M stros valuit, id est denariolos quatuor. Et Lucae duodecimo ,οἰ π maerita mia rara ἀπαρὶν Nonne quinque passeres veneunt assibus duobus, id Diponditi est dipondior inare Cicero pro Quintio dupondium pro pecuniola posuit Si dupondius inquit tuus ageretur Sexte Nevi, si in paruula re capti nis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium , aut ad eorum aliquem qui consuluntur, cucurrissest Et Matthaei vicesimo denarius diurnus tres solidos & semissem valet, quanti vinitores sere conduci solent. μιχ Gν- σε es. ἐργατίν - λωαρίου - ψέραι, Pactus cum operariis denario in diem.

Quod

348쪽

& partibus eius liber V. ClXXi 1.

R Quod autem denarius fuerit Romanus, ex eo apparet quod cap. xxii.dici tur Ostendite mihi nomisma census. At illi obtuleriit ei denarium, in quo effigiem Caesaris fuisse dicit. ti A me μιγκυ r. Ex quo apparet in

denario fuisse effigiem Caesaris Augusti, vel Tiberii: & tales hodie denarii

circunseruntur, nequis de eo dubitare possit. Plinius libro sexto,Annii Plocam ii qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus, circa Arabia nauigans, aquilonibus raptus praeter Carmaniam, quintodecimo die Hippuros portum Taprobanes inuectus, hospitali Regis clementia sex mensium B tempore imbutus alloquio, percontanti postea narrauit Romanos & Caesarem . Mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pares pondere denarii essent in captiua pecunia,quum diuersae imagines indicarent a pluribus factos. Haec Plinii verba improbat eorum opinione,qui rei num mariae aestimationem hodie constitui non posse putariit ea maxime ratione,quod & Consulum & principum teinpore variata pondera nomisma tum suerunt, ita ut pro cuiusque percutientis arbitrio nomismatis pondus de indicatio euariauerit: id quod Biondus Flauius lib. v. Romae triumpha- Bl3di opitis affirmauit,antiquitatis diligetissimus inquisitor Cum enim ad eam par- C tem venisset &eam sibi transmittendam videret, Haec omnia inquit qua lia per singulas aetates fuerint, examussim ostedere,no magis difficile quam impossibi te fuerit, non solum quia obscuris & nostra aetate ignotis verbis sunt a maioribus tradita ,sed quia omnis fere aetas suam habuit cudendi varietatem &formam.Videmus enim multos ex Consulibus priscis sui vultus cusisse num os semper mesura & pondere variatos: quod maiore postea studio principes factitarunt. Et paulo inserius de talenti varietate loquens, idem pene pronunciat,& ad extremum ingenue fatetur se rem difficillima& situ vetustatis obductam nec ingenio nec diligentia superare potuisse,cuD nulla extarent priscorum volumina in quibus aperta dictorum verborum mentio fieret. Ipse tamen lib. iii eiusdem operis cum hanc rem tentare vellet, Hanc nos difficillimam inquit numerorum de ponderum vetustissima i consuetudinem ad nostri temporis collatione inuiti hoc loco tractamus. quam infra suo loco tractare constituimus. Et paulum infra,cum in dena riis, quos aureos sui se volebat, aestimandis magnopere hallucinatus esset, centum millia aeris,id est primae classis celam sub Seruio Rege,decem mil- Censis

libus ducatorum taxauit, quem nos mille tantum aureis coronatis aestima- .mus. Nunc redeamus ad rem. Iohannis sexto, Ducentorum denariorum

E panes non sufficiunt eis,ut unusquisque modicum quid accipiat, gelistaei

in Mute ν ἄρ- οῦκ--mis να ἔκαπς ἀντύν ερα Deinde subdit, Discubuerunt ergo viri numero quinque millia. In eamus nunc rationem. Duce

ii denarii, viginti aureos nostros valent, id eli quinque & triginta Franci- cos. Commoda apud nos annona esse dicitur, quum terni primarii panes iquincunce veneunt qui nummus vulgo albulus appellatur. Si igitur cona' vis, k. A . . modam annonam sequamur, de qualis eo anno fuit quum haec scriberem, in singulos Francicos duodequinquaginta quincunces numerabimus: quo numerum si triciesquinquies ducas propter xxxv Francicos, mille sexcen-

y iiii

349쪽

Gulielmi Budaei de asse,

ii de octoginta quincunces sent: quisnguli, quum ternos panes faciant, F' fiunt in summa panes quin s millia & quadraginta. qua ratione unusquis que panem unum habere potuit, di sic pane satiari.quod couenire cum dicto Euangelistae non videtur. sed scilicet carior erat annona Hierosolymis, id quod facile crediderim ex Strabone,qui agrum Hierosolymitanum si rilem esse dicit. Nam & hic saepe panis primarius sextantibus venit: qua ratione quatuor millia & ducenti panes essent. Marci etiam sexto ita legitur,

ptum panes ducentis denariis,& demus illis ut edant. quasi scilicet ducenti Gdenarii satiare turbam tantam possent, quod apud Iohannem h3perbolice refertur.in quo agnoscimus stuporem discipulorum,qui mirarentur dominum tantam turbam pascere veste, quum id non posse fieri arbitrarentur.

vidua paupercula iecit minuta duo,quod est quadrans. inadrantes autem aereos fuisse patet ibidem ubi dicitur iecisse aes in gazoph3 lacium, pro quo Graece: λιν dicitur. In Actibus Apostoloru,siue acta appellare malimus. capite undevicesimo ita legitur de exorcistis Iudaeis, Multi aute ex eis qui

Librorum fuerant curiosa sectati, contulerunt libros ,& combusserunt eos coram II furi . ., mnibus,& computatis preciis illorum, inuenerunt pecuniam denariorummo, quinquaginta millium, Him. sic enim ad verbum logitur & inuenerunt argenti narriadas qui noue.quod interpres recte transtulit quinquaginta millia denaritim,non ut Plutarchi interpretes in Antonio& Pompeio, millia nummum pro denariorum millibus vertentes,qua ratione quadruplo minor fit summa, ut supra adnotatum est. Haec Hamma ue millia aureorum nostrorum valet, ne temere putemus librorum iam a Luca Apostolorum scriba commemoratam. Id enim omnino admiratione dignum,tanti libros adiurationum comparatos. Triginta au- IRrgenteus tem argenteos, quo precio Iudas sceleratissimus perfidiam indicare sustiuis . . . Iudaeis licetibus, i ora triginta denarios fuisse propterea arbitror, quod dii . Vbique argenteos legi, nunquam denarios,id est graece argyria, non denaria.Scio hodie in aede diui Iohannis Lateranensis Parisiis ostendi argenteuvnum,qui ex illis triginta esse dictitatur,quos Iudas in temptu abiecit, characterem diuersum a denario Romano habentem. Habet enim effigiem hominis non luscam eminente altera mala, ut Romana nomismata visuntur,

sed aduersam de integram,& a tergo flosculum,utrinq; nullo indice. Pon- dus, ut coniicere licet inon enim attrectatur, sed trans vitrum cernitur di- Κdrachmum esse potest, si satis commemini. Ex iis autem quae adnotatuimus,

alia quos omnia intelligi aestimaris poterunt, nec aliquid esse puto quod

non fit a me deprehensum in iis quae apud auctores legi, unum g tatum est Vire illo cuius omnino periculum recipere in me nolim,quod apud Vitruvium lib. - ; z A. rii. legitur,ubi de senario & denario loquitur his verbis, Ex eo etiam viden tur ciuitates Graecorum secisse uti quemadmodum cubitus est sex palmorum, ita in drachma quoque eo numero uterentur. Illae enim aereos lignatos, uti asses ex aequo sex,quos obolos appellant, quadrantes obolorum, quae

350쪽

& partibus eius liber V. ClXXill.

Λ ouae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis vigintiquatuor in

drachma constituerunt. Nostri autem primo decem fecerut antiquum numerum,&in denario denos aereos asses constituerunt ,&ea re compositionum mi ad hodiernum diem denarii nomen retinet. etiam a quartam eius

partem quod eis ciebatur ex duobus assibus & tertio semisse,sestertium vocitauerunt. Postea quoniam aduerterunt utrosque numesos esse persectos& sex & decem,utrosque in unum coiecerunt, & fecerunt perfectissimum decussi sexis. Huius autem rei auctorem inuenerunt pedem. E cubito enim

B quum dempti sunt palmi duo,relinquitur pes quatuor palmorum. Palmus autem habet quatuor digitos. Ita discitur uti habeat pes sedecim digitos,

de totidem astes aereus denarius,vel ut in aliis exemplaribus,aeratius.neutrutamen recte: denarius enim nunquam aereus fuit apud Romanos, nec drachma apud Graecos: sed ante argentum signatum decussis, ut centussis, aereus fuit. Quare non aereus sed aereos legedum est,ut ad asses reseratur. Sed ex hoc Vitruviano loco id habemus quod supra ex auctoribus Graecis collegi drachmam in sex obolos diuidi,& obolos singulos in quaternos quadrantes,quos dichalcos, id est binos chalcos valentes appellant. vel tricnal-C cos, id est ternos chalcos valentes. sic fit ut numerus quatuor & viginti ex

senario quater ducto impleatur. Quare verum esse non potest quod apud Plinium legitur in fine libri vicesimi primi qudd obolus decem chalcos ha Plinii loe beat. aut enim obolus octo chalcos habuit, id quod nos diximus,&se in quaterna dichalca diuiditur.aut duodenos, si quadrates trichalci id est ternarii fuerunt,quod non Athenis,sed alibi suisse puto,scubi fuit. Quod autem sequitur, videamus an verum sit.Vult enim Vitruvius Romanos se

denarium & eius partem ad pedis rationem retulisse aliquando post argentum signatum,ut Graeci drachmam de eius partes ad cubiti retulerunt. quo D fit,ut sic denarius sedecim asses valuerit,ut pes sedecim digitos habet. Citetur nune Plinius de hoc sententiam dicturus. sic enim inquit libro .xxxiii. Argentum fgnatum est anno Vrbis quingetesimo octogesimoquinto, Fabio Consule, quinque annis ante Punicum bellum: & placuit denarius pro decem libris aeris,quinarius pro quinque,sestertius pro dipondio ac somisse. Librae autem pondus aeris imminutum bello Punico primo, cum impensis Resp. non suisceret,constitutumque ut asses sextantario pondere serirentur: ita quinq; partes factae lucri ditatutum 4 aes alienum. Postea Annibale urgente Gabio Maximo Dictatore asses unciales facti, placuitΦE denarium sedecim assibus permutari, quinatium octonis, sestertium quaternis. ita Resp. dimidiu lucrata est. In militari tamen stipendio semper denarius pro decem assibus datus. Nota argenti fuere bigae atque quadrigae,& inde bigati quadrigatis dicti, mox lege Pap)riana semunciales asses facti. His Plinii verbis significatur propter pecuniae penuriam factum esse ut denarius sedecim assibus permutaretur: & tamen Vitruvius ratione id dicit non necessitate factum de suo etiam tempore,id est sub Augusto,denarium sedecim asses valuisse. Sed rursus in dubium venit quod a Plinio dicitur. Si enim Fabio Dictatore asses unciales facti sunt, quonam modo id pius.

SEARCH

MENU NAVIGATION