장음표시 사용
361쪽
ciatorias,sed tamen quae tormentis muniuntnr, non vltra centum & octo- F inta culeos serre dicunt,id est nonaginta tonellos,ut nauiculariorum verbis utar. Minimae enim magnitudinis onerarias quadragenarias esse aiunt: mediae notae septuagenarias & octogenarias: maximas autem quae in mari occiduo videantur, fere centenarias, raro maiores esse. Tonellum ego
trimodium culeum appellauerim. Tres enim modii nostri tonellum unuessiciunt, id est culeum geminatum. Ita fit ut maximae onerariae nostri temporis plerunque non maiores sint illis quas Cicero in Lycia fuisse dixit. De nostris loquor. nam Germanorum naues duplices & triplices no- Gstrarum esse dicunt. Octogenariae enim naues ducenta & quadraginta modi a nostra capiunt: at duo millia amphorarum,ducenta & quinquaginta modia nostra aequasse docuimus. Est autem ea formula nauiculariam factitantium,ut in singulos culeos duplares bina millia pondo numerent. Tanti enim pendere vini tria modia nostra dictitantur . sic fit ut salis aut alterius grauissimae mercis vectura ad bina millia pondo hac appellatione nuncupetur: ut si nauis centum & octoginta millia pondo ferre commode possit cum instrumento machinario, ea octogenaria vocitetur. Ex his igitur patet quantae fuerint antiquorum naues, etiam si pauciores olini Hmilites pro portione in naues imponebant,quam Pro nostri temporis more, quantum coniectura assequi ex historicis possumus. Etenim si quis omnia quae commemorauimus,diligenter animaduerterit, iudicabit ut sporo non fallaci me coniectura ductum esse in mensuris indagandis. Non me latet apud Aeginetam legi, minam Atticam sedecim uncias habere,& Romanam viginti: sed nec Pauli auctoris adnotata illa esse puto, nec si Pauli sint, ad rem quam agimus, pertinere. Sumptum est enim illud dictum ex medicorum usu, ut supra ex Celso adnotauimus, non ex antiquitate. Nunc ad id redeundum,quod pene praeterii. Diximus supra duo. Ιdequinquagenos nummos ex auri libra percussos .cui dicto pugnare vid
tur id quod dicitur libro decimo codicis Imperatorii in lege Quotiens, in titulo de susceptoribus, duobus scilicet di septuaginta solidis persolutis acceptam serri libram auri debere. Quapropter adnotandum habuimus, ta non de aureis priscis intelligendum qui ad formulas primas nummi aurei exacti sunt, aut paulo ab iis imminuti. Nam imminutum postea esse pondus formarum ex his verbis Isidori intelligimus. Solidus sinquit apud Latinos alio nomine sextula dictus est, ideo quod his sex vncia compleatur. Hunc autem vulgus solidum aureum vocat: qui solidus Adicitur ideo, quia nihil illi deesse videatur. Solidum enim antiqui integrum dicebant, & totum. hoc dictum Isidori adiuuat Pomponii auctoritas in lege Nomismatum , in titulo de usu fiuctu , in Pandectis, his
verbis, Nomismatum aureorum vel argenteorum veterum, quibus pro gemmis uti solent,vsu fructus legari potest. immutata enim forma percutiendi nummi, qui veteres nummi extabant, non nummi vice, sed gemmarum & rerum in deliciis habitarum censebantur: quo modo fit hodie. Antiqui aurei lut diximusὶ binas drachmas pendebant, hoc est senos scrupulos,
362쪽
dc partibus eius liber V. ClXXlX.
A scrupulos, de quaterni in uncias signabantur, sic ex libra Romana diuod quinquaginta fiebant, hoc est ex duodecim unciis et pondere autem imminuto ex binis drachmis terni aurei nummi fieri coeperunt, hoc est soni ex uncia. Ita fit ut auri libra duobus & septuaginta aureis impleretur, licet antiqua libra nummaria centenas drachmas caperet,ut mina Attica, ut
saepe iam dictum est. Nomismatis autem imminutio eo tempore facta est, Nomisma quo Romani imperii opes tenuiores-sunt principum multorum noquitia, qui luxu perditi,priuatorum opes tributis exhauserunt. QEanquam B Romanae vires 1 e ipsae consecerunt, cum Augusti plures eodem tempore ab exercitibus facti, ciuilia bella de intestina pro externis gererent. sic mundus ad inopiam redactus,tenuiore pecunia uti coepit: id quod necesse fuit, cum multum preciis rerum decessisset. Hoc idem Francia experta est. si quis enim huius temporis nominna cum antiquo examinet exploretque,
dimidio uberius illud hoc inueniet de pondere & indicatione, atque eo etiam amplius. Nos enim Philippeos habuimus geniatos plus sesquis lato pendentes. In his genius est alatus, quales diuini statores pingi solent, liliata insignia tenens. extant & alii Philippei sceptrati nonnulli, alii etiam C soliati, Rege intus trabeato iura pro potestate eadente. Ibi maiestatem re giam plane expressam agnosceres, qualem hodie nemo meminit, Rege utroque vestigio leonibus innitente. Hi triplici sorma percussi sunt: sed qui minima signati sunt, binos solatos trahunt: qui maxima deprauissima, ii
pondus habent secundum Eduardeos Angliae maximum , eisque proximum. hoc genus omnium quae vidi stametsi nullius generis non nabui, quod quidem hodie extet) scite formatum erat. Hos & Rositos Eduar- deosque pondere superant Carolei Aquitaniae, qui Fortes appellantur: in quibus dux armatus genu nitens leonem manibus Herculis more elidit: D sed superiorum indicatura Pecuatorum bonitate par est, quos Iohannes Rex signauit,triplici & ipsos forma & magnitudine, omnes primam auri notam obtinentes. 4anto autem hodie ieiunior sit & exanguior sui ita loquarin res nummaria, ex eo certe constare potest, quod qui Franci ci extant aurei equites peditesque, olim viginti solidis valentes unde Fran
cicos hodie quoque appellamus in nunc solidis quadraginta edicto etiam principis aestimantur, pluris etiam in sero permutabiles. Quod si inquirere
in finitimas nobis prouincias institeris,eandem apud eos,ut apud nos olim& hodie rationem reperies, prorsus quasi confinibus prouinciis Francia E constituendae rei nummulariae rationem praescripserit.id quod optima ratione iudicare quis potest. Neque enim consistere commercia potuissent, quae nobiscum semper finitimi miscuerunt, nisi eandem auri notam afferrent quam acciperent. Itaque quandiu aurum primarium signatum est in
Francia,tandiu ipsi quoque finitimi populi eodem genere usi sunt. Nunc
autem & nostratis oc externi nulla uncia nisi concreti visitur & aeros. Verumenimuero qui hodie extant imperatorii &augustales aurei, post
priscos illos didrachmos signati, ponderi praedicto non respondent a sanctione imperatoria taxato.Vidimus enim & Constantini Magni & Iulia-
363쪽
ni & Magnent ii, & aliorum recentiorum, sed in omnibus quos expendi- Fmus, ita imminutum pondus erat, ut seni & semis non plane unciam aequarent, septeni excederent. Vnum etiam Iustiniani principis vidimus,
quem nobis ostendit Christophorus Longolius, vir e Fie doctus,&rerum antiquarum studiosus: sed ne is quidem iam dictis grauior erat. Quare supradictam legem de duobus & septuaginta solidis ideo latam
puto,quod imminuto pondere nummi, librae quoque aureae aestimatio &pondus sensim imminuebatur. quapropter ne tandem imminutio inualescens,rem nummariam conturbaret, Imperator certum modum impo- Gnere voluit. quanquam si quis legem illam diligenter consideret, non tam in uniuersum statuere de auro signato videtur,quam de auro tributario: ut fortasse indulgentia principis aliquid antiquis pensitationibus remittere lege illa voluerit. Id enim saepe fit,ut maneant antiqua vectigalia, aut pen- stationum vocabula,& tamen minore summa aut aestimatione stipendi rii desungantur. Cur autem aurei solidi quoque dicantur,liis verbis Lampridii declaratur in Alexandri vita: Vectigalia publica in id contraxit, vi qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant, tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricesimam partem : tumque primum semisses aure Hrum formati sunt. Atque etiam cum ad tertiam partem aurei vectigal de cidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios suturos, quandὼ minus non posset: quos quidem iam formatos in moneta detinuit, expoctans ut si vectigal contrahere potuisset, & eosdem ederet: sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit, & tremisses tantum solidosque formari .Hactenus Lampridius. Intellisimus igit M aureos integros appellatos esse solidos eo tempore quo semisses & tremisses fi ri coeperunt,uel trientes potius. In iure autem ciuili quod nunc habemus, non una aurei aestimatio est,ut multi existimat,nec semper septuagenosbi- Inos in libras accipiendos censeo, sed pro tempore aliquid statuentium principum aestim Mionem faciendam: ut verbi gratia in capite primo de variis & extraordinariis cognitionibus,Vlpianus de honorario aduocatorum loquens ita inquit, Licita autem quantitas intelligitur pro singulis causis usque ad centum aureos. Centum aureos hoc in loco pro duobus auri pondo intelligo. Nam Ulpianus Alexandri tempore scripsit, nondum imminuta prisci nomismatis forma, nisi si pauca scrupula auaritia temporum legitimo ponderi detraxit, ut supra docuimus. Visuntur enim hodie Mamaeet matris eius nomismata,& ego omnium Imperatorum vidi ea- Κdem sorina ab Augusto ad Commodum C sarem. Sed de hoc quod diximus, non solum argumentis,sed etiam Taciti auctoritate comprobare possumus, qui lib.xi .de tempore Claudii principis loquens, Continuus indes inquit octauus accusandis reis Suillius, multique audaciae eius aemuli. nam cuncta legum de magistratuum munia in se trahens princeps, mat riam prςdandi patefecerat. non quicquam publicet mercis tam venale fuit, quam aduocatorum perfidia: adeo ut Samius insignis Eques Romanus quadringentis nummorum millibus Suillio datis , ct cognita praeuaricatione,
364쪽
δc partibus eius liber V. Cl XXX.
A tione serro in domo eius incubuerit. Igitur incipiente Caio Silio Consule
designato, consurgunt patres, labem. Cintiam flagitant, qua cauetur anti- Lex Cin quitus,nequis ob causim orandam pecuniam donumve accipiat. Deinde ' obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum exempla reserens, qui famam in post ros pretuita eloquentiς cogitauissent pulcnerrima: alioquin & bonarum amtium principem sordidis ministeriis scedarime fidem quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur. Quod si in nullius mercede ne B gocia ineatur, pauciora fore: nuc inimicitias, accusationes, odia & iniurias foueri,ut quomodo vis morborum Precia medentibus, sic fori tabes pecuniam aduocatis serat. Et paulo infra de Suillio & aliis aduocatis loquens, qui causam diuersam tuebantur,Caesarem inquit circusistunt anteactad precantes,& postquam annuit tacens,incipiunt, Quem ullum tanta supe via esse,ut aeternitatem famae,spe praesum ait usui & rebus subsidium praeparari, ne quis inopia aduocatorum potentioribus obnoxius st. Neque tameeloquentiam gratuito contingere: omitti curas familiares, ut quis se alienis negociis intendat. multos militia, quosdam exercendo agros tolerare vita.
C Ninil a quoquam expeti, nisi cuius fructus ante praeuidetur: prompta sibi exempla,quantis mercedibus P. Clodius & C.Curio concionari soliti sint: se modicos Senatores, qui a Republica nulla nisi pacis emolumenta peterent cogitare plebem, qua toga enitesceret. sublatis studiorum preciis, etiastudia peritura,vt minus decora. Haec ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis statuit modum usque ad dena sestertia,quae egressi, repetundarum tenerentur. Qui locus tribus verbis corruptus est in exemplaribus quae circunseruntur. His verbis Τaciti apparet Vlpianum licitam qualitatem appellasse eam quae Claudiano Senatusconsulto praefinita erat,eo D tempore quo aduocati inuidia maxima flagrabant ob delationes & permdiam praeuaricantium. Dena autem sestertia, dena millia nummum seste tium valent, ut satis ostendimus, hoc est centies centenos sestertios . Atqui nos alibi docuimus & ratione & auctoritate singulos aureos centenos valuisse nummos, hoc estvicenasquinas drachmas, ita ut auri ad argentum proportio maior esset duodenaria. Quare planum fit dena sestertia de cen- . . tenos aureos eandem fuisse summam Ad Vlpianus aureos dicendo,temporis sui consuetudini seruiuit, iam obsoleto more loquendi per sestertia. In cap. Nonnulli, de accusationibus, Digestis pauper dicitur,qui minus quam E quinquaginta aureos possidet. Quinquaginta aureos auri libram intelligo, propter Hermogene eius dicti auctorem, qui aequalis Alexandri Imperatoris fuit. In lege Si duobus, communia delegatis, Iustinianus varie precia
mancipiorum taxauit: minimum autem precium non infra X X solidos, maximia non supra octoginta intendit.Solidos non dubie aureos eius temporis intelligere debemus, qui subsesquipli erant priscorum aureorum,ita ut triceni solidi vicenos aureos valerent. Qua ratione fit ut minimum procium serui,triginta nostri aurei fuerint, summum autem centum de vigin-
i: quae aestimatio. longe minor est illis quas in praecedentibus ex Plinio de
365쪽
Chalcus. Ceruussis. Nomismata antiqua pessimo
aliis collegi,preciis scilicet iam rerum omnium deminutis. Sed nec illi au- Frei recentiores auro obryzo signati sunt, ut antiqui: ex quo apparet recentiores prineipes nomisma bifariam minuisse, pondere scilicet, & auri indicatura: quomodo & nostri secerui,& totus deniq; occidetis orbis. id quod institutum aiunt, ne aurum mollissinum,& argentum purum, quod duodenarium appellant,vsu ac collybo detereretur. Plinius auctor est Liuium Drusum in Tribunatu plebis octauam partem aeris argento miscuisse. Et rursus alibi, Miscuit inquit idenario Triumuir Antonius ferrum. miscentur aera falsae monetae. alii e pondere subtrahunt. Inde est, ut opino quod Ghodie multi denarii antiqui huiusmodi extant e materia miscellanea. Denarium nunc appellamus Caroleum nummum argenteum, qui antiquum sestertium nummum valet. Assem autem appellare possumus, quem duodenarium vocamus, Jc ita in partes diuidere, ut antiqui suum assem diuidebant in sui generis partes, quadrates sextantes. dicetes. Sic unciae loco erit denariolus, quem Grςci chalcum dicut. sic quinarius & senarius,vel quincunx & semis,qui quinos & senos denariolos valent. Sestertios dudum signauimus,qui duos solidos & semissem valerent, sed iam rari visuntur.facti enim non placueriit. Extat & trepondii pridem signati, grossi Curii vo picitati ab auctore praediuite avorum memoria. Centui seni dicere possumus pro ea summa quam alternis prope verbis negociatores centu solidos appellant,ut decuissem pro dece,ut qui hodie Caesariati vocantur. Licet enim verba antiqua in usum nostrum interpolare,quq quide aeui situ non putida facta sint.Vidimus post quadrientum edictum prςconio promulgatu,quo omnibus nomismatis priscis usus abrogabatur, tam nostratibus ouam externis:perinde quasi nullus nummus locabilis esset, qui non aequalis nostr memoriae fuisset. quod edictum unius hominis impotentia principi extu derat,qui omnia pene omnium magistratuum munia sui iuris ac potest Itis secerat,quum muneris sui vices proprias vix tertio quoque actu obiret. Sed quantiis minax ac tumultuosum praeconium, contensus hominu iure optimo neglexit, praesertim auctore sublato de medio. Quod enim tande edictum iniquius excogitari potuit,& in maiores nostros magis iniurium, uana monumenta memoriam 4 Regum perpetuo deleret Eo enim man ato id agebatur,ut optimum quodq; nomisma conflaretur, & inde pecunia notae omnino deterioris qualsaq; signaretur. O improbum inuentum,& si fieri posset, memoriae hominum eximendum. Olim magistratus Romani,& post eos Repub. sublata principes, i conicos se fingi in nomismate Κvolebant quasi nomen suum latissime longissime. prodituri: quo nomine ad nostram usque aetatem permansit eorum memoria, velut statuis per totum orbem erectis. Quod cum nostri principes olim imitati essent,similem eis gloriam aetas nostra inuidisse olim dictitabitur, unius hominis vel paucorum crimine: tametsi utinam ipse seculum suum nostriamque hac una nota inussisset. Huiusmodi hominum vel temeritate vel rusticitatem arguit lex prima de veteris nomismatis potestate,undecimo libro Iustiniani Codicis, his verbis, Solidos veterum principum veneratione sermatos,
366쪽
& partibus eius liber V. ClXXX l.
Λ ita tradi ac suscipi ab ementibus de distrahentibus iubemus ut nihil omni
no refragationis oriatur, modo ut debiti ponderis sint,& speciei probae: scituris iis qui aliter secerint, haud leuiter in se vindicandum. Vertim ea quae diximus de amphora & mensuris caeteris, rursus in dubium vocabuntur, cum locus ille Plinii succurrerit ubi de vino Opimiano loquitur lib. xiiii. Lo u, pii Quare etsi procul a me abesse suspicionem illam volo, quasi more hominis obtrectare gestientis,&delatoria ut diciturin curiositate in commentarios inquisiverim scriptorum nostro seculo clarissimoru, atque existim B tissimorum,facere tamen nequeo, quin in operis huius coronide Hermolaum Barbarum virum summa laude dignum, iterum ad disquisitionem
doctorum hominum reuocem: non quod manibus virorum doctorum Di rima
diem dicere gaudeam, qui vadimonium obire apud superstites nequeunt: sed quod veritatem asserere in lucem voles, locupletes eius rei vades, quos aut
nobis vivens reliquisicitandos omnino ad hoc iudicium duxi. Praevarica- m a uotionis enim insimulari aut certe obliuionis possem, si locum illum Plinii u ch..t siletio paeterirem,qui ut ab Hermolao intellectus est,id quod nos diximus sunt apud de uncia euertit: ob quod omnino fuit res in iudicium deducenda. Plinius C igitur lib. xiiii. de vini generibus loquens quae in auctoritate fuerunt, Ali- iectis rein cui annos inquit suit omnium generum bonitas. L. Opimio Consule,cum
C. Gracchus Tribunus Pl. seditionibus agitatis interemptus, ea caeli tempe locuploraries fulsit cocturam vocant solis opere, natali urbis sexcentesmo trigesimoquarto, durantis adhuc vina ducetis sere annis,in speciem redacta mel- donei inlis asperi. Etenim haec natura vinis in vetustate est: nec potari per secueut
visi pervincat aqua,vique in amaritudinein carie indomita. sed caeteris vi- dati. Hie
mis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt: quo fit utrius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuan- pia proino tur. ex iis tamen usura multiplicata semissibus, quae ciuilis ac modica est, in C. Caesaris Germanici filii principatu, annis centum sexaginta singulis un- Coctura. cias vini constitisse nobili exemplo docuimus,reserentes vitem Pomponii Secundi vatis,coenam . quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent vini apothecae . Hunc locum ita legit Hermolaus, & ita se emendasse testatur, quem in altera editione enarrans, post explicatam de usuris retractationem,ut redeamus inquit)ad propositum, si amphora,id est ut Festo placet octoginta vini librae, sub Opimio centum nummis valuit, faciunt autem octoginta librae nongetas sexaginta uncias: efficitur ut semisses usu-Ξ rae, hoc est nummi seni annorum centum sexaginta,nongentos sexaginta nummos inserant,atque ita sngulae vini unciae singulis nummis usurae nomine constiterint. Hactenus ille cum dixisset, quasi penso suo absoluto ad alia transit,cum magna ut videtur)securitate compertae rei desunctus. Primum, siue hoc dixerit Festus,sue n5: id quod datur,accipio id est vini amphoram octoginta librarum esse .hac enim ratione essicitur, ut sextarius sit unciarum viginti. Nam quum duodequinquaginta sextariis amphora impleatur si libris duodequinquaginta totidem besses addas, ut sint duod quinquagies vicenae unciae,fiunt octoginta librae. Quin & ipse Hermolaus
367쪽
titudo. Lociis Pli nil emen datus.
in priore editione, Amphora inquit vini quadratat latine dicta Festo Pom Fpeio congios octo continebat,id est sextarios xlviii. sextarius vincias viginti Festo, sed Africano libras duas aut tres, nunquam tamen plures duabus heminis. ita fit ut singulae amphorae lxxx Festo,vel xcvi Africano, aut certe cxliiii vini pondo capiant,quibus in xii uncias resolutis,essiciutur aut nongetae sexaginta unciq si octoginta pondo sunt: aut mille centum quinquaginta duae, si nonagintasex: aut mille septingentae vigintiocto,si centum quadraginta quatuor. Ex quibus verbis tametsi ambigere magis quam rationem colligere doceamur, tamen ut dixi)quod a me stat,id cupide acci- Gpio,& in rem meam verto. hac enim auctoritate probo sextarium vel dipondium suis te id quod adstruere conor,vel certe unciarum viginti, cum
apud Plinium legatur quindecim unciarum esse, id est librae & quadrantis, quod nullo alio testimonio subsistere potest. Verum illud non cocedo, ut
uncia vini, duodecima librae pars sit: nec in sextario uncias vini viginti esse dico sed duodecim,& in amphora quingetas septuaginta sex, quas Hermolaus nongentas sexaginta esse putauit: id quod ante ex Martiale abude probatum est: alioquin sextarius qui citra cotrouersiam in duodenos cyathos diuiditur, non unciarum vicenum,sed duodenum tantum esset, si uncia vi- Hni apud Plinium ad pondus non ad mensuram reserretur, quod nec Pliniano sextario,nec Pompeiano congruit, quodq Hermolau non animaduertisse mirum est, praesertim cum Plinium in manus accepisset. quota est
enim uncia pars librae, tota est cyathus sextarii: & uncia ta ad quota parte, quam ad pondus refertur apud auctores ,& squod maius est) interdum ad longitudinem vel crassitudine, ut in primo libro ostensum est a nobis. Plinius libro xviii. de medica loquens Si sit humidu sol una herbosumve, vincitur,& desciscit in pratum, ideo protinus altitudine unciali hqrbis omnibus liberanda manu potius quam sarculo. Vncialem altitudinem pollic Irem intelligo,id est disiti & trientis,ut Frontinus auctor est. Nimirum Hermolaus blandiente calculo deceptus est. squidem cum centies sexagitas nos nummos cum octogies duodenis unciis ad unum quadrare subducenda ratione inuenisset,ilicet no excussum quod arridebat admisit.vltra enim addubitare eum non sinebat deprehensae usurarum rationis fiducia gestio: quod tamen affirmare vereor,ne plenum sit audaci . Ipse enim Hermolaus de altera sua editione ad Antonium Caluum scribens Venetum Patrictu, ita inquit,Peruenit quidem res ad umbilicum sed nullus tame dies est quo non fiat aliqua accesso: nunc cum impressoribus asitare coepi lente,de i
dustria rem differen ut diutius in sermento si nihil time, diligentiam adhibituri sumus,qualem in altera editione pr termissam saepe mecum questus es. Et paulo in rius, Multo autem inquit) plus operis & laboris adii quam putabam,qudd omnium rerum quae in caelo&sub caelo sunt, gnarum esse oportet qui Plinium profitetur intelligere, tanto magis qui calligare. Haec verba fgnificant Hermolaum magnam animaduersionem adhibuisse secundae castigationum editioni. In hoc igitur loco ego numerum nummorum deesse dico, sicut & in aliis quibusdam locis apud Pliniu,qualis est ille
368쪽
dc partibus eius liber V. ClXXXII.
A libri decimiseptimi in principio de Lucii Crassi domo, de lib. xxxiii. de argento Carthagini imperato,ut in superioribus adnotauimus. are sic legendum puto, Quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphorascenteni nummi statuantur,ex iis tamen usura multiplicata semissibus, quae ciuilis ac modica est in C. Caesaris Germanici filii principatu anno centes-mo sexagesimo singulas uncias vini constitisse nobili exemplo docuimus. ut sensus sit apertus hoc modo, de omnino extricatus, sicq. Plinium locutum intelligamus, Quare si eius temporis,vel sic, Verum si temporis Opi-B miani aestimatione in singulas amphoras centenos nummos statuas, ex his tamen usura multiplicata semissibus in C. Caesaris principatu, anno centesimo sexagesimo,& reliqua. Verba sunt enim Plinii coniectura assequentis
id quod dicit.Si inquit in Consulatu Opimii vinum illud centenis nummis valuit sid quod verisimile est)& interusurii semillium ratio habeatur, ne
cesse fuit anno centesimo sexagesimo, quo tempore Poponius coena Caligulae dedit, uncias vini singulas tot nuinis costitisse Hermolaus hunc locucalligans, duo verba mutauit,illud quo fit, pro quod ut,& singulis pro singulas legens. Anno autem centesimo sexagesimo lego, sensu ita exposcen- C te,de alioquin ab antiquo uno exemplari admonitus. Hic etiam periclitari libet.& aliquid comminisci,ut ineundς huius rationis sormam aperiamus, ut 4 si nobis collimare non contigerit, pos nos existat aliquis qui a scopo Collimare
non aberret. sic enim artes consummatae sunt, aliis super alios comentantibus: animorum s contentio ad eam tandem peruenit, quam Graeci eusto- Eustochia. chiam, id est animorum vel oculorum in tetionem non aberrantem appellant nostri collimationem dixerunt, quasi tragulam quandam perspicaciae ad inuentionis scopulum limis oculis intendentium. Quanquam sunt qui collineationem appellare eam malint, Mindis visualibus in unum locum D contentis. Hoc veluti iure gentium utentes, post doctissimorum hominum Iciliet. sententias,& nostram in mediu saepe in hoc opere attulimus. Nec qui post nos sententiam dicturi sunt, assentiendi magi quam censendi exemplum amplectentur, si operam prolixe literis impenderint: alioquin chartarum inani dispendio tot libri noui sub praela quotidie mitterentur: id modo ne reserat,Gallus an Italus sit qui ad scribedum animum appulerit. Quod noideo dico quasi hoc nobis instituto Italia literarum bonarum magistra interdixerit, quae nulli non laudem suam benignitate summa, ut bona quos sua impartit: sed nostratium hominum improbitas memoriae semper o EZuersatur,cui nunquam satis videbor respondisse: qui utinam ipsi tam Italos quam Italiam amauissent: melius enim ut arbitror) & nobis & honori suo consuluissent. Semisses igitur usurae centum & LX annorum, id est centies sexagies seni nummi ut Hermolaus dixit)nongentos sexaginta num os eis ciunt: quibus si sors addatur quam ipse omisit fiunt mille & sexaginta. Ita Hermolai ratio procedere non potest, cum sortis &vsurarum ratio habenda sit. In amphora autem octo & quadraginta sextarios esse constat,& duodecim cyathos in sextario. quos numeros si inter se ducas, sunt
cyathi, quas uncias Plinius dixit, quingenti septuagintaso. Si ergo apud
369쪽
I natoci simus anti quis usita
Plinium sic legas, singulas uncias binis costitisse, & subintelligas nummis: Fquod fieri ex praecedentibus potest: duobus 5 nonaginta nummis maior erit numerus,quam ut summa duplicata mille & sexaginta nummis ad unucongruat. Summa enim cyathorum duplicata, mille centu de quinquagintaduo erit. Ita Plinius duobus & nonaginta nummis usuras auxerit. Quod si usuras usurarum reputemus, octauo quoque anno & quinto mense anatocismus renascitur, id est centesimo de uno mcse. qua ratione centum annis usura subnascens, duodecies senos nummos peperit, id est duos de s ptuaginta,& sexa ζnta annis paulo minus duos & quadraginta,qui fiunt s- Gmul pro foenore iterato centum oc quatuordecim. Ita Plinius exacte videtur rationem supputasse. Anatocismum autem usitatum fuisse antiquis notius est quam ut ostendere necesse sit: quapropter sortasse no vini apud Plinium sed binis legendum est. Nam vini verbum omnino eo in loco non congruit, ut superuacaneum . sic fiet ut sextarius quatuor & viginti nummis constiterit,id est solidis nostris viginti quod omnino magnu fuit procium, cum ea ratione amphora,quae octava pars est modii nostratis,duod quinquaginta stan cicis constiterit, qui hodie quatuor & viginti ducatis valent: cum nemo nostra memoria apud nos binos modios vini pluris vedi- Hderit quantumuis cara annona .ita vini precium centum & sexaginta annis duodecies pene multiplicatum erat, cum singulae amphorae millenis centenis quinquagenis binis nummis vederentur, & tanti cyathus post tot an nos venditus est,quanti sub Opimio sextarius vendebatur. Haec ratio etsi speciosa videtur,tamen admittendam affirmare non ausim. Adhuc enim ita ratio inita est, quasi non modo incolume vinum,sed etiam non imminutu fuerit. Nihil igitur ex amphora centenum nummum Plinius deperiisse centum sexaginta annis existimauit, praesertim cum ad crassitudine mellis asperi redactum esse dicat ZEgo vero ex vino nostro coniecturam faciens,id vi- Inum ad septimas minimum partes exuctum fuisse censeo: cui dispendio si nunc addas id quod intercidit, in alia atque alia vasa,semper etiam ipsa aliquid sorbentia transfundendo, id quod tot annis necesse fuit, totiesi, mutatis dominis S apothecis: vix decimam quanque amphoram post temporis tantam intercapedinem residua fuisse credo,ut sociasse non binis nummis sed viceni; legendum sit. id verba ipsa Plinii mihi sgnificare videntur,
cum inquit, Tantum pecuniarum detinet vini apothecae: nec alia res maius incrementum sentit ad vicesimum annum maliisve ab eo dispendium non proficiente precio. Vina enim fgnificat ad vicesimum annum ita commo . de veterascere,ut usuras etia semisses pensitare possint: sed si ultra asseruentur,ut nullo precii augmento mirum in modum deminuantur. Sic igitur colligo,quasi ipsa per se caries congios octonos quos amphora capit, ad totidem sextarios contraxerit aevo ipso absorbente,deinde ut dimisionis de transuasitionis dispendium sextarios ad besses aut dodrantes redegerit, te
sis ipsis semper combibentibus. His duobus intertrimentis si specimina gastantibus data, iacturam. cauponationis heminariae quadrantariae4t addi deris,& quod alias intercidit,quis iam addubitet ad vicenos nummos pre
370쪽
& partibus eius liber V. ClXXXlit.
A cium in uncias extendere, quod semisses usurae ad binos nummos & vltra intenderant Id quod si admittamus, sextarii singuli nummis ducenis quadragenis constiterunt: id est sexagenis denariis. Qua ratione precium pauloni inus centum & viginti partibus auctum est cetum & sexaginta annis. quod fortasse non incredibile erit,si quis reputet quod minima aliqua mixtura ut Plinius dixit medicamenta erant caeteris vinis commendandis,ut portione per hoc magna exorptum vinum esse intelligamus: in quo exucto liquore vini vis remansisset incolumis de vivida. Hoc quum admira-B tione dignum esset,ideo Plinius retulit,ita ut nobile exemptu venditi plurimo vini appellet. Id tame minus mirum facit piscis mullus Romet ab ho Musi; humine priuato octo millibus nummum emptus,id est ducentis aureis nostris. Hoc enim creditu difficilius est,quam amphoram vini praestantissimi& medicamentarii ducentis de octogintaocto aureis nostris venisse. Tanti enim amphora supra dicta ratione constitit. Hanc etiam opinionem ad iuuare potest id quod Plinius lib.xii. inquit de opobalsamo loquens hi, opobalsa verbis, Nec mani testior alibi fraus,quippe millibus denarium sextarii empti vendente fisco,trecentis denariis veneunt. Si enim Plinii tempore, cum C largior iam Detura succi eius erat, singuli sextarii synceri liquoris centenis aureis vendebantur de nostris semper loquor) non magnopere mirum est inusitatae atque omni aeuo inauditae vetustatis vinum, quod medicamenti loco cederet,senis aureis venum iisse. Verum illud ipse miror, quod anno
Opimiano, id est natali ipso vini Opimiani, Plinius singulis amphoris centenos nummos taxandos existimavit,qua ratione culeus nostras, id est ses.
qui modius Parisinus, tribus argenti libris valuit, hoc est triginta aureis nostris. Qm,d si eo anno omnium generum bonitas suit in Italia, cuius tot vini nobilitates Plinius libro supradicto enumerauit: quonam modo fieri D potest vitanti amphora venierit, praesertim cum feraces vites habuerit, ut
ide auctor traditi Quippe in Gallia vi gelicidiu,vredo, Je sideratio seques,& has caeli iniurias procella excipies,summam caritatem inserant, id quod
memoria mea non semel contigit: nemo tamen meminit hac in urbe modium vini, qui amphoras octo capit,pluris duodecim aureis venire,duntaxat vernaculi. Tametsi hic habeamus omnium prope generum, id est albi, helui,& intense rubentis,nigri L quae nulli importatorum cedunt duntaxat quotidianae usu meis, licet precio aliquantulum cedant nonnullis importatis,quae strenuiora esse creduntur titillandis palatis. Vinosorum hoc E nominum iudicio factum,qui vina nostratia, id est agri Parisini, mucrone obtusiore esse dictitant,nec sitis lancinare linguas gustu servido & acuto. Alioquin sanorum iudiciorum consensu couat vina Francica,id est vino Parientati Parisini omnibus numeris bonitatis praecellere, tametsi halitu ut illa externa vertiginem non cieant. Sed ne illa quidem aduentitia & caput ten- suis tantia quavis inopia vini supradictum precium excedunt:quod de iis intelligi nolo quorum singulae potiones uno conuictu dantur,qualia sunt Lusitanica, pseudo cretica,& omnino quae sapae vice sumuntur, de pro Liberi bellariis cedunt. Uerum de precio vini audiamus Columellam sic dicet em