장음표시 사용
371쪽
libro tertio. Quippe ut deterrimi generis sint vineae,tamen si cultet snt,sn- Fgulos utique culeos vini singula eorum iugera peraequabunt: utque trecentis nummis quadragenae urn veneant quod minimum precium est annonae)consument tamen septem culei sestertium duo millia & centum nummos. Ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus que posuimus, Graecini cotinet rationem.Sed nos extirpada vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culeos praebet. Minimum procium annonae Columella esse dicit cum trecenis nummis quadragenae v
nae veneunt, id est viginti amphorae. quod perinde est ac si dixisset, quum csingulae amphorae quin isdenis nummis veneunt. Si igitur vilissim annona vinum in amphoras quindecim nummis erat: existimo mediocri annona amphoram tricenis nummis vendi solitam , ut summa fuerit annona quadrageniquini vel quinquageni nummi, dira & prodigiosa etiam sexageni, aut summiim septuageni. Sed caritatis annonae ac vilitatis ratio duplex. alteram copia & penuria moderatur: alteram prima ultimaque nota mercis facit. Huius igitur loci explicatio sit in medio posita, ut pro captu cuique comminisci quicquam liceat: ne in immensum excrescat hic liber, si lites litibus resoluere pergeremus. Esse enim huius incepti eam ra-Htionem videbam, ut si indulgere stylo voluissem,c6 nexa rerum series in altum saepe relatura nos esset: ac nihilo secius tamen libens seci ut locu que dam ex eo libro Columellae trascriberem,propter insitam ac peruulgatam opinionem inter nostros de vitium cultu,& eius agricolationis alea. Is igitur auctor docere volens uberrimum esse vinearum redditum, Atque ut omittam cinquit) veterem illam felicitatem arvorum, quibus & ante iam M. Cato,& mox Varro Teretius prodidit singula iugera vinearum sexcenas urnas praebuisse: his certe temporibus & Nonactan a regio celeberrima fama est illustris,& praecipue quam possidet Seneca vir excellentis ingenii Iatque doctrinet, cuius in praediis vinearum iugera singula culeos octonos readidisse plerunque compertum est. Nam illa videtur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse,ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numeruduum millium:vt apud me octingentae stirpes insitet intra biennium septenos culeos peraequarent: ut primae vineae celenas amphoras iugeratim pH-berent: cum prata & pascua & sylvae si celenos sestertios singula iugera efficiant,optime domino consulere videantur. Nam frumenta maiore quidem parte Italiae quando cum quarto responderint, vix meminisse possumus. sic enim legitur. His verbis Columella clarissimus auctor rei rusticae ntestatur nullum genus agricultur; aut praedii fructuosius esse vinea. Ostendimus supra iugerum minus esse besse a repenni Parisini,quanquam Columella libro sexto dicat semiiugerum a Gallis arepennam vocitari. Et idem auctor censet extirpandum vinetum esse quod minus tribus culeis prςbeat in iugera, id est sexagenis amphoris. Varro libro primo, In qua terra inquit iugerum unum denos &quinos culeos fert vini, quot quaedam in Italia regiones tSed ut has Varronis vineas rarae felicitatis omittamus, Senecae vineas Columella octonos culeos serre solitas tradidit,id est centenas & se
372쪽
dc partibus eius liberi V. ClXXXilli.
Α xagenas amphoras in iugera. Quod quia rarum fuit, rursus iis omissis alias videamus quae mediocres habebantur, id est quae celenariae erant,quinqueculeos reddentes iugeratim. Vt igitur centenas amphoras,id est duodenos Amphora. modios nostros de semodiu,vinea mediae notae praebuerit, & singulis amphoris minimum annonae precium statuamus, id est quinosdenos num- d 'pi ista mos: mille ac quingentos nummos anniuersario vectigali reddidit. Quod si mediocrem annona aestimare velimus, haec summa duplicabitur, vi sint aere nostro quinque & septuaginta aurei coronati. Hodie ex iugero & trie-Bite Romano id est iugero Parilino,si quis centenas amphoras annuatim serret,id est duodecim modios nostros de semissem duntaxat vini non minimae notae,quam nostri familiarem appellat,hic Baccho litasse dictitaretur: iraris sunt in hoc agro qui tantum percipiant etiam insim et notae,& tamen apud Columella hic redditus iugeri Romani mediocris inuenitur. quare planum fit, vinearum cultum apud nos no suopte viti,sed cultorum, damnosum existini ari. Qtrum enim hic sere rei rusticae tractationem ignore. inus, dc qui nobis sodiunt deputant, omnia ex commodo suo faciant, sit pleruque ut nec exacte nec tempestiue cultus vitium absoluatur, quum in C urbe existentibus dominis,opus in agro fiat. Propterea Plinius libro decimo octavo, Profecto sinquit) opera, non impensa, cultura constat: dc ideo. maiores sertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. Atque ita loquor, quasi vinitores peritos habeamus, cum vix decimus quisque artem suam nouerit. Inde fit ut sumptus vineae,mactum saepe deuoret. quod tamene deterrimo quidem cultu iis c5tingit, qui vitiferum solum eligere nouerunt: sed cum iam omnis collis campusque vitibus conuestiatur necesse est insciis cultoribus plurima vineta non respondere, praesertim in hoc tractu in quo carbunculatio a gelicidio alternis prope annis sentitur. Quare cum
D a prima germinatione usique ad quintum Nonas Maias squi dies pleruque
ultimus est decretorius vitibus gelicidiu timeatur, de huic periculo exemptis iterum vis maior impendeat, quae nullo non anno alicubi stragem inferi,simul vredine ab aestu caniculae,aut aquae caelestis inopia uuae saepe r torrescant id quod cum haec proderem , Urmium prouentum vinearum
bona ex parte perdidit:nisi aut diligentia aut felicitas adiuuet,est sere quod expensum vitibus queribundi seramus. Quanta autem priscorum frugalitas,de quam strenua suerit diligentia in agricolatione, ex lectione Varronis de Columellae in uniuersum patet,cuius velut unum specimen illud annotasse satis erit, quod Varro libro primo de vinearum cultu loquens, ita in- quit,Saserna scribit satis esse ad iugera octo hominem unum. Et Columella lib. xiiii. Nam ut amplissimas i meensis vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris. Hodie autem quotus quisque vinitor tribus iugeribus suffcitrIta fit,ut vineas non vinitoribus colendas locemus sed cultorum mancipibus. Propterea in agro Parisino vineta magno excoluntur, cum multis in locis Galliae paruum sumptum quan uis seraces vites poscant. Q d de incuria dominorum, de ignauia vinitorum ita inueteratum est, ut constitui apud nos res rustica nequeat, rustscis una-
373쪽
vini opi miani Pre cio. Fertilitates soli memorabiles.
nim i conspiratione tuentibus quod a mai oribus acceperunt.Vertim ut ad FPlinium redeam si centenos nummos in amphoram statuamus anno Opimiano,& centenas amphoras in iugerum, qui mediocris est prouentus Columellae,videamus quonam tandem redditus euasurus sit. Centies centeni nummi,decem millia nummum fiunt,quae nos ducentis quinquaginta aureis aestimare solemtis: quo fit ut non immeritὀlut opinor; Pliniana exemplaria eo in loco suspecti postularim,quomodo & in aliis nonnullis locis feci, officio ut mihi quidem videor studios hominis functus, qui in in
dium consulit. Nam illud Columellae in loco a nobis antea citato, Nam Gfrumenta maiore quidem parte Italiae quando cum quarto responderint, vix meminisse pomimus: cum quarto decimo legendum esse notius dici debuerit ex Varrone libro trimo, cuius haec verba sunt, Quare obse uabis quantu in ea regione consuetudo erit serendi,ut tantum facias, luantum valet regio, ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decem ros pondeat,aliubi cum quindecim,ut in Hetruria locis aliquot. In Sybaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum. Nec mirum id Italiae tribui, cum Plinius tradiderit agrum Babulonium cum quinquagesimo se nore messes reddere,diligentioribus agricolis etiam cum cetesimo: de quo HHerodotus in primo ita inquit,-, δι --weπον-αγα κ-γῖ' εα -
re M ό ἐκ τέ M. Id est,ad cerealem autem frugem usqueadeo bona est regio Babylonia,ut plerunque ducena reddat: ubi autem bonitate sese ipsa vincit, ibi etiam ad trecena. Plinius libro quinto, Libyphoenices appellantur qui Byzantium incolunt.ita appellatur regio C C L millibus passuum per circuitum sertilitatis eximiae,cum centesima fruge agricolis foenus reddente terra. Et libro .xviii. Tritico nihil est sertilius. hoc enim natura ei tribuit, quoniam eo maxime alat hominem:utpote cum e modio, si sit aptum so- Ilum,quale in Brrantio Africae campo, centeni quinquageni modii reddatur: cum centesimo quidem & Leontini Siciliae campi fundunt,aliiij, &tota Betica,& in primis Aegyptus. Hoc dictum Plinii non conuenit cum . verbis Ciceronis superius a nobis citatis de agro Siculo, cum decimo res dente. Non hyperbolice igitur dominus & deus noster in euangelio Matthsi capite.xiii. fructum sum muni ad centesimam frugem auxit. Verba Plinii libro xviii. haec sunt a Theophrasto ad verbum traducta, Babylone tamen segetem bis secant, tertio depascunt,alioquin solia tantum fierent. Sic quoque cum quinquagesimo foenore messes reddit exilitas soli: veruin di- nligentioribus cum centesimo.Sic enim Hermolaus recte emcdauit. Theopinastus libro octauo de stirpibus,s R τόδε--ἐπιο . o. ω γαρ *
Et tamen in antiquis exemplaribus & in impressis ante Hermolaum sic legitur,Sic quos cum quintodecimo foenore messes reddit exilitas soli,verum diligentioribus cu centesimo quinquagesimo. quod mirum est, cum ad verbum Plinius locum Theophrasti verterit nisi quod duo illa verba,exilitas seli, apud Theophrastum non sunt, nec videntur
374쪽
dc partibus eius liber V. Cl XXXV.
A conuenire,cum Theophrastus pleram terram illam appellet, id est pingue,& Plinius ipse praepinguem de densam, ut potius felicitas vel hilaritas vel quid simile,quam exilitas legi debeat:& mirum sit Hermolaum haec verba ex Theophrasto agnouisse, cum exile solum contrarium sit laeto & affluenti. od autem sequitur, neque est cura difficilis, quam diutissime aquarisaudent, ut praepinguis & densa bubertas diluatur, sic emendandum censeo ex antiquo uno libro, quam diutissime aqua riganda. Theophrastus, punitio .
B ini minus et sis , nitam. id est, cultus autem est,ut quam plurimo tempore resideat aqua, & multam haerbet materiam faciat. pingue enim solum &densum oportet rarum fieri. Idem Plinius capite sequenti, Similis ratio sed felicitas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri r stagnantibus, quoniam ibi rigandi modus manu temperatur. Alioquin etiam aquari verbum hoc loco non conuenit. Cum de agro nostro, qui pinguissimus esse vulgo dictitatur, agricolas multos interrogarim, nun- tas. quam exculpere potui ut cum decima fruge reddere semen faterentur, nisi siquando summa anni ubertate id contigit, vel in novali recens proscisso. C cbo magis mira illa felicitas afrorum videri debet: sed & in eo culpam aratorum nolirorum esse crediderim. nam Varro cum qui litodecimo in Hetruria respondisse dicit, quum Columella vix cum quartodecimo respondisse meminerit: quod non effoeto solo, sed negligentia agricolarum factum puto qui a pristina diligentia iam Claudii Imperatoris vel Neronis tempore desciverant, sub quo Columella scripsit. Nostri aut tertio aut quarto sulco serunt: antiqui autem etiam quinto serebant. Plin. lib. xviii. Quarto seri sulco Virgilius existimatur voluisse. Spissius solum, sicut plorunq; in Italia, quinto sulco seri melius est. At vero Plinius iunior de Tu- P scis luis loquens in quinto epistol. Tantis glebis tenacissimum solum cum prosecatur assurgit, ut demum nono sulco perdometur. Verum animaduertenda Columellae verba supradicta. Cum prata inquit S pascua S sit uae, si centenos sestertios singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur. Ex quibus verbis coniici potest quantum sestertius valeret: Animadis quippe hodie prata scimus & vidimus quae annuos quinos Francicos atque eo amplius domino pensitare solita sint laeniseci in lustrum obloc ta, ita ut commode secum eo pacto putet actum. Atqui centum nummi aestimatione nostra duobus aureis & semisse valuerunt. Sed quoniam E diximus qualis fuerit redditus vinearum, restat ut videamus quatum fuerit rectum. Columella libro quarto,Vinitor licet si emptus sex vel potius Praesa Q. estertiis octo millibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milulibus nummorum partum vineasque cum sua dote id est cum pedamentis & viminibus binis millibus in lingula iugera positas duco. His verbis Columella vineam conseri in singula iugera tribus millibus numinum s-gnificat: quibus si operam vinitoris addas, quatuor iam erunt millia, s ne tussiris biennii semissibus quo vinea nouella cessat. Hae ducentos quadraginta nummos valent. ita singula iugera amplius centenis aureis nostris
375쪽
conserebantur. Plinius vero in eo loco ubi Opimiani vini meminit, de arte pcolendae vineae loques, In nostra linquillaetate pauca exempla consummatae huius artis suere: verit in eo minus omittenda, ut noscantur etiam praemia, quae in omni re maxime spectantur. Summam ergo adeptus est gloriam Acilius Stelenus e plebe Libertina, LX iugerum non amplius vineis excultis in Nomentano agro, atque aeque quadringentis nummis v
nundatis. Magna fama & Vetu leno Egilao,vel potius Aegialo perinde Libertino suit in Campaniae rure Linternino, maiorque etiam fauore hominum, quoniam ipsum Africani colebat exilium. sed maxima eiusdem Sto Gleni opera Rhemmium Palaemonem alias grammatica arte celebrem in hisce XX annis mercatum DC millibus nummum in eodem Nomentano,decimi lapidis ab Urbe diuerticulo. Est autem usquequaque nobilitas vinetis per omnia suburbana,ibi tamen maxima, quoniam' δ neglecta per indiligentiam praedia perhauriat. Ac ne in pessimis quidem elegantioris soli haec aggressus excolere, non virtute animi, sed vanitate. aes rimo notata mira in illo fuit. Pastinatas enim de integro vineas cura Stoenum imitatus, ad vix credibile miraculum perduxit intra octauum annum C C C C. M. nummum emptori addicta pendente vindemia. cucurritque non nemo adspectandas uvarum in iis vineis strues, literis eius altiores, contra id pigra ciuitate sibi patrocinante . nouissime Anneto Seneca principatu traditionis ac potentiae, quae postremo nimia fuit super ipsum, Mininis utique miraturi Annetum tanto praedii eius arn re captum, ut non puderet inuiso alias & ostento futuro tradere palmam eam emptis quadruplicato vineis intra decimum sere curae an num. digna opera quae in Cecubis Setinisque profice et quand d&poss- ea saepenumero septenos culeos singula iugera, hoc est amphoras cen- renas quadragenas musti dedere. Ac nequis victam in hoc antiquitatem 1 arbitraretur, idem Cato denos culeos redire ex iugeribus scripsit. Hunc locum sui arbitror ita legebat Hermolaus, in quo ex pridem impressis
tria aut quatuor verba mutauit, ut videre est in eius castigationibus:&cum prius C C C Cinummum legeretur, ipse millibus rectὰ addendum censuit . Ego vero hunc locum mendis adhuc scatere puto, di duobus in locis ab Hermolao corruptum : quem quia emendari a me non posse videbam,transmittendum diu censui:sed quoniam aliud exemplum non succurrebat unde ostendere id quod nunc agitur possem, consilium mutatii: ita tamen ,ut obseruatis anxie antiquis exemplaribus, & Κaddito quod comminisci potui, locum aliquanto magis perinicuum mi nusque mendosum reserrem. Hermolaus in altera editione nunc locum declarare cimiens, Videtur inquit Steleni vinetum primo CC C C millibus'venisse, tum DC millibus mercante Palaemone, nona Steleno, sed ab emptore primo: demum quadruplicato precio comparatum a Sene' Plindocus ca. Ego aliter censeo, quare sic legendum existimo, Sed maxima eiusdem Steleni opera Rhemmio Palaemoni alias grammatica arte celebri in hisce X X annis mercato rus sexcentis millibus nummum in eodem Nomen tana,
376쪽
& partibus eius liber V. ClXXXV i.
A tano: ex vetustissimo libro in quo haec per dativum leguntur, palaemoni& celebri, nec mercatum sed mercatoriis, ex quo mercato rus legendum
duco. Alioquin frustra Plinius dixisset in eodem Nomentano, si de vino to superiore ipse intellexisset. Maxima igitur fama fuit Palaemoni ope ra Steleni. Est enim opera septimus casus, non accusandi. nec Palaemon opera,id est agricolationes Steleni mercatus est: sed ad rus emendum opera Steleni usus ell,qui iam documentum industriae suae ac solertiae dederat venundato vineto C C C C millibus nummum. Sequitur.Est autem nos bilitas vinetis vel mercis,ut in omnibus antiquis imiturὶ per omnia suburbana,ibi tamen maxima, quoniam neglecta per indiligentiam praedia per- hauriat. malim,vi in antiquis & pridem impressis legitur, parauerat, nocsensu,quum alias vineta magno ibi venirent propter vicinitatem, tum illa maxime Palaemonis in precio erant, quia illa comparauerat negligentia dominorum coli desita, ex quo novalium vice censeoantur, quod Plinius significat dicens eum vineas pastinasse, quod renouasse significat.vix ta- Passin tamen hoc congruit cum Columella libro quarto, quum in ponenda vite ' μ' restibilis vineti ultimam conditionem esse censeat. inare fortasse Plinius C vanitatem in eo arguit, sed vanitatem in eo intelligo potius quod vineas de integro pastinauit quasi restibile vinetum & cariosum,quum vineae tantum neglectae indiligentia cultorum fuissent, nec repastinatione indigerent. Et inserius, Cura Stelenum agricolam imitatus, lego, cura Steleni Psindocidum agricolam imitatur. sic enim antiqua habent exemplaria. Et rursus in serius,Cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in iis vineis strues,literis eius altiores pigra ciuitate sibi patrocinante. In pridem imprellis, altioribus pigra in ciuitate, legebatur:sed Hermolaus illud in expungendum
censuit.& altiores legendum,hoc sensu,habuisse causam Palaemone gram- D maticum quamobrem agrorum curam literis anteponeret, cum ad id desidiam ciuitatis sibi patrocinantem videret. Ego autem altioribus reponendum hoc modo censeo, Literis esus altioribus pigra vicinitate sibi patrocinante hoc sensu,ut vicini quibus confines vineae Palaemoni multo minus reddebant diligentia pari non excultae, referrent causam tanti prouentus in doctrinam Palaemonis, qui grammatica arte celebris suit, Satyrici te- Palmon stimonio, qui inquit, Vmma - Cede Palaemon. Et rursus, - Odi Hanc ego,quae r etit volui que Palaemonis artem.
E Meminit de Quintilianus. Huc pertinet illud Ausdem Plinii libro decimo octavo, Caius Furius Cresinus e seruitute liberatus, cum in paruo ad modum agello largiores multo mactus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in inuidia magna erat,ceu Miges alienas pelliceret veneficiis:quam obrem a Sp. Alpino curuli die dicta metuens damnationem, cum in sus fiagium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit,oc adduxit filiam validam, ato uelut ait Pi j bene curatam ac vestitam, serramenta egregie facta, graues ligones, vomeres ponderosos,boues situ ros .postea dixi Veneficia mea Quirites haec sunt, nec possum vobis oste-
377쪽
dere aut in sorum adducere lucubrationes, vigiliasque & sudores. omnium Fsententiis itaque absolutus est. Sic igitur vicinitas non nauatae in cultu operet,sed doctrinae cuidam reconditae tribuendam censebat uberiorem fructuum perceptionem. Sequitur,Vt non puderet inuiso alias & ostento futuro tradere palmam eam emptis quadruplicato vineis.ubi in vetusto,alias regiones, & ostentaturo legimus: in alio, ostentatur. quare legendum censeo, inuisuro alias regiones, &ostentaturo .ut intelligamus Palaemonem tanto precio ea regione exactum, alium locum quaesiturum in quo ostentare precium industriae suae posset. Reliqua ita corrupta censeo, ut sensiis G commode elici nequeat. Veniamus nunc ad id quod quaerebatur, Si sexa- ginta iugera quadringentis millibus venierunt, quae decem millibus aureorum a nobis aestimantur: sex iugera mille aureis constiterunt, ut in singula iugera centenos sexagenossenos & semissem statuere debeamus. Si hoc precium ex Columellae ratione aestimetur, non video cur summam
laudem propter hoc adeptus sit Acilius, quod Plinius inquit. Propte ea su ectum nunierum babeo. nam & in quodam antiquo legi, LX
iugertim.non amplius vineis excultis in Nomentano agro, atque aeque numero venundatis. ut fortasse sic Plinius scripserit, atque aeque num ro sestertium venundatis. Qua ratione summa laus fuit in singula iugera centenis millibus nummum vineam vendidisse, alioquin non magno pere crevisset precium, quod non conuenit cum cultu ruris alterius,quod
ruadruplicato intra decimum venditum est, cuius etiam vindemia penens quadringentis millibus nummum addicta est. Rus autem illud cuius Plinius modum non posuit, centuriam intelligo: de qua Columeula loquens ita inquit, Centuriam nunc dicimus ut Varro aitὶ ducent
rum iugerum modum , olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria : sed mox duplicata nomen retinuit. Cato centuriam vitiariam po- Ιsuisse videtur centum iugerum, cum inquit habere oportere quindecim mancipia vinearum iugeribus centum. In oliveto modica centuria si
quit Varroὶ erat ducentorum iugerum. Ergo hic si centenariam vineam intelligamus sexcentis sestertiis emptam, singula iugera in suburbano se nis millibus nummum constiterunt,id est centenis quinquagenis aureis coronatis ,& precio quadruplicato intra decimum annum , sex cenis: in quibus diligenti cultu eo usque prosectum est a Rhemmio ut octauo anno vindemiam pendentem in iugera centenis aureis vendiderit: quod Plinius miraculum vix credibile dixit. ut enim octonos culeos in singula iugera Kstatuamus hoc est vicenos modios Parisinos, quinis aureis vindemia cuiusque modii constitit. Haec tamen summa multo minor est superiore si sexagies sestertium legamus, & rus centuriam fuisse intelligamus. De his vineis loquens Columella libro quarto,& Senecae blandiens tunc potentia dc auctoritate apud Neronem praeualenti, ita inquit, His certe temporibus oc Nomentana regio celeberrima fama est illustris, & praecipue quam possidet Seneca vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in prγciis vinearum iugera singula culeos octonos reddidisse plerunque coper
378쪽
δc partibus eius liber V. ClXXXVii.
Α tum est. Ego autem compertum habeo,in praefectura Parisens vineta esse quae etiam hunc numeru excesserint in singula iugera nostra, quae illic sunt maxima. Igitur quadruplicatum precium,quater & vicies sestertium suit, quod nummo nostro sexaginta millia aureorum valet. ex quo apparet Senecam non frustra praediuitem appellatum esse a Iuvenale . Nam & ipse apud Tacitum lib. xiiii. ad Neronem inquit, Quartusdecimus annus est ex quo spei tuae admotus sum, octauus ut imperium obtines: medio temporis tantum bonorum atque opum cumulalli, ut nihil felicitati meae desit,
B nisi moderatio eius. Et paulum insta, Ego ne equestri & prc inciali loco
ortus, proceribus ciuitatis annumerort Inter nobiles & longa decora praeserentes nouitas mea enituiti Vbi est animus ille modicis contentus 3 Tales
hortos instruit. & per haec suburbana incedit, & tantis agrorum spatiis
tam lato faenore exuberati Vna defensio occurrit, quod muneribus tuis iobniti non debui: sed uterque mensuram impleuimus:& tu quantum princeps tribuere amico posset, &ego quantum amicus a principe accipere. Mihi subueniendum est, cum opes meas ultra sustinere non possim . Inhoe vitae itinere senex, & leuissimis quoque curis impar,praesidium peto. C Iube opes meas per procuratores tuos administrari,& in tuam sorinam re cipi. quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur, in animum reuocabo. Verba sunt Senecae ab amicis admoniti, quod ab inimicis apud Neronem insimularetur, quasi ingentes S priuatum supra modum euectas opes quotidie augeret, ut Taciti verbis utar. Instantem igitur perniciem prouidens, ad principem ultro adiit, immens census cessionem facturus,ut vitae consuleret:quod obtinere ei non licuit Nunc si reputare velimus quantae fuerint illet opes audiamus Suillium Senecae inimicum, & in- Sciuea ad ter alia quoque exprobrantem apud eundem auctorem libro decim ore
D tio his verbis. Qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter millies sestertium parauisset Romae test menta de orbos velut indagine eius capi. Italiam & prouincias immenso enore hauriri. His verbis cum superioribus intelligimus Senecam magnos redditus ex agris & scenore pecuniae habuisse. quod si sestertium termillies quarto iam anno imperii Neronis quaesiuerat, vi Suillius dixit: quid existimemus eu in habuisse octauo eiusdem imperii anno, quando Orationem illam ad Neronem habuit Z Ter millies vi alibi diximusὶ census fuit maior Crassiano, hoc est septuagiesquinquies centena millia aureum
E huius temporis. Olim autem a censu notae erant opes hominum, non ut nunc occultae.prosessio enim necessitatis erat Caeterum ex antedictis ser citas vinearum antiquarum declaratur, cum Plinius dicat, Ac nequis viis ctam in hoc antiquitatem arbitraretur, idem Cato denos culeos redire ex
iugeribus scripsit. &ut redditus opimus intelligeretur, subdidit Plinius,
Efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non
in Rubrum littus Indicumve merces petitas, quam seduluin ruris larem. Sed tanta copia in Cecubis de Setinis Falernis no fuit, quq primet auctoritatis erant,ut ex Plinio & Columella nouimus. Nomentanus enim ager
379쪽
sera citate non auctoritate praestantiae illustris erat. Propterea addidit ea rverba Plinius, digna opera quae in Cecubis Setina silue agris proficeret. Prodigio autem simile est,uitem unam,id est unam stirpem,excessisse vitarum numerum duorum millium , quod Columella dixit :& id dictum de vite pergulari puto Vnde idem alibi, In Albano generis Aminei vitis
notas habuimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles, ut in iugossingulae ternas urnas praeberent,in pergulis autem singulae denas amphoras per uarent. Nunc citetur locus Plinii libro decim ooctauo ubi de summa fertilitate loquitur. Ciuitas inquit) Africae in mediis sta arenis GSyrtis petentibus Leptina, quae magna vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo, ternis sere passuum millibus in omnem partem, fons abundat, largus quidem, sed certis horarum spatiis dispensatus in Fritilitas ter incolas. Palmae ibi praegrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, itu p ' li vitis. sub vite seritur frumentum, mox legumen, demum holus, omnia
eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. Quaterna cubita eius
ii in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. Super omnia est, biferam vitem bis anno vindemiare. Et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, per- Fleant luxuria singuli fructus. nunc vero toto anno metitur aliquid, con-stisque senilitati non occurrere homines. Hactenus Plinius. Age ineamus rationem . quaterna cubita plena & iusta in quadratum, hexapoda nostram faciunt, id est tricenossenos pedes: quae mensura octingenties muntiplicata,duodetriginta millia & octingentos pedes explet. Nos enim superius docuimus iugerum Romanum octingetas hexapodas habuisse. Sic fit ut iugerum Romanum eius soli Asrici duodecim millibus &octingentis sestertiis nummis constiterit: quae aere nostro trecentis de viginti aureis coronatis valent. & tamen ita rationem subduximus, quasi plena 1 Soli Luio cubita fuerint. Magna est hodie opinio agri nostri suburbani, qui uliginem contrahit a colluvie urbis. holeribus & acetariis de raphanis & leguminibus seritur,& interim pergulis circunuestitur, ne hyeme quidem nisi saeuissima cessans: sed precium eius, ut arbitror, ad tertiam partem illius Africani non accedit. Vnum autem restat dicendum, quod consul id in finem operis dilatum est,ut in mentione domini nostri fastigiu operi
imponatur. Matthaei decimo legitur,o-τα δίδ υμ; Magister vester n5 soluit didrachmar Et rursus,Vade ad mare, & mitte hamu, dc eum piscem qui primus ascenderit, tolle:& aperto ore eius inuenies sta- Κ
βῶν δές - mi ἀντὶ ἐώ xtra σου. Sc tamen proprie verti potest, Magister vester non pensitat didrachmar per interrogationem. Est autem didrachmum nummus binas drachmas valens, quomodo & tetradrachmum quater nas, quod verbum apud Livium legitur,ut supra adnotauimus. Cassius ad Cicer. Nam iam ternis tetradrachmis triticum penes Dolobellam est. nisi siquid nauibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat neces le est
380쪽
dc partibus eius liber V. Cl XVili.
A est. famem instantem significat ex caritate frumeti, quum medimnus duo denis drachmis veniret, id est seni modii Romani de semita tarius noster ducato uno. Liranus apud Matthaeum drachmam senis denariolis aesti .mat, S: sic quilibet inquit capitaneus domus soluebat annuatim duodecim Turoneses. Ego autem tantum didrachmum valuisse, quantum septesolidos nostros Turonicos, dico, hoc est septies tantum quatum Liranus existimauit. Exodi. xxx. cap.dicitur, Siclus X X obolos habet. media pati
Sicli offeretur domino. i habetur in numero a viginti annis & supra, B dabit precium. Diues non addet ad medium sicli, & pauper nihil minuet. Iosepus libro septimo belli Iudaici de triumpho Vespasiani loques, quem egit de Iudaeis vi subactis,Stipendium inquit)ubicunque degerent Iudaeis indixit, binas drachmas singulis annis inserre in Capitoliu iussit, ita ut antea Hierosolymorii templo pendebant. Intelligimus ergo id quod in Exodo dicitur,typum fuisse tributi quod Iudaeis a Romanis iniunctum est. no Tribu enim primum a Vespasiano id factum est,sed ab Augusto, qui censum imia δ' in Wμ'
perauit Iudaeis Cyrino praeside. Uespasianus autem non in Iudaea tantum hoc tributum indixit,sed Iudaeis ubi terrarum cuque agerent. Didrachmuc igitur denos obolos Hebraicos valebat, sed duodenos Atticos: nec didra chmum in singulos patrem miliarum, ut Liranus censuit,hoc est in capita familiarum, sed in singulos homines statutum, quomodo olim semi siclus in numerum hominum,id est viritim non domesticatim costitutus, in eos quidem qui maiores viginti annis essent. quod perinde est, ac si binas oporas in sacra publica conferre iuberentur. nam drachma merces est diurna, ut supra docuimus de denario diurno loquentes,cuius fit mentio Matthaei
vicesimo.Stater igitur tetradrachmus erat, ut de antea dictum est. Nuc igi- Stateritur in hac mentione stateris,aestimetur, si fieri potest, diuiti hominis unius D priuati, quantum meminerim,maximς. Pythius is est Bithynius,quem Η rodotus in . vii prodidit Dario Persarum Regi vitem auream 3 platanum donauisse: posteas Xerxi Darii filio, quum in Graeciam infesto exercitu D;u; tis tendens Cel nis urbe Phrygi et iter faceret, obvia prosectum,Regem ipsum atque omnem eius exercitum hospitio suscepisse, xeniisque magnificis donauisse pecuniam etiam in id bellum praebitum se pollicitum . quam pollicitationem admiratus Xerxes,astantes percunctatus est quisnam hominuesset Pythius, ouam si pecuniis abundans, qui hoc ultro spopondisset. Cui ruum respontiam esset,illum esse Pythium, qui patrem eius Darium visen
coo illo munere vitis ac platani aureae donauisset,ac tum quoque nihilominus hominum ditissimus secundum regem esset:rursus admiratus Xerxes,& ad Pythium conuersus, sciscitari coepit quam ingentis pecuniae fiducia ad pollicitatione illam venisset. Ad ea Pythius,Cum ad mare inquit Graeciae descedere te audissem, statim opum mearum rationem inire aggressus Isum. Iam tum enim in animum induxera pecuniam tibi dono dare in bellum id gerendum. Subducta igitur ratione, argenti quide talenta duo millia,auri vero myriadas quadringentas, staterum Daricorum septem millibus minus habere me comperi: quae tibi dono dare statui. Mihi aute victus