Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

86 LIB. I. DE SACR IN GEM

Iem optandam esse omnes adfirmant; sed, attenta humanae mentis , de volunta tis inconstantia, nemo eam asserit necessariam. Virtualem susseere , ct neeeta. tiain esse adfirmant omnes. Minister, Vocatus ad baptizandum , in hune finem iter arripit : en actuale Voluntatis Propositum. Dum baptizat , de baptismo ex presse non cogitat; at vere baptizat primae intentionis vi, quae virtualiter perse verat. Doctrina communis est, quam tradit S. Thmms III. Part. quaest. lxiv. artis. ubi inquit e Licet illa qui aliud cogito , non babeat actualem intentionem , habet tameη babitualem, qua suscit sid perfectinem sacramenti ἱ pura eum Sacerdos aere dὸν, ad baptizandum intendit facere circa baptizandum quod Deis Mesesia . trade flpostea in ipse exercitio actus cessitatio eiuι ad alia rapiatur, ex virtute primae intenationis perfitur saeramentum. Quamvis studiose curare debeat sacramenti min est ut etiam actualem intentionem adhibeat : sed hoc non est totaliter positam in hominis p iestate : quia praeter intestionem, cum bomo πηο multum intendere, incipit alia eui, iis=ὸ. Habitualem intentionem pro Virtuali hic accipit S. Doctor, ut patet ex ea ius doctrina . v. Multa congerunt Auctores, ut assignent modum quo intentio actualis peria severet, & fiat virtualis. At res adeo dissicilis est, ut, vita ego intelligam quae a iii stribunt, & vix notionem ipse sermare Possim claram , eamque verbis exponere. Aliqui dicunt perseverare voluntatem ministri, quia potentiae externae rapa plicatae fuerunt ad operandum ab ipia Voluntate. Alii, explicationem istam reii cientes, addunt, voluntatem Praeteritam perseverare in actu voluntatis praesentis tenuissimo & consuis, quo Volumuβ inchoatum opus perficere . Si quaeras , quid sint eiusmodi actus tenuissimi, & confusi, puto nec ipis intelligere qui eos i exueogitarum. Fugiunt haec omnia mentis nostrae aciem. Non aliud ego nomine intentionis virtualis intelligo nisi occultam quamdam impressionem relictam in v luntate ex actuali praetepta deliberatione . Eo ipso enim quod deliberate intemdam aliquid facere, imprimitur in voluntate mea quaedam determinatio quae r manet usque dum illam congruo tempore non . retractem. Quantum vero temporis haec determinatio non retractata per contrariam deliberationem perseveret ita voluntate, definiri a me certe nequit . Ex circumstantiis, & prudentum iudicio colligi hoc potest. Quisque magis intimo sensu qu/m verbis definire hoc valet. VI. Quaest. IV. Ad integritaιem sacramenti suscit ne nuntio interstretativa. Resp. Intentio interpretativa vocatur communiter a theologis in praesenti materia, quae non est, sed emet, si homo qui operatur, sui compos foret : quia ex praecedenti deliberatione interpretamur ita eum velle . Quis deliberate proponit baptizare , consecrare : post deliberationem iactam, in ebrietatem, in .mnum, in amentiam incidit : dc hoc in statu baptizat, consecrat. Communis, 3c vera sententia est , hunc non baptizare, non consecrare. Oniam sacramenta humanis peragi acti

112쪽

DISSERRTATIO UNICA. 8

bus debent. Actiones autem quae ab ebrio, ab amente, a dormiente sunt . non sunt humanae; eum homo tunc delstitutus ratione sit.

VII. Opponit contra hanc doctrinam Godoy tram de vis. ων pereat. quaes. Iκκα disp. xxiv. Homicidium in ebrietate patratum, sive quodlibet aliud steIus , vo luntarium, ae Iiberum est, si prius quam in temulentiam occisor incidat, homicidium fuerit praemeditatum, Pr videritque quid in ebrietate , vel somno agere consueseat. Porro si propositum praecedens sat est ut scelus in ebrietate patratum, liberum de humanum sit; eur antecedens propositum liberum baptizandi , vel consecrandi sussiciens non erit ut homo temulentus, vel dormiens baptizet

& eonsecret Resp. Sunt haec vana, & inania . Propositum deliberatum antecedens perseverare Virtualiter dicitur, quatenus voluntatem determinavit : & ratio humani ossicii effectrix perseverare dicitur, quia vi talis impressionis voluntas peratur; nullumque adest impedimentum quod vim relictam ab antecedenti pro-Posito, elevet. Manet mentis lumen, manet voluntatis impressio, dc usque dum homo mentis compos est, in statu libertatis reperitur, in quo & mentis lumen exercere, dc voluntatis determinationem in opus reducere valet . Contra accidit in ebrio, tu amente, in dormiente. In his propositum antecedens vim suam exercere nequit tamquam rationis lumen, de libertatis norma. Sed si aliqua im- Pressio remanet, tota est in imaginatione, dc cerebri musculis . Verbo , libertas omnino impedita tunc est. Homicidium patratum ab ebrio, grave crimen est :quia ad peccatum sussieit libertas in caussa, seu sat est ut praevisum fuerit, de Volitum. Quoniam ad peccatum lassicit ut aliquo modo si ab homine volitum aut in se, aut in causia, quam ipse homo antecedenter formaliter voluit. Actio

sacramentalis esse debet, ut aiunt, exereite humana. Bonum quippe ex integrainina, malum ex quoeumque desectu . Addere Theologi solent, ad peccatum Nn requiri ut intendatur per modum actionis ; sed lassicere tendentiam in obiectum, a quo Voluntas malitiam haurit, quocumque modo illud amet. Ipsa Vero actio sacramentalis reipsa aut actu, aut virtute intendi debet, dc humano modo fieri. VIII. Quaesti V. Validam ne saeramentum est, forma conditionali administratum tResp. De conditionali forma supra eap.vi. sermo fuit. Paucis itaque ad quaesitum respondeo. Aut conditio est de re praeterita, ut, Si non es baptizatus , elo te baptizo i aut de re praesenti, ut, Si eapax es, ego te absoreo; aut de re futura, ut, Ag absereo, si die crasina rem alienam reddideris. Valere sacramentum sub conditione de re praeterita, aut mesenti. si conditio vera sit, secus, si falsa, doce omnes. Sub sutura conditione perfici sacramentum nequit. Quoniam, dum male ria applicatur, dc profertur sorma, praesens suspenditur intentio : si sutum tempore conditio erit, non aderunt tunc materia dc sorma. Contractui matrimoniali

113쪽

apponi sutura conditio potest; at suspenditur contractus, donec impleatur conditio. Sed hoe suo loco. IX. P. La Croix Lib. VI. part. I. num.8 I. sq. Plures agglomerat casus de adisiectione conditionis. Si conditio sit de futuro necessario, ut, Te abstio , si erasDI Orietur ; si Antichristus seducet multos ἱ si Deu cognoscis quod eras resilues Et subdit, multos Doctores sentire cum Dicastillo, Esparaa, aliisque , conditiones istas esse de praesenti . Sed sunt ista,' supra quam dici potest, vana, & inania Disputant quoque num adiecta conditio exprimi ore, an iola mente eoncipi de beat. Castropalaus, Ioannes Sanchea, Arriaga, Gobat , Eseobar eontendunt 'sa

esse eam mente concipi r Volo omnes θω ' tra pergit Mosa, ut refert idem La-Croiae, docetque, se non damnaturum inor talis culpae illos qui ne mente quidem expressis conciperent conditionem : ciuia certum est, semper adesse conditionem imp Iicitam ἱ cum nemo intendae conserre

sacramentum, nisi prout potest, & debet. Haec & plura alia de more P Lacioix arbitrio lectoris relinquit. Heine iuxta relatam doctrinam omnibus aecedentibus ad tribunal poenitentiae dispensare ministri thesaurum absolutionis poterunt, ut dispositi illam percipiant, secus indispositi . Hoc conditionis implicitiae arcano Consessarii a molestia severe examinandi dispositionem Menitentiu sese liberant, & numerosissimam populorum frequentiam sibi conciliant . cinnes se ab lutos existimant, eum ignorent secretum conditionis implicitae. Quam sit Need rina & peruietosa poenitentibus, & christianae disciplinae inlata , quisque imrelligit. Infra de poenitentia severius discutietur. X. Quaest. VI. Utrum in ministro Deramentorum requiratur probitas P Reis Donatistae sacramenta a ministris improbis collata, nulla esse contendebant : quem e rorem instaurarunt Henriciani, qui se Apostolicos nuncupabant, tempore S. Be nardi, & postea Valdenses, Albigenses, & VVicles stae. Hunc errorem damnavis Concilium Constantienses . xlv. in isto vViclesi articulo. ui opus , vel Smeerdos existat in Ucato mistali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non basti gat. Concilium Tridentinum fess. VII. can. x II. haec definit. Si quis dixerit, miniastrum in peceato mortali existentem, modo omnia essentiam quae ad sacramentum OG sciendum, aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere sacramemum ὼ

XI. Hanc veritatem docuerunt patres omnes. Unum referre satila sit Augusti- m, qui tram V. in Dan. haec scribit . exb-reat eoAmba ministerium mal amm, reo crat Domini potestatem. Quid tibi facit malus min er , abi bonus es dο-mnust Quid te impedit mantisos praeco, si es benevolas iudex e Lege intrerum tractatum : item Lib. In cap. v. contra Cresconium. S. Thomas Lib. IV. eontri Geπr. Hi vir. haec habet. Inconveniens videtur quod spem suae salutis in bonitate puri

114쪽

DIs S ERTATIO UNICA. 89

lismi, is quis ponat e dieitur enim Hier. AVII. Maledictus homo qui confidit in ho 'mine. Sed si homo salutem eonsequi per sacram 'ta non speraret, nisi a bono ministνo dispensata, videretuν spem suae salutis aliquanter in bomine ponere. Ut ergo spem n striae salutis in christo ponamus, qui es Deus, is homo ; eonfitendum est quod fare menta sunt salataria ex virtute chrisi, sive per bonos, sive per malos ministros dis

XIL Plura obiici solent, quae, quia obvia sunt, praetereo. Illud laeessere negotium videtur quod Gregorius VII. irritas declaraverit simoniacas ordinationes. Sed respondent eommuniter Theologi , irritas declarasse Gregorium eiusmodi ordinati nes quantum ad executionem ordinis, secus quantum ad substantiam . Tempore Gregorii VII. non pauci Theologi ob canonum severitatem adversus simoniacas ordinationes, irritas illas' propugnabant. Uerum post varias disceptationes Ecclesia validas huiusmodi ordinationes declaravit. XIII. Quaest. VII. Heeant ne istariter Sacerdotes qui sibi gravis culpae conscii saeramenta ex incio administrant Resp. Adfirmant omnes, probantque luculentis sacrarum litterarum testimoniis. Nam Levit. xxo. haec habentur. In quo est immunditia, peribit coram Domino. Et Isaiae IIII. Mundamini qui fertis vasa Domini.& Paulus I. ad Timoth. II1. Probentur primo; sic ministrent, nultam crimen habentes. Concilium Trident .ses xiii. eap. v II. ex Apostolo Paulo I. ad Corinth. cap. XI. Probet autem &e. declarat eam probationem necessariam esse , ut nullas sibi conscius mortalis peceati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa Deramentasi eo Issone ad sacram Eueharistiam aeredere debeat ; quod a Christianis omnibus, etiam ab iis Sacerdotibus quibus ex incio incubverit celebrare, hae sancta δεηο- das perpetuo servandam esse decrevit, modo non defit illis copia confessarii : quod Amestate urgente, Sacerdos absque praevia confessone celebraverit , quam primam

XIV. Peceatum istud mortale esse , probabilius videtur P. La-Croisio oe. eis. nam. sI. at de more recenset Auctores qui, variis adiectis distinctiunculis, oppositum defendu'str & vi systematis Probabilismi, si prior sententia est probabilior, altera est probabilis r euius usum licitum admittere debet P. Laxmisius; cum sit Probabilista , quidem acerrimus . iniare dicimus , non solum probabilius, sed

certum esse, ministrum ex ossicio ministrantem sacramenta, peccati mortalis conscium , peccare mortaliter . Idque clare eruitur ex divinis Scripturis, ex allato

Concilii Tridentini testimonio , ex Patribus , quorum testimonia brevitatis studio Praetereo . Legatur Catechismus Romanus IL Part. F. 23. Audiatur S. Thomas, qui M. Part. quaest. lx Iv. art. 6. hae scribit. 'Non est dubium quin mali , exbibentes se ministros Dei, ἐν Eeelera in dispensatione saeramentorum, precent. Et quia Doc peccatum peνtinet ad irreverentiam Dei , eontaminationem sacramentorum,

quan

115쪽

so LIB. I DE SACRU. IN GEN

quantum ex parte ipsius peccatoris licet sacramenta sesurdam se ipsa inranimmisabilia st) eo sequens est quod tale peccotum ex genere sus fit mortis . Quare , missis offuciis probabilisticis, certum est eiusmodi ministros mortaliter me

XV. Quaest. VIIL Peceat ne mortaliter minister qui Mi gramis eulpae eo eiu/sacramenta administrat, non ex tiscio, sed ex necessitate e Resp. Minister alius est solemnitatis, seu ex officio , qui ad ministranda sacramenta speciali consecratione est deputatus; ut Sacerdos Miffam celebrans , absolvens a peccatis, & solemni ritu baptizans. Alius est qui sine speciali consecrλtione sacramentum baptismi ad nilnistrat. Communis & vera sententia est, sive Sacerdotem , sive Ialeum, gravi culpa inquinatum , urgente necessitate baptizantem , non Peccare. Ita docet S-Τhomas III. Part. quas. Ix IV. art. 6. ad s. inquiens ς In Mticulo necessitatis non pee. caret baptizando, in casu in quo etiam pust laic ι baptizare et sic enim patet quod non exbiberet se ministrum Eccle , sed subuc iret necessitatem pallenti. Seeus au tem est in aliis sacramentis, quae non sunt ranis nectistatis sicut baptismus. XVI. Heinc insertur , peccare mortaliter Sacerdotem ministrantem sacramentum poenitentiae , etiam moribundo , nisi prius astum contritionis saltem eliciae Disputant aliqui , duplex ne, an unum peccatum malus Sacerdos committat, dum Missiam celebrat . Sed , missis vanis disputationibus , Sacerdos iste duplex peccatum committit : unum , quia indigne conficit ἱ alterum, quia indigne sustupit sacramentum . Alii addunt tertium , quia indigne sibi administrat. Si tamen post consecrationem contritionis actum ederet , tum solum peccasset in conficie

do sacramento

XVII. Quaest. IX. Aa peccet mortaliter Sacerdos qui mortari culpa inquinatus Ea charistiam administrat Z Resp. P. D. Croix loci eit. num. . cum Vasqueae, Lugo, Amico, Bernat, Sporer, Illiung, Diana, ct aliis, probabile esse docet, hune non peccare mortaliter : & simul addit, probabile esse iuxta Suareae, valentiam , G net, Filllucium, & alios talem peccare mortaliter. Et ipse laxiorem amplectitur: liberatque a culpa Sacerdotem ministrantem Eucharistia in in peccato mortali. Eamdem opinionem refert P. Viva quo. I. art. num. l. dc ait : P su videtur imis . probabile quod docent multi-graves Auctores .... apud Dianam, Sacerdotem ministrantem Euebarsiam ia mortali non peccare mortaliteν. En usum Probabilismi, ubique gratantem. Ipse probabilius censet oppositum; at cum priorem opinionem

non iudicet improbabilem, iam vi eiusdem systematis reduci illa ad praxim poterit. Hanc opinionem ut falsam, & laxitatis plenam reiicio: &, missis probabilisticis argutationibus, praeter auctoritatem S. Thomae loci eit. & S. Augustini Lib.II.

tualis Rom ni , iussa Pauli V. editi 1. I. ubi haec habentur . Es saeramenta ab

116쪽

DISSERTATIO UNICA.

paras eoinquinari non possint, neqM AE pro is minimis eorum effectus impediei ;

ministrationem non audeat aecedere, προ priui corde parrireat. Ser f habeat eoiam coUessarii, im temporis, Dei e ratis feme, co venit confiteri. iid eontra hane solam declarationem valent Probabilisticae subtilitates 3 Αωedit Cateehismus Con cilii Tridentini Tara. II. ea I. g. 26. in quo haec statuuntur . Potires, aliive fa

eramentorum ministri ... meminisse semper debent, sacramenta divisam qiridem mi autem quae ins inest, numquam amittere; at vero impure ea ministrantibus aeternam

perriciem, is mortem afferre. Sancta erim quod semes, atqce iterum, ae saepius Emonere oportet .sancte religiose tractanda sunt. Laudantur in margine eius. dem Catechismb auctoritates Scripturarum, Concilii Tridentini , SS. Augustini, &Τhomae in huius veritatis confirmationem. Recedit consensus graviorum TheoI gorum. Iure ergo falsam , & laxam existimamus opinionem P. Laaemisit, ali rumque Probabilistarum. Disputant Theologi, num tot mortalia peecata commi tat Sacerdos malus, quot hominibus continuate distribuit Eucharistiam , vel abs lutionem sacramentalem . Adfirmant plures. Alii docent unicum scelus, sed eo gravius, quo pluribus sacramenta distribuit, talem perpetrare. Definiri haec a me nequeunt , qui a multiplicandis peccatis, nisi gravis urgeat ratio, abstineo . De secunda sententia dubitari nequit. XvIlI. Falsam quoque , & laxam reputo opinionem alteram eiusdem P. G-Croix, qui δεα cit. num s6. asserit, Episcopum non peccare mortaliter , chrisma in mortali consecrantem. Peccare quoque graviter Episcopum consecrantem ex tremae unctionis oleum existimo. An vero graviter peecet Episcopus malus, consecrans altaria, calices, aliaque sacra munia peragens, non audeo definire. Quod licuius criminis reus evadat , dum tam sancta munia exercet graviS culpae con

scius, mihi certum est. Et hoe lassicere debet, ut suam purgare conscientiam de beat. Nec enim praesto nobis, quemadmodum Casuistis non paucis, trutinae sunt quibus malitiae cuiusque gradus ponderentur. Missis humani eerebri subtilitatibus, malum, sive grave, sive veniale, declinandum est, non inepta sophismata 'cogitanda, quibus animentur homines ad non curanda peccata et quia plures Casilistae non raro , solida ratione destituti , definiunt esse dumtaxat venialia. Saepe mihi eom pertum est hanc vel illam actionem malam esse; me vero latet, siene mortalis . an venialis illius malitia : dc tum semper a decisione abstineo. XIX. Quaesti X. Feceat ne Saeerdos qui in peeeato mortali audit eo fessoner e Resp. sententia quam ego veram existimo, adfirmat . P. Gαmix Ioc. cit. num. Ioz. cum Gobat , Bernat, Diana, & aliis probabilius docet, hunc non peccRren ortaliter : quia dum audit, non operatur nomine Christi, nee ad c cs at gra

117쪽

tiam ; sed hoe fit, quando datur absolutio . Hane rationem Mosa vocat probabilissimam, subdit M. Croisius. Audi quae sequuntur ibidem. HVne eonsequenter diserta

dum est.... nempe eum non peccare mortaliter qui in mortali formam faeramenti

tribori, dummodo ante expressionem ultimae partis essentialis fit in statu gratiae . iid in hae opinione mirari magis debeamus, num speculationis vim, an doctri nae novitatem, ceteri iudicent . Non peccat ergo qui scelere macula us inehoat formam sacramentalem Dum minister Christi formam inchoat sacramentalem, iam exercere incipit vices instrumenti animati, quo Deus utitur ad facta mentum' perficiendum. Cur ergo initium istud sacrilegum non erit, quemadmodum saertia legus finis, si gratia desit Immo principium in sermae pronuntiatione magis quam finis spectandum est . Praeterea grave scelus non perpetrat Sacerdos , dum conscius gravis flagitii inchoans sormam , periculo gravissimo se se committit illam

in mortali eomplendi In instanti ne elicere contritionis actum valet Interrumpenda ne forma est, ut eam sine peccato complere possit Verum opiniones eiusmodi sat est exposuisse lectorum prudentiae, quin tempus teramus in eisdem eonis vellendis. 3XX. Ministri non consecrati, eonscii gravis eulpae, non peccant utique, urgente necessitate quae actum contritionis non permittat. Uerum, hac necessitate sublata, peccant & isti ; ut ex adductis testimoniis, quae absolute de quolibet ministro loquuntur, colligitur : sancta, enim sancte ab omnibus tractanda sunt. XXI. Quaest. XI. Utrum Diaeoni mortaliter pereent, folemniter 'ministrantes Saee doti eelebranti Saerificium, aut Euebaristiam distribuentes e Rem Negat P. La-Croix, peccare mortaliter Diaconum solemniter ministrantem . Hanc opinionem salsam cum gravioribus Theologis reputo. Patet ex Act οβ vr. ubi Diaconatus ordine initiandos non alios voluerunt quam viros Spiritu sancto plenos. S. Augustinus epis. xx I. alias cxlviir. docet, niHI esse in bae vita di cilius, laboriosius, perieuissius Episcopi, aut Presbyteri. aut Diaconi o is , sed apud Deum nihiI beatius si rite peragatur. Si vero perfunctoris , atque adulatorie nibit miserius , is tristus, i damnabilius. Perspicue hanc veritatem docet S. Thomas in IV. dis. xx Im quaest. I. art. 3. - . ubi haec scribit. Lex praecipit vi homo iuste ea quae sunt iusta, exe- , quatur. Et ideo quicumque homo, quod sibi competit ex ordine, facit indigne, quod iustum es , inise exequitur , is contra praeceptum legis facit; ae per hoc percapmortaliter . cuicumque autem eum pereato mortali aliquod sacrum incium pertractat, non es dubium. quin illud indigne Deiat. Unde patet quod peceat mortariter. P. D. Croiκ contendit , Diaconum solemniter ministrantem Eucharistiam in pee-eato mortali, letaliter non peccare, quamvis etiam ex consuetudine id saepius f eiat : Ioc. cit. num. ys. Laxa mihi videtur talis opinio. Diaconus in peccato mo

tali distribuens corpus Chrissi peccat mortaliter : quoniam dispensatio sanctissimum

miniis

118쪽

ministerium est , cui gravem irreverentiam irrogat Diaconus, peccato letali i quinatus . Num vero tot peccata mortalia committar, quot personis corpus Christi distribuit; an unum solum, eo gravius, quo pluribus Eucharistiam administrat: respondi supra, decisionem certam a me dari non posse , nec valde interesse eam scire, cum sciamus hunc graviter peccare , & eo gravius, quo pluribus sacratissimum corpus dispensat. XXII. Quid de Subdiacono solemniter obeunte ossicium suum , dicendum Res non adeo comperta est . Probabilior tamen mihi videtur sententia adfir

mans.

XXIII. Quaest. XII. Peccant ne mortaliter conelanatores Saeerdotes, verbum Dei praedicantes ista5 eulpa inquinati s Resp. Adfirmant Caietanus in III. Part. qu .

XIII. pag. 46o. Andreas de Saussay in Panopi. Sacerd. Part. II. Lib. IV. art. a. Na Varrus in Enchiridio, Iacobus Boudartius in Manual. Theolog. Tom. III. tract. I. s. q. quaest. VI. Henricus a S. Ignatio Tom. In Lib. I. cap. XVI. XXIV. Hane eamdem sententiam docere videtur S. Thomas in IV. dist. xix. qu . II. art. a. ad a. ubi haec habet. Docere sacram Seripturam dupliciter contin- git : uno modo ex incio praelationis . . . alio modo ex incio magisterii; fient Magistri Theongiae docent . Dicunt ergo quidam, quod ille qui primo modo docet, peccotmortaliter, si fit in peceato mortasi notorio; non autem illa qui fecundo modo docet.

Sed hoe est falsum : quia eorum qui docent saeram Seripturam , est idem Dis , is

eorum qui sacram Scripturam ediderunt. Vade eum ad boe ordinetur Scripturae editio ut ad vitam aeternam homo perveniat. . . quisumque impedit finem doctrina, cendo peccat. Impedit autem qui saeram Scripturam in peccato docet , quia ore se

profitetur nosse Deum , factis autem negat. Et dicendum, quod ille qui est in pete to votorio pereat, fis M. fime sic doceat . Sed illa qui es in peccato occusto, pe cat, s primo modo doceat ; non autem, si secundo. XXV. Dominicus Soto in m dist. i. quaest. v. art. 6. limitat doctrinam S. Thinmae , contenditque peccare Concionatorem , si scelus notorium sit; secus, si se occultum. Haec distinctio eonformis non videtur reseriptae S Thomae doctrinae. Ceterum hanc suam doctrinam delinire , & ad QIos, ae publicos peccatores in

II. Cor. cap. v I. PSI. restringere videtur S. Doctor . Inquit enim ex Gregorio: Cuius vita despicitur, resat ut eius praedicatio contemnatur. Unde pubsicus O f mosius peccator cavere sibi debet ne praediset; aliar necat. Quae mihi probabilio Ta videntur, haec sunt. Concionator, occultus peccator, si vitia sua deaestetur, si corde humili, & sncero veniam postulare contendat; non crederem illum graviter delinquere, si ante culpae abolitionem verbum Dei enuntiaret. Contra, si versita l9iliZ hν Corale

119쪽

ν LIB. I. DE SACR, IN GEM

suta simulatione, dg subdola hypocrisi tectus, in vitiis sordesceret , & seelera quctarum alios arguit , flocci ipse saceret, immo admitteret; si pecuniis, honoribus, &dignitatibus, quorum eontemptionem suadet, manifesta ambitione inhiaret et quua sacrilega profanatione excusaret Profanatur enim , inquit alibi S. Thomas, verbum Dei aut per plausum, aut per quaestum. Serio Concionatores perpendant Apostoli verba. Qui alium doces, te sum non doces et qui praedicas non furanssum ;furaris i qui dicis ηοn marebandum , marebaris r qui abominaris idola , faeνilegium Deis e qui in lege Eseriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras i ad Rom.

cap. II. Haec altius memoriae commendent , animoque imprimant Coneionatores curentque ne eorum opera confundant illorum sermonem. Peccent nec ne mortaliter peccato inquinati Coneionantes , illud eertum est di indigne tantum ministerium eos tractare, & quantum per ipsos stat , fructum divini seminis impedire

XXVI Quaest. XII1. misisseν Mi pereati mortalis eo eius teneatur saerame tanter eonfiteri, antequam sacramentum administret , eopia confessarii, is non urgeat necessitas Decurrendi periclitanιie Resp. Negant Probabilistae plures, quos inter P. Dominicus Viva quaes. 1. art. m. q. ubi haec habet . . Notandum ea se men, quod existens in mortali non debeat necessario praemittere consessionem is administrationi sacramenti, cum satis sit ut conteratur e nullum enim huius- is modi praeceptum habetur neque naturale , neque divinum , neque ecclesiastitati cum, neque ex consuetudine . Dum taxat susceptioni Eucharistiae praemittenda is est consessio. MN XVII. Recensi a doctrina mihi & salsa, di laxa videtur . Nullum est praece, pium praemittendae confessionis Αn praeceptum non est cavendi grave, & valde probabile periculum prosanandi saeramenta 3 Nonne praeceptum illud naturale ι& divinum quo iubetur, sancta sancte tractanda esse , astringit quoque ut v; tetur Periculum magnopere probabile indigne illa ministrandit Porro minister qui Confessarii copiam habens, & eonfitendi tempus opportunum , conscientiam a peccatis mundare per consessionem negligit, periculo Voluntarie se exponit, nulla u gente gravi necessitate, sancta indigne tractandi. Quod paucis evinco. Nonne Probabilistae omnes latentur, eontrἱtionem persectam , necessariam ad peccati remissionem, difficillimam esse, arduam , & ita raram , ut in paueis ardeat Sed quid Probabilistas appello 3 cum ipse Catechismus Concilii Tridentini aperte dissio cultatem hanc deelaret II. Parti cap. v. g. 36. his verbis. Ut enim hoc concedamus, contritione peccata deseri, quis ignorat illam adeo velamentem, aerem , is istensam esse oportere, ut doloris acerbitas cum scelerum magnitudine aequar; , eonferrique puste At quoniam pauci admodum ad bune gradum pervenirent . fiebat etiam ues paucissimis bae via peccatorum venia speranda esset &c. ideo elementissimus neus,

120쪽

DISSERTATIO UNICA.

eoncludit Catechismus, elaves regni caelestis Ecclesiae tradidit, Hae eerta doctrina constituta, se argumentor ui administrat sacramentum in materia, vel forma incerta, eum certa in promptu sit, Peccat mortaliter : quia periculo exponit se eramentum invalidae administrationis. Ergo qui Rdministrat sacramentum eum te medio suae indignitatis valde incerto, & raro, certo quod adest neglecto, se ex

ponit gravi periculo indignae administrationis, Nec vis Probabilismi argumentatio nem hane instingit. Administrat illud, laquies, probabiliter digne . Esto. Sed proatiabilius est illud administrari indigne . Quod enim difficillimum , & rarum est.

iri paucioribus contingit, Σrgo probabilius est persecta contritione communiter sue- censos non esse ministros peccato inquinatos. Porro sicut probabilitas materiae, vel sormae, relicta certa quae adest, non aufert perieulum administratisnis inva lidae; ita probabilitas contritionis incertae, & rarae , neglecto consessionis remedio certo, & obvio, non tollit periculum administrationis indignae. Nec enim minus in re necessaria est contritio persecta ad iustificationem ministri peceatoris , quamst necessaria in re vera materia, aut λrma ad sacramenti integritatem : & quem admodum probabilitas non efficit ut materia , aut λrma inepta evadat apta ad sacramentum validum ; sic probabilitas praestare nequit ut contritio imperfecta evadat persecta, qualis requiritur ad peccati abolitionem: sed in utroque easu &materia valida certa , ct contritio persesta certa requiritur. Ergo non minus sa-ierilege administrat qui incertus de contritione persecta, negligit certum consessonis remedium, quam invalide admistret qui utitur materia, vel forma probabiliter dubia, quoties certam praesto habet, XXVIII. Accedit, contritionem persectam non abolere peccatum absque sacramenti volo. Siquidem Concilium Tridentinum IV,. x IV. cap. IV. docet, reconciliationem ipsi contritioni , fine sacramenti voto non esse adscribendam . An praesumi hoc votum sincerum in eo ministro potest qui cum habeat & tempus opportunum, dc Consessarii copiam, paenitentiae sacramentum ominiti Αn reponent Probabilistae , eiusmodi ministrum habere votum confitendi in paschalet Per totum annum ergo absolvet, unget, dispensabit corpus Christit Haec ne paradoxa degi tient Confirmantur haec omnia auctoritate Concilii .Tridentini sese. XIII. cap. VII. ubi statuitur, praemittendam esse a Saeerdote peccati mortalis sibi conscio consessionem sacramentalem , antequam celebret , quantumvis sibi contritus Videatur; dummodo subdit eap. x I. non defit illi eoia confessarii. Quod si necessitate urgem te Sacerdos absque praevia confessione celebraveνit , quamprimum confiteatur. Ne que hoe consilium est , sed praeceptum : neque illud quamprimum intelligitur, ut confiteatur suo tempore; sed prima opportunitate data. Praefata quippe duo Casu istarum commenta damnavit Alexander VII. proposit. 38. & 39. Quamvis autem Eucharistia sit omnium sacramentorum sanctissimum; numquid cetera sacra-

. mena

SEARCH

MENU NAVIGATION