Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIB. L DE SACR. IN GEN

eini sententiam Patribus suspectam non fuisse , nee illis fuisse in anima eam se,ibὸndi . Censura itaque Bellarmini, di de Lugo in doctrinam Catharini omni

no abludit a vero , ut fatetur Vel ipse D. Honoratus Turnely de faeram. in ten. quaest. viti art. I. Ego opusculo Catharini careo I ideo eiusdem doctrinam ex penadere pro meritis nequeo . Ex rescripto testimonio , relato a praelato Turnely , perspicue colligitur , Catharinum requirere in ministro intentionem . & quidem interiorem faciendi quod facit Ecclesia . Excludit vero intentionem quae respiciat aut effectum sacramenti , aut ritum externum sub ratione sermali sacramenti ;ut ipse Catharinus declarat his verbis, relatis a Cl. Turnely. N.on alia intentio ministri requiritur , nisi ut intendat exterius faeere quod facit Eecclesia ; quamvis ipse neque eredat esse Ecelefiam , neque uirum baptismi spiritualem essectum . D ctrina Catharini, ut ex utrisque testimoniis allatis constat , huc pertinet. Minustet qui serio, & deliberate baptixat, legitimum ritum servando , intendit facere id quod Deit Ecclesia . Quis enim , inquit , vigilans Deit aliquid quod Deere non intendit e Et hane esse Catharini mentem fatetur ipse Bellarminus . ut adis vertit praelatus Turnely , Catharinus , inquit Bellarminus loc. eita dupMem diastinguit intentionem et unam faciendi fimplieiter actum externum quem facit Ecclesia ι alteram faciendi actum externum non simpliciter , sed ut faeramentalem, sive animo celebrandi Usterium quod Christus instituit, is Eeclesia celebrat. Et quidem

priorem intentionem ait requiri, posteriorem negat . Intentio itaque , Bellarmino fatente , quam Catharinus negat, ea est quae effectum sacramenti , aut ritum . quatenus formaliter sacramentum est, spectat ; eam vero requirit quae externum Ecclesiae ritum respicit , quemque minister serio , non simulate celebrare Vult . Hoe in sensu Gabriel Vasqueκ in III. Part. S. Thomae disput. xxxv III. cap. II. interpretatur. Αn hoe in sensu exponi sententia Salmeronis possit, ceteri videant . Ex allatis testimoniis in serri videtur, Salmeronis doctrinam huc pertinere , nempe nullam in ministro privatam intentionem necessariam esse, praeter illam quae verbis ip=s exprimitur: ut Ego te baptizo ise. An autem haec satis sit, moκ palam set . Illud est certum , liberius Salmeronem quam Catharinum scribere

IX Sententiam Catharini propugnandam .integro opusculo suscipit P. Sersy , sed, ut mea praesert opinio, desiderandum erat ut Catharini systema propriis eiusdem Catharini verbis exponeret : qaod neglexit. Si enim Catharini sententia talis est qualis a P. Serry , & ab Auctore de re sacramentaria exponitur, mihi salsa est, & a censura Bellarmini eam non absolverem; ut omnibus pateat, me non pro domo , sed pro veritate scribere . Et ut id quod sentio , eandide prodam, P. Serry, & P. Le Druili Catharini systema plus iusto amplificarunt , α odiosum effecerunt ; aut saltem quod Catharinus implicate , circumscripte , &

92쪽

DIISER ATIO UNICA.

,diectis elausulis doeuit, isti, sublatis terminis, Rmplificarunt. Heine est quod P.

Serta in Vix Vind. cap. v I. pag. 39. scribat, P. Salmeronem meliori quam Catha tinum in luce posuisse sententiam de eκterna intentione . Idque verum habet, quia clarius , ct apertius Salinemn quam Catharinus negat internam intenti,

I. III. Deessaria est ad substantialem saeramenti integritatem 'interna mini iri intentio , qua serio , oe vere facere

quesit quod facit Ecclesia.

I. Rimum omnium, V propositam sententiam clare exponam , rescribo can. 1 xi. fessi vii. Concilii Tridentini. Si quia dixerit, in miηistris , dum faerimenta eonficiunt, is conferunt , non reqviri intentionem saltem faetendi quod Deit. geel fia; anathema fit. Aut reiicienda est definitio ista , aut admittenda interna aliqua intentio in ministro conficiente, di ministrante sacramenta. Non primum: ergo secundum . Quod se evineo . Rus exterior administratio sacramenti, secum dum ritum institutum a Christo Domino serio peracta, natura sua , seclusa omni prorsus ministri intentione interna , validum essicit sacramentum I aut secus. Si primum r er o nullo modo administratio saeramentorum ab interiore intentione ministri pendet: quod est damnatum a Tridentino. Si secundum d ergo necessaria est ministri intentio interna. Rursus. Aut minister serio pronuntians formam sacramentalem, S materiam applicans iuxta legitimum ritum, potest intendere oppositum sacere ab eo quod iacit Eeclesia; aut non potest. Si non potest; sed n cessario, posita administratione seria externa, cogitur intendere , & velle id quod facit Ecclesia r superfluus omnino est Tridentinus canon . Frustra quippe definitur Ponendum quod necessarium est, seu quod omittere minister nequit. Iuxta oppositum systema, eo ipso quod minister serio applicet materiam , di sormam iuxta legitimum ritum, necessario intendit facere id quod iacit Ecclesia; ita ut haec voluntas exterior seriae administrationis collidat profligetque contrariam Noluntatem interiorem. Ergo frustra Tridentinum requirit ministri intentionem. Clarius reme plico. Intentio externa separari, iuxta contrariam sententiam , a seria applicati ne materiae ct sormae nullo modo potest. Ergo frustra Concilium, praeter seri m m-teriae ct formae iuxta praescriptum ritum applicationem, requirit intenti nem. Sed illam requirit. Ergo falsa contraria sententia. In hypothesi adversem runa canon Tridentinus se sormandus fuisset. Sa quis Axeris, in ministri , . m.

93쪽

c8 LIB. I. DE SACR. IN GEN

Deramenta eonficiunt, ' conscrunt, fatii esse iocosam, non requiri seriam ad-m In rationem ς anathema fit. Sic eisim, damnata Lutheri ioculari administratione, sublatum emet omne dissidium . At damnatus non suimet error Calvini , aliorumque novatorum, qui seriam reipsa requirunt administrationem , exclusa omni interiori intentione faciendi quod facit Ecclesia. Hanc ipsi intentionem faciendi quod facit Ecclesia, derident ut superfluam. oniam, posita reipsa materia, & forma a ministro, Christus est, inquiunt, qui baptizat; nec in ministri potestate est nol-

Ie baptizare.

II. Quid quod Concilium Tridentinum & intentionem requirit, & seriam admianistrationem l Siquidem distincto canone damnat iocularem administrationem. Haec quippe fess. xiv. can. In definivit. si quis dixerit , absolutionem sacramentalem S cerdotis non esse actum iudicialem, sed nudum miηisterium pronuntiandi, ἐν declarandi remissa esse peccata eonfitenti, modo tamen eredat se esse absolutum; aut S rerdos non serio, sed ioco aboreat anatiam a M. Duo ergo Tridentinum neces saria asserit, nempe & seriam administrationem exteriorem , ct intentionem interisiorem ipsius ministri r quod confirmat ibidem eap. vi. ubi damnat primum Lutheri errorem, asserentis Sacerdotem posse iocose absolvere ; pr.t scribitque seriam emteriorem administrationem, a qua contendunt adversarii inseparabilem interiorem ministri intentionem e & praeterea animum vere absolvendi necessarium decernit. Quae duo si desint, nullum esse sacramentum definit . Atque adeo non debet paeniteηι adeo sibi de sua tuus fide blandiri , ut , etiamsi nulla illi addit eo tri:iο , aut Sacerdoti animus serio agendi, vere absolvendi defit Rc. Si ab animo serio agendi inseparabilis foret animus absolvendi ; seu stra, ct inepte addidisset Concilium ρο vere absolvendi. III. Confirmo hanc doctrinam sub alio aspectu . Aut sufficit Heu Iaris adminia stratio; aut non sufficit seria sublata interiore ministri intentione. Quandoquidem quaero et ex ministri voluntaria & deliberata exteriori materiae & sormae applicatione iuxta Ecclesiae ritum , coalescit ne eo ipso sacramentum; tametsi interius n. inister fingat, derideat , & formaliter nolit ritum illum sacramentalem Ais Hoc est enim systema tuum. Ergo quod ioco, aut serio applicatio haec fiat, dummodo sit iuxta legitimum Ecclesiae ritum , perinde est . Quoniam, inquis, posita materiae, & sormae, iuxta praescriptum ritum, exteriori applicatione, Christus est qui baptizat. Ergo neque iocus impedire, nee gravitas exterior efficere sacramentum potest; sicuti, ut a caussis naturalibus exempla arcessam, posita applicatione ignis ad materiam, & propinato homini veneno, sive loco, sive serio id fiat, ad effectum quod attinet , perinde est. Finge se mimum reipsa applicare materiam, &formam baptismi ioculari actione I voluntarie tamen & deliberate , licet ioculari, res dc verba applicat iuxta Ecelesiae ritum . Minister, non secus ae mimus,

94쪽

DISSERTATIO UNICA.

interius deridet, ct improbat ritum illum; serio tamen eχterius rem peragit, ut gravia mala declinet, quae subire, si eius occulta derisio innotesceret, deberet. Quodnam inter utrumque discrimen Ambo Voluntarie & deliberate rem agunt. Ambo ea omnia servant quae servanda Ecclesia iubet. Non sane aliud discrimen, nisi quod ille mani sestus, hie occultus derisor sit. Nullum est sacramentum in primo ea suo Ergo nullum quoque in secundo. Id solum discrimen esset, quod in primo ea sunobis eonstaret, nullum reipsa esse sacramentum , secus in secundo. Ceterum, si minister patefaceret suam voluntatem contrariam interiorem , occultamque deri sionein, vix esset qui. iterandum sacramentum non iudicaret; ut quidem mihi vi detur, admita quod fides adhibenda ministro esset. IV. Praeterea Coneilium definit, nullam esse sacramenti ad ininistrationem iocose peractam . Numquid Concilium restringit suam definitionem ad exteriorem irrisi nem, & loeularem administrationemὶ Minime gentium. sed absolute pronuntiat. Si defit animvis θνio agendi. Quo fundamento coarctant adversarii haec verba ad exteriorem dumtaxat ritum An non deest animus serio agendi, cum adest ani mus revera irridendi ; tametsi extrinsecus non se prodat An novatores, ut iam diui, post Lutherum non excludunt mimicam , ct iocularem externam administrationem 3 Qui intus deliberat, Nolo abs uere, nolo baptizare, nonne animo inisteriori simulat, deridet, subsannat 3 Nonne intus testatur se nolle facere quod facit Eeclasiat Quomodo ergo intendit facere quod facit Ecclesia uia reipsa delioberate ponit ritum, & ea quae extrinsecus agenda Ecclesia praescribit At si hoc sat esset, perperam Concilium requireret intentionem iaciendi quod facit Ecclesia; solamque seriam exteriorem administrationem praescribere debuisset. V. Ad haec omnia respondent Contensonius , Serry, Le Druin , nos sophistica aequivocatione confundere. id quod facit Ecclesia, eum eo quod intendit Ecclesia. Ecclesia peragit ritum externum sacrum materia & forma simul applicatis; intendit vero hominum sanctificationem. Qui externum peragit ritum, intentionem habet faciendi quod facit Ecclesia ; licet non intendat id quod intendit Ecclesia. Interpretamentum hoc vanum est. Ecclesia non iacit ritum , ut dicitur materialiter, sed religiosum & saerum . Ut sit eiusmodi , voluntas ministri necessaria est quae ablutionem illam eκteriorem saeram religiosamque esticiat. Cur enim Deus, non seipso, sed Sacerdotum ministerio conficere , & conferre sacramenta voluit Ut ministri, tamquain animata instrumenta, nomine sui principalis auctoris Christi Domini agerent. Novatores dumtaxat effutiunt, Deum solum sacramenta con si xst , nihilque ministros agere . Utique non requiritur ut ministri intendant se cxβmentotum effectum, hominumque sanctificationem. At intendant necessam est efficere ritum externum religiosum & sacrum . Perspicue confirmat S. Thomas hanc doctrinam, di effugium ad versariorum praeclιidit . Opponit sibi III. Part. TOm. VIIL E ii I q est.

95쪽

o LIB. I. DE SACR. IN GEM

quaes lxiv. art. IO. arg. I. hoc ipsum interpretamentum. Miletur quod intentio reacta mini ri requiratur ad perfectionem sacramenti. Intentio enim ministri debet eon formari istentioni Eeelesiae. Sed intentio Ecclesiae semper es recta. Ergo de necessit se ad sacramenti perfectionem requiritur intentio recta ministri. Responsum quod praebet , adversarioruin systema penitus convellit . Ecelestae intentio recta es ἐν quantum ad sacramenti perfectionem, quantum ad sacramenti usum; sed prima jectitudo perfit sacramentum, fecunda operatur ad meritum. Et ideo minister qui conformat intentionem suam Ecclesiae quantum ad primam rectisudinem, non autem quantum ad secundam, perficit quidem sacramentum, sed nou est sibi ad meritum. Ut itaque minister perficiat sacramentum, ad Ecclesiae se conformare intentionem debet. Non tenetur vero ad Ecclesiam se eonformare , quatenus haec sacramenti effectum, seu hominis sanctificationem intendit. VI. Extra omnis disputationis aleam sententiam nostram, nisi me amor sallit , constituit Alexander VIII. dum anno I 69o. hanc prop. 3α prosaipsit mist baptismus collatur a ministro qui omnem ritum externum , formamque baptizandi observat, intus vero in rorde suo apud se resolvit e risu intendo facere quod facit

Eeel a . Varia sunt adversariorum interpretamenta, quibus circumvenire hane damnationem student; sed, ut ego quidem arbitror, omnia vana'. Caspar Iuvenin respondet, Canonistas Gallos rata non habere decreta Romana quae a Pontis sice summo proxime non emanant. Hanc responsionem ut sutilem reiicio . Animadverti alibi, iure P. Michaelem Elizalde Probabilistis pluribus improperare , quod pontificia diplomata ambabus ulnis suscipiant, exaltent, amplificent, dum sibi favent; dum e contrario sibi adversantur, captiosis distinctiunculis ea eludere studeant. Merito haec. eadem increpatio retorquenda est in Iuvenin, aliosque Ca- non istas Gallos, qui pro ingenio eiusmodi decreta reiiciunt. VII. Respondent secundo Serry, Le Druin, Milante , dc idem Iuvenin , Pr positionem merito proscriptam esse, quod absoluta sit , comprehendatque omnem ritum, sive loco, sive serio peractum : ideirco in sensu Lutheri, qui baptismum, etiam scenicum, dc theatralem, validum fabulatur, propositionem damnatam esse contendunt. Responsum istud omnino salsum existimo. Lutheri error de iocosa ,& mimica administratione damnatus fuit & a Leone X. di a ConeiIio Tridentino . Frustra contra hunc errorem, nullo modo expressum in hac propositione, anathema innovatum esset. Gratis asserit P. Serry in Vind. Vind. cap. x II. sententiam Lutheri, a nonnullis maleferiatis impudenter recusam in Belgio , praelatam

formasse propositionem. Unde hoc colligit 3 Catholicorum nemo Lutheri errorem, damnatum a Tridentino, propugnavit umquam. Quid quod ipsi Lutheri discipuli mimicam, & iocularem administrationem reiiciunt Tantum abest ut aliqui ma Iesertati recuserint in Belgio Lutheri errorem, quin e contrario , sicuti advertit Cl. Disilire t . y GDOSIC

96쪽

Cl. Laurentius Berti Lib. XXX. eap. xVI. nonnulli LOVanienses Theologi , praecipue Farvaequesius , qui exteriorem seriam intentionem . lassicere propugnaverant, simul atque inteli erunt promulgatum decretum Alexandrinum , damnatam Faria vaequesti sententiam iudicaverunt,& contrariam de necessitate interioris intentio nis sententiam propugnaverunt. Et hoc constat ex P. Leonardo Vanroy rina. II ex Aurelio Piette Tom. H Ex Francisco Henno Belga tris. I. disp. IV. quaest. II. art. a. qui indicat thesim proscriptam decerptam suisse ex thesibus Farvaequesit , qui sententiam de exteriore intentione , exclusa ioculari, & scenica administratione, acriter propugnaverat. Frustra itaque damnatam propositionem arctare student adversarii ad mimicam administrationem; cum nec verbum sit in ea thesi , unde tam arbitrarium figmentum erui possit ; immo conceptis verbis solam opinionem negantem internam intentionem, nulla ludificatione patefactam, recta& apertissime petit. Intus vero in corde suo apud se resisti : Non intendo Deere quod Deit Ecelesia. Ubinam vel levissimum vestigium externi ioci Tam peregrinum dc violentum adversariorum commentum argumento est, illorum opinionem percussam in praefata thesi esse . Nec maioris momenti est quod subdit P.SeMy, se videlicet Praesules, consultores , dc iudices Romae testantes audivi me , sententiam Catharini nullo modo petitam in dicta thesi suisse . Quidquid si de Catharini systemate, cuius doctrina non adeo aperta est : nos dicimus , damnatam esse opinionem quae defendit, validum esse saeramentum, serio ritu exteriori servato; tametsi Minister intus prorsus nolit laeere quod Ecelesia facit, quin administrationem extrinsecus serio peractam, intus improbet. & derideat. Quod liis ibri in quibus contraria opinio defenditur, non sint proscripti, nihil suffragatur eudem opinioni; cum non ideo aliqua opinio sit probabilis , quia liber in qua de fenditur, non est proscriptus. VIII. P. Dominicus Viva, qui passim thesium damnationem extenuare pro viaribus studet, hane plus iusto amplificat. Siquidem num. I. inquit. ,, Catharinus M tamen . . . . Sylvester, Paludanus, & alii apud Lugo putarunt , requiri quiis dem intentionem faciendi quod facit Ecclesia , sed iaciendi materialiter , non

,, forma liter, hoe est requiti intentionem adhibendi ritus, ae caeremonias externasis ab Ecclesia praescriptas, non tamen intentionem eonferendi sacramentum , is gramis riam sacramentalem nomine chrilli principaliteo verautis, prout fit in Ecclesia .is Hanc opinionem abolitam iam ἡ ἐν sepultam exeitavit deinde D: Maria Scribo- nius &e. Sententia quae docet non requiri intentionem proaucendi effectam sacramenti, seu gratiam sacramentalem, non est abolita, neque sepulta ἰ Cum sit communis inter Theologos. IX. Plura in confirmationem sententiae nostrae adducere testimonia de Scripturis, & Patribus possem, quae brevitatis studio praetereo. Eugenius IV. in in-

97쪽

1 LIB. I. DE SACR. INGEM

Itructione Armenis data, haec decernit. Omnia saeramenta tribus perficiuntur , vi. Miret rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, persona ministri coη- ferentis sacramentum eum intentione facieσdi quod Deit Eeel aer quorum si aliquo desit, non perfitur saeramentum. Testimonium istud peremptorium est. X. Communi ratiocinio illustratur sententia nostra . Quae sunt natura sua ad varios usus indifferentia, determinari ad unum debent per aliud . Atqui ablutio exterior, etiam invocato Trinitatis nomine, indifferens est ut sit prosana, vel saera. Ergo intentione ministri determinari debet, ut sacra evadat. Determinatur , inquis, per seriam formae a Christo institutae prolationem. Falleris. Externa ablutio indifferens est ut sit aut seria, aut iocosa; sacra, vel profana. Ut non sit mumica, necessaria est intentio qua serio peragatur. Ergo ut non sit prosana , &mere naturalis, necessaria est intentio, qua determinetur ut sit sacra. Rursus sicut ablutio infantis indifferens est ad usum sacrum, aut profanum; ita Verborum fgnificatio indifferenter ad varios usus sanitatis corporis, vel animae adhiberi pot-- est. Ergo ut ad sacrum usum determinetur, necessaria est ministri intentio. Cedo : minister, dum ritum externum peragit, aut illum peragit ut a Christo institutum; aut secus. Si primum; iam habet intentionem interiorem faciendi quos facit Ecclesia, & exercendi ritum illum ut sacrum. Si contra intendat exercere ritum illum, .non ut institutum a Christo ; immo ut institutum a Christo intus

deridet, improbat, detestat tir, quemadmodum fatentur adversarii, cum intus velit non baptizare; iam non exercet ritum ut sacrum. Quomodo enim sacrum es-

scit ritum illum Quomodo ut Cluilli ministrum se gerit 3 Nonne Catholici mnes fatentur, Sacerdotes potestate in accepisse a Christo ministrandi sacramenta e Nonne istius potestatis exercitium ab ipsius libera ministri voluntate pendet Numquid minister hac potestate a Christo accepta utitur, cum expresse renuit eam adhibere .XI. Insiliunt, Sacerdotem se gerere ut Christi ministrum, dc potestatem ab e dem acceptam exercere, quoties applicat sermam, & materiam praescriptam; &ablutionem ex adiectis circumstantiis patrinorum, sontis baptismalis , aliisque determinari ad ritum lacrum . Vetum effugium istud iam praeclusum antea est Nam sicut ablutio indifferens est, ita verba indifferenter ad plures adhiberi signi-ες tus possiunt. Si nefarius Sacerdos puerum in fonte lavaret sanitatis caussa , &divinas personas iuxta praescriptum ritum invocaret, hae deliberata interna inten-lone, ut sanitatis donum puero obtineret: numquid baptizatus puer esset, quam Vis Adstantes ex circumstantiis baptizatum crederent Si aiunt; ergo verba illλ suam Vim ita a Christo habent, ut nullo modo ab intentione ministri pendeant.. iod si hoc adfirmes , concedas oportet, verba illa, etiam a mimo, ab ebri Rb amente prolata, sacramentum perficere; ut supra iam demonstravi exemplo, ignis,

98쪽

Ignis, qui applicatus sive a stulto, sive ab ebrio, sive a mimo , perinde combuarit, quia independenter ab intentione applicantis vi comburendi instructus est . Similiter si verba evange,ica ita a Christo vim perficiendi sacramentum habent ,

ut ab. intentione interna ministri nullo modo pendeant, sive loco , sive serio adiplicentur, parere effectum debent. Qμα omnia quam sint absona, nemo non via

det a

XII. Praelata ratiocinatio tota est S. Τhomae, qui III. Parti quaest xxv. art. 8.haee scribit. cuando aliquid se babet ad multa, oportet quod per anquid determinetur ad unum, si ilud esci debeat. Ea vero quae in Deramentis aguntur , possunt di- ver sis agi; sicut ablutio aquae quae fit in baptismo , potes ordinari is ad mundianam corporalem, is ad sanitatem corporalem , is ad ludum , is ad multa alia bu-iu Odi. Et ideo oportet quod determinetur ad unum, ides ad sacramentalem effectum, per intentionem abluentis. Et bae intentio exprimitur per verba quae in sacramentis dicuntur; puta eum dieit : Ego te baptizo in nomine Patris ire. XIII. Sibi savere hunc textum P. Serry loe. eit. & P. Le Druin contendunt ob ultima verba. Sed manifeste saliuntur . Utique intentio exprimitur per verba , nisi mendacium contingat. Spectetur integrum allatum testimonium de indifferentia eorum quae ad perficienda sacramenta adhibentur: dc, nisi praeiudiciorum caligo mentem Oblatiret, continuo veritas apparebit. Ea, inquit Angelicus , qus isfacramentis aguntur, sive materiae, sive formae sint, possunt diversis modis agi. De. terminari haec debent. Per quidi Per verba 3 Minime, reponit S. Doctor, sed Perintentionem. Et ideo oportet quod determinentur ad unum , idest ad sacramentalem ectum, per intentionem abluentis. Quae postea intentio verbis exprimitur . At si nefarius Sacerdos ablutionem determinet pet iniquam occultam intentionem ad unum, nempe ad effectum sanitatis, munditiei, aut levaminis; tune suam intentionem determinantem verbis externis adstantibus, & in soro humano Occultat . allustr t Angelicus hane suam doctrinam ibidem art. to. his verbis. Intentio ministri potes perverti duplieiter : uno modo respectu ipsius saeramenti , puta cum aliqui nora intendit sacramentum conferre , sed derisorie anquid agere ; pc est

tolsit veritatem sacramenti, praecipue quando Ixam intentionem μteνius manifestat , In hoc testimonio sitam suam sententiam esse, respondet Serry Atacit. cap. VII. ad ditque, non esse audiendum Gonetium , qui hoc testimonio nostram confirmari sententiam asserit. Cqntendit is, ν. praecipue sita Me, non comparate sumendum

esse. Idem asserit P. Le Druin . Sed interpretatio haec cavillatoria est, ct prorsus inepta : siquidem manifesta doctrina :Αngelici est , ministri intentionem nullum

efficere posse sacramentum; tum vero praecipue, cum minister hanc suam perve sa in intentionem eκterius manifestae r quia tum omnium Catholicorum sententia sacramentum nullum est. Subdit Angelicus loci citi ad a. Intemio ludicra, vel iocosa

99쪽

ν LIB. I DE SACR. IN GEM

eos exeludit mimam rectitudinem intentionis , per quam perficitur sacramentum. Nulla hie exterioris manifestationis mentio . Absolute desinit Doctor sanctus . intentionem ludicram nullum essicere sacramentum quia excludit rectitudinem primae intentionis, quae sacramentum perficit . Alia plura S. Thomae testimonia referre omitto, cum allata satis superque illius mentem declarent.

. IV. Diluuntur adversae fenient ne obiecta.

I. Uae heterodoxi pro administratione iocuIari baptismi obtrudere solent . . . paucis perstringam , cum sint a Theologis nostris centies convulsa. Qua tuor exempla, ex historia ecclesiastica deprompta, opponunt . I. S. Athanasius , cum puer esset, alios pueros ludens in maris littore baptizavit : quem baptismum ratum habuit Alexander Episcopus Alexandrinus; ut reserunt Rufinus Lib. I. hist. cap. XIV. Socrates Lib. III. cap. xv. Sozomenus Lib. II cap. xv II. II. Ratum quoque habitum fuisse S. Genesii baptismum, a mimo in theatro administratum , scribit Ado Viennensis in suo Martyrologio ad diem et s. Augusti. III. Nicephorus narrat Lib. III. cap. ust. Iudaeum quemdam a sociis ludentibus in littore maris bapti Σatum suisse. IV. Dioscorus, in theatro ludens, baptizatus est. II. Resp. Duplex praebent Theologi responsum ad factum S. Athanasii. Princi pio falsitatis revincunt sactum quod de S. Athanasio narratur. Secundo , admissa laeti narratione, dicunt, Athanasium serio baptismum ministrasse ludentibus pueris. iuxta ritum quo ab Episcopo conserri baptismum viderat. Agebat enim tum Athanasius annum duodevigesimum. Quare per ludum collatum fuisse baptismum narrat Rufinus, comparate ad oblectamenta quibus pueri operam dabant I secus comparate ad intentionem qua Athanasius catechumenos baptigabat. Genesi baptismum fabulis quoque eruditi Critiei aecensent; & Scriptores ipsi in hoc facto narrando discrepant, ae ineptissimas nugas venditant imperitis. Nam alii bapti- atum Genesium volunt a mimo in scena, alii a ehristiano Sacerdote, alii ab Angelo. Nicephorus narrat, puerum hebraeum non invitum serio baptizatum fuisse, re cum ceteris templum ingressum ab Antistite Constantinopolitano examinatum fuisse . Re comperta, decrevit Episcopus, inquit Nicephoxus, ut etiam in illo: quod deesset, iuxta mysterii executionem, eo teretur , nempe ut baptizaretur , si nondum vere baptizatus suisset; aut confirmaretur, si validum susceperat baptinma. Ad quartum exemplum de Dioscoro architheatro respondet S. Augustinus Opist. lxv II. ad Alipium, non in theatro, sed senem, miraculorum, quae & in filia ad sanitatem restituta, & in semetipso expertus fuerat, vi excitatum , baptisma

100쪽

su seepisse. Addunt editores operum S. Augustini, & Dioscorum non arebiibeat,viis seu eomoedorum ducem, sed arcbiatrum sed medicorum principem fuisse evincunh. Is eum prius christianam religionem lusisset, V Vit se christianum futurum, si si liam aegrotantem sanatam Videret, O beneficio accepto, promissis non stetit . sed caecitate, & paralysi a Deo percussuβ tandem Votum implevit; ut suis tiar

rat S. Augustinus. III. Opponunt heterodoxi praeter recensita exempla auctoritatem Innoeentii IRIn III. Deeret. cap. Si quis pMerum de butis ubi haec scribit. es nee e quisa his tranae sciat quid sit Ecclesia , quid butietatus , ly unde sit , nee quod gerat is in au facere quod facit Ecclesia; si iamrn facit , quia formam servat , nihilominu

Dptizatus es . Truncatum testimonium obtrudunt . Nam continuo Innocentius subiicit. Unde fi aliquis in casu necessitatis constitutus, vel etiam Me necessitate , vadat ad Saraeenum, em dicat, Baptiza me ; is doceat eum formam, e , iue Sararenus baptizet, non eredens per immesonem aliquid aliud fieri ni= madefactionem , is noui tendat eum bapti zare, veI etiam madsfacere secunaeum intentionem petentis baptismum, ides ut baptismur operetur quisquid operari potest, is ipse baptizans tamquam minister eonferat quod alii baptizantes conferunt; vere baptizatus est . Sed fi boe non intenderet, non baptizaret. Constat heine, internam requirere Innocentium intentionem : quia si non intendit conferre quod alii baptizantes conserunt, baptismanuIIum est. Ratum baptisma ait, etiamsi minister non intendat facere quod Ee- cIesia iacit; immo etiamsi contrarium in mente gerat, de intentione in esse humba ptismi loquens, ut eius verba subiecta perhibent : ut baptismus operetur quicquid operari potes. Addunt, hane Innocentii IV. doctrinam privati Doctoris esse , quae, etiamsi falsa foret, nullum facesseret negotium. Neque doctrina haec inserta est corpori . iuris ea nonici; ut falso intrepide asserit P. Le Druin de re facta mentaria pag. Ior. ubi hoc Innocentii testimonio firmare suam opinionem stu

dei νIU. Obiiciunt x. defensores externae intentionis auctoritatem L Augustini, qui Lib. VII. cap. liii. de baptismo contra Donatistas plurimas instituit quaestiones Valde proIixum est testimonium quod eommuniter obiicitur, & varia sunt Auch rum responsa. Interpretatio Q. P. Laurentii Berti, in Augustini doctrina udriatissimi, mihi arridet. Perdoctus vir, post allata aliorum responsa, S. Augustini quaestiones paucis perstringit, & germanum sensum exponit Lib. XXX. cv. xvi. Prima Augustini quaestio est de baptismo dato ab eo qui non accipit, sed curiositate aliqua didicit, quemadmodum dandum st. Paganus, a Christiano fimbutus ritu baptiaeandi apud nos servato, tradit quod didicit . Ratum baptisma istud astarit Augustinus: quia intentio adest iaciendi rem sacram Christianorum. Secunda quaestio est de baptismo eius q*i accipit eum simulatione, sive fallans in Ecclesia, sive iocans, sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION