Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

menta sancta non sint Ergo si Tridentina Synodus iubet ut Saeerdos, licet sibi, contritus videatur, Praemittat consessionem sacramentalem celebrationi, legitime inserendum videtur, praemittendam quoque esse administrationi aliorum sacramentorum. Nonne contritio persecta seque delet peceatum in celebrante Missam , ac in ministrante absolutionem Nonne aeque incerta & dissicillima est contritio perfecta in sacerdote. qui celebrat , ac in Sacerdote qui absolvit Nonne mortalgee peccat tum qui indigne celebrat , tum qui indigne absolvit Discrimen solum in quod gravius peccet indigne celebrans ob maiorem sacramenti sanctitatem . Athoe non tollit quin mortaliter peccet Sacerdos paecator qui indigne absolvit . Ergo cum in utroque casu aeque incerta sis, de rara persecta contritio, sequitur in sutroque casu ad tollendam hane incertitudinem , & periculum indigne tractandi ancta, praemitti consessionem debere. XXIX. Haec omnia non confirmat modo, sed docet Cateehismus Coneilii Tridentini II. Part. cap. v. 4s. his conceptis verbis. Verum fi quid salutis nostrae ratio postulet, confideremus profectσ quoties vel mortis perieulum imminet, vel amquam rem bractare araredimur euius tractatio homini peccatis contaminato non eo veniat, veluti eum sacramenta administramus, aut pereipimus , toties eonfessis prae-- termittenda non es. Quid ad haee P. Viva An nobis opponet Dianam, Escobar, 'Gobat, & alios eiusmodi 3 Sed Eeclesia sui Catechismi doctrinam, seeus opiniun- eulas Calaistarum. nobis amplectendam imponit . Et sane mirari satis non vacat Auctores istos , qui, relictis regulis ab Eeelesia in suis Conciliis , & Ritualibus Praescriptis , commenta quorumdam neotericorum propugnanda suscipiunt. Nam praeter Catechismum , Rituale. quoque Romanum hanc consessionem praemittendam monet. Sacerdos, si fuerit pereati mortalis sibi conseius quod absit ad δε- cramentorum administrationem non audeat accedere, nis prius eorde paeniteat. Sed si babeat copiam Confessarii , ἐν temporis , utique ratio ferat, eonvenit consiteνi. S. Carolus Borromaeus is Achis Ecclesiae Mediolanensis pari. rv. Sacerdos, inquit, ad sacramenta ministranda vocatus primum Dialeste , ἐν intime recogitare debet, an alicuius pereati mortalis .... sibi conscius fit. Quod si reum se ipse novit, prius sacramentali confessione se expiare studebit : contritionem certe habere quam dirigeniis mo curet, si scilicet copiam non habeat confessarii. Consilia ne haec esse inquient, non praecepta Haec scilicet consilia , haee documenta, hae instructiones sunt quas Ecclesia Episcoporum voce nobis sequendas imponit . Qui, his neglectis, adhaerere potius volunt quorumdam Calaistarum, quos certe Deus non comstituit regere Ecclesiam suam, placitis, caveant ne suo indulgentes genio , dc se,& alios saltant. XXX. Ut laxam quoque reiicimus opinionem Salmanticensium , qui tract. 1 cv. v I r. punct. II. num. IOI. haec sciabunt. is Immo, si consessionem sacramentantem

122쪽

DISSERTATIO UNICA. Q

iEm in peecato mortali tantum audi x, dummodo habeat propositum consten.ώ di, Vel habendi actum contritionis, di V m Verba absolutionis proserat non ,, meeat mortaliter ut docent Henriquer, re Diana. Auditis ergo poenitenti, eriminibus , interrumpere sacramentum debet Consessor, ut impleat propositum eonfitendi, vel ut ad contritionem e citandam sese disponat An actio sacramen illis noti incipit , contiu uo Re pseniten supponit Ecclesiae elavibus peceata sua. ω minister pro tribunali audit Ad momentum illud quo applicanda est forma

materiae, protrahere ministri Valent aut contritionem , aut exeeutionem propositi - eonfitendi 3 Haec paradoxa imbecillitati meae apparent. Si me errare sapientes tu dicant, ignorantiae meae veniam impertiant.

CAPUT XII. uuando, Θ qmbus mimiseri dispensare fac ramenta

teneantur .

. 'Mnes Sacerdotes curam animarum habentes , divino iure administrare is cramenta tenentur suis parochianis: pastor quippe alere gr m suum debet . Concilium Tridentinum fest. xx III. cap. I. debitum istud exponit his veris bis . Praecepto divino mavdatum es omnibus quibus animarum cura eommissa est , oves suas eognoscere , pro bis sacrificium offerre , verbique divini praedicatione ,

Doramentorum administratione , ac bonorum omnium exemplo pascere , pauperum . 'aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, in cetera mania

pastoracta incumbere . Neque tantum rogati ex iustitia administrare astringuntue Parochi; verum etiam ipsi saepe inquirere debent , num oves sacramentis indigeant. Pastorum quippe est invigilare super ovium necessitatibus, cto indigenitis . AIinistrare sacramenta debent & in gravi necessitatis periculo, & extra necessitatem, quoties rationabiliter ea postulant parochiant i ut eommuniter docent mmnes. Onus istud contraxit animarum curator , dum officium suscepit. Et non modo sacramenta ministrare, Verum etiam instruere, illuminare, solari oves suas debent evangelici pastores. II. Saluberrimum est monitum quod pari. iv. exhibet S. Carolus Borro. maeus . auacumque vero diei , veI noctis bora ad saeramenta infirmis ministranda Parochus vocabitur λ cum praecipuum eius munus, cuius ea a a reliquo populo δε- paratur , ab Ecclemque fustentatur , praeter cetera , eorum administratio sit . NuLiam iam sanctis pietatis inciis moram isterponet I immo populum s enumero . prout occasio lustrit , accurate praemonebit ut eum opus est parochiali administratio

123쪽

98 LIB. L DE SACR. IN GEM

ne , atque oscio, quamprimum, libere se occersat , nulta habita neque temporis ἰὴ que Dei dictantis, neque Miterius cui cumque incommodi ratione. Dum vero ac

eelsetur, subdit sanctus Archiepiscopus, Itantum Abesse debet ut verbis, vel vul tu, vel alio signo ostendat se gravate iturum , quin potius illius eui ministrare debet, salutis desiderio se accensum Patrem praebens , verborum benignitate, vultuque hilari, caritatem paternam significante, & libentissime, & ut potest celerrime accedat.

III. iniare peetant Parochi, superioresque omnes qui se morosos , agrestes pamaros, difficilesque subditis praebent in iis praestandis quae ex officio porrigere debent. Vae illis qui hirsuto vultu, qui fronte contracta & eaperata , aliisque si

gnis subditos absterrent, reiiciunt, contristant. Tum enim ad petenda necessaria ,& eongrua animarum subsidia accedere subditi non audent . Quapropter absurda quae hine consequuntur, in superiorum animam recidunt . Pastoribus, & superio ribus omnibus quibus animarum concredita cura est, vultus hilaritate , verborum suavitate, & comi tractatione ut alliciant sibi oves suas, curandum est. Hue ii lotum ossicium pertinet. Adversus debitum istud plus minusve peccare possunt iuxta temporum, necessitatum, & subditorum diversitatem. IV. Animarum Pastores, & curatores omnes tempore pestis astringuntur eum vitae periculo sacramenta ministrare subditis suis, morbo contagioso insectis; ut Patres omnes docent , dum explicant oraculum Christi Ioan. x. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis . Id similiter praestare ex iustitia tenentur , dum

parochiani in extrema necessitate versantur . Quare non pastores, sed mercena-

fit illi sunt qui tempore pestis fugiunt ; nisi de Episcopi consilio id iaciant, id neosque ministros substituant . Veri pastores, non quae sua sunt, sed quae ad gregis salutem pertinent, quaerunt. Omnes curam animarum habentes serio meditentur divinam increpationem quam adversus eiusmodi pastores Propheta Ezechiel cap. xxxiv. describit . pastoribus IsraeI, qui pascebant semetipss : nonne greges a pastoribus pascuntur e Lac comedebatis , is lanis operiebamini ; is quod erassum erat , occidebatis : gregem autem meum non pascebatis . Quod infirmum

fuit, non consolidastis; is quia aegrotum , non sanastis ; quod confractum est, non a gastis ; is quod abiectum es , non reduxistis; ἐν quod perierat, non quaenis rsed cum austeritate imperabatis eis , is eum potentia . Et dispersae sunt oves meae , eo quod non esset pastor ; ἐν factre funt in devorationem omnium bestiarum agmi , is dispersae sunt . . . . Propterea pastores 'audite Uerbum Domini . . . . Eece ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum , is cessare faciam eos , ut ultra non presaut gregem , nec pascant amplius pastores semetipsos. U. Hoc pabulum limitant Probabilistarum non pauci ad duo sacramenta nece m-

124쪽

DISSERTATIO UNICA

eessitatis, baptismum nempe, & pce nitentiam . Sed restrictio iniusta est . Εκ iu

nixia quippe viaticum. & extremam unctionem ministrare astringuntur , ut ego quidem arbitror : quia utrumque hoc sacramentum divino praecepto suscipiendum iubetur; ut infra, cum de his sacramentis sermo erit, declarabitur. VI. Non modo pestis, verum etiam persecutionis militaris tempore commora ii Pastores debent cum ovibus suis, Vel in talem locum se se recipere, ex quo suNeurrere illis facile queant a Si omnes parochiani fugerent , comitari eosdem Pa stores possent . Incumbit utique ipsis Ecclesiae, & sacrorum vasorum custodia ;sed haec, nempe calices, pixides, Olea sacra, dc cetera secum asportare valent , de sacras hostias consumere , etiam non ieiuni , si timeant haee surripienda, &male tractanda a militibus . Fugere Pastores non debent, dum oppidum obsessum capitur armata manu ἐ' quia vix contingere tum potest ne plures parochiani extreme indigeant. VII. Deficientibus tempore pestis Parochis , sacerdotes privati tenentur etiam eum propriae vitae periculo sacramenta ministrare extreme egentibus, & communitati peste laboranti assistere. Bonum enim commune praeserendum privato est . Circumstantiae tamen spectandae sunt. VIII. Sacerdotes ordinum mendicantium potissimum, deficientibus Parochis, tenentur vi proprii instituti, & caritatis praecepto sacramenta ministrare peste laborantibus . Sunt quippe Episcoporum , ac Parochorum eo eratores, is laborum suorum participes , inquit Clemens v. in Bulla Dudum de sepulturis . Hi prae reliquis Sacerdotibus ad id astringuntur, quod huc pertineat eorumdem institutum , ct quod populorum oblationibus, & eleemosynis vivant. Ideo enim civitates, &oppida mendicantes Fratres ad se vocarunt, conventus, & Ecclesias iisdem aedificarunt, eleemosynas in dies offerunt, ut auxiliares copias tempore spiritualis belli promptas habeant . Quando itaque contagium in civitate , in oppidis gratatur, & animarum curatores haud sussciunt , praestare subsidia necessaria caritatis Praecepto Regulares mendicantes tenentur ; cum illorum prodissio animarum

salutem spectet . Nec ipsi tune fugere licite pomunt ; sed Praelato iubenti ut peste insectis sacramenta ministrent , obedire debent . Immo ipsi Religiosi vitam

contemplativam profitentes , si necessitas urgeat , & desint alii Saeerdotes , succurrere proximo extreme Iaboranti astringuntur. Quandoquidem vitae contempla- tivae professio non eximit ab observantia legis naturalis , quae iubet ut proximo extrema neeessitate preta auxilium pro viribus conseratur. VIII. Quaest. I. Lieite ne administrari saeramenta indigno valent ρ Resp. Negant omnes ; cum sit expressum Christi Domini mandatum, id vetans Matth. v II. 2υ- Iite sanctum dare eanibia , neque mittatis margaritas vestras ante porcos . Sacerdotes enim sunt dispensatores sacramentorum : ergo fideles sint necessum est. Fi-

125쪽

1oo LII. L DE SACR. IN GEM

deles autem, prudentesque minime essent, si indignis prosananda sacramenta Drrigerent. Nec satis illis est non ministrare eadem indignis ; sed id praestare debent, ut prudenter praesumere possint esse dignos qui ad sacramenta suscipienda accedunt ; ita ut pro sacramentorum diversitate maiorem aut minorem diligentiam adhibeant. In sacramento poenitentiae, in cuius administratione iudicis personam sultinent sacri ministri , exactior habenda notitia est ae poenitentis dispositione . Similiter promovendorum ad sacros ordines, cum sacramentum istud b num commune spectet, mores, & indolem investigare Episcopi debent. IX. Quaest II. Administranda ne sacramenta sunt peccatori occulto, veI publico tResp. Peccatori occulto publice petenti sacramenta deneganda non sunt ; sicuti Christus Dominus Iudae sanctissimam Eucharistiam non negavit , sed praebuit, ne eum diffamaret. Divini magistri exemplum imitandum omnibus est . Peccatori tamen occulto occulte petenti deneganda sacramenta sunt, nisi lassicientia dederit poenitentiae sincerae argumenta.

X. Heinc peccatoribus publicis neganda sacramenta sunt, sive publice, sive occulte petentibus I tum ne sacramenta indignis porrigantur I tum ut evitetur Publicum scandalum. Ita docent Patres omnes. Crimen publicum dicitur aut iure , aut sacto seu fama, ut alibi explicatum est . Deneganda ergo sacramenta sunt omnibus comicis , tragoedis . mulierculis cantatricibus , psaltriis , saltantibus in theatris, publicis concubinariis, seneratoribus, adulteris, ceterisque id genus. XI. P. Claudius La Croix Lib. VL pari. I. num. 338. contendit , doctrinam hanc Veram esse aris; secus, si mortis metus immineret. Tum enim cum P. GO-bat Tom. I. num. 273. Dicastillo num. 292. Sporer num. I 88. Escobar num. 3 I. dcvliis ministranda sacramenta ait, nisi petantur in odium fider, vel contemptum religionis . Quoniam , inquit , citati Auctores notant , praeceptum non ministIRΠ-di sacramenta indignis non esse pure negativum , sed resolvi in assirmativum , prudenter, di fideliter dispensandi . Peregregie . Prudens ergo studium consulendi propriae vitae praescribit tradere sacramenta publicis peccatoribus, qui armata manu iuguluna petunt Sacerdotis , nisi ministret Adfirmans ergo est praeceptum istud Christi Domini , seu in adfirmativum resolvitur , ποδειe dare sanctum caniabu , neque mittatis margaritas voras ante porcos e Prudenter ne , & pro temporum diversitate administranda , aut neganda sunt sancta canibus, & porcis Abominabiliores enim porcis, & canibus sunt scelesti homines, qui minis, & damnorum metu extorquere sacramenta audent . Sed audiamus argumentationem

quam P. La-Croiae nomine Gobat, Sporer, & E Obar obtrudit. Ad vitandam publicam infamiam peccatoris occulti eidem petenti sacramentum ministrandum est. Ergo ad evitandam similem infamiam, aut mortem propriam, ministranda sacramenta sunt peccatoribus publicis. Nimium sophistica est argutatio isthaec. O

126쪽

DISSERTATI9 UNICA. 1 or

e ultus peccator ius habet ad publicam suam samam . Qtii eam laederet , pecea ret, scandalumque publicum ingereret . Idcirco ad haec crimina vitanda admini strandum est peccatori occulto publice petenti sacramentum . Sacerdos vero paratus infamiam, & mortem pati, ne publicis Peccatoribus sancta mysteria pro dat, virtutis heroicae ossicium exercet, & fideles aedificat. Primis religionis no stiae saeculis fideles dira tormenta , bonorum iacturam, & mortem subibant, pri usquam sacros codices, ex Vasa sacra Proderent infidelibus . An non sint infide ii deteriores publici peccatores , qui scelerum iniquitate foedati, vi, & minis sa eramenta sibi dari urgent Non extorquent in odium fidei . At extorquent in eontemptionem sacramentorum . An sacramenta venerantur nefarii homines, qui Saeerdotes Dei infamiae , di mortis metu cogunt ad eadem ministranda 3 Quare falsa mihi videtur recensita opinio. XII. Quaest. III. Licet ne fimulare sacramentorum administrationem ob morais me iam e Resp. Duplicem distinguunt simulationem e alteram sormalem , quae directe intendit alium decipere ; alteram materialem , quae fit ob iustam caussam , permittendo alterius deceptionem . Simulationem sormalem Omnes damnant, non modo in administratione sacramenti, sed in quocumque alio casu : est enim for male mendacium ; quod sive fiat verbo , sive signis , & nutibus , perinde est ;dummodo animo fallendi fiat. De simulatione materiali disputarunt olim Calaistae; & Ioannes Sanchea, Scitdere, & alii quos refert Diana, licitam propugnarunt. iniam opinionem damnavit Innocentius XI. in hac propositione 29. Urgens metus gratis est caussa iusta sacramentorum administrationem fimulandi. XIII. P. Claudius La. oiκ Lib. VL pari. I. num. I 3. contendit, iuste damnatam fuisse laudatam propositionem : quia indefinita est, abstrahens a simulatione formali, vel materiali . Inquit enim : si Propositio relata, suit iuste damnabilis , se hoc ipso quod diceret simulationem administrationis esse licitam , loquendo ina, definite de simulatione, & abstrahendo a formali, vel materiali , etiam ex ciro cum stantiis vitiosa r unde nunc per damnationem nobis certum est non licere se simulationem administrationis sacramenti sormalem, & proprie dictam. An au-

tem' damnatio extendi debeat ad simulationem materialem , eoAigi non potestis ex Terbis decreti. Hinc dividuntur Auctores e nam non debere ad eam extendi ,, tenent aliquis e contra debere extendi suis contendit Gormaz.

XIV. En quam verum sit, unius distin stivneulae beneficio interdum eludi vim damnatae alicuius thesis. Vel ipse P. Visa in trutina in hanc proposit. num. a. fatetur , Dannem Sanctum , auctorem damnatae thesis , de sola materiali simulati ne loqui; immo de hae sola materiali sim viatione disputatum fuisse asserit, &quidem vere, idem T. Viva. Formalem quippe simulationem, ut & ipse advertit num. I. omnes Catholici damnant . Falla ' est quod scribit P. La-Croix , eoEL

127쪽

2 2.

LIB. I. DE SACR. IN GEM

ei non posse ex verbis Mcreti, damnationem extendi ad simulationem materia iem; immo ex verbis decreti evidenter constat , damnationem petere directe si mulationem materialem. Urgens metus gravi es causa die. Non ergo animus de eipiendi, sed studium vitandi gravis damni imminentis caussa est simulandi sacra mentorum administrationem. Hunc vero metum a Peccato purgare simulationem praefatam, contendebat Saneius cum aliis: dc hoc insensu damnata thesis est. Nullus quippe metus, ne quidem mortis, sat est ad excusandum a gravissimo erimune isnulatorem sacramentorum . Et quamquam in thesi non exprimatur metus mortis; tamen , quia est indefinita , omnem metum includit : idcirco illius eo, tradictoria indefinite, & universe vera est. Simulatio enim abusus est potestatis supernaturalis , quam Christus concessit . non ad simulandum , sed ad sanctifican

das animas.

XV. Excusant communiter Auctores eum qui ex metu gravi iniusto eontrahit matrimonium ; quamvis nullum essiciat sacramentum ς quoniam tune deest tum materia, tum sorma sacramenti; cum desit voluntarius consensus , Matrimonium autem ob metum gravem contractum, nullum est,

CAPUΤ XIII. De dispositione ex parte fuscipientis facramenta; ει an

a malis ministris peti administratio fac ramentorum

I. C Oli homines viatores iunt saeramentorum rapaces , Istorum alii adulti . o alii ratione destituti, ut insantes, de amentes. In istis nulla requiritur dinpositio ad suscipienda sacramenta quorum sunt ea paces . Apti autem sunt insanistes ad suscipiendum baptismum , confirmationem , & Eucharistiam . Olim enimnsantibus post baptismum conserebatur confirmatio, dc Eucharistias quorum duorum administratio nunc suspensa illis est; & solum post rationis usum haec duo sacramenta eis conseruntur , valide quoque sacramentum ordinis susciperent ;quamvis peccaret minister illud conserens . Infantes Frgo, dc amentes baptiκari valent absque ulla illorum dispositione ; ut constat ex perpetua Ecclesiae praxi. Ad validam aliorum sacramentorum susceptionem praecedere baptismus deis het, cum sit ianua , dc fundamentum aliorum sacramentorum : hoc quippe sacramento essicimur Christi membra . Heine Concilium Nicaenum I. eap. xl x. definivit Clericos, invalide baptiaatos , rebaptizandos esse, & iterum sacris ordiis nibus initiandos. II. Disiti reo f , i

128쪽

u. In adultis ratione utentibus ad Validam sacramentorum susceptionem requi ritur consensus aut formalis , aut Virtualis , aut saltem interpretativus I ut eom muniter Theologi docent cum S. Thoma , qui III. Parr. lxv III. artis.' in quit : Eu parte baptizati requiritur volunto , sise intentio fuseipiendi saeramen tum. Excipitur Eucharistia, quae consistit in re permanente textra usum . III. Quare falsam existimo Caietani, & aliorum opinionem, qui sustinent, saeeD ut adulti rationis compotes non habeant voluntatem contrariam, sed merepassive se gerant . Requisitur enim Positivus consensus e quoniam nullus adultus iustificationem assequitur . nisi consentiat ; ut definie Concilium Tridentinum s stivi. cap. vir. ubi inquit : Iustiscatio est sanct catio , is renovatio vitae interioris homisis per voluntariam susceptionem gratis, donorum . In percipiendis baptismo, eonfirmatione, poenitentia, extrema unctione sat est ut adulti habeant ii tentionem interpretativam . Id patet ex constanti Ecclesiae traditione . Morbo qu;ppe repentino oppressis , dc Gmutescentibus ministrat Ecclesia baptismum , absolutionem , extremam unctionem , quoties testimonio aliquo constat quod eadem postulaverint. Hanc interpretativam intentionem non lassicere in miniis stro , supra ostensum est . Verum eonsensus , seu intentio recipientium fusius explicabitur , dum de singulis sacramentis sermo erit. Morinus contendit , validum esse saeramentum ordinis invitis administratum . Verum de hoe suo i

eo a

IV. Quaest. unici Liset ne petere sacramenta a ministro indigno e Re . Indiagnum ministrum vocamus quem certo & sine ambiguitate scimus in peccato mortali versari , & quem neque ante administrationem , neque in ipsa administratione contritum ex indiciis moraliter certis iudicamus . Nisi haec notitia habeatur , botruin, & fidelem saeramentorum dispensatorem praesumere quemquam minimum debemus . Improbus sacramenti minister aut est Sacerdos privatus , habens potestatem administrandi sacramenta , paratusque illa petentibus conse re; aut est Parochus, seu animarum curator, cui ex ossicio incumbit sacramenta gregi suo praebere . Rursus facinorosus minister aut est aliqua inustus censura, dc excommunicatus non toleratus ab Ecelesia; aut toleratus. Non tolerati , sunt aut publice dc nominatim excommunieati, dc denuntiati , ut definitum est in Coneilio Constantiet, si per extravagantem a Martino v. editam in eodem

Concilio ; aut publici percussores Clerici a Tolerati vero censentur qui nee sunt publice dc nominatim excommunieati , nee notorii Clerici pereutares . Tandem indigni ministri aut sunt haeretici, dg schismatici; vel sunt intra Ecclesiae sinum , ut ceteri Eatholici omnes. His positis v. Ad quaestionem propositam .espondeo , non licere extra necessitatis casum sacramenta petere a ministro nefario, seu peceati mortalis labe inquinato , & ut

G iiij tali

129쪽

tali cognito, qui nec sit Parochus, nec ea ministrare paratus. Ratio obvia est :quia qui a tali ministro sacramenta peteret, eidem offendiculo emet , & occas ne in peccandi praeberet : quod fieri absque peccato nequit . E contrario licitum est parochiano extra necessitatis casum petere sacramenta a suo Parocho, eiusqtie vices gerente , cui ex ossicio incumbit sacramenta gregi suo administrare ; tametsi sciat illum in peccato mortali versari, nulloque modo esse contritum : quoniam tum parochianus utitur iure suo, & petit rem bonam, quam sancte tradere Parochus, si velit, potest. Si tamen alius minister probus adesset, & ministrare paratus ; tum Christi caritas urgeret ut, misso facinoroso Parocho, ab illo sacra memta peterentur. Si vero ministri probi desint, tum a malis, & improbis ministris licite peti sacramenta possunt, quemadmodum , urgente necessitate gravi , .potest quis citra peccatum a seneratore parato pecunias mutuo accipere : quia absque senore praebere illas usurarius potest. VI. Sublato necessitatis casu, non licet petere, & accipere sacramenta ab hae reticis, aut schismaticis, qui extra Ecelesiae sinum degunt ; ut docet S. Augustinus Lib. I. de bapt. contr. Donat. cap. II. ubi haec habet. Si quis, cum possit in ipsa

cathohca aecipere, per aliquam mentis perversitatem eligit in schismate baptizaeri , etiamsi postea venire ad Catbolicam cogitat, quia ceri ι est ibi prodesse faeramentum ,huod a bi accipi potes ; proculdubio perversus, is iniqu*s est, tanto perniciosius . quanto scientius. Ita enim non dubita rςἷς illic accipi, sicut non dubitat illie prodes.s ctiam quod alibi acceperit.

VII. In casu extremae necessitatis, nempe in extremo mortis periculo, de non in alio quocumque casu, licitum est ab haereticis, & schismaticis ab Ecclesia praeia ei sis petere duo summae necessitatis sacramenta, baptismum, & poenitentiam . Id declaratum habetur in Concilio Tridentino fus xiv. cap. vir. ubi haec stituta sunt. In Ecclesia Dei sempeν custoditum fuit ut nutu fit reservatio is articulo mortis;

atque ideo omnes Sacerdotes quoslibet paenitemes a quibusvis robur, im censuris ab octeνe possunt. Diserte docet hanc veritatem S. Augustinus Lib. II. de baptis coni. Donat. cap. II. inquiens. Si quem forte colerit extrema necessitas, ubi Cathoticum per ea em accipiat, non invenerit, by in animo pace carbolica custodita , per aliquem extra unitatem catholicam positum accepexit quod erat in ipsa ealbogica unitate accepturus, s statim etiam de hae vita migraverit, non eum nisi Catholicum deputamur . Si autem fueris a corporali morte liberatus , cum se catholicae congregationi , etiam corpora i praesentia reddiderit, unde numquam corde dis erat , non solum non in

probamus quod fecit, sed etiam securissime. verissimeque laudamus : quia praesenum Dium credidit cordi suo, tibi unitatem servabat, θ' fine sancti baptismi sacramento quod, ubicumque invenit, non hcmisum, sed Dei esse cognovit, noluit ex bae et ita mi- arare. Licet igitur a quocumque ne facio Sacerdote, sive catholico, sive haeretico, . si vo

130쪽

. DISSERTATIO UNICA. ios

sive schismatico, sacram ema necessitatis summae, qualia sunt baptismus , & pce

nitentia, petere, dc accipere ' quoniam fidelis non est remedio necessario defrau dandus ob ministrorum improbitatem. VIII. Metbesius Sum. Christ. III. Parn quaest. XVI. docet , petenda esse praefata duo sacramenta ab haeretico, dc schisi ratico in extremo mortis articulo, dummo

do scandalum absit Catholicorum. Si enim, inquit, Catholici non temere crede rent, suscipientem ab his ministris sacramenta, talem susceptionem approbare, de in auctoritatem illorum haeresim, dc schisma adducere; tunc.deberet is . a baptismo, de poenitentia suscipiendis abstinere, dc suae saluti consulere per baptismuin in voto, dc per contritionem. Q lod de adultis intelligendum vult, secus de in .fantibus : quia tum scandalum esset tantum passivum. Scandali hypothesim diffi-eillimam video. Nam Catholici sciunt, licitam petitionem, & validam collationem esse sacramentorum in mortis articulo a quocumque Sacerdote . Illorum e

go scandalum esset pharilaicum. Si qui petit, suspectus antea de haeresi fuerit ,

protestationem fidei catholicae emittat , & sacramenta necessaria a quocumque suscipiat, ut unico summoque suo negotio consulat. IX. Ut sacramenta licite petantur a miniItro malo, sed tolerato , sufficit gravis necessitas, puta observantia praecepti communicandi in paschate ; quando tamen nullus adsit Sacerdos probus. Argumenta quae eontra hac emas dicta obtrudi solent, nempe scandalum, occasio peccandi, quae praebetur facinoroso ministro, cooperatio in eiusdem peccatum, nullius sunt momenti : quoniam scandalum pas suum est, nullamque peccandi occasionem praebet qui propriae saluti consulit, &quae Dei sunt, a malo ministro petit. Tum solum peccaret qui peteret ab iniis quo ministro sacramenta, quando nulla gravis ratio ad talem petitionem urgeret. Plures alias quaestiunculas quas movere non pauci solent , praetereo, cum non sit pretium operae easdem dispicere.

CAPUT XIV.

De c.eremoniis sacramentorum , cs' de iis guis sacramentalia dicuntur.

i. Olydorus Virgilius Lib. VI. eap. D. de reri inveni. Vocabulum caeremonia r - - petit a Caere Hetruriae oppido, inquiens. Sic Romanis placuit omnem di vinum cultum caeremonias appellare a Caeritibus Hetruriae populis: ii enim, c pia urbe Roma a Senonibus Gallis , sacra Romanorum , a Vestalibus invecta , perbenigne receperunt , usque eoque servarunt, dum patria a Camillo esset re-

SEARCH

MENU NAVIGATION