Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LId. m. DE EUCHAR ISTIA i

nisi per figuram . Vel enim pronomen boe nihil demonstrat, vel panem demonia strat. Nihil pronomen hoc demonstrare , dici non potest. Neque affirmari valet, eo pronomine , demonstrari panis species et quia istae non sunt corpus Christi. Quid ergo demonstrat 3 Corpus Christit Affirmari nequit. Quoniam pronuntiato hoe pro nomine, nondum est corpus Christi. Propositio quippe ista, Hoc est corpus meum, speculativa non est, sed practica, quae id essicit quod significat. Sed promistiatio solius pronominis non essicit Christi corpus. Ergo pronomen hae sgnificare nequie corpus Christi. Reliquum ergo est ut panem significet. XIV. Mirum est has dialecticas trieas in scenam reduci a Calvinianis Sophistis, quas Theologi scholastici a pluribus iam saeculis di severius dispexerunt, & pNnitus profligarunt . Si Moyses virgam in serpentem convertens dixisset : Hic est serpens. Si Deus uxorem Loth in statuam salis, & Christus aquam in vinum i mutans dixissent : me est DI: boc est vinum. Quid pronomen boe in his promissitionibus perhibuisset Quid reponunt rabulae acuti S. Thomas III. Part. quaestis

Ixx VIII. integro art. s. vim istius, pronominis hoe in forma eucharistica discutita nihilque opponunt novi Sophistae quod non fuerit ab ipso dc enucleatum, & pro fligatum . Innumeras dissicultates , dc subtiles argutationes, quae congeri solent, praetereo, & paucis dico, ineptissimos esse cavillatores tum Sacramentarios, tum Calvinianos, dum pronomen hoe in primo propositionis instanti pronuntiatum o trudunt. Pronomen enim avulsum , dc separatum a propositione sua nihil dete minate significat. Pronomen autem in hac propositione pronuntiata, de completa determinate corpus Christi sub sacris symbolis contentum demonstrat. Quoniam omnia praelata verba simul accepta id essiciunt quod significant. Si unum ab alio avellas, tum significatio, tum essicientia destruitur . Tota ergo dc completa ora tio spectari debet : dc in hae eompleta propositione pronomen hoe eorpus Christi. ut dixi, demonstrat. Hae simplici de naturali interpretatione evanescunt omnes dialecticae tricae, de innumera sophismata quae multiplicari super hoc pronomine solent . Si plura tamen cupis , eonsule S. Thomam sic. cit. ubi omnia subtilitet seque ac solide diseutit, exponitque. XV. Opponunt ε. In hac propositione, Hoc es, eorpus meum, verbum est usura Patur in Scriptura sancta pro significat ; ut pluribus eiusdem Scripturae testimoniis

constat tum ex veteri, tum ex novo testamento. Nam Gen. xv II. circumcisio ου

catur foedus, idest signum faederis: de cap. xlti dicitur: Septem spicae plenae septem

ubertatis anni sunt , idest significant. Item Matth. x III. Ager autem es mundus. Rursus Ioan. X. Ego sum Utium t dc cap. xv. Ego sum vitis vera. Et tandem LCOr. x. Petra autem erat Christus, idest significabat Christum . Resp. Haee ipsa s phismata quae Sacramentarii , de Calviniani suis ealamo opponunt, desperata in evincunt illorum caussant . Quae eniri ineptior argutandi forma i Verbum es ia

302쪽

quibusdam Scripturae divinae testimoniis l0co verbi riuificat usurpatur . Ergo et iam in hae propositione , Hoc es φρσυ mcum ' Si argutatio valeret ; legitime i8serte Ariani , & Sociniani possent οῦ in h/c propositione , Verbum caro factum es, hoe verbum est idem valet ac figηi σφοῦ qui sic usurpatur in pluribus Seri

plurae locis . In Qmnibus quae opponuntur testimoniis, ex subiecta materia , ex adiectis eircumstantiis , ex verbis ipsis quae antecedunt, & iubsequuntur. ger manus sensus verbi est obvius apparet. Gem xv II. circumcisio vocatur faedus , quia reipsa ibidem vers. Io. asseritur et ut fit signum far eris inter me τοι. Si militer cap. xl I. manifeste patet Ioseph verbum μηt accepisse pro significant . Nam Pharao interrogabat quid suum somnium portenderet, quid significaret :& iuxta interrogationem factam Ioseph respondit, septem boves pulchras , di septem spicas plenas septem ubertatis annos esse , idest significare. Matth. xiit. parabola proponitur . Parabola autem natura sua' figurata est . Parabolam ne Christus proposuit , eum Eucharistiam instituit 3 Quis animo non eoneipit , figuratam esse Christi locutionem , cum dicit Ioan. x. & xv. Ego sum Uium rsum vitii, e In his, & similibus propositionibus metaphora aperta est, ea que ibidem Christus explicat . verba Apostoli & sne , & eum figura intelligi possunt . Si de spiritali petra sermo st, verbum est figuram nullam continet ;s petra materialis intelligatur, sensu mystico Christum petram spiritualem repra sentat : & tune verbum est figuram prodit , sed obviam, dc cuique manifestam ex circumstantiis sacri textus . Apostolus enim ibi Corinthios instruit , quomodo Iiraelitis omnia in figura contingebant . Iam illis baptisma Christi figuris maris .ec nubis in veteri testamento adumbratum ostenderat et manna, & aquam e petra manantem repraesentaverat ἱ immo petram ipsam , unde aquae scaturierant , spiritalem manifestaverat . Ergo ex sermonis serie plane intelligitur , petram esse signum , dc figuram Christi , quin opus fuerit ut id Apostolus explicaret .

XVI. Plura alia obtrudunt Sacramentarii, & Calviniani , quae obvia sunt, &penitus convulsa a Theologis nostris, a Ven. Bellarmino, a Perronio, a Conten- sonio , a Natali Alexandro, a Turnely , & ab aliis permultis. Idcirco eadem praetereo, cum instituti mei ratio eo tantum pertineat, ut lectori meo praecipua dumtaxat dogmatum nostrorum capita exponam , eumque doctrinam catholicam doceam, missis innumeris novatorum tricis & cavillationibus, quae caussam im Plicant, & obscurant . Illorum argutationes omnes lubet ipsius Calvini verbis , quae luculentissima dominica verba ex eiusdem sacrilego ore extorserunt , convellere . Inquit ergo haeresiarcha iste Lib. IV. Institui. cap. xv II. s. ita Memiserimus quaηtum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus sancti virtus , O quam fustum fit eius immensitatem modo nostro velis metiri. Quod ergo mens no

303쪽

fra non comprehendit, concipiat fim . Et denuo g. 32. subdit r Porro de modo si qui, me interroget , fateri nora pudebis, s simi eo arcanum quam ut te ive

isto meo eomprehendi , UeI enarrari verbi queat ἰ atque, ut apertius didam, expostior magis quam intelngam . Itaque meritatem Dei, in qua aequiescere tuto fiere , hie fine eonirmosa amplector . Pronustiat His arnem suam esse animae meae cibum, frutiinem esse potum. Talibus actimentis aπimam ilii meam paseendam osse

νο in Dera sua coena . Iubet me sub fmbolis paris vim corpus ἐν fangulis, suum fumere, manducare, ac bibere. Vibii dubito, quin is ipse VERE porrigat .is ego reeipiam . Non igitur sola sacra symbola panis di viui . sed earnem &sanguinem Christi sub sacris symbolis contenta sumis, manducas, & bibis. M dum veru inessabilem quo corpus, ct sanguis Chrissi sub sacris symbolis eontinentur , te ignorare sine pudore iure sateria . Nihil opportunius in veritatis catholicae eonfirmationem pronuntiare ille poterat , nisi postea manifestis blasphemiis, quae se non intelligere fatetur, impetere audacissime adhu suis M . tae a

Lutheranis gratiam iniret , & Sacramentarios non contristaret, mediam tenere studuit viam. Sed eum non posset eossem ad concordiam revocare. Omne1 errabundos, di eriminosos declaravit. Ad perpetuum novatorum pudorem. confusi

nemque, interest referre dissidia quibus Lutherani, Sacramentarii, dc Calviniani semeti s discerpunt. quod proprio ingenio metiri, suisque argutarionibus exponere tantum arcanum audeant . Verba sola transcribo quae Calvinus habet sub finem. op euia de caena Domini: inquit enim : Suborei sunt Zuiulius, O OEeolampadias , qui . . . quam praesentiam christi in coma credere debeamus . . . dicere omittesant. Adeo ut Lutberus eos nibiI praeter signa nuda , spiritualis obstantiae vacua relinquere velis existimaret. Ideo coepit palam obsistere ; ita ut pro haereιieis habendos denuntiaret. Ex quo semeI efferbuit contentis , se temporis pro gressu adaucta , is inflammata est , ut aeerbius aequo exagitata fit per annor plus nus quindecim , quibus interim , neutri Hieros aequo animo ἐν placido audire sustinebant . Nam etsi semel contulerunt inter se . tanta tamen Mimorum alienatio erat, ut re infecta discesserint . cum etiam ad coneordiam aliquam accedere debuis-l ent, magis ae magis regressi sunt , nihil magis oectantes quam us opinionem fuGm Iuerentur, is contrariam refutarenι. Habemus itaque, qua re impegerit Lurberus , in quam etiam OEeolampadius , O Zutvlius. Lviberi partes erant ab initio ammonere , non esse propositi sui praesentiam localem talem statuere , qualem Tapsae omniant . . . . Denique ex quo mota es contentis , ipse modum excessit tum in aeclaranda opinione sua , tum in aliis nimia acerbitate vituperandis . Cum enim itae debuisset explicare , ut sententia eius recipi posset ; pro solita Tebementia sua , ut contraria asserentes impugnaret , hyperboficis Aqxendi formis utebatur e c. Alii etiam offenderunt . . . dam nimis sudisse, ae diligenter in hoc toti ineumbebant ut osse

304쪽

assererent panem Uy vinum, eorρ ' Det inem cbrisi vocari , quod istorum meua Mi : non euitarunt Iibi hoc interWa sim L Mesaeum , ut adiungerent signa esse, ut nibilominus veritas cum eis eoni ηδε si . . . Utrique profecto in eulpa fur runt, dum se se mutuo audire ποπ fustinuerunt. xvii. Haec intestina bella & clades quibus mutuo se discerpunt, lacerant, &iugulant novatores nostri, illorum ora perpetuo obstruere silentio deberent , vul tusque aeterna ignominia suffundere . Realem praesentiam defendit Lutherus, &pro haereticis habet Zuinglia nos , OE lampadianos, figuratam dumtaxat praesen tiam propugnantes . Sedere inter has turbas iudex Calvinus ambit, & sedare eum nequeat belligerantes , turbas Omnes errantes pronuntiat . Realem praesentiam Lutheranorum Ireiicit . Zuinglianorum signa vacua, quae portendunt, non continent Christi corpus , execratur. Quid ipse defendit Signa vacua non sunt Ergo vere continent, & non figurate significant corpus Christi. Adest ergo prae sentia realis in Eucharistia Adfirmat, de negat, distinguit, & involvit : & dum tribunal erigit, ut lites dirimat, novas suscitat, omnia perturbat e & dum Zuin gliani , de Lutherani mutuo praeliantur , Calvinus dc secum , dc contra omnes pugnat . Tanta dissidiorum , dc tenebrarum caligine Deus operuit novatorum mentes. Si hoe augustissimum sacramentum humani ingenii aciem fugit , fatente Calvino ipso ; quid miseri homines cervices erigunt adversus universam Melesiam id dominica verba vanis eommentis cavillantur, de andabatarum more invicem digladiantur Ex quo ab Ecclesia , in qua regeniti fuere , destiaverunt , in plurimas seiuncti sectas , nulli bi pedem fgunt , nisi in furore de

odio contra matrem quae eos regenuit. Opportune illos depingit Irenaeus Lib. IT ad vers. haereses cap. xxxv. coguntur hi tales semper typos tuorum , ἐν im gines imaginum adinvenire , est numquam figere animum suum in uno vero Deo . Si ad punctum temporis rationem induere novatores, positis praeiudiciis , di odio adversus Ecclesiam Roman catholicam , vellent, exploratum haberent , partes litigantes iudicis personam sustinere haud posse in hac dirimenda controversia ; sed vivo iudice opus esse . Ad hunc ergo iudicem , nempe ad perpetuam Ecclesiae traditionem, ad unanimem Patrum consensum, coniugiendum est. Ad hune iudicem Sacramentarios, dc Calvinianos vocamus.

305쪽

18o LIB. III DE EUCHARISTIA

Realis, oe subsantialis praesentia corporis , oe sanguinis Cbsisti in Eucharisia ex perpetua oe constanti Patruui, Θ Conciliorum traditione demonseratur . .

I. C. Ignatius martyr epistola genuina ad Smyrnaeos scribit. Haeretiei ab ristia , oe Oratione absinent , eo quod non confiteantur Eucharisiam ea messe Salvatoris nostri PD Christi, quae pro peccatis nostris passa es . Haeretici isti Simoniani erant, dc Menandriani , qui sicuti veram in Christo carnem non adamittebant, ita in Eucharistia veram Christi earnem negabant. II. S. Iustinus martyr apol. II. Quemadmodum per verbum Dei bomo factus L fus Chrsus Sanator noster ἐν earnem, sanguinem salutis nostra eausa habuit ;ita etiam eam , in qua per preces verbi eius ab ipso profecti , gratiae sunt actae. alimoniam inearnati illius Iesu earnem , sanguinem esse edocti sumus . Eo m do, inquit S. Martyr, per verba dominica Eucharistia fit caro, & sanguis Christi, quo modo per incarnationem Verbi Christus carnem, & sanguinem sumpsit Nullum hie figurae, & metaphorae effugium is ΠΙ- S. Irenaeus Lugdunensis Episcopus, & martyr , discipulus S. Polycarpi, qui praeceptorem habuit S. Ioannem Evangelistam, Lib. IV. cap.xxx II. ait: Panem in quo gratis acta sunt, corpus esse Domini, ἐγ calicem sanguinis eius . . . Quema modum qui es de terra panis, percipiens invoeationem Dei, iam nos communis sanis es, sed Eucharistia ex duabus rebus constans , terrena, b caelesti , sic or corpora nostra percipientia Eucharistiam , iam non sunt eorruptibilia , Dem resum rectionis habentia o Item Lib. V. eap. II. Quando ergo ἐν mixtus casiae , is f Eus panis percipit verbum Dei, is fit Eucbarisia sanguinis , is corporis Christi. IV. Tertullianus Lib. de resurrea. earn. ωρ. v I rL haec habet. caro abavisur .

ut anima emaculetur et raro ungitur, ut anima consteretur .... caro corpore,

Duuine Christi vescitur, at anima Deo saginetur. Eo modo earo vescitur corpore, & sanguine Christi, quo abluitur, & ungitur. Non abluitur, nee ungitur in figura r ergo nee vescitur in figura . Praeterea Lib. IV. ea xl. contra Marcionem

haec scribit. Aeeeptum panem, is diseributum discipulis corpus Dum illum fecit :Hoe est corpus meum, dicendo, idest figura corporis mei. Figura autem non fuisset , nisi veritatis esset corpue. Hoc testimonio abutuntur Calviniani , ut suum confirment errorem. Sed, ut advertit Contensonius, ct post ipsum Haberi, Tur-

306쪽

hεly, Druin, & alii, nimis peregrinos in hae propositione intelligenda se pro dunt. Sensus legitimus germanusque propositionis hie est. HOC, idest panis, qui

olim erat figura corporis mei, est cεrpus meum. Familiares sunt Tertulliano eius . modi transpositiones . In Lib. coni. Proxeam cap. XXI K. inquit e Christia mortuus

s. iris unctus . Numquid acuti Calvinistae τε uuctus effutient pertinere ad praeiadieatum mortuus , dc non ad subiectum Cissur ' Numquid dicent, Tertullianum Christi mortem, pro unctione accepisse Sic ergo intelligenda est propositio : chii flu, , idest unctus , mortuus est . In hoc ipso Lib. coni. Marcionem citans Psalm. t v tr. verba , Aperiam in parabolix οι meum , haec subiicit. Aperiam in pora b. us meum , ides similitudinem. Haec vox similitudinem subiectum afficit, ne in pe paresbiam , non praedicatum , seu os meum . Neque eiusmodi translatae Io eutiones . Totulliano tantum , sed Patribus quoque aliis familiares sunt. Plu libus evinctita citati Theologi, hanc esse Tertulliani mentem , quae ego brevia

talis cauta mira facio. U. s. Cyprianus epist. lim ad Cornelium . Quomodo enim docemus , aut provocamus eos in eo essione nominis fauninem suum fundere , si eis militaturis Christi sanguinem denegemus f Aut quomodo ad martyrii poeulum idoneos facimus , suon eos prius ad bibendum in Ecelsa poeulum Domini iure eommunicationis a

mittimus y Vana emet ratiocinatio Cypriani , si in figura dumtaxat sanguinis Christi poeulum sumendum suasisset . Nam reposuiment sancti Consessiores , in figura se profusuros proprium sanguinem I quemadmodum in figura Christi sanguinem potare solent. VI. S. Cyrillus Hierosolymitanus cateches. Iv. haee ad baptizatos scribit . eeo deres umquam panem nudum , is vinum nudum . corpus enim est , fanavis christi fecundum ipsius Domini verba . Quamvis enim sensus hoe tibi fug- gerit , tamen fides te confirmet , ne ex gustu rem iudices ; quin potius habeareae fide. pro certissmo , ita ut nutu subeat dubitatio, esse tibi donata eorpus ,

ἐν Duuinem . Non sensus hic audiendi , sed una fides consulenda , inquie

S. Pater.

VII. S. Ambrosius Lib. IV. de Deram. eap. 1. inquit: sisut verus est Dei Filius Dominas noster Iesus Christus , nan quemadmodum homines per gratiam , sed qua si filius re substantia Patris ; ita vera raro , Mut ipse dixit , quam accipimus. Si Calviniani Christum dicere non audent in figura essie Filium Dei; neque in figura in Eucharistia nobis eum dari, iuxta Ambrosiam , dicere possunt . Addit Doctor sanctus eap. iv. haec quae sequuntur. Tu forte dieis et Meus panis es usitatus. Se p is se paniι est an e merba saeramentorum et ubi aeeesserit eonseratio , de pare fit crero C si . . . Quomodo potest qui panis est , esse corpus Christi ' Oσ-secratime . consecratio autem quibus verbis est , is cuius sermqnibus f Domini Ie-

307쪽

LIB. IIL DE EUCHARISTI A.

D. reliqua omnia gus incuηtur in superioribus , a Sacerdote dicantis , Lamdes Deo deferuntur . . . . Ubi venitur ut conficiotur venerabile sacramentum , is, Bon suis sermonibus Sacerdos , scd sitis ν cbristi sermonibus. Ergσ sermo chri conficit hoc sacramentum. vi II. S. Gregorius Nyssenus, S. Basilii frater, oratium catecheto eap. xxxvir. dotaeet . Recte Dei verbo sanctificolum poπem in Dei Verbi corpio transmutari ere do . . : Et bis similiter panis , Nut ait .aυψο- , sanctificatur per verbum Dei , b Orationem , non eo qui em qued cibo mediante in Verbi corpus evadat, saequod statim per verbum in corpus transmutetur , sicut dictum est a Verbo r Hoe est

corpus meum.

IX. S. Ioannes Chrysostomus bom. lxxx III. in Matiis. haec habet. Quir pastor umquam propriis membris oves Outrivit ' Et euid dicσ pastores e Mahae matre saepe aliis nutricibus i fames dederunt . Ipse vero non ita , sed ipse aras sanguinor proprio nutrivit. Rursus bom. xlv I. in Ioano risu modo se nium caritatem, aetiam ipsa re unum corp*s cum Christo incimur . . . . Id quippe fit per ciuis quem largitus est . Ardenter amantium hoc est o me Bb significar de servis qui suum amorem praeseserentes , dicebant : Quis det de carnibus eius, ut saturemur . . . Elias melotem discip*lis retiquit ; Fulas autem Dei aseodens suam umbis carnem dimisi r sed Elias quidem exutus ; christus autem is nobis reliquis , ipsam habens ascendit. Ulud enim corpus est, Iuda, quod triginta denariis me

didisti ; id quod est in calice, es id quia fluxit ex latere, is tigius fumus parisiicipes . uuid est boe borribilius ' Quia autem amabilius e Exscribendae integrae

homiliae huius S. Doctoris essent .d confundendam novatorum audaciam is Neisque enim in praesentia Catholici Iuculentius adversus Sacramentarios, Calvianianosque reaIem Christi praesentiam in Eucharistia exprimunt quam Chrysiostomus ipse .X. s. Augustini testimonium supra retuli , re nune a IIud ex Las. II. in I contri adversarium legis & Prophetarum o Miatorem ma ἐγ hominum . bominem christum Iesum , carnem suam nobis manducandam , bibendumque sanguinem da tem , Meti corde atque ore suscipimus . Quamvis borνibilius videatur bumanam carnem manducare quam perimere , σ humanum sanguinem pota quam is

dere s

XI. C lvinus Lib. IV. Institui. cap. xvir. s. G. blaterat . contenos ero p- eis ostendere De controve a s Augustinum ιοimis esse nostrum . HRπεις ch* incredibiIem impudentiam . de mentiendi seontem stegerunt Theolog um nostiorum plures , perspicuis Augustini testimoniis adductis . Consule Vincon tium Contensonium ioc. cis, ubi adductis Augustini testimoniis mendacem Cδiqvinum ostendit.

308쪽

DII SERTATIO L 183

XII. S. Leo senui. de ieiunio haec scribit. Sic sacrae mensae eommunicare debe iis, ut nibu prorsus de aeeritate corporis, DuMinis Domini ambigatis : hoe eriis .is sumitur quod corde creditur I O f sib illi respondetur a quibus eunt id quod aeeipimus, dioutatur XIII. E. Gregorius Magnus bomit. XXII. is EP uet sic loquitur . Quid fit s abis aeni , non iam audiendo, sed biber o didicistis et qui sanguis supeν αι ut que postem ponitur, quomodo non oram ore corporis , sed etiam ore eordis bisu rittis . Quid enim prodes corpus , ἐν foetuinem ' illius ore percipere , es per

versis moribus contraireae

xiv. Anastasius Sinaita in Odigo, seu vitae daee, Eutychianum se responden tem eap. xxia r. inducitis Absit ut dicam P, sacram commusionem esse tantum fauram corporis cbristi, aut nudum panem I sed ipsum' corpus , O sanguiΘem christi Ficii Dea incarnati, im ex sacrati a Deipara , semper Virgine Muria nati, vere aecipimus . orthodoxus autem sic respondet. Sic credimus , eomfitemin .... 2 emm dixit, Hoc est figura, sed' quia vices gerens corporis D. Duuinis mei . Adeo luculenta haec sint, ut , cum nullo cavillo ea eludere Calviniani queant, effutiant , hoc simulo mutatam esse Eeelesiae fidem de' Eu charistiae sacramento. Nihil enim est tam evidens quod obcaecati , & obstinati homines obscurare non pertentent. Sed illorum ora obstruunt posteriores Pa-

XU. S. Ioannes Damastenus , qui sequenti Leeulo scripsit, nempe circa an- cmum 74α Lib. IV. de fide cap. RIV. sic loquitur . Quemadmodum natura iter per comestionem transmutatur panis in corpus comedentis , is fit alterum eorpus ; se propositas panis , itemque vi um , D' qua per invocatis em , ἐν adventum Spiri rus Iaacti spiritualiter transmutantuae in corpus Christi, ir sanguinem . Et non sunt duo, sed unum corpus . . . est paηM O . vinum figura christi , sanguinis absit, sed corpus. XVI. Epiphanius Diaeonus in Concilio Nicaeno II. anno 787. sic Iconomachos, qui unam Christi imaginem esse retinendam contendebant, redarguit a 1.vI. dixit Christus: Reeipite, dc manducate: hoe est corpus meum t . . . Patet igitur nee Dominum, nec is solos, nec Patres vorasse imaginem Sacrificium lacruentum ἐsed semper appetiasse ipsummet corpus, ipsum sanguinem . Dona post conserationem πρeliantur, sunt, is creduntur proprie corpus, is sanguis . . . Sed Donoelastae , dum volunt nobis auferre usum sacrarum imaginum, aliam latroduxerunt, qua non est imgro, sed eorpus, ἐν sanguis. Fostea tamen mendacium deferentes, ad veritarem redeunt, direndo, hane imaginem fieri divinum corpus . Sed si est imago huius corporis, impossibile est esse imummet eurpur. Posteriores Ecclesiae Doctores praetereo; cum Omnes a nobis stare, compertum sit.

309쪽

α s. LIB. IIL DE EUCHARISTI A.

XVII. Haee Patrum testimonia diserte explicant realem atque substantialem eorporis Christi praesentiam in Eucharistia , tamquam stupendum divinae omnipo tentiae miraculum . Si sola esset figurata praesentia ; qua ratione dici posset esse mysterium altissimum, arcanum imperscrutabile, sola fide credendum Si Eucha. iistia in sola virtute & essicacitate, ut Calvinus sabulatur, sita esset; facillime ab intellectu humano perciperetur ἱ sicut alia quae a divina virtute pendent. Quid facilius quam suadere fidelibus , panem eucharisticum figuram esse , & merum signum corporis Christi, quemadmodum agnus paschalis figura fuit Christi , Ergo eum omnes Patres clament, Eucharistiam Prodigium esse omnem humanae mentis captum superans, portentum inauditum , dc omnium mysteriorum eompendium; necessario consequitur , sacra haec symbola non esse mera signa reali praesentia vaeua; sed vere & realiter sub iisdem latere verum Christi eorpus. fide credendum, non sensibus & humana ratione metiendum, ut Calvinus ipse seeum pugnans latetur.

XVIII. Plura obiiciunt novatores ex Patrum testimoniis hausta; sed eum sint pura putaque sophismata, millies a Theologis nostris penitus eonvulia, otio abuterer, si tempus in illorum examine tererem. Lubet potius alio ex capite dogma catholicum confirmare . Patrum sententias carpere , cavillari, in erroneos sensus detorquere obstinati haeretici valent; at facta, quae veluti manibus tangantur, illorum cavillationibus obnoxia non surit. XIX. Factum est manifestum , nempe utriusque Ecclesiae tam Graecae . quam Latinae ab Apostolis ad haec usque tempora consensus unanimis in realem dc substantialem Christi praesentiam sub sacris symbolis . Factum istud adeo luculenter demonstravit Antonius Arv aldus in suo opere de perpetuitate fidei, ut nihil opponere umquam potuerint Calviniani Sophistae, praeter somnia, Ac sabulas, quas Iabefactarunt Renaudin .us , qui opus. Arnaldi auxit , Ricardus Simon in opere de fide Eecisse ori: ηtalis circa transubstatutationem, P. Le Brun in opere , E 5-catio litteratis, historiea, ἐγ dogmatica precum eaeremoniarum Missae &c. In his praeelaris operibus monumenta habentur nulli exceptioni subiecta, quae universae Ecclesiae orientalis Graecorum , Armenorum , Maronitarum , Syrorum, GPhtorum, Iacobitarum , Nestorianorum consensionem in dogmate de reali praeseritia Christi in Eucharistia Iuculentissime demonstrant . Quamquam praefatae Ecclesiaelchismate divisae snt & a Latina , dc inter semetipsas, dissentiantque in aliquo fidei articulo ; in dogmate tamen transubstantiationis summa concordia Conveniunt. Haee utriusque Ecclesiae concordia inde splendidius emicat, quod nec Latini Graecis , nec Graeci Latinis umquam de reali substantiali praesentia corporis Christi in Eucharistia errorem sibi mutuo exprobraverint. Legantur acta Concilii

Lugdunensis an. I 27 . & Florentini sta. & nec leve vestigium dissidii super

310쪽

DISSERTATIO I. 18s

hoe dogmate apparebit . Quae perpetuAE & unanimis utriusque Ecclesiae con sensio, innumeris , & ineluctabilibus docum s firmata , novatorum audaciam

reprimit.

XX. Nulla lux adeo splendida est , cui Occludere oculos non valeant eaeei &obstinati homines. Fidei dogma de reali praesentia innovatum asserunt Calviniar εeum Blondello circiter an. 636. per Anastasium Sinaitam : alii per Epiphaniam Diaeonum saeculo v III. Alii cum Ministro Claudio saeculo im per Paschasium Radbertum, Monasterii Cor iensis Abbatem . Verum eiusmodi putidissimas sabel Ias, vix anicella dignas, lenitus profligar uot Theologi eatholiei. Ubi primum haeresis aliqua orta in Ecclesia suit adversus receptam fidem, eontinuo universa Ecclesia reclamavit ἱ continuo excitata dissidia , iurgia, & communicatio omnis abrupta ; ut constat in Arianis , Macedonianis , Nestorianis , Eutychianis, ct innovatoribus. Perhibeant, si valent, Calviniani monumentum aliquod quod dissidia in Ecclesia orta evineat ob innovatam de reali substantiali corporis Christi in Eucharistia praesentia fidem'. Reponit Claudius , sensim sine sensu , & gradatim Paschasium Radbertum innovasse . Ita ne vero Privilegio praeditus Paschasius fuit impune , & absque strepitu evulgandi novum dogma, quo ceteri novatores caruerunt omnes t Quid quod nee Christus iundare , nec Apostoli propagare abiaque rumore, bello , & universi orbis commotione christianam religionem potu runt Solus Paschasius dogma omnium sublimissimum sensim sine sensu per unia

versa in Ecclesiam Latinam evulgare potuit , nemine reclamante Ignorantia ne

tunc dominabatur At floruisse in qualibet natione Episcopos, & Theologos sanis ctitate de doctrina clarissimos, historiae ostendunt : & Evangelia numquam Deum

Ecclesiae suae defuturum testantur. Nonne cum saeculo XI. Berengarius oppugnare aggressus est realem praesentiam , ab universa Ecclesia tamquam haereticus da.mnatus suit Postremum nonne Ecclesia Graeca & ante, & post Pascha sium eamdem semper fidem de reali praesentia professa est Plura alia quae de Paschasio disputari solent, praetereo, tamquam nullius momenti. Quae Ratramnus saeculo Inseripsit adversus Paschasium, non spectabant absolutam, & substantialem praesentiam , sed modum eiusdem . Uterque propugnabat substantialem corporis Christi praesentiam , sed circa speciem, & modum existendi alter ab altero dissidebat. Sed quid ultra canere surdis pergo Quoniam opportune S. Augustinus Lib. In dodoctr. ebriin eap. x. animadvertit. Si animum praeoccupavit alicuius erroris opinio,

quidquid amer asseruerit Scriptura, figuratum binis 1 arbitrantur. s. III. Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION