Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De sacramentis in genere item de baptismo, confirmatione, et eucharistia. 8

발행: 1750년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3 16 LIB. IIL DE EUCHARISTI A.

V. Ad quaestum igitur respondeo, Diaconos ex commissione Episcopi, vel Parochi posse etiam hoc tempore esse ministros extraordinarios Eucharistiae distria buendae. Isti tamen hane facultatem dare non debent, nisi ex iusta caussa : quia servanda est disciplina quae nunc obtinet. VI. Quaest. III. Absente Tresistero, potest ne Diaeonus infirmis Euebaristiam difreUare P Resp. Adfirmant Suarea , Fagundex , Hurtata, Lugo , quos citat , &sequitur Leander tract. VII. disput. x Iri quas. IX. tum ex praesumpta voluntate Presbyteri , tum ex sacris canonibus , qui hanc iacultatem illis impertiunt . Quin addunt, posse Diaconos id praestare . praesente, di nolente Presbytero Eucharistiam aegrotis administrare οῦ quia , inquiunt. praesentia Sacerdotis sua potestate abutentis' pro absentia reputanda est. Quae sane opinio mihi improbabilia non est. VII. Quaest. IV. bis, extrema necessitate urgente , possari, absente idoneo miniasνο , Subdiaconi, clerici , laici semetipsa , ἐν alios communieare e Resp. Ex iis quae dicta sunt , constat olim di minores Clericos, & laicos semetipsis, & aliis

Eucharistiam administrasse . Si enim viris in nuda manu , 3c mulieribus in eandidissimo linteolo, quod Dominieale appellabatur, mos obtinebat tradendi Eucharistiam ; patet illos eam aut ibi, aut domi sumpsisse . Istius eonsuetudinis testimonia plurima ex Tertulliano , ex Cypriano , ex Martyrologio Bedae , Adonis ,

Usuardi reserre possem . Unum ex S. Basilio epist. ad Lessariam Patriciam tranis scribo . Si non adsit Sacerdos , communionem propria manu sumere , minime esse grave, es supervacanum ostendere . Propterea quod Ava consuetudine etiam per res ipsas probetur . Omnes enim qui sunt in desertis Monacri, ubi non est Saceν-dοι , illic habentes eommunionem , ex fetus eam sum ni . Alcxandriae autem , is in AErapto unusquisque ex lateis qui illic degunt , maxima ex parte habenteon unionem domi suae . Ham eum Sacerdos semel confecerit hostiam , is dederit , eam aeeipiens, ex communicans , tamquam s Sacerdote sumptam , partiis cipare se debet credere . Etenim in Ecclesia Sacerdos tradit partieviam : is eum omni potestate ae libertate eam tenet qui accipit , er se sua manu ad os eam addueit . Saeculo v I. plura Concilia , praesertim Caesaraugustanum , & Toletanum ., consuetudinem hanc abrogarunt . Apud Graecos tamen alicubi adhuc

viget .

VIII. Apud Latinos , tum Clericos , tum laicos , extrema urgente necessitate , communicare seipsos posse, docent SuareΣ, Granados, Valentia, Regina idus , dc alii plures, quos citat Leander quaest. xii. eosque sequitur ; i inmo ipse cum Diana, dc aliis addit, laicos posse communieare etiam alios: quia ius humanum , prohibens laicis Eucharistiae tactum , non obligat in extrema necessitate, in qua praevalere praeceptum divinum debet de Eucharistia sumenda. IX.

332쪽

IX. Haee opinio mihi videtur salsa : quoniam ab octo & amplius sareulis ve titum est lateis tangere vel ipsa Vasa saera , nedum Christi eorpus . Quare non lieet nee Clericis Diaeono inferioribus, nec laicis, aut sibi, aut aliis communiciis nem porrigere in Ecclesia Latina , quia plures sacri canones id prohibent Porro Ecelesia praedita est potestate prisscribendi ritum administrandi saeramenta . Cum itaque Ecclesia vetet laicis , & Clericis Diacono in serioribus eorporis Chillis ta mim; servanda est haec Ecelesiae disciplina in re adeo gravi.,X. Praeceptum divinum sumendi Eucharistiam , praesertim in articulo mortis obligat, si minister idoneus adsit; secus, si desit . Potest laicus in mortis artieulo

baptitare, & simplex Sacerdos absolvere et quia sacramenta haee sunt maioris ne eessitatis; & Ecclesia eonsentit . Eucharistia Rutem non est tantae necessitatis: id eiteo prudenter Ecclesia prohibuit omnibus Diaeono inferioribus illius administra tionem ob reverentiam sacramento debitam . Cum igitur idoneus minister deest , perinde est ae si nullus adesset . Et tum praeceptum divinum communione spiri

tuali implendum est, Voto nempe, & desiderio suscipiendi Christi corpus. XI. Ex peculiari tamen summi Pontificis dispensatione possunt laici semetupsos, & alios communicare. Nam si olim perseeutionis tempore Eeelesia id eon, eessit, eadem hodie fruitur potestate . Et reipsa S. Pius V. Mariae Stuartae Scotorum Reginae, in earceribus ab Elisabetha Regina Anglorum detentae , saeuitatem impertiit ut in extremo mortis agone augustissimo sacramento , quod apud se retinebat, semetipsam reficeret, muniretque . Nihilque obstat quominus Pontufices summi, iusta occurrente caussa , simile privilegium concedere aliis iure valeant ; eum hoc ad solam attineat disciplinam. XII. Quaest. v. .an Sacerdotes, Dωconi prissi semetipsos eommunieare , eum alii id.is i ministri defint e Resp. Adfirmant communiter Theologi , in extremo necessitatis easu posse Sacerdotem semetipsum communicare. Immo communior sententia defendit, sublata etiam necessitate , posse Sacerdotem sola devotionis eaussa, puta dum magna festivitas recurrit, Ac nequeat celebrare, e saerario Euaeharistiam extrahere, & seipsum communicare . Hanc sententiam defendunt Sua. reΣ , VasqueΣ , Hurtado , Sylvius , Lugo , quos citat, & sequitur Leander quaest. xiv. Immo addunt plures, posse id praestare sacerdotem , etiam praesente Diaeo nos quia Sacerdos est minister ordinarius, & ex officio. Diaeonum quoque ex tra necessitatis ea sum semetipsum communicare posse doeent e quia Concilium Nicaenum id ei concedit ean. x Iv. Quam opinionem defendunt Vasquea, Dieasti IIus, Leander quaest. xv r. Quae opinio non est improbabilis . Sed disciplina hodie na spectanda est . Probabile quoque est posse Sacerdotem eelebrantem partem hostiae dividere , de eommunicare laicum ob solam devotionem , si aliae particulae desint.

v ij XIII.

333쪽

3OS LIB. m. DE EUCHAR ISTI A.

XIII. Quaest. VI. Tenetur ne Paroebus tempore pestis eum vitae perieulo eommm nieare suos paνοebianos ' Resp. Omnes curam animarum habentes , Papa , Arischepiscopi , Episeopi , Parochi, Rectores , superiores tempore pestis , vel epiademiae tenentur eum vitae periculo administrare subditis suis sacramentum Eucharistiae meliori modo quo possunt . Disputant Calaistae , num in cochleari aris genteo licite administrare Pastores isti valeant infirmis Eucharistiam ad declinandum contagium . Negant Diana, Bonaeina, & alii; adfirmat vero Leander cum aliis ; immo subdunt, posse Sacerdotem ponere sacram partieulam in Ioeo deceniati, ut inde infirmus proprio ore, aut manibus accipiat sacramentum, & se se communicet. In his eventibus spectandae sunt circumstantiae. Et primum Past res Omnes propriam vitam exponere pro ovibus suis debere , certum est. mireformidant mortis periculum, iam se produnt Pastores ineptos, dc mercenarios Tunc Iicite, ut ego quidem sentio , instrumentis uti possent ad Eucharistiam ad ministrandam, quando penuria esset ministrorum, dc ex morte Parochi, seu animarum Rectoris, populus ministris privatus maneret . Tunc enim bonum publicum eiusmodi ritus variationem exigere videretur. Sed, ut securius minister agat, Episcopum in similibus ea sibus consa lat. XIV. Quaest. VII. Liritum ne es a Sacerdote excommunicato, febismatico . haeret co sacramentum Eucharistiae Iuscipere in mortis articulo e Resp. Diana , Suarea , Na Varrus, & alii, quos citat, ct sequisur Leander quaest. κxit. docent, licitum es iis petere a quocumque Sacerdote , etiam haeretico , nedum excommunicato , in articulo mortis Eucharistiam ; dummodo absit scandalum, contemptus religionis , dc periculum , ne Sacerdos heine ansam sumat permanendi in proprio errore . Quoniam, inquiunt, licitum est in extremo periculo petere sacramentum poenitentiae : ergo etiam sacramentum Eucharistiae .XV. Quaest. VIII. An pereet mortaliter Sacerdos adminifrans sacramentum Ese

hqrisiis absque superpelliceo , sola e Resp. Adfirmat communis & vera se

tentia . Idque colligitur ex eap. Sane de celebr. Miss. Contendunt aliqui, peccare dumtaxat venialiter Sacerdotem qui eum superpelliceo sine stola administraret Sed suarea, Filii ucius, Fagundea, Lugo, Granados, ct alii, quos citat, dc sequi-xur Leander quaest. xxv II. dicunt, hune Sacerdotem peccare mortaliter : quia st Jλ super utrumque humerum est veluti tessera sacerdotalis . Peccarent quoque Sacerdotes qui extra Missam communieantes omitterent eaeremonias praescriptas 'Πςmpe, si absque cereis accensis, & non praemissa absolutione communicarent . Ritus quippe isti, cum sint gravissimi, exacte servandi sunt, sublata necessitate ἐut tempore pestis, aliique gravibus casibus, in quibus absque consuetis caerem n iis administrari hoc sacramentum potest. Sacerdos, dum extra Missam communicatur, stolam sibi imponere debet. Disputant Auctores, num Sacerdos qui la-

334쪽

borans ehiragra, nequit Pollice, & indice ministrare Eucharistiam, possit aliis di giti, illam eonserre. Negant Aliqui, alii cum Leandro sta est. xxx. adfirmant. Ego diserem, posse , si necessitas Rrgeae ς secuβ, bl in gravi, & rationabili ea uta. Curitidum semper est ut ritus b Eccles Praescripti in huius praesertim saera menti admiaistratione sti ventur tum circa locum di tempus , tum circa saeras

vestes.

CAPUT VIII.

De subiecto capaci ad fuscipiendum Euebarisia

saeramentum .

I. UI Riplex communionis genus distingui communiter AIet, sacramentalis han tum, spiritualis dumtaxat, sacramentalis & spiritualis smul . Saeramen talem communionem, seu corpus Christi , in hoc sacramento existens, reeipiunt peccatores ; at fructum, nempe animae salutem, eκ eo non hauriunt. Spiritualiter communicant qui voto , ct fide viva sacramentum istud suscipere anhelant; fruactumque experiuntur. Istorum classes tres distinguuntur , incipientium, proselenistium , di persectorum. Sacramentaliter, & spiritualiter hoc saeramentum susci piunt qui induti veste nuptiali, idest gratia sanctificante ornati, ad saeram hane mensam accedunt. Quibus praemissis, sequentes quaestiunculas resolvo. II. Quaest. I. Administranda ne parvusis est Euebaristia e Resp. Cerium est, olim in Ecelesia tum orientali, tum occidentali, una cum baptismo administratam infantibus suisse Eucharistiamia Haec disciplina etiamnum viget apud Eeelesam orien talem; ut constat ex Euchologiis Graecorum , Syrorum , Melchitarum, Nestoria norum, aliorumque sive catholicorum, sive schismaticorum , & haereticorum. laticlesia Latina quinque abhinc circiter saeculis abrogata fuit disciplina haee . Concilium Tridentinum utrarnque disciplinam laudandam esse decernit fessi xxi.

eap. iv. his verbis . Denique eadem S. Duodus docet , parvulos Uu rationis e rentes vialis obfigari necessitate ad sacramentalem Euebaristiae communioη ....

que ideo damnanda est antiquitas, s eum morem in quibusdam Geis aliquando fem viι. Ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro i r temp.-νis νatione habuerunt ; ita rarte eos nulla salutis necessitate id feesse, Me e. tre versa credendum est . Hoc solum factum obstruit novatorum os . Infantes enim fidei capaces non sunt ό & tamen per xi I. saeeula illis administratum Euchariastiae saeramentum fuit; & nune etiam, ut dixi, in Ecclesia orientali administra tur. Plures assignantur rationes antiquatae huius disciplinae in Ecclesia cecidentali. Tom. VIII. V ii 1 Com.

335쪽

3io LIB. m. DE EUCHARISTI A.

Communio enim parvulis vix administrari potest, nisi sub speelabus vini. Difieia iis autem hae administratio est, sine effusionis alicuius periculo, atque adeo irre. verentiae eiva sacramentum. Alia etiam ratio mutatae disciplinae suit, nempe re missa fidelium devotio, dc tepefeens pristinus servor. Sumebatur enim divinus ille panis ut panis communis. mare ne infantes huic abusui assuefierent, eautum estne isti ante annos diseretionis , & antequam a Pastoribus imbuti, de instructi essent, participes fierent saeratissimi eorporis Christi.

III. Quaest. II. Administrandum ne hoc sacrame tum ame tibus, is energumenis e Resp. Energumenis qui a maligno spiritu vexabantur diuturna turbatione, deneia gatam olim fuisse sacram communionem, colligitur ex can. xκIx. Concilii Illiberitani. Concilium praefatum ean. xxxvia. decemit, in ultimo vitae termino energumenis communionem administrandam esse; sed in vitae decursu illis denegabatur. Quando enim faera mysteria peragenda erant Diaconus clamabat : Exite energu

ment.

IV. De amentibus, & energuments S. Thomas In Part. quast. lxxx. art. s. hared et .. Disendam , quod aliqui di mar non habere usum rationis dupliciter . Uno mori quia bobor debilem Uum rationis eat dicitur non videns qui male videte is quia tales possum aliquam devotiovem butur facramenti concipere , non es eishω saeramentum deηlaadum. Alio modo dicuntur aliqui non babere totaΓριν usuis rationis. Aut igitur numquam babudrum Uum rationis, sed se a nativitate perinam serunt; ἐν fie talibuι non eli boc sacramentum exhibendum, quia in eis nutis modo praeest huius saeramenti devotio : aut non semper caruerunt usu rationis ; is tune si prius , quando erant compotes δειν mentis , are rarat is eis devotio huius saeramenti, debet eis in articulo mortis Me faeramentum exbiberi ; nisi forte timeatuν perieurum vomitus , NeI expuitionis . Unde in Concilio Caribulae . . . legitur, is habetur in Meret. . . Is qui in isfirmitate paenitentiam petit, si casu, dum ad eum Smeerdos invitatus venit , oppressus infirmitate obmutueris, vel in phrenesim eonversurfaerit, dent testimonium qui eum audierunt, is accipiat paenitentiam; is fi eontinus creditur moriturus , reconcirietur per manus impositionem , O infundatur ori eius Euebaristia. Lege ibi plura alia in responsis ad I. ἐν 2. argumentum. PIura exempla oecurrunt quae vi huius divini sacramenti curatos energumenos perhibent. Circumstantiae tamen spectandae sunt.

V. Quaesti III. Si Vcio ςxtremo plectendis administranda ne Eueharistia se Resp. In Gallia , & in Hispania in poenam perpetrati steteris Eucharistia, olim saltem,

denegabatur. Dominieus Soto Hispanus in Im dist. xi I. quaest. I. art. Ir. hane Hinpanorum consuetudinem refert, laudatque Italorum , & Germanorum

morem communicandi reos ultimo supplieio assciendos , qui sint apte dispositi. Servanda est cuiusque Ecelesiae disciplina. Laudabilior tamen videtur, & magis

pia Diqitiroo by Cooste

336쪽

DISSERTATIO I. 31 r

pia disciplina quae omnibus morituri3 rite dispositis, etiam extremo supplieio per eutiendis, vel poenitentiam a 'tibu , in ipso mortis exitu Eucharistiam imperti tur. Olim lapsis in extremo mortis articulo communio denegata fuit. Sed Conei lium Nicaenum indulsit ut omnibus in mortis exitu poscentibus communionem administraretur, si digni reputati essent a sacris Pastoribus. VI. Quaest. IV. Administranda ae s. mortuis Euebaristia P Resp. Plura adductexempla solent, unde eruitur, datam olim mortuis suisse Eucharistiam, & cumus sepultam. Positam supra pectus cuiusdam Monachi Eucharistiam, & eum eo sepultam iussu S. Benedicti, narrat S. Gregorius Magnus Lib. II. Diatu. cap. xxiv Aliquando obtinuit ut sacrum Christi corpus collocaretur supra pectus Episeopi defuncti. Plures rationes huius ritus, dandi mortuis communionem, assignat Christianus Lupus in ea n lxxxiii. Trullani Concilii . Prima est, ne cadavera a se

pulero elicerentur . Altera , ne daemones in cadavera furerent. Tertia, ut qui . dum in vivis erant, refici sacro viatico non poterant , praesentia saltem tanti saaeramenti iuvarentur. Alii quartam auidunt caussam , ut nempe hoc saero communionis ritu abducerentur fideles a superstitione gentilium , qui mortuis obuium ori imponebant, Acheronti pro ratis naulo solvendum. Heine Iuvenalis satin a. inquit. .

Iam sedet in ripa, tetrumque novitisu horret Porthmea, nec speras earnosi gurgitis adium Infeme, nee habet quem porrigat ore trientem. Laudati Concilii Trallani can. lxxxiii. prohibet ne mortuis Eueharistia administretur his verbis. Nemo mentiorum corporibus Hebar iam eommunicet. Seriptum est enim : Accipite, & comedite. Mortuorum Mutem crepora non possunt accipere, nee eomed/re. Antiquata similiter est consuetudo collocandi Eucharistiam supra. pectus deiunctorum 2 quorum tranquillitati adversus daemonum infestationes coemeteri

rum benedictione consultum est . Nam coemeteria in hune finem benedicuntur. ne daemon accedat; & Iustrali aqua purgantur ab omni ocreisiae inquinamento, is immundorum Disitatim insidiis. Orationes funduntur, ct fidelium eorporibus sep liendis Deus concedat quietis sedem, ab omni inearsisne malorum spirituum tu telam. inae omnia Pontificale Romanum Part. II. tu. v I. exponit. VII. Quaest. U. An concedenda sit Eaebaristia pubsieis pereatoribus e Resp. S. Thomas III. Part. quaest. lxxx. art. animadvertit, duplici modo mecatorem diei publicum. Primo per eonfessionem ipsius delinquentis, per testium depositionem, di iudicii publici sententiam ι & dicitur publieus pubsieitate iuris. Meando per evidentiam iactu ut sunt seneratores, raptores, histriones, meremees, saltatrices die. Publicis peccatoribus Eucharistiam petentibus denegandam esse, fatentur omnes eum S. Thoma . Maistri enim instituti sunt dispensatores prudentes my-

337쪽

3i, LIB. IIL DE HUC HARISTI A.

steriorum Dei : illis Christus imposuit Matth. vir. Nolite sanctum dare canibus r& rursus cap. xv. Non es bonum sumere panem filiorum , cy mittere eanibus . Idem dieendum est de iis qui vehementer dc publice suspecti de gravi aliquo crumine si int. Contendunt tamen aliqui . in mortis articulo ob solam vehementem suspicionem non esse denegandam Eucharistiam . Sed praescribi regula generalis,m hoc quod attinet, non potest . Peccatori publico , etiam secreto emendato. non est concedenda Eucharistia r quia prius publico standalo satisfacere debet. Quaenam est haec satisfactio In articulo mortis voce aut propria , aut Consessarii, retractanda publice sunt scandala, dc crimina. Debet peccator signa ferventis doloris, quoad potest, praebere. Dum vero peccator sanus est, publicam exhibere satisfactionein debet. Feneratores prius restituere usuras, & infamem artem relin quere ; meretrices e loco prostibuli se subducere ; concubinarii pellere concubunam; eomici, histrionesque omnes turpem prosessionem derelinquere tenentur, de publicae poenitentiae signa exhibere. Magna opus prudentia est, antequam Hi ad

sacram communionem sacramentalem admittantur.

VIII. Quaest. VI. Paceatori occulto publice petenti Eucharistiam eoncedenda ne est 'Resp. Adfirmant communiter omnes, quando sine infamia denegari non potest rquia praeceptum nos infamandi praevalet praecepto non adiministrandi indigno E charistiam. Et licet peccator occultus nullum ius habeat ad Eucharistiam; iure tamen potitur ne infametur. Peccatori autem occulto occulte petenti deneganda est. Dominicus Soto in IV. dist. x II. quaest. r. art. 6. contendit, a proprio Parocho, qui ex ossicio tenetur administrare Eucharistiam, non posse huic peccatori occulio denegari, sed solum ab aliis Sacerdotibus. Sed taee opinio falsa est. Parochus tenetur administrare ex ossicio dignis, secus indignis. Quare neque a Parocho, neque a quocumque alio Sacerdote administrari Eucharistia debet peccatori occub to occulte petenti . moniam is nullum habet ad Eucharistiam ius; de ex alia. parte nullam ex tali denegatione patitur infamiam. Si vero peccatum notum sit eκ consessi me ; tum denegari communio nequit, ne odiosa reddatur consessio. Prohibuit enim hane pro istionem Innocentius XI. Scientia ex confessune aequisitanti siret, modo fiat fine directa, aut indirecta revelatione, im gravamine paenitestis, nisi aliud multa gravius ex non usu sequatur, in euius comparatione prius merita contemnatur . mamvis itaque non violetur sgillum ; iniuria tamen illi irrogatur, di gravamen poenitenti imponitur, quoties fit usus notitiae in consessione a

ceptae.

IX. Quaest. VII. Si quis boe Deo fit pubmas pereator, ἐν atio pergat, ubi sit O eultus, ἐν publice petat Euebaristiam, deneganda ne VII est y Res p. Plures docent, non esse denegandam o quia ubi publice petit Eucharistiam , est peccator oceu tus i oc ibi ius habet ad suam famam . Suaret, Bonacina, FagundeE defendunt,

338쪽

esse denegandam : quoniam .infamatus publice in uno loco, ius amisit ad suam

famam. P. Dominicus Viva quaest. Iv. art. IO. num. II. haec stribit. Demum Henriaquei putat, posse repelli, is posse σι sacrameηta admitti; eum pro utraque parte sint rationes probabiles . Nec quidquam ipse addit ; sed lectoris arbitrio relinquit, uequam malit , sibi eligat . Opinio P. Suarea mihi probabilior est; & oppositam reiicio ut falsam. Si opposita alicui videatur probabilior , utatur suo sensu r sed quod alterutra quisque pro arbitrio uti possit , hqc improbo tamquam absuris

dum.

X. Quaest. VIII. Potest ne Sacerdos administrare Eucharistiam publico pereatori ob metum mortis, aut notabias suae infamiAE ' Resp. P. Dominicus viva Ac. eit. adfirmat : quia, inquit, si potest administrare Eucharistiam peccatori occulto publice petenti, ad vitandam eius infamiam; a fortiori poteriς ministrare peceatori publico publiee petenti, ad vitandam infamiam propriam, aut mort m, permittendo peccatumi ius. Id tamen intelligendum, subdit ex SuareE , praeciso scandalo activo. Haee sententia salsa est , falsoque nititur principio. Peccatori occulto publice petenti administratur Eucharistia , ut peccatum vitetur illius diffamationis: quia praece pium non insa mandi proximum praevalet praecepto reverentiae erga sacramentum doc exemplum Christi Domini habemus, qui Iudae Eucharistiam dispensavit. Minister enim publicus communia Ecclesiae bona dispensare debet iuxta notitiam nota privatam, sed publicam: aliter multae orirentur perturbationes , dc absurda. Econtrario in proposito casu, quod Sacerdos propriam infamiam sustineat, aut mortem, nullum peccatum , aut peccandi periculum est . Si ad vitandam propriam infamiam , nedum mortem , licet sanctum dare canibus, & margaritas proiicere ante porcos ; cur licitum non erit thus adolere exterius idolo i Neque prae stindi seandalum activum potest ab hac administratione, metu infamiae, aut moria

tis extorta

XI. maest. IX. Peccatori occulto publice petenti Eucharistiam, potest ne Sacerdos praebere hostiam non conseeratam ad illius sacrilegium vitandum e Resp. Adfirmant plures r quam opinionem probabilem reputat Diana. Verum S. Thomas In Parti quaest lxxx. art. 6. cui subscribunt ceteri Theologi, negantem opinionem defendit: quia, inquit ad a. licet peius fit peccatori occulto peccare mortaliter, sumendo corispus christi, quam infamari; tamen Sacerdoti ministranti corpus Christi peius es m

care mortaliter tufamando iniuste peccatorem occultum quam quod irae mortal te peeeet : quia nullus debet peccatum mortale committere, ut alium liberet a pereato

Hostia non eo eerata nutu modo debet dari hest consecratae et quia Sacerdos boe s . eiens, quantum in δε est , facit idololatrare illos qui credunt esse bostiam consermiam, sive alias praesentes. I ve etiam ipsum Amentem . . . Unde extra de celebratione

Missarum dicitur et is qui pro sui criminis consis tu reputat se indum n . Digiti ou by Cooste

339쪽

3i4 LIB. In DE EUCHARISTI A.

peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen videtur offendere qui fraudulenter illud praesumserit simulare. Fusius hane doctrinam Angelicus exponit in IV. dist. I x. quaest. I. art. F. quoestiunc. I. ad 4. XII. Quaest. X. Quid de corruptela quae alicubi grassatur e Licet ne Saeerdoti fimulare se bouiam immittere in os peccatoris, ad vitandam infamiam, Mel damnum a cedentis Z Resp. Adfirmantem opinionem defendunt Ioannes Sanchea , Diana, Henriquea , quos citat P. Leander disp. vir. quaes. lxi. Ipse vero distinguit. Si nulla, inquit, adsit caussa simulationis , illicita est administratio; licita vero, si

ii illa caussa adsit. In easu quo maritus minaretur mortem uxori, nisi communicaret, ut se suspicionem adversus Hiam conceptam abiiceret e tune enim, inquit Leander,

optime poteris simulare se Eucharistiam suscipere; Hur potes simulare se sacrame

taliter confiteri: quia is eo casu optime potest absque mendarii erimine uti aequivo-eatione r ergo is Saeerris etiam fimulare se hostiam in os eius immittere. XIII. Enormem hane corruptelam latius hodie grassari serunt. Et Consessarii nonnulli hane simulationem exercent, ut dicunt, quin ullum sibi scrupulum m

reant. Accedunt iuvenes matronae ad Consessarium r palam latentur, se suos habere amasios, quorum abrumpere amicitiam aperte se nolle patefaciunt . Sed ut maritis sucum laetant, & honestatis velo turpe commercium tegant, sacramen torum frequentiam simulant, inquientes et Domine, meum babeo amatorculum et eum dimittere nolo r interim mea interes ut me frequentare sareamenta maritu , ceteri credant. Dabis mihi benedictionem, ἐν res tota eonfecta est . Firmantur mulieres istae in hae sacrilega simulatione, Calais aram, quos indicavi, opinionibus imbutae . Curant etiam ut sui amasti consulant Camillas aliquos, quorum commentis deludere maritos valeant. Casuisticae opiniones quae simulationem licitam asse- unt, simul favent Consessariis, quorum aliqui ad nimiam benignitatem compositi opinionem praelatam Leandri, & aliorum facile probabilem credunt, eiusque

usu sacramentorum simulationem exequuntur.

XIV. Ad quaesitum ergo respondeo , simulationem hane sacramentorum, sivemnitentiae, sive Eucharistiae , sacrilegam esse , di scandalorum plenissimam. Et principio Leander ipse mitissmus fatetur, mendacem hane simulationem vitiosam esse, legitima sublata caussa. Quid vero caussae legitimae est , ut illustres amasiae istae saeramenta simulent Maritorum suspieiones , infamia publiea Dimittant amasios suos, illorum eonversationem omnino declinent: modestiam, Pudorem adi solitudinem, quoad earum fert conditio, eolant, caste vivant : & en sublatam maritorum suspieionem, dc publicam infamiam. Nulla est ergo simulationis legitima caussa mariti suspieio. Turpia frequentare commercia, & lutulentam amici' iam fovere nobiles istae amasiae , perfricte lateribus adhaerere suis amasios suo emictim eupiunt ι simulque ementita sacramentorum frequentia propriam fucare. di in

340쪽

de laetustare turpitudinem audaeissime contendunt Et eo malorum disciplina de venit, ut divinorum mysteriorum dispensatores aliqui inveniantur qui tam propu diosam, saerilegamque corruptelam foveanti si verborum mendacia illicita sunt. sectorum ne mendacia honesta erunti Non est mendacium, inquies, sed aequiv eatio, & amphibologica simulatio. scilicet amphibologica simulatio est saeramen totum, qua iniquitas occultatur , ct alitur. Accedunt scandala publiea de ama forum , & aliorum quibus compertae mutuae amicitiae , & turpes amores sunt. innumeros ipse audivi inquientes ἰ illis, & illae matronulae suos habent aestuante,

amatores, quorum mutuos amores, amplexus reciprocos nos apprime eompertos

habemus; nihiloseeius illas sacramenta tum P attentiae, tum Eucharistiae frequenatare propriis oculis conspicimus. Ergo conlaciari eiusmodi mutui amores, & reeuproea scedera cum sacramentorum frequentia licite valent. id 3 An dicturuietis, Consessarios doctos, eruditos , dc Probitatis fama claros, sacrilegia perpetra re , de propriae aeternae salutis dispendio sacramenta seminis istis administra . iAut contra, feminas eiusmodi crimina criminibus accumulare, dc flagitia propria in eonsessione occultaret Cum dici neutrum horum possit, inserendum est, viam salutis non esse adeo angustam , ut rigidiores Theologi exaggerant . Haee cireumloquuntur mundi homines ἱ dc ex frequen ta sive simulata , sive vera talium seminarum sacramenta suscipientium , scandala dc absurda gravissima maia

nant.

XV. Prudens ergo, doctusque consessarius aut instruat eiusmodi seminas, d eeatque, quam sit haec sacramentorum simulatio perniciosa, quae dc Consessarium, et poenitentes infamat et aut si instructionem suscipere nolint, eas gravi reprehen sione reiiciat. Aliqui Consessarii similem simulationem suadent puellis, quae, nisi Eucharistiam suscipiant, matribus suspicionem ingerunt violatae castitatis , aut pravae consuetudinis . Si Consessarii sitos pinnitentes sanam docerent doctrinam; hoe artificio opus minime haberent ad famam tegendam puellarum . Doceant, communionis frequentiam suspendi posse, de debere ob plurimas eaussas, ob peecata venialia, ob tepescentem servorem, ob nocturnas illusiones, dc ob eetera id

genus. mando similes easus occurrunt, suspendant tum matri, tum filiae comis munionem; aut doceant caussas cur suspendi possit, Ac debeat. Eo malorum perventum est, ut interdum sacramentorum aut mendaci simulatione, aut sacrilega

prosanatione custodire praevaricantium samam aliqui velint. Verum plura de his

SEARCH

MENU NAVIGATION